Gerardi van Swieten ... Commentaria in Hermanni Boerhaave aphorismos de cognoscendis, et curandis morbis. Tomi primi pars prima quinti pars altera 3.2

발행: 1754년

분량: 347페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

dictum fuit. Observati fuerunt & abscessus, in visceribus , sub axillis ,

in inguinibus , imo musculorum intervalla in artubus pure repleta in eadaveribus inventa sunt e . Quibusdam in variis corporis locis ori bantur tubercula, in dies aucta, quae deinde aperta faciebant ulcus seor.

huti eum , a sanguine coagulato, qui tumorem secerat, natum. Singulis vicibus , dum emplastrum tegens ulcus removebatur , grumus sanguinis

exibat, seque sensim curabatur ulcus di. Similia ulcera saepius vidi, neque sunt ex pessimis; verum nulli bi peiora & difficilius eurabilia oecurrunt, quam in cruribus, Sc prael ertim circa malleolos: totus ambitus

talis ulceris susto, vel & purpureo livescente, eolore perfunditur, fundus ulceris sordidus est, labia quali exesa , saniem olidam plorat; & noverunt omnes, qui praxin medicam in locis, ubi frequens scorbutus est, exeriscuerunt, quanta taedia haec ulcera faciant Chirurgis , quam difficulter ad cicatricem perducantur , quam iacile in vicino loco erumpant nova omnium difficillima curatu talia ulcera observantur in illis , qui sedenistarias artes exercent , & licet scorbutus per idonea remedia emendatus fuerit in his, tamen eum simili victui indulgeant ac ante, in Ioeis deis pressis & paludosis vivant, manent haec ulcera, pergunt plorare aere seis rum , & fonticulorum vice languntur; neque absque periculo consolidari poterunt , eum per illa liberetur sanguis quotidie acribus , quae retenta nocerem: vidi per viginti & ultra annos talia ulcera mansisse in eodem

ferme statu , atque tales aegros se satis commode caeteroquin habuisse iubi autem, vel sponte sua, vel per exsiccantia , consolidabantur annosa haec ulcera, nec in vicinia nova prodibant, sequebatur periculosus morabus, vel & mors. Ulcera illa tibiarum etiam videntur observasse Uete. res , & monuerunt a talibus nasci causis , quae scorbulo producendo favent. Sie Hippocrater e ab usu aquae paludosae ulcera in tibiis nasei scripsit; & ob Annonae penuriam sequi ulcera culanea, observavit Galeis Mus D; uti de herpetem, impetiginem, pseram, lepram &c.: verum his similia mala inter scorbuti symptomata a recentioribus Medicis num

rantur: nempe

SCAsi Es, CRUSTAE, SICCA ET LENIS ELEPHANTI A sis. Illa, quae

hactenus dicta sunt, satis docent, & mox dicenda ulterius confirmabunt, in seorbuto adesse talem sanguinis 3c humorum indolem, ut ob majorem spissitudinem difficilius transeat per vasa , & ob comitem acrimoniam erodat loca . in quibus haeret; adeoque varia sequentur mala in hoc morbo pro diversis partibus affectis. Si ergo in vasis culaneis scorbutica acrimonia infecti humores haerere incipiant , varios morbos culaneos producere poterunt, vel obstruendo vasa, vel rodendo; & inprimis circa solliculos culaneos, ubi intricato magis decursu vasa glomerantur. Hinc varia pustularum & macularum genera quandoque in scorbuticis occuris runt. Vidi in muliere quinquagenaria, inveterato jam scorbulo labora

Tom. III. Pars II. 1 te, eὶ Arad. des scienees ran ris . Mem. pag. Mi. dὶ Ibid. pag. M . e De Aere, locis, re aquis Charier. Tom. VI. pag. 29s. cf Deprobis pravisque aliment; succis cap. a. ibid. pag. 6 6. ει .

272쪽

te, per totam emim sparsas vesiculas ichore plenas , diversae magnitudinis, quarum quaedam digiti apicem aequabant, aliae multo minores erant: ichor ille adeo acris erat, ut nisi pertusis vesiculis exitus daretur, exulceraret cutim: ubi vero pertundebantur , collapsae exsiccabantur, &squam marum forma decidebant. In multis locis epidermis una cum cute incipiebat incrassari, colore quamvis non mutato, & ungues decidebant.

In alia muliere diu jam seorbuti ea vidi eutim hine inde purpureis de turpari maeulis, a quibus in squam mas satis densas degenerans epidermis secedebat , absque ullo ichore exeunter squam mis autem illis deeiduis , mox renascebantur novae, satis foedo spectaculo. Si jam conserantur il-Ia, quae Aretaeus scripsit de Elephantisin , patebit certe , multa symptomata laedi hujus morbi etiam in scorbulo quandoque observari. Praetea rea notavit Galenur g , in Alexandria elurimos elephanti asi laborare , quia pulte , lenticula , cochIeis , & multis salsamentis uterentur; simul que ambiens aer calidior humorum impetum ad cutim serret. Notat simul, in Germania & Μysia rarissime illum affectum grassari . & apud lacti potas Scythas nunquam sere apparere. Haee consiliuerans Celeberrimus ubi c., suspicabatur, ad scorbutum referri posse Elephanti asan , & in Aegypto ideo frequens malum esse , quia ibi frequens erat cibi vegeta. hilis defectus: imo pulchre notat, desperatos elephantiacos, ab hominum commercio remotos , ob morbi laeditatem , & ad deserta loca delatos , quandoque eonvaluisse , non ob viperas ex desperatione comestas, uti quidam scripserunt, sed quia miseri nullum cibum, nisi vegetabilem, invenire poterant. Antea ad g. Ias . notatum suit, recentium vegetabi.

lium penuriam in Ionginquis peregrinationibus marinis & urbibus ob sessis scorbutum producere; & patebit postea , scorbutum tali vegetabili victu sanari feliciter, uti & lacte & lactis sero; adeoque apparet ratio, cur similes quandoque cutis des dationes , ae in Elephantiali , in scorbulo

observentur.

SANGUIs vENIS EDUCTUS &e. Cum aliquando in seorbuticis , uti, ri 6 i. dicetur, sanguinis missione opus sit, Μedici consideraverunt sanguinem venis emissum, ut viderent, quantum & quomodo a sanguine sano degeneraret. Notum est, in homine sano sanguinem vena eductum, puro vase exceptum, brevi coagulari in unam maliam rubram, a qua sensim separatur serum flavescens fluidum, cui innatat pars rubra sanguinis concreta , quae in parte superiori, aeri contigua, coccineum colorem naubet, in parte inseriori magis obscuri coloris est , & ob saturatam rubedinem sere nigricat: in scorbutieis autem insula illa dicta sero innatans nigrum colorem habet, inaequalis apparet, grumosa, & levi vi adhibita solvitur in fuscum quasi liquamen . Serum sanguinis viri descit magis, aeris saporis est, & quandoque lentescit ita, ut gelatinae consistentiam habeat: quandoque vidi totum serum in talem mucosam tenacitatem deis generasse, ali uando tantum partem ejus, quae superiori insulae satis fita miter adhaerebat. Notavit Eugalemus ιγ , se semper talem sanguinem

273쪽

observasse in illis, qui, erassiori cibo indulgentes, diutius eum hoe morisbo eonflictati fuerant, imo ipsum vulgum, tali languine viso, statir concludere, quod scor butus adsit. Ubi autem, in pejorem gradum degenerante morbo, sanguis mittitur, tunc per putredinem solutis humoribus , loco sanguinis crassi , uvie tenue , coccinei coloris, di aeris saporis serum , nulla crassiori substantia in Dudo visis relicta, et aisse, non sine admiratioue HOFFΜANNUS vidit κ . DOLOR Es su ΜΜI, ERODENTES &c. Cum talis sit sanguinis ejusqtie seri indoles , viscosa tenacitate haerebit iacile in vasorum angustiis , limulque ob acrimoniam comitem erodet loca , in quibus stagnat. Ubi immeahiles humores incipiunt haerere in vasorum convergentium extre. mis, illaque distendere, dolor oritur: verum si repetita actione liquidia tergo urgentis iidem adhue transprimi possunt , licet dissiculter , tune lancinantes illi dolores adsunt, et to trajicientes, dum illud obstruens e κangustiis arteriosis transprimitur in venas. Cum autem totus sanguis si is mili labe infectus sit, frequenter redeunt dolores similes. Noctu autem solent ingravescere, uti in lue Venerea osse jam occupante , ita ut monuerit Eugalentis D, exercitatos etiam Μedicos haesisse quandoque duis bios circa morbi diagnosin : interim tamen caulae praegressae , & alia . scorbuti praesentis signa antea memorata, hoc dubium 1 olvere poterunt; uti etiam . si pulsus parvus & inaequalis lit , dum dolores illi urgent; quod & Eugalenus observavit, qui eodem in loco plures dolorum varie.

tates in aegris notatas recenset.

Omnium maxime ossibus infestum esse scorbutum, certa & numerosa observata docentr jam enim in initio dentes ac maxillas aggreditur r &observavit Petitus smi , quod in scorbuticorum cadaveribus inventum fuerit periosteum ab omnibus sere corporis ossibus secessisse. Epiphyses ab ossis reliquo corpore separatas, costas osseas a cartilaginibus sejunctas& cariosas, plura ossa eorporis nigra & cariosa , ligamenta articulorumerosa , cellulosam ossium internam fabricam in putrilaginem conversam , observavit Povara n . Quod magis mirum videbitur, fracta ante mulis tum temporis ossa, & dudum jam consolidata, in scorbulo laborantibus denuo solvebantur sol, destructo callo, qui fractorum ossium extremae univerat, ita ut recens quasi fractura appareret; &, postquam seorbutus bono victu ae idoneis remediis superabatur , renascebatur callus , sicque denuo consolidabatur fractura p . Inflicta ante quinquaginta annos vulnera , & firma cicatrice sanata , recrudescebant denuo in classiario stor butico 3 . Non mirum ergo est, ossium fracturas non consolidari in stor buticis, levia vulnera sanationem respuere, &, in cruribus si fuerint, degenerare in ulcera diuturna.

ti , , Sed

274쪽

Sed nee interna viscera immunia sunt ab hac labe , 3c praecipue ob servavi, cardiae & ventriculi dolores enormes quandoque hos aegros e eruciare, ab assumtis cibis auctos, appetitu tamen satis integro manen te. Periezrdium, pulmo, pleura, diaphragma, non tantum concreta, sed quasi in unam massam confusa , inventa fuerunt in cadaveribus scorbuisti eorum , qui subita oppressione pectoris suffocati perierant ν ; de se. quenti numero patebit , ulcerationes & corruptelam viscerum in hoe morbo observatas suisse. Interim tamen & hoc mirabile occurrit, quod in tanta degeneratione humorum cerebrum tamen semper sanum & iulaesum repertum suerit s , & observationes hujus morbi per totum . ejus decursum factae confirmant, actiones cerebri satis integras mansisse. Convulsiones , tremores . paralyses &c. quidem adsunt in hoe morbo aliquando, uti statim dicetur; sed potius vitio nervorum & musculorum , quam ipsius cerebrit memoria enim, intellectus, ratiocinium Sce., illae. sa manent. Μiseri illi , qui in ultimo septentrione hybernaverunt, &successive omnes perierunt, singulis diebus omnia notaverant, quae ipsis contigerunt, & ultimus superstes eoneiadit harum calamitatum historiam, dum scribit, Morior; unde videtur. ad ultimum vitae finem mente coninstitisse; nee memorat, ullum sociorum delirasse ante mortem s3I. Simul& hoe notari meretur , quod ad finem vitae usque appetitus non desecerit , sed miseri illi , ob debilitatem & dolores continuos de lectulis suis surgere non poterant amplius , ut cibos pararent sui. Imo ingentem famem in scorbuticis ad mortem usque adfuisse notat Povarι v ,- illamque deducit ab acri humore, qui in ventriculis hoc morbo defunctorum reperiebatur. ΜACULAE LIvIDAE . De maculis scorbuticis praeeedenti numero diuctum niti verum ubi aucta scorbuti malignitate lividae maculae totam eorporis superficiem incipiunt deturpare , gangraenos e corruptelae indicium dant.

4. Febres variae, calidae, malignae,' intermittentes omni modo , vagae, periodicae, continuae, ατροφὼιν inducentes; vomitus;

di arrhoeae ; dysenteriae; stranguriae saevae; lipothymiae ; amxietates saepe subito lethales; Hydrops; Tabes; Convulsio; Tremor; Paralysis; Contractura; Maculae nigrae; Vomitus, & Secessus sanguinis; Hepatis, Lienis, Pancreatis, Meseraei putredo, & consumtio; Contagium Celere.

Antea ad s. 386. , ubi de librium eausis agebatur, notatum fuit, omnia illa, quae humores multum.mutant, sebrim facere posse. Ex ante dictis autem satis palo, quantum in scorbulo sanguis degenerare possit

275쪽

a naturali sua conditione. Ubi ergo iam provectus morbus est , sanguis.

que sere totus corruptus , minime mirum est , pessimas accendi febres , de quidem admodum varias, pro diverso nempe fradu corruptelae, pro divertis partibus corporis, quae prae reliquis afficiuntur. In scorbulo imeipiente raro libris adest , sed tantum succedit morbo iam inveterato ridem autem & in aliis morbis chronieis observatur. Sic in melancholia pulsus lentus est, & frigus majus ro94. J; turgente se bres immanes brevi omnia putrefacientes ito . obtervantur: hydrops incipiens a labre alienus morbus est ; hydropem diuturnum lenta febris comitatur frequenter , dum nempe corrumpi incipiunt stagnantes aquae . Tales febres inordinatas, intermittentes, continuas, in scorbuticis vidit Eugalamst cx ; putridas admodum pessimum scorbutum comitatas fuisse, alibi f=J legitur. Febres autem illae depascuntur corporis torositatem , & tanta est degeneratio sanguinis omniumque humorum , ut non possit fieri restitutio illorum , quae per ipsas vitae actiones pereunt quotidiet

de solidis Se fluidis corporis partibus ; adeoque necessario atrophia sequitur. VOMITUS, DIAR RHOEAE, DYsENTERIAE. Praecedenti numero dictum

fuit, molestam saepe cardialgiam in scorbutieis observari , quam quandoque vomitus sequitur; δc plerumque doloris levamen sentiunt , duir . ventriculum exoneraverunt , unde saepe digito in sauces immisso vomiatum excitam, ut lenimen ἡoloris obtineant. Si a simili causa irritentur intestina, poterit diarrhoea sequi, vel & dysenteria, si major humorum

acrimonia suerit: praecipue metuitur illa dysenteria, quae putre iactis &consumtis iam visceribus abdominalibus sequitur , quia semper lethalis est. observata fuit & pertinax alvi constipatio . quam simul comitabatur difficilis respiratio , atque hoc pro lethali signo habebatur prae reli

quis fet J.

STRANGURsAg gAEvAE. Causae stranguriae possunt reserri vel ad acrimoniam urinae auctam , vel ad male affectas partes , per quas urinae transeunt, vel ad utrumque hoc malum , dum v. g. acrior urina ureteres, vesicam, urethram, excoriat. Constat ex Physiologicis a , urinam continere aquam sanguinis, salem ejus acerrimum, subtilissimum , volatilissi mum , aleatino proximum, oleum sanguinis acrius & jam putrefacto proximum t adeoque major aerimonia urinae pendet a majori copia salis & olei sanguinis in urina contentorum . vel & a majori acredine illius salis & olei. Sie videmus , aestivis sub caloribus , dum per cutis spiracula difflatur multum de parte aquosa sanguinis, urinam reddi parciorem, sed magis coloratam, quandoque adeo acrem, ut stranguriam faciat , &' quidem ideo , quia sales de olea sanguinis in tali urina majore eo pia haerent, dum descit aquosa pars diluens. Etiam alia occasione dictum filii sui de 388. J, stranguriae sensum percipi, dum materies morbosa soluta 3c mobilis reddita, sed de simul acrior, per urinae vias expellitur

276쪽

de corpore; tu neque illa stranguria boni ominis est, qdia notat, urinam quidem esse aeriorem, sed ideo, quia materiam morbosam continet de eorpore eliminandam. Urina autem scorbuti eorum rubra est eum sedi. mento gravi copioso , lateri rubro contrito , aut bolo rubrae , simili ,

quod sedimentum, si urina igni imponitur, denuo solvitur , & inprimissi aliqua copia aquae addatur: tanta enim copia salium gravatur talis

urina, ut, dum trigescere incipit , statim pars illorum ad iandum sece dat, imo & salina pellicula saepe talibus urinis innatat , perfecte ut fit in muriis salium saturatissimis , quae frigefactae ad iandum sales dep nundita uti notum est in depurationibus & erystallitationibus salium, quae in oscinis e hemicis & pharmaceuticis fieri solent. Colorem autem saturatiorem urinae inprimis ab oleo pendere, docuerunt Chemici. Simul notandum, quod in scorbuticis, dum in pejus vergit morbus, obscurior fiat crinae color, & in sui cum vergat; urina autem sana , sibi relicta . dum incipit putrescere, similem colorem suscum aequirit ,& sedimentum copiosum deponit; adeoque tune talis urina dat signum dispositionis ad putredinem auctae. Urinam inter praeeipua signa diagnostica scor buti habuit Eugalenus sbJ, & uti me monuit, in morbi initio urinas qua doque citrinas & tenues esse, quandoque erassas & albas, quales in omni cruditate reddi solent ; verum erescente morbo observat , quod nonnunquam tenues & intensae rubedinis appareant, sed ad suscum declina tes, similes illis, quae in ardentibus secibus redduntur, nisi quod obscure livescant. Ideo sequentem regulam diagnosticam statuit: In quorum urinis maiora putrefactionis indissa insum , quam foris ex calore OV IAι v.

paret , morbo sento exsente , ad nudius veterisso cognitae febris trium accedente, de bis certo tecum saluere potes ac debes, a scorbulo raru detin

νi. Alio autem in loco addit e et Maxime, s obambulantibus. er omnia vitae munia sue ossensione administrantibus, tales c urinae reddantur . Ubi ergo acriorum, & sere putridorum, salium & oleorum copia exit

per urinam in ultimo scorbuli gradu. Deile patet, stranguriam molesti Lsimam debere sequi , praecipue si simul , ut in marinis itineribus saepe fit, adsit penuria potus, quo potuisset urina reddi magis diluta , ademque & minus acris. LIPOTHYΜΙΑΕ, ANxIETATEs &e. omnes auctores, qui accuratius de

hoe morbo scripserunt, monuerunt, animi deliquium & subitam mortem in scorbulo pessimo metuenda esse. Eugalenus id J hoc notavit, addidissue, omnium sere hoc morbo laborantium pullum parvum, debilem, &inaequalem esse , sed talis pulsus lipothymiam minitatur. Ita & apud Foresum fel leguntur sequentia de scorbulo: Mies mera passio magis i gravescit, sequitur ambulandi impotentia, anbellius d latilias, potissmum dum se movent aut eri αοῦ edi si aliquaudo erecti sedere eonantur, quas desciente spiritu semiammes deliquis nyciuntur: rursus decumbentes reficiuntur ac re-

spirant ii ius. Postea autem addit, quod hoe deliquio aliquos exstinctos

277쪽

noverit. Ad praecedentem numerum jam notatum suit, elassiarios pessi. mo scor buto la horantes adhuc commode se habuisse, dum in lectulis de. eum hebant quieti, ad minimum autem corporis motum subito exspiras. se ; imo etiam tales , qui utcumque videbantur reconvalescere , de soli. tos labores tentare conabantur. P part f subitaneas tales scorbutico Vrum mortes pariter observavit, & in cadaveribus illorum vidit, omnia interiora corrupta esse, in multis etiam cordis auriculas pugnum aequanistes, repletas sanguine coagulato, unde necessario sanguinis circuitus suis

bito sutacari debuit. HYDROPs. Patuit ex illis. quae g. raso. dicta suerunt, inter scorbuisti causas recenseri talem victum , qui pertinaeibus viscerum obstructio. nibus ansam dare potest; uri in capite de demonstratum sui te praeterea & additum fuit . illos , qui morbis lentis obnoxii vivunt . in lembutum pronos esse. Verum postea , ubi de causis hydropis 3. tarp. dicetur, patebit, pertinaces viscerum obfructiones hydropi viam sternere; unde & ibi scorbutus inter causas hydropis numerabitur. Praeterea ad secundum numerum hujus paragraphi crurum tumor inter scorbuti phae. nomena locum habet , qui re in hydrope incipiente adest vide ...ia 3o.; adeoque facile patet ratio , cur inveteratum scorbutum sequa. tur hydrops. Unde, uti monet S enhamus g , vulgo dicebatur: Ubi rismi fracturus , ibi incipis bisops. Indignabatur quidem magnus ille. vir, uti ad li49. monui, quod ubique fecit butum inculatent Medici;& hine subjunxit sequentia: mec tamen regula saepe saepius νwn ahier es accipienda, quam qaod , ubi primum se 'drops manifestis prodit iudiciis . ρνaeconcepta de scorbulo opinio sarim collabascit .' interim tamen modo di.cta satis evincunt, hydropem post diuturnum scor butum s equi posse ; &observationes practicae docent, illud frequenter contingere. . TAEEs. Eodem hoc numero jam dictum fuit, quare atrophia scorbuistum tequatur, qua sensim contabescit corporis habitust verum & ipfata tabes, purulenta labe affectorum viscerum effectus , a scorbulo natici tuequandoque. Phthil in enim, sive tabem, ab ulcere aliorum viscerum, aeque ae ab ulcere pulmonum, produci posse, ad g. rat . patebit. In cadaveribus autem hoc morbo defunctorum pus inventum fuit in cavo peis Horis b , in pulmone, in hepate, in renibus . sub axillis , inter mu- seolos brachiorum & se morum , adeoque patet, di purulentam tabem ex hoc morbo sequi posse. Coes vuLsio. Ingentes haemorrhagias in se buto quandoque occurreis Te , ad pinecedentem numerum dictum fuit: verum alia occasione ad 13a. probatum fuit, evacuationem nimiam cruoris praegressam sequi conuulsiones . adeoque & ab hac causa in scorbuticis sequi possent. Praeis terea ad 7ro. , ubi de convulsone febrili agebatur , notatum fuit, ab aliis partibus corporis affectis se posse assici sensorium commune , ae si

278쪽

eausa physio in ipso eerebro praeexstitisset, cum tamen Ionge aliis in locis haereat origo mali. Non mirum ergo videbitur, in pessimo sto buti gradu convelli aegros , licet in eadaveribus cerebrum sanum inveni. retur i r si enim bilis corrupta in ventriculo fluctuans cui de 3. 7ro. convulsionem excitare potuerit, cessantem ilico, dum per vomitum haec saburra excutiebatur; si dolores magni & periodiei, uti & uleerosa ma. teries alicubi hospitans in corpore, epilepsiam horrendam producere M. tuerit vide s. io7s. 4. ; quid non timendum erit in aegris, quorum omnia fere ossa eariosa erant f A J; quorum ligamenta erodebantur abacti sanie in cavis articulorum collecta; quorum peri cardium sere totumerosum erat, & ipsum cor prosunde ulceratum cI ; quorum viscera alis luebantur adeo acri sanie, ut haec eadavera secantibus epidermis secede. ret a manubus , & iacies ulceraretur m . Patet ergo sumetens ratio convulsionum in pessimo scorbulo , de quo hoc numero agitur ; & Pompara observat, convulsiones omnibus seorbuticis contigisse, dum illas inter eommunia symptomata scorbuti putridissimi recenset. TREMOR. Antea ad g. 6a7. , ubi de Tremore sebrili agebatur, notatum fuit, tremorem nasci , vel a desectu subtilissimi liquidi, adeoque summa debilitate ; vel a causa quacumque sensorium commune irritante. Certe statim patuit, irritantes causas validas adesse, simulque ex antedi. His constitit, tantam debilitatem esse in ultimo hujus morbi gradu, ut etiam a levissima causa in animi deliquium cadant. Videantur illa. quae ad loeum ei latum habentur, ubi haee fusius explicantur.

PARALYSIS . Ex illis, quae g. io 6o. de causis paralysum dicta suorunt , patet latis , quod in scorbulo laborantibus possit paralysis nasci aeque ae in aliis hominibus , si tales causae supervenerint: verum hic agitur de illa Paralysi , quae ex scorbulo ut causa sequitur: hanc Eugalenus descripsi οὶ & smul notavit, a Paralysi Veterum disserre in eo, quod, licet robur & firmitas pereant membris affectis Paralysi seorbutica, tamen in plerisque aliquis motus maneat , & quidem per intervalla ille motus

augeatur ae minuatur denuo. Ad g. ros . autem monitum suit , quod levior talis Paralyss gradus vocetur Parrinis, dum nempe adhuc in memobris paralyticis aliquis motus superest, sed non constans. Ideo etiam Euis gais ins ip maluit voeare passionem paralyticam, quam paralysin; praecipue cum videret , idoneis remediis quandoque brevi tempore luperari hanc paresn, cum e contra vera paralysis, consentientibus omnibus Μ

dicis, pro diuturno & pertinaci morbo habeatur. Si jam simul consideretur, in cadaveribus pessimo seorbulo defunctorum cerebrum sanum reis

perium suisse , uti antea dictum fuit , videbitur admodum probabile , scorbuticam illam paralysin non adeo pendere ab encephali & nervorum vitio . Sectiones autem cadaverum docuerunt i qJ. ligamenta erodi, epi.

physes solvi ab ossium reliquo eorpore , ipsos musculos sanguine nigro

279쪽

& putrido madidos, dum attrectabantur manu bus , in Dusta disrumpi . qui in sanis hominibus adeo firmi sunt ν . Haee certe suffieiunt ad impediendum membrorum liberum motum , praecipue si simul notetur , ruod causa motus muscularis per nervos qui ilem applieetur mustulis i vi-e g. ro 38:J, sed & fimul requiratur in t gra ipsus musculi fabrica, ut

causa motus, per nervos applicata musculo, effectum suum praestet. Cum ergo quandoque adeo depravetur in hoc morbo musculorum, ligamento.

rum, & ossium, quibus musculi adhaerent, fabrica, patet ratio paralysis scorbuticae dictae. CONTRACTURAE. In Paralysi aderat mustuli laxa immobilitas, v rum in contractura musculi rigidi potius sunt, & immobiles smul; sed tune articuli, quibus movendis illi musculi serviunt, flexi manent, nec extendi possunt amplius. Observavit hoe malum in scorbuticis P pars s , musculis ligna instar rigescentibus , ob sanguinem copiosum coagulatum, quo Lurgebant. Cum autem etiam in cadavere svide g. io 38. I, injecta aqua tepida per arteriam sie turgere possit musculus , ut tumen. tium vasorum aucta amplitudine minuatur longitudo musculi, & pars anfixa huic musculo moveatur , facile patet , idem fieri debere , dum in-sare a sanguine vasa turgent summopere in musculis viventis adhue ho minis. Cum autem musculi artus flectentes validiores sint musculis exintensoribus, patet ratio, quare dum eadem causa agit in omnes, fiat conistractura membrorum; quod etiam antea ad 1o69. monitum fuit, dum

de cura paralysis agebatur. Tali retractionem versus poplitem Eugaliutis ι in se orbulo observavit. MACULAE NIGRAE . De maeulis diversorum colorum in praecedentiis bus numeris hujus paragraphi dictum fuit : ubi vero nigrae sunt, certa sunt necrosis, adeoque & mortis, indicia. VOMITUS ET SECEssus sANCui Nis. De subitis & saepe satis mitis Haemorrhagiis in hoc morbo praecedenti numero dictum fuit. Cum au. tem in ultimo hujus morbi stadio erosis vasis & visceribus tales eva.

euationes sanguinis sursum & deorsum fieri soleant . satis patet , nihil boni inde exi pectari posse.

HEPAT is, LIENIS &e. Totus sanguis, & omnes humores, tandem de.

generant in rodentem acrimoniam; non mirum ergo, omnia putrescem dc consumi: observationes plures antea recensitae fuerunt, quae hoc con firmant. i ' , i

CONTACIUM CELERE. Docuerunt quidem observationes practicae , plures simul in eodem loco seorbulo affligi r tamen inde nondum ceristo constat , quod per contasium ex uno homine in alterum hic morisbus transeat . Dum enim in navibus , vel & in urbibus obsessis φ.

scor butus grassatur , malo victui , aquae penuriae , vegetabilis cibi deis sectui &c. , hujus morbi Grigo merito tribui potest , uti ex antedi. ctis patuit ; adeoque causis communibu , in omnes eodem loco dogentes

280쪽

sentes an ntibus, potius tribuendus videtur , quam contagio. Senireptus Iu J quidem voluit, suo tempore in Saxonia inseriori lcorbutum ideo nequentem fuisse, quia mos erat, ut ex capaci poculo biberent omnes.& eum raro fieret, ut omnes communi mensa utentes a scortato immunes serent, illeque morbus gin vas soleat primo inficere, hine credidit, scor ti eum virus hoc modo Leile communicari posse. Verum urgeri posset, similem in commentalibus victum huic morbo aeque originem dare potuisse. Fateor, quod nemini suadere vellem, ut eodem uteretur poculocum illis, quibus putrido tabo gingivae diffluunt: interim tamen non videtur cerio constare, quod per contagium propagetur icorbutus, uti de variolis, lue venerea, scabie, & similibus morbis, fieri novimus. In iis locis, ubi scorbutus pro endemio morbo habetur , observavi illos , qui inseriorem domus partem incolunt, hoc morbo affligi , dum interim insuperiori parte domus habitantes, & salubri victu utentes, ab hoc morisho immunes erant, licet quotidie inter scorbuticos versarentur. Fateor quidem , quod rivare sυὶ contagiosum hunc morbum vota verit , & quaedam habere communia eum crudeli Athenientium peste dixerit, plurimosque in eodem no comio hoe morbo decubuisset verum notandum est, quod aegri deserebantur in no eomium jam scorbutici ,& ob magnum numerum , ne putridis exhalationibus nocerent aliis deiscumbentibus, ad aliud notaeomium delati fuerunt. Neque legitur, saltem ibi, alios infectos fuisse. Praeterea Indiam dum navibus petunt Batavi,

ad Promontorium bonae spei ubi pervenerunt, scorbulo aegrotantes elatisiarios ad nosoeomium deserunt, nullum inde metuentes contagium ; se. lentque fere omnes bono victu brevi restitui. Interim tamen prudentia iubet, ut in ultimo stadio scor buti versantes aegri caute tractentur: licet enim contagium non metuendum adeo laret, tamen putridissimis exhala. tionibus nocere possent.

s. iis a. X quibus liquet, huius morbi naturam & effectus Τὰ non difficulter elici ab his, qui praedicta expendunt.

Per victum enim insalubrem, & alia riso. reeensita, sensim degeonerat sanguis, & omnes tandem humores , ut viscido lentore magis e haereant, & difficilius transeant per vasorum angustias r procedente morin

bo huic lentori jungitur aerimonia. Effectus autem eius diversi stant, pro indole & gradu variis huius aerimoniae , & prout diversis corporis partibus haec applicantur . Simul & partium solidarum cohaesio adeo debilitatur, ut a levi causa facile solvi possit; uti docent icor buti sympto

mata modo enarrata.

SEARCH

MENU NAVIGATION