Gerardi van Swieten ... Commentaria in Hermanni Boerhaave aphorismos de cognoscendis, et curandis morbis. Tomi primi pars prima quinti pars altera 3.2

발행: 1754년

분량: 347페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

3. Irso. SCOR BUTUS.sῆς. censer ι . Notavit eglegὶus ille vir, qui Ansevi navigat Ionem circa totum . orbem terrarum deleripsit se I, scorbulo amictos classiarios pusillanimes fieri,& a levillima etiam causa lummo terrore percelli , imo observavit, dum adversa quiledam eontingerent, quae spem felicis in patriam reditus minumbant, mox augeri morbi violentiam, se ut perirent illi , qui in ultimo morbi gradu versabantur; alii vero, qui languida membra trahentes adhuc utcumque sungi poterant suo munere, statim ebantur decumbere. Cum autem I. Iroil. demonstratum sit, labem hypochondriacam & hysterieam merito inter evidentes melancholiae causas numerari , patet δα

ratio, quare his malis afflicti aegri in scorbutum proni sint, si aliae causae hujus morbi simul accesserint: di inprimis si talibus locis vixerint, ubi

endemius seorbutus est. Cum autem g: to)I., ubi de generalibus morborum chronicorum causis

dicebatur. constiterit, quod in morbis lentis & major viscositas humorum.& aerimonia varia observetur, dum a sana indole sanguis degenerat, patet satis. quare his morbis obnoxii iacile scor butici fiant.

tea ad 733. , ubi agebatur de illis effectis, quae febrem intermittentem sequi solent, notatum fuit, quod post has febres, inprimis si diuturnae & validae fuerint, humores crassi & acres reddantur . simulque solidae partes corporis debilitentur; unde ob laxa vasa, & liquida crassa atque acria simul , sebres intermittentes aliquando terminarentur in scorbutum Scalios morbos chronicos. Ubi autem pertinacibus talibus febribus curan. dis adhibetur eortex Peruvianus, tunc mutationes humorum & solidarum

partium corporis, per ipsam febrim praegressam factae , male adscribuntur usui corticis Peruviani. Interim tamen & hoc observatur, post aesta. tes servidissimas sequi autumnali tempore febres intermittentes dissiciles, cum anxietate praecordiorum , levi flavedine oeulorum, & urina subicte. ritia, quae omnia docent, in visceribus abdominalibus obstructiones naistas esse. Ubi intercalaribus diebus solventium remediorum copia datur, haee per febrim sequentem mota saepe selieiter expediunt saburram vi. .

sceribus insarctam , sicque tuto tolluntur hae febres veI si persant, liberatis iam a materia obstruente visceribus, eortice Peruviano dato seli. citer curantur. Ubi autem, antequam soluta suerit expulsa haec materia, praepropere datur cortex Peruvianus, languent tales aegri ; sique repeta. tur corti eis usus, dum prima recidivae signa apparent, pertinax saep obstructio manet in toto systemate vasorum nissentericorum , quae ergo

melancholiae & morbo hypochondriaco originem dare poterit vide ira o8. , adeoque & scorbulo , uti modo dictum fuit . Sinde har s f , qui indignabatur, uti antea dictum fuit , seor tum toties inculis pari in morbis chronicis, & qui cortice Peruviano in febribus intermittentibus aliisque morbis curandis satis libere usus suit , ingenue fatetur, dolores

262쪽

ε dict

vagos, a nomalis 3c inconditis symptomatibus stipatos, saepe sequi. Suspi. cabatur primo ad affectuum hysteri eorum classem referri de re haee mala; sed iteratis experimentis didieit, quod remediis hystericis non eederent illi dolores, sed antiscor butieis felle iter tollerenturr ideo rheumatismum seo buti eum vocavit, & monuit, quod ilΗ , Di longum m repetitum corticis P ναυiani usum experti funt , huic malo sinis obmκii οῦ quia quidem , ut obiter attingam, inquit, unicum es incommodum, quod ex hoe remedio silatum innunquam. Tamen & alia mala imprudentem eorti eis Peruviani usum in se. bribus intermittentibus eurandis secuta suisse, in illarum se Ium historia patuit. Sussicit hie notasse, quod, fatente sedenbamo, corticis Peruviani nimium usum scorbuti symptomata seruta suerint, quae non cedebant nisi remediis hale morbo debellando propriis.

s. risi. UM vero hos aggreditur, his sere phaenomenis incedit, augetur, maturatur :

1. Pigritia insolita, torpor, ledendi & decumbendi amor, lassitudo

spontanea toto corpore, gravitas ejusdem, musculorum omnium

dolor quasi a nimia satigatione, maxime in cruribus lumbisque , ambulandi inprimisque per acclive vel declive summa dissicultas;

mane a somno evigilanti sensus omnium artuum & musculorum quasi fatigatorum & contusorum. .

Optimam Diagnosin morbi dat enumeratio symptomatum , quae obser. vantur illo tempore, dum morbus adest, unde & scorbutus hie tali modo deseribitur. Verum in multis morbis, & inprimis in aeutis, inter conge. Hem symptomatum inveniuntur quaedam, quae, dum adsunt, certo morubum determinant, & ab aliis omnibus morbis distinguunt, licet praeterea in eodem morbo observentur symptomata, quae etiam in aliis mordis inue. niuntur. Sie v. g. sebris acuta eum pulsu duro. dolore acuto punctorio inspirationem admodum impediente, cum tussi fere perpetua ,- in pleuriti de inveniuntur, ejus diagnosin iaciunt. Dum ferox 8c perpetuum delirium eum febre acuta eontinua oritur, Phrenitis adesse dieitur. In duobus auisiem illis morbis multa adsunt saepe symptomata communia, nempe sitis , anxietas, nausea quandoque, calori pervigilium &e. In morbis autem chr

nicis, qui ex vitiis liquidorum, sensim natis, originem ducunt vide itoso. , & lento gradu functiones corporis labe iactant, major saepedi Llieultas est eruendi signa illa pathognomonica, quae certam dant Diagnosin morbi praesentis ; in primis in morbi prineipio, ubi nondum adeo laesa est sanitas, sed quasi vacillare incipit tantum . ιCausae praegressae, quae morbum producere aptae sunt, multum lucis' diasnosi affundunt in scorbulo, qui variis adeo symptomatibus ludit , ut optimi hujus morbi observatores stestati suerint, in binis aegris, hoc morisho amictis, raro vel nun&uam eadem symptomata observari; & si fuerint similia, mutato tamen ordine in diversis aegris decurrere frequenter.' γ

263쪽

dicta ideo, ut distinguatiar a simili molestia , quam experiuntur validia laboribus fitigati homines ).

Verum talis lassitudo & totius corporis gravitas etiam observantur in aliis morbis ineipientibus, uti iam monuerat Hippocrates Vide 433. 734. pr nuncians generaliter, quoὸ lassitudines spontaneae morbos praeta aiant sutu. s. Praeterea & a morbis validis resurgentes, dum viribus ex nausti mo. vere corpus tentant, similem lassitudinem experiuntur; in primis dum non. dum integre morbus debellatus fuit, & adhue aliquid de materia morbosa superest in corpore. Dum haec noverat isdenhamus , aegre tulit scor butum ubique ineuiari, & voluit haec esse signa vel morborum sentium, nondum υ re famν-- ει etiam infelices reliquias morbi alicuius nondum devicti peviis tus, a qvibus sanguis caeterique bumorer contaminantur bὶ: Praeterea obseravamus , humida & tepida simul aeris constitutione omnes homines se grava. ri , ut totum eorpus ponderosus quas & ad solitos motus peragendos ineristius sentiatur, bb perspirationem an sensibilem tu e imminutam, uti ex San. Histi observatis constat: imo etiam in valde plethoricis talis torpor obse vatur. Adeoque patet δι in, aliis morbis similia symptomata inveniri. Attentus tamen ad omnia Μedicus scorbutum incipientem ab aliis morbis distinguere poterit, si noverit, uti dictum fuit, caulas scorbulo producenis

do aptas praecessisse ia Lassitudo illa spontanea, si morbum acutum minite tur , brevi certe in talem morbum abit: si autem a retento perspirabili producta fuerit , quiete corporis, tenui victa, blando sudore, finietur; vel si neglectum hoe fuerit , quandoque periculosum morbum faciet . In seo buto autem talis lassitudo sensim subrepit, per plures dies imo septimanas pergit sensim austi', nullo alio morbo sequente; & inprimis hoe pecu.

liare habet, quod a somno evigilanti molestior si haec lassitudo , quam reliquo diei tempore, dum lassitudo ab aliis causis orta post somnum mi nui potius soleat . iobser Watur autem, quod levitatis sensus, Sc ad motum alacritas, tunc ad sint, quando libera humorum cireumductio per omnia vasa corporis obtinet; re contra, ubi transitus liber humorum vel in toto corpore vel in parta

impeditur , gravitas & molestia percipiuntur . Brachii tondus homo sanus non percipit, verum si phlegmone illud occupaverit , instar plumbi grave sentit , S: eogitur illud vel fascia sustinere, Mi sulcro cuicumque Obis

vici imponere . Cum autem & humorum immeabilium erassities peccet in hoc morbo, uti postea ad β. ii 33. dicetur, &causae, paragrapho praec denti enumeratae, tali humorum erassitiei producendae faveant , merito vi.

detur posse statui, quod in primo hoc scorbuti stadio observata lymptomata immeabilitati humorum per vasa adscribi queant , simulque deficiat erepta subtilissimi totius corporis 'liquidi , quod motui musculari servit; cum al

264쪽

vi stultori & a sanitatis conditionibus degenerante sareu ine , nee quantitate, nee qualitate debitis , secerni possit. Ubi autem huic viliciditati nondum juncta est valida acrimonia, in initio morbi . de molestis doloribus non adeo conqueruntur scorbutici, sed tantum de gravitate Sc lassitudine totius corporis . Atque hoc est primum scorbuti stadium, in quo si morbus non

curetur, tunc sequuntur nova symptomata , successive nunc enum randa.

1. Dissicilis, anhelosa, ad motus vel parvos fere deficiens respiratio ; crurum tumor accedens, recedensque, horum prae gravit te immobilitas; maculae rubrae, fuscae, flavae, violaceae; saciei color pallido suscus ; Oris foetor incipiens ; Gingivae tumentes, dolentes, calidae, prurientes, ad minimam pressionem evome tes cruorem; dentium ob retractas gingivas denudatio, & mobblitas ; dolores varii, Vagi, per omnes externas internasque corporis partes mira producentes tormina, Pleuritica, Stomachica,

Iliaca, Colica, Nephritica, Cystica, Hepatica, Lienaria &c. ι

Ηaemorrhagiae variae, sed leviores

. Notandum hic est, quod describantur symptomata scorbuti, quando senissim subrepit hic morbus, & lento gradu augetur, prout plerumque solet fieri. In urbibus vero obsessis, & longinquis peregrinationibus marinis . ubi penuria salubris ei bi adest , & moestitia perpetua ac timor, ibi longe

citius ille morbus progreditur, & omnia symptomata cito exacerbantur,brerivique tempore ad summam malignitatem perveniunt, In praecedenti numero jam notatum fuerat, ambuIationem admodum dissicilem esse, inprimis per acclive vel declive, sed omnium maxime dum acclivia scendere debent. Dum enim hoc fit, musculi omnes sere asere debent, ut pondus totius cor poris elevetur : in descendendo, quamvis minor , tamen & valida, amomuscularis requiritur, ut corpus sustineatur , ne praecipiti nimis motu deis labatur. Musculis autem agentibus vide as. a. acceleratur motus san. guinis venosi versus cor dextrum, adeoque illud obruitur, nisi cito & liberti. me se evacuare possit per arieriam pulmonalem. Haec est ratio, quare extam in sanis hominibus, gradus rapi dra me adscendentibus, cor palpitare incipiat, de respiratio fiat frequentior ae molestior, quia sanguis venosus tunc tanta ςopia & celeritate redit ad cor dextrum a toto corpore, ut non possit e dem tempore transire per pulmonem , nisi celeri respiratione frequentius dilaretur pulmo: unde etiam coguntur quiescere homines, vel sutacarentur. Sic etiam observatur, generosissimos equos, nimis veloci cursu exercitos,

s epe mortuos coneidere. Si autem hoc sat in homine sano, ubi omnes humores sunt meabiles, & omnia vasa pervia, facile intelligitur, a levioriaculeratione sanguinis venosi , per motum muscularem facta, idem fieri de. here , si sanguis ma jorem lentorem δc visciditatem habuerit, licque dissiciistius per ultimas angustias arteriae pulmona sistransire possit: talem autem lemto rem sanguiniscorbuticorum inesse, postea ad g. a I r. probabitur: unde

patet

265쪽

3patet ratio, cur in initῖo scortati dissieultas ambulandi sie, ubi per Melivia vel declivia inceditum, aucto vero morbo ad parvos etiam motus defietat respiratio . Eugalenus, ιὶ , qui fraphice hune morbum descripsit, hoc pulchre notavit, dicens: Si morbus bio Iubsit, pos sevem muum extra manifesam via seeram obfructionem mori demon babant, ram discitur res mio, eum labra marique subfusco σο Iurido colore, praeter coissuetudinem, citraque ambientis aeris frigus, conspicuae, Quare livor in facie oriatur, insareto pulmone , antea ad 84M explie tum fuit, ubi de lethali peripneumonia agebatur. optime autem notat-κὶ, dissicilem illam respirationem seorbuti. eorum distingui a simili malo, ab aliis causis nato , quod non adsint tussis , Milus , sterior, λων pu genr , ora pnoea , O s smitia ν raris V ctibus propria.

CLURUM TUΜOR ACCEDENs , RECEDENfetu E &e. Cum dissicilior staseensus venosi sanguinis ex artubus inferioribus eorporis versus cor, hinc& venae ibi valvulas plures habent , & musculis imponuntur aut interpoωnuntur ita , ut ab his tumentibus, dum agunt, vicinae venae comprimi posi. snt, sicque sanguinis venosi motus cor versus aceelerari r unde observamus in hominibus diu quiescentibus saepe pedes tumere, quia venae minores commode se evaeuare nequeunt in venas majores nimis distentas . Cum autem pigritia insolita, di ad parvos etiam motus defieiens respiratio , omnem fere motum muscularem prohibeant, patet ratio , quare crura frequenter tumeant in hoc morbo. Tepore autem Iecti , & situ corporis horizontali. cum facilite ν sareuinis venosi reditus ab artubus inferioribus, reeedie saepe ille tumor, denuo rediturus ob eandem rationem. ob difficiliorem autem transtum humorum per artus inferiores , tum 4

rem pae gravantem, sentiunt haec membra ponderosa , ae s plumbo infuso gravia tarent, & ideo adhuc minus illa movere possunt. Aeeedit quod a sanguine vise; do , & quaK vappido , se buticorum, minori copia deminus bonum feeernatur fluidum ilhid tenuissimum . quod encephali fabrica

paratum per nervos ad musculos derivatur, ut motus musculares fianto ΜACULAE RUBRAE, FUSCAE 3ce. omnes auctores, qui de hoc moris scripserunt, ejusque symptomata taeensuerunt, maculas se observasse testanis

tur. In obsidione Medana 33 scorbulo correpti maculas lividas per corporis superfietem dispersas habuerunt , imo, multis rota cutis purpureo colore fietebatur. Μonet Eugatenus cm , quod his maculis lividis seorbuticorum Meepti Chirurgi Et Empirici peste laborare sic affectos crediderint,& , data

Theriaca, aliisque calidix medicamentis , non paucis aegris mortem acceleis raverint et nee hoe adeo mirum videbitur, si consideremus, egregium virum. Potipare sit , dum attente observabat pessimum. 1 corbutum iu nos omim

rassantem , eonclussis , quod aliquam similitudinem haberet cum laeva p e Atheniensium a Lucretis descripta , & com Prando sympto nata obieris

. . . ia

266쪽

uata eum deseriptione pestis , quae apud hune Poetam legitur satis Me pro

bat. Observationes autem Poriinrasi magnum lumen affundunt huic morbo. quia cadaveribus dissectis indagavit rationem symptomatum , quae in hoc morbo observaverat. Quidam aegri brachia, crura, se mora , nabebant ruis bro prolando colore in nigredinem tendente tincta, sed in talibus, post morutem , sanguis niger concretus sub cute reperiebatur : maculas autem caeruis leas, rubras, flavas , nigricantes, similiter ab extra vasato sub cute languine productas observabat , prout sanguis extravasatus colorem mutaverat ; dum.

vel coagulatus & niger manebat, vel incipiens ditat vi per varios colorum gradus transibat, antequam penitus dispareret: simili omnino modo ae in contusionibus apparet , ut antea dictum est, dum de his agebatur. Magna enim affinitas est inter maculas scor buticas & mutationem coloris in cute, quae contusooem praegressam sequitur: 3n utroque enim casu extra vasati humores sub integris intςgumentis hMrent; in utroque casu vasa rupta sunt; videtur in scorbulo a causis internis pasci smilis conditio, qualis a. causa externa contundente natet solet ; vasorum nempe .ruptura & liquidqrum ex4 ira vasatio. Observatur enim in scor buto Sc magna degeneratio liqui ciorum. in acrimoniam, & aucta teneritudo partium soli rum, ut a levi vi rumpa - . Memini , aliquoties contigisse, ut, s corbuticorum carpum si sortius, parum contrectassem . pulsum explorando , sequenti die monstraverint digitorum vestigia in cute caerulei coloris. Pariter, uti in partibus contusis, si profundius liner partes musculosas haereant liquida extrava sata, molestus 4olor oritur , qui levatur, ubi maculac caeruleae vel lividae sub icute ap. parent, docentes locum . mutasse extra vasata; si e & idem in scor bulci eo . tingit. P partius Ο invenit in cadaveribus musculos inflatos , duros in star ligni, ob sanguinem extra vasa tum inter muscularem carnem haerentem: fiunt in .tali eatu molestissimi dolores, levati simulae .locum mutavit extra insatus cruor, & sub cute haeret . . In Praxi h semuenter vidi, molestos

dolores. in scorbuticis lev ri, si maculae eaeruleae vel lividae s*b cute partis dolentis apparerent. Μonuit & Bruue r p se hoc observasse , quod illi

dolores non prius desinerent , quam maculae , sed latae valde . prorumperent ,.quas postea discutientibus solvere tentabat . . . d. FAC iEl COLOR PALOD Fus Cus . Μultum affinitatis inter racochymiam

atrabitariam humorum & scor butum adesse, praecedenti paragrapho dictum . bc ad s. ioρ . de hae mutatione totoris faciei actum fuit Eugalenus qJ . ubi investig t signa , ex quibus tempestive scorbutus c noscitur, ut curari. possit , antequam nimis ingravescat, notavit , . quod ad ut in sullis quo. qua Midus sariet esur , in iis potulimum, qui, crasso er melaucialita Munis Musi fanguine: addiditque, . quod in his post levem motum corporis labra& genae subsusto & lurido colore perfusa appareant. , ORIS FOETOR INC P ENS.&c.. Signa, scortiati se satis cito manifestant circa gingivas & dentes; imo videtur acrimonia scorbuti ea has partes primario

assi

267쪽

assieere: unde in illis locis, in quibus hie morbus endemitis est, sere omisnes habent dentes eariosos, & gingivas exesas. Medici autem, qui in talibus locis artem exereent, semper sollicite attendunt, quomodo gingivae se habeant. Naturaliter gingivae turgidulae sunt. & satis firmae, at quo illam partem dentium occupant, quae crusta illa adamantina dicta non tegitur: ubi autem scor butus nascitur, tune gingivae incipiunt complanari ,

a medio corpore dentis recedere deorsum , & nudam relinquere partem molliorem dentis, erusta illa durissima non tectam. Simul autem gingivae a Llargere incipiunt in dentium interstitiis , rubere , tumere , prurire quandoque, postea dolere . Dum haec vident Medici, noverunt scorbutum adesse. Cum autem gingivae naturaliter adhaereant molliori dentium parti,

illique periostet instar serviant, simulae secedunt a dentibus, illi incipiunt

corrumpi, eariosi fieri, & frustulatim excidere. Illa autem membrana , quae alveolos dentium investit , gingivarum quasi propago est , & smi. liter affici solet, unde ineipiunt dentes vacillare , & lponte cadere, antequam adhuc omnino cariosi fuerint . Ideo in illis locis , ubi frequens hie morbus est , toties videmus homines in ipso flore aetatis jam eden. tulos. Licet enim morbus euretur, si dentis inferior pars, quae gingiva sana adhaerente tegi debet, eariosa jam suerit, nunquam gingiva denuo demi accrescet, uti nec periost eum ossi, si illud corruptum fuerit. Haec est ratio, quare gingivae solutae a dentibus appareant, & illa pars gingivarum, quae inter dentium interstitia assurgit, libera ab omni nexu sit, di specillo facile moveri possit . Rubent tunc gingivae, pruriunt primo , postea dolent, ad levem attactum sanguinem Iundunt: & observavit part r , insantes unguibus lacerasse gingivas prurientes, atque avulsisse paries gingivarum ; quod sacile fit , dum liberae a nexu cum dentibus fingivae incipiunt tabe fieri. Simul dum panem vel pomum mordent , do spectaculo sanguinolenta singivarum vestigia relinquuntur. Verum sanguis alle ex gingivis a levi attactu egressus inter aingivas & dentes eolligitur; imo di in ipsis dentium alveolis idem contingit, dum dentes vacillare incipiunt ; ibique corruptus in tabum producit oris foetorem . Vidi hoc toties in Icorbuticis, quod, leviter premendo gingivas, secundum totam longitudinem maxillae utriusque talis tabus exiverit. Accidit quandoque, ut in dentium alveolis collectus talis tabus erodat interstitia tenera ossea, quae dentium alveolos a se invicem separant. sicque per totam lonpitudinem maxillae osseae progrediatur, omnia inficiens & corrum. pens, nisi uno vel pluribus dentibus evulsis via fiat, per quam illud cor. ruptum exire possit: qualem easum decennis pueri memorat Pomara s , cui Chirurgus omnes dentes evellere debuit, ut gingivas 3c maxillam curare posset. Omnia haec symptomata sensim succedunt in leniori scorbulo, rapi. de autem si in magnam jam malignitatem degeneraverit morbus. DoL REI UARII, VAGI &e. Omnes auctores, qui de scorbulo scripserant, fassi sunt, tales dolores scorbuticis contingere r imo SFGnbamus, qui non

facile lνὶ Arad. des Scieae. r in ista. inem pag. AIL Ibid. PH. I. .

268쪽

Leite eredebat scorbutum adesse, notavit, post usum corticis Peruviani talibus doloribus vagis, anomalis, assici aegros, quos quidem prima fronte ad hysterieos affectus pertinere credebat ; verum , cum remediis huic morbo debellando aptis minime cederent, postea didicit, solis antiscorbuti eis remediis saei te curari, cum nempe in principio statim haec adhibebantur, uti ad praecedentem para graphum dictum suit. Simul satis patet, diversos posse simulari morbos a scorbulo, prout acre illud scorbuti eum his illisve parti bus insederit. Solet quidem plerumque circa gingivas & dentes primo se manifestare hoc malum ; verum certum est, alias plures partes assici, uti constat ex illis quae dicta suerant, & ulterius patestet in sequentibus, ubi dicetur de iis , quae in cadaveribus scorbuticorum observata fuerunt. Eu. galeuus ι pluriuus observationibus practicis demonstrat, quam varia sub morborum specie scorbutus illudat minus peritis. In cive Embdano sub pleu.ritidis larva latebat, & frustra ab Empirico binis venae sectionibus adhibi. tis in homine frigido & pituitoso quaerebatur saevi doloris leniment Eurilanus, dum videret nec molestam adeo tussim adesse, nec pulsum durum, nec febrim validam, dolores intermittere, & per intervalla denuo recrudescere, iplam aegri temperiem morbis acutis inflammatoriis minus favere, & uri nas crassas copiosum sedimentum lateritium deponere s de quibus postea a adhue dicendum erit J, statim conclusit, dolorem illum lateris non esse pleu.riticum, sed a scorbulo pendere I adeoque remediis ad hunc morbum R. nandum propriis curare debere, quod & selix eventus probavit. Μolestis. simos dolores circa cardiam δc ventriculum laepius observavi in scorbuti eis; sed signa jam memorata scor buti incipientis & urinae illae scorbuti eae , pullulque parvus, debilis, & inaequalis, inprimis illo tempore, dum acerurimi illi dolores urgerent, satis certam morbi Diagnosin dabant.

HAEMORRHAGIAE VARIAE SED LEVIORES. Dum nempe ab ipsa humorum acrimonia vata sanguinea eroduntur, vel adeo mollia & tenem . evadunt, ut levissima vi solvantur, ac contentum sanguinem effandant rhine gingivae leviter etiam pressae sanguinem sundunt; inde maculae, &sanguis extra vasatus in interstitiis fibrarum muscularium collectus , uti ante dictum fuit di quandoque & leves narium haemorrhagiae , sed saepe repetitae. Ubi autem sanguis per putridam dissolutionem incipit dissue. re , tune validae illae & mirabiles haemorrhagiae fiunt , de quibus se.

quenti numero dicetur.3. Gingivarum putredo foetens cadaver, harum insammatio sanguinem stillans, grangraena,dentium vacillatio, flavedo, nigritudo, caries; Varicosi annuli ad raninas venas; Haemorrhagiae faepe lethales, ex ipsa cute externa, non apparente vulnere, ex la

biis, gingivis, ore, naribus, pulmonibus, stomacho, hepate, liene, pancreate, intestinis, utero, renibus &c. Ulcera pessima, o, stinata, nulli applicato cedentia, lacile gangraenosa, ubique,

269쪽

aist. S C O R B U T U S. Gν maxime in cruribus, vagantia, cum diuturno foetore; Scabies, Crustae, sicca& lenis Elephanti asis; sanguis venis eductus, ins brosa parte ater, grumosus, crassus, & tamen solutus, in parte serosa salsus, acer, muco flavo viridi in superficie scatens ι

dolores. summi erodentes, lancinantes, cito trajicientes, noctu ingravescentes per omnes artus, juncturas, ossa, viscera; maculae lividae.

Praecedenti numero de foetore oris ineipiente jam dictum fuit, verumtaubi increscit morbus, tune laetor intolerabilis oritur. Probe memini, me olim vocatum fuisse ad aegrum, cujus morbum non noveram , qui, dum me alloqui vellet, adeo horrendam mephitim Ore exspirabat, ut parum . abfuerit, quin in animi deliquium inciderem , licet non adeo delicatum in similibus serendis me esse noverim. Incipiunt tune satis subito turgeore gingivae, sed molles, & sundosae quasi, ita ut dentes quandoque tegant, & impediant, ut nihil solidi cibi sumere possint; si vel lingua inter loquendum gingivis impingat , mox sanguis exit i brevi post live.

scunt gingivae , imo nigrescunt, jam omnino gansraenosae. Haec autem corruptio cito proserpit, omnia depascens, inprimis in junioribus ; simul. que tunc adest copiosus, tenuis, olidissimae salivae effluxus, uti alia M.

casione ad g. 423. g. memini, ubi de gangraena agebatur a materiae aeris

seorbutieae depositione ad varias eorporis partes . Vidi aliquoties , marignam partem maxillae osseae corruptam excidisse, dum negligebatur ganis graenosa talis gingivarum putredo. Aliquando macula albicans in gen rum vel labiorum parte interna apparet, cum duritie illam undique amisbiente; &, uti optime Poupari monet, nisi statim spiritu vitriolitanisgatur ille locus, cito nigrescit, foetet,& depascitur omnia vicina. Facile

autem patet, dentes simul thne pessime affici debere, uti ex dictis ad

praecedentem numerum patuit. VARICO SI ANNULI AD RANINAs ut MAs. Notum est ex anatomicis, sub

lingua, ad utrumque latus Doenuli linguae, apparere venam satis insignem& conspicuam, quae in quibusdam morbis pertundi laneeola solet: hae rari' iae vocantur, & in venas jugulares externas plerumque se evacuare solent. c oservantur quandoque in scor buti eis illae venae varicosae & tumentes. quod fieri potest ob Vicinas his venis partes in tumorem elatas, sicque liberum transtum sanguinis ex his venIs in jugulares impedientes. Forte

etiam alia hujus rei ratio adserri posset: dictum enim fuit praecedenti numero, quod difficilis, anhelosa, & ad motus vel parvos sere deficiens respiratio sit in scorbuticis r sed notum est, in dissicili respiratione auriculam & sinum dextri cordis non libere depleri posse, adeoque nec Venae iuga.

lares commode evacuabuntur. Alio autem in loco, g. 8o . , ubi de inflammatoria angina agebatur, probatum fuit, impedito sanguinis venosi in eordextrum transitu, venas, a capite reducem sanguinem terentes, citius tura geret u Acad. des sciences l'an. 16sy. Hem. Pag. 2 44

270쪽

εcis . SCOR BUTU s. q. Irsi iere quam in aliis eorporis locis: si jam simul consideretur, nudas iarere

te venas raninas,&saliva perpetuo severi ac madescere, patebit ratio, quare in scor buticis hae venae varicosae fiant i accedit , quod dolentibus & tu. mentibus gingivis motum manducationis vix audeant Ientare tales aegri, imo

nequidem loqui sustineant: unde & lingua & musculi maxillam linguamque

moventes vix agunt; adeoque non promovebitur sanguinis venosi fluxus per has venas a musculis adjacentibus, qui, uti notum est, agentes turgent , di vicinas venas premendo motum sanguinis venosi versus cor iuvant. HAEMORRHAGi AE sAEPE LETHALES &e. Ad praecedentem numerum, ubi de maculis lcor buticorum agebatur, notatum fuit, in hoe morbo ita

degenerare partes fluidas & solidas corporis, ut liquida ex vasis, quibus

continentur, levi de caula exeant; quae, si integumentis corporis integris coerceantur, maculas Illas rubras, caeruleas, lividas Sce. faciunt; imo in. ter ipsa musculolae carnis interstitia tales extra vasationes sanguinis observa.

tas fuisse. Uerum in tali casu sanguis effusus coagula ius impedit ulteriorem sanguinis eruptionem: ubi vero idem fit in vasis, quae in luperficie corporis interna vel externa patent, periculosae saepe fiunt haemorrhagiae , &satis mirabiles. Narrat S ennerrus υ , in homine scor butico se observasse, quod per aliquot dies sanguis satis copiosus de crure sunderetur, neque a Chirurgo silli potuerit, atque ob hanc causam se in consilium vocatum fuisse. etsi vis vestigium, oe via manifesta, unde sanguis effveret, visui vis pareret. Ex lingua & labiis in hoc morbo copiam sanguinis exivisse vidi, licet detersis his partibus non potuerim distinguere determinatum locum , unde sanguis erumperet: gingivas sanguinolentas in seorbuto videre, famialiare admodum est. Frequentes haemorrhagias per nares & per alvum in scorbuticis observavit Poupari s xl; quandoque & per os; lenibus freque ter lethales F . Si jam simul consideretur, lienem, hepar &c., simili m do assici et , firmam carnem musculosam ita corrumpi, ut in cadaveribus manu bus traliari non potuerit, quin ilico rumperetur a ; patebit ratio, quare ab internis haemorrhagiis scorbutici saepe subito extinguantur. Si elegitur ibi , quod scorbutici in lectulis suis decumbentes se satis comis mode habuerint, manducaverint , biberint hilares , fortem vocem ediderint inter loquendum, tamen subito exspiraverint , dum, in lecto quamvis manentes, ad alium navis locum transserebantur. Alii, qui tentav vant lecto egredi, moriebantur, antequam ad superiorem navis partem venire potuerant. Quidam, qui adhuc incedere poterant , uno momento concidebant mortui, dum conabantur majori molimine aliquod opus peragere. Videtur admodum probabile, quod miseri illi, tabe saetis jam vise ribus . interna tali haemorrhagia perierint. ULCERA PESSIMA , OBsTINATA dte. De gangraenosis illis ulceribus quae gingivas aliasque partes oris interni in scor buticis depascuntur, jam antea

dictum

SEARCH

MENU NAVIGATION