장음표시 사용
281쪽
F. iis a. S C O R B U Τ U S. si, S Os 3. UT causam ejus proximam esse eam sanguinis indo- lem , qua & crassitie simul in una, & tenuitate aeri salsa , alcalica , vel acida , in altera parte peccat : quae inprimis accurate investiganda & distinguenda sunt.. Causa proxima morbi appellatur rota illa simul, quae morbum iam
praetentem constituit, & cujus praesentia ponit, continuat, morbum; cuinius absentia eum tollit κ . Sanguis autem humanus constat diversis paristibus, quarum quaedam in concretionem pronae sunt; aliae vero tenuiores longe minus cohaerent , & facillime a reliquis secedunt. Sic in sanguine recens misso videmus contineri halituosum subtile, quod in auras ilico avolat , & quod vasis puris exceptum exhibet liquidum tenue admodum: rubra autem pars sanguinis sponte eoit: serum vero sanguinis calore ebullientis aquae concrescit in massam scissilem , instar albuminis ovi cocti; interim & tenuior lympha in sanguine adest, quae, nec sponte sua, nec calore majori, in coagulum abit. Illa autem pars sanguinis, quae in concretionem prona est , crassor fit in scorbulo, uti ad tertium numerum praecedentis paragraphi dictum fuit; & quidem adeo, ut pars seri in mucum ex flavo viri descentem abeat. Sed tune simul notatum fuit, tenuiorem . seri sanguinis partem salsam esse & aerem. Cum enim tenuissima sanguinis portio pro maxima parte aquoso latice constet , &omnia salina prompte solvantur in aqua, patet ratio, quare, ubi salina acria abundant in languine , tenuior sanguinis pars majorem aerimoniam habeat. Idem verum est de oleo sanguinis, pariter acriori reddito, cum salibus acrioribus unito in saponem, qui promte in aquosis diluitur. SL sola erassities major peccaret , obstructiones fierent, dum tales humores in vasorum angustiis haererent facile immeabiles: si sola acrimonia tenuiorum liquiis dorum adesset , elueretur satis Deile copiosiori potu tenui quocumque ,& per urinae vias vel eutis spiracula haec exirent de corpore et verum
dum illud aere irretitur huic lentori, manet assi xum partibus, in quibus illud lentum haerere incipit & colligi, illasque erodit. Ex binis autem illis, spissitudine nempe majori in una parte sanguinis crassiori, & acria monia in parte tenuiori altera, videntur satis intelligi posse phaenome.
na scorbuti, uti sequenti paragrapho dicetur: adeoque merito concluditur, bina haee unita simul constituere causam proximam hujus morbi. Aerimonia autem haec varia esse potesti si enim a salsanientis libera. lius animiis acrimonia conciliatur humoribus, haec muriatica erit , nec facile tune in putredinem tendet scorbutus, & diutius tolerabitur , licet
molestissimos dolores saetat , & rigiditatem membrorum quandoque in. ducat di talis in classiariis satis frequenter contingit , & victu recenti insulso, potuque copioso, feliciter superari solet, & saepe hrevi satis tempore . Ubi vcro non bene condi iis sale earnibus, & hine ealido sub elis a a αὶ H. Boeth. Iastit. Med. g. 7 d.
282쪽
male putrescentibus, vesci coguntur miseri, & aquam corruptam bibere, tune alcatina putrida nascitur acrimonia , & pessimus . scorbutus sequitur, qui brevi corpus destruit. Acida acrimonia rarius contingit quidem, ta men & obteruatur in illis locis . ubi vilioris sortis homines pane seeali. no, lacte ebutyrato acido, farinosis fere solis, vivunt; simulque sedent a. rias artes exercent, ut sibi victum parent. Scorbutus talis non adeo sae. vus est, & satis diu tolerari potest , nec ira dissiculter sanatur, modo victus mutati possit, & salubri motu exerceri corpus; quod non sempee apud pauperes obtineri potest ob rem angustam, & quia ad alia opifieia inepti lunt.
S. iis 4. P Τ ex his per historiam morbi risi. cognitis, omnia Γ a ejus morbi phaenomena, utut mira, facile deduci posse.
Veritas causae proximae scorbuti modo assignatae ulterius tonfirmatur, si eonsiderentur symptomata hujus morbi, licet multiplicia admodum, &satis mira: nam satis commode inde deduci possiani ; & causae hujus morbi sui de S. riso. I aptae sunt, ut talem degenerationem humoribus nostris indueanx. Incipiente enim morbo , crassities illa sanguinis adest; aerimonia autem tanta humorum nondum observatur: hinc pigritia & torpor una cum doloris obtusi sensu per omnia membra incipientem scor butum eomitantur g. Iruet. r. . Ubi vero increscit morbus, augetur ille sanguinis lenior; hine dissi. cilis respiratio ad parvum etiam motum , dum crassus sanguis per arteariae pulmonalis angustias transire absque molestia non potest; hine veno. sus sanguis ad eor dextrum retardatur; unde crura tument . Is . 2. . Verum smul incipit augeri acrimonia, quae, in tenuiore sanguinis parate haerens, se manifestat in liquoribus a sanguine secretis, adeoque ipso sanguine tenuioribus. Urina fit acrior , contentis saturatior, magis colo. rata: saliva eariter a blanda sua indole desenerat , & gingivas perpetuo alluens illas inficit & dolere saeit. Si acrimonia alcatina sit, incipit os laetere, quia degenerans saliva , in os assii sa, ubi liberrimus aeri aditus est, putrescit cito: gingivae, perpetuo maceratae in putrescente saliva , tabescunt & putredinem augent, adeoque & oris foetorem. Dum succus pancreaticus, salivae satis timilis, similiter degenerare incipit, uti & bilis, tormina stomaehi ea, iliaca, colica 3ce. sequuntur. Vasa autem, dum acriora liquida per illa fluunt , solvi incipiunt , inprimis minora vasa , quorum tunicae minus validae sunt et hine haemorrhagiae fiunt , sed leviores tantum , quia majora vasa , magis callolis tunicis instructa , non tam sicile patiuntur unitatis solutionem, ut Chirurgi dicere solent. omnia autem haec inprimis obtinent in scorbulo putrido ; nam ubiaeida, vel & muriatica, aerimonia praedominatur, symptomata sunt leniora, nee tam subito increscunt. Aucta vero putredine, gingivae dinfluunt in eadaverosam saniem, dentes corrumpuntur cito, imo & quam doque ipsae maxillae cariosae fiunt. Simul per ipsam putredinem majorem
283쪽
s. Irs . I 33. II 6. SCOR BUTUS. 6it sanguinis erassities solvituri, uti enim antea dictum fuit, in febribus putridis
sanguis de vena missus non concrescit, sed fluidus manet : adeoque talis sanguis vasis suis contineri nequit, sed per extrema illorum elabitur, vel& erosis vasis periculosas haemorrhagias facit cui de I, 3 t. 3. . Relio qua autem symptomata antea memorata, quae comitari solent scorbutum pessimum , ex illa fluidorum degeneratione satis facile deducuntur; pra cipue si consideretur. & sblidarum partium cohaesionem debilitari non tantum ob acrimoniam erodentem humorum, sed etiam illa, quae de s lidis eorporis nostri per vitales actiones deteruntur quotidie , non posse restitui, ubi tanta omnium humorum degeneratio adest: hine vel sponte apertis vasis subeutaneis, vel a levi attactu contritis, maeulae illae scoris huticae oriuntur. Similia autem seri in interioribus corporis, magna deis bilitas , & subita mors ad minimum motum, satis docent.
S 1111. Uod ipsum clarius docent regulae, quas curatio morbi prospero, vel sinistro, eventu comprobavit ; quarum praecipuae hae sunt.
Prudentes Μedici, postquam morbi causas consideraverunt , & attenta. mente perpenderunt omnia symptomata, concludunt, quid agendum sit, ut morbus praesens euretur. Interim tamen, dum illa adhibentur reme
dia , quae indicatio ex causis & phaenomenis morbi deducta jusserat, sol. licite attendunt, an haec prospero effectu se probent, an non. Si prius contigerit, noverunt se morbi genium perspexisse ; si posterius , intelli.
gunt se nondum satis cognitam habere morbi indolem; tuncque omni alia tentae mentis acumine conantur detesere , in qua re erraverint. Haec est illa doctrina nocentium 3c juvantium , tanti in arte usus , eum vel confirmat diasnosin & indicationem euratoriam , vel errorem hie eom. missum cito detegit. Videantur illa, quae circa hanc rem ad 6or. 7. dicta fuerunt. Patebit autem, spero, ex curatione scorbuti. mox traden. da. causam proximam hujus morbi rite definitam fuisse; sicque hactenus dicti rerum eventu confirmabuntur.
S. xi 16. πΝ hoc morbo crassum est reddendum tenue ; st I gnans mobile ; cohaerens fluidum .
Sequuntur jam penerales indicationes curatoriae, quae respondent ea sae proximae morbi g. libet. descriptae. Crassities enim aderat in raria . sanguinis parte, impediens liberam circumductionem humorum per vasa; haec ergo debet attenuarii & dum hoc fit, illud, quod stagnabat in va. ss ob nimiam erassitiem mobile fiet, ubi se attenuatum fuerit, ut per ultimas arteriarum anoustias libere transire possit; smulque illa, quae e haerebant, denuo in fluorem debitum redigentur. g. LIII.
284쪽
ι,, S C O R B U Τ U S. I. ut 37. I 33. s. iis . T Tem nimis tenue cogendum ; acre leniendum, in α genere, in specie.
Pariter ad s. Ii 33. notatum suit, alteram partem sensu in is tenuitate morbola peccare , cui juncta est acrimonia'. Praeterea in pejori gradu scor buti videmus quandoque disilvi sanguinem , praecipue si aerimonia putrida adst. ita ut vasis siris coereeri nequeat, sed mirae & periculosae laepe sequantur haemorrhagiae cui de risi. Tunc autem indica.tio jubet, illud tenue cogendum esse ita, ut solitam consistentiam acquiis rant humores , sicque vatis propriis coerceri possint. Fuerunt quidam Medici in illa opinione , quod nimia humorum tenuitas sanitati nocere non posset; hi quidem utebantur specioso hoe argumento , quod tenues
humores transirent per omnes vatarum angustias absque ullo impedime to; & cum liber ac expeditus humorum motus per vasa ad functionum corporis humani integritatem requiratur , concludebant , tenuitatem humorum nunquam nocere posse sanitati: unde omnem curam morborum
praesentium, & prophylax in morborum suturorum , ponebant in attenuatione omnium humorum; hincque potus aquosos calidos, Theae, Cassae,& similes, perpetuo sorbillandos commendabant, & aegris , & sanis hominibus. Sed non considerabant, ad sanitatem requiri, ut in singulis v sorum serie bus proprii continerentur humores; sanguis in vasis sanguineis, serum in vasis serosis , & sie in reliquis vasorum decrescentium ordiniis hus. Si enim sanguis seret instar aquae tenuis, dissiaretur totus per vasa exhalantia, in fit perficie eornoris externa patentia; vel effusus in cava corporis interna hydropem faceret brevi: parum enim rediret ad cor tervenas, si humores tam tenues serent, ut liberrime transirent per arterias exhalantes; maximae ergo arteriae corporis brevi vacuae forent i verum
cor, expellens sanguinem in arterias, illas distendit , quia plenae sunt ;&, nisi distenderentur arteriae, non contraherentur; adeoque brevi cessaret sanguinis eirculus per totum corpus, &sequeretur lethalis syncope. Acre autem , quod simul adest , leniendum est pariter, ut minus noceat; quod obtinetur cura generali, vel speciali. Generale lenimen acrium fit, dum adhibentur talia, quae quamvis acrimoniam demulcent , ut est aqua, diluens omne acre, oleum molle, obtundens & inviscans omnem acrimoniam, simulque partes corporis defendens , ne ab aeribus facile laedi possint. Specialis autem cura acrimoniae dicitur, quando adhibentur cognito acri opposita remedia , quamvis eadem manifestam quando. rue acrimoniam habeant ; uti dum v. g. acrimonia alcatina putrida aciis assumtis corrigitur.
s. ii 18. T in correctione unius ri 16. semper respicien-xa dum ad naturas alterius iis 7. , unde summae
285쪽
Μasni momenti monitum hoc practicum est , 8c euius neglectus tot infelietum curationum causa fuit. Antea in cura obstructionis vid. f. a 33. plura laudata suerunt remedia attenuantia, quae tamen in scor huto curando promiscue usurpari nequeunt. Si enim adesset in hoc morisbo acre alcatinum putridum . sales nxi alcatini , uti & volatiles , sapo. nes ex aleati fixo vel volatili & oleo simul unitis constantes, nocerent, quia acrimoniam praesentem augent, dum crassitiem humorum attenuant. Ob eandem rationem non prosunt mercurialia in hocce eala, quia, licet efieaeissime solvant , humores tamen solutos in putridum liquam enconvertunt , uti in salivatione mercuriali patet. Simul sollicite attenden. dum est, quid viscera, per morbum hunc labefactata , adhuc serre possint. Adeoque maana hic prudentia opus est, ut debita scorbuti curatio
institui possit; inprimis si morbus in pejori gradu jam eonstitutus fuerit:
neque temere hic fidendum speciosis antiscorbuti eorum remediorum tituistis, cum multa ex his nocere possint , nisi debito tempore morbi adhibeantur , & acrimoniae praedominanti cognitae oppositam efficaciam ha. Mant. Hoc autem ulterius patebit ex sequentibus.
Sit 19. A Cria evacuantia semper hunc morbum exasperant,& saepe reddunt incurabilem.
Cum durae digestionis ei hi scorbulo saepius ansam dederint vid: Irso. , uti Sc tales morbi praegress , qui a validis obstructionibus viscerum abdominalium oriuntur, crediderunt Medici , per valida ev euantia curam hujus morbi tentari posse, ut nempe expelleretur haee saburra quantocyus, sicque viscera gravante hae mole liberarentur. Subis ducere quidem convenit illa, quae in primae coctionis visceribus hae.
rent, sed leni stimulo, uti dicetur sequenti paragrapho. Cum enim in hoc morbo , provecto inprimis , adeo debilitentur solida , ut a levi visolvatur illorum cohaeso, & humores contenti effundantur, patet satis, multum metuendum esse a turbis excitatis in corpore per acria evacuam tia assumta. Longe majus discrimen adhue foret ab Emeticis , dum i ter vomendum, diaphrasmate & musculis abdominalibus convulss videos a. , valiὸe comprimuntur omnia abdominis viscera; quae ergo . si iam tabefieri inceperint in scorbuticis, destruerentur, & sequeretur leth lis syncope. Praeterea observatur , acria purgantia , ut scammmeum, Ia Iana , coueFnrbis o c. , solvere etiam humores sanos . & solutos in putridum liqua men per alvum educere: cum autem in pejori gradu morbi putrida humorum degeneratio plerumque soleat adesse, patet & alia ratio. quare acriora purgantia in hoc morbo conveniant. Μultipliei in seorbulo curando experientia celebris Eugasenus proxanone therapeutico ponit : QMd validas purgationes o largam sanguims missonem aegνe hic morbus ferat. Pariter observavit van dis Mine , purga. νὶ Pag. xo. et in Pag. s- .
286쪽
ε, SCOR BUTUS. F. It 39. II 6o. purgationes plurimos scorbuticos laesisse. Vidi etiam, dum dysenteriae &di arrhoeae epide micae grassabantur , scorbuticos periculosius reliquis de. eu huisse . Sequitur jam, ut enarrentur illa, quae in scorbulo curando prosue. runt: cum autem II r. quatuor diversi gradus scorbuti descripti fuerint, quorum primus levior, sequentes autem & pluribus & pejoribus symptomatibus stipabantur, simili ordine tradetur curatio.
g. ii 6 o. T Inc ιι. incipiendum in specie iis i. N. i. prima a II leni, attenuante, deobstruente , purgativo, parcadosi saepe iterata. β. pergendum in attenuantibus, & digerentibus dictis. γ. desinendum in specificis lenioribus, diu continuatis, in sorma quacunque . δ. interim sex res non naturales ita ordinandae, ut sint contrariae causis riso. .
In primo gradu scorbuti j. 1is r. r. talia symptomata adsunt, quae majorem humorum crassitiem & immeabilitatem docent , sed nulla adis
sunt signa magnae acrimoniae humorum , aut viscerum corruptorum. α. Lene tale purgans datur , ut liberentur primae viae ab omni mat
ria indisestili , ob malum victum saepe hic collecta r simul , ut blando
solvente salino stimulo attenuentur humores, & copiosius deriventur verissus intestina; sicque non tantum contentae in tubo intestinati neces eduis eantur , sed simul solvantur atque expellantur illa, quae in viscerum a dominalium vasis haerere inceperant. Plures autem tales formulae in Materia Medica ad hunc numerum M. bentur, quae huic scopo satisfaciunt. Commendantur quidem 3c ibi Pili. Oct. Mai. , quae scammoneum , colocynthidem, aloen &e. , continent , sed dantur satis parca quantitate; & praeterea in hoc scorbuli gradu nondum magna acrimonia adest, neque putrida humorum solutio. Solet horum purgantium usus saepius repeti , tribus quatuorve diebus . interpositis, quo intervallo dantur remedia attenuantia & digerentia, de quibus statim dicetur; tuncque iterum purgans. Semper autem memores esse debemus axiomatis Hippocratisi , cujus mentionem feci ad g. i I.: Si quaIia purgari decet, purgentur, tum confert, tum facile ferunt; si e eoi ira, discutier. Ubi ergo illa pigritia insolita incipit emendari , duni haec remedia sumuntur , & major alacritas redit toti corpori , scimus profuisse; e contra, si debilitatem Sc languorem sentire incipiant, abstinemus a purpantium usu. Praeterea in corporibus obesis, uti & in leuisco phlegmaticis, tutius repetuntur purgantia remedia ; in frictis & ma. cilentis corporibus, minus conveniunt. β. Crassities enim humorum hic adest , uti antea probatum fuit; vorum in cura obstructionis r33. inter attenuantia fuerunt laudati s les & la pones , tam nativi, quam artificiales. In Valeria autem Mediea te lecta ad hunc scopum remedia habentur, & satis varia, ut pro diversa temperie
287쪽
riso. SCOR BUTUS. aegrotantium possint haec vel illa adhiberi . Sie v. g. in frigidae & laxae
temperiei hominibus ealidiora attenuantia conducunt, qualia i uni v. g. Tin. ctura Salis tartari , Eliair proprietatis, ni volatilis oleosus aromaticus, Saposareeheianus ero. In calidis autem & biliosis utimur er saliis ac cremore
tartari , sale polymbrem, oremelle simplici , Icillitico; & inprimis saluberri.
mis illis luteis, pomorum aurantiorum, citreorum, dcc., quae acidulum si ponaceum succum habent , pulchre attenuantem , & saporis fratia adeo plaeentem . Simul etiam habetur ratio diversae tempestatis anni r aestivis enim sub caloribus a calidioribus remediis abstinenaus, quae tutius hyemali tempore adhiberi possunt. γ. Satis magnus numerus est remediorum, quae antiscorbuticorum titulo apud auctores commendantur, lieet non omnia easdem vires habeant; ideoque delectu opus hic est, pro vario gradu morbi non tantum , sed etian pro diversa aegrorum temperie. Antea dictum fuit ad irso . , vegetabilis nutrimenti desectum inter causas scorbuti numerari; hine & inter ecificaan viscorbutica recensentur in Materia Medica ad hunc numerum talia , quae hunc desectum supplere possiant. Acetosae omnes species , hardanae turi nes primo vere erumpentes , brassiea rubra, ehaerophyllum, cichorea, endi via, urtica &e., jusculis incocta , pulchrum effectum praestant. Hue etiam spectant aura nitorum , ei treorum &c. succi, qui vel cibis adiperguntur, vel aqua diluti , addito pauco vino , gratum & salubrem potum praebent . Languent enim tales aegri: pulsum parvum debilem & inaequalem in storis buticis adesse monuit Eugalenus caὶ ; imo talem pulsum inter diagnosticaseorbuti praesentis signa numeravit; qui quandoque adeo languidus apparet, ut Medicus Italus, huic morbo eurando minus assuetus, miraretur, homi. nem tali eum pulsu vivere posse . ob hane rationem in eatalogo antistorinbuticorum occurrunt aromata pulcherrima, quae grata sua fragrantia languentes vires vitales excitare valent , Abrotanum , Absinthium, Ageratum, Balsamita, Foeniculum , Maiorana, Mentha, talem vim habent. Insuper 3e laudantur talia, quae, praeter lenem vim stimulantem, solvendi 8c attenuandi efficacia pollent. Metallis, Becabunga , Fumaria, Nasurtium aquaticum me. ad hune finem merito commendantur. In hoc autem sto
buti gradu diu in horum usu continuandum est, & licet varia serma haec remedia possint usurpari , eere visa vel vinum his medicata reddita minoritastidio ab aegris sumi solent , & quidem per longum tempus. Sol absinthio, aquae & vino , vel & eerevisiae tenui, insuis, dissicilia scorbuti sympi
mala non tantum , sed & morbum ipsum, se superasse testatur Eugalenus b . Dum cere visiae dolio aliquot brassicas rubras eapitatas , minutim conscissas, infundebant, eum duodecim manipulis nasturtii aquatici, vel cochleariae,& libra recentis raphani rustieani, intepras similias curatas vidi, quae talieerevisa pro potu communi utebantur diu. r. Nisi hoc impetrari possit , frustranea sunt omnia r emendatus enim per idonea remedia morbus recrudescit denuo per easdem eausas , a qui. Tom. III. Para n . t . bus
288쪽
bus originem sumsit. Multis apud Batavos moris est, hyberno tempore carne bubula ae lardo salitis vivere , & exeunte hyeme satis male se habenta scorbulor tempore verno, usu recentium herbarum & fructuum horae rum emendatur morbus , imo quandoque intesm superatur; recrudescens
tamen denuo, dum subsequente hyeme simili victu utuntur. A caseo anti quo & aeri , si quotidie sumatur , longe citius omnia scorbuti symptomata redire vidi, quam ab ulla alia musa . Solent quidem aegri , dum levatur morbus, Μediei monita spernere, & inprimis in chroni eo tali malo ; int vim tamen a quibusdam impetrant Μedici, ut in posterum simili victui non indulgeant . Major longe di Teultas obtinet in curandis scorbuti eis, qui e guntur in locis ullainous & deeressis habitare , ut victum sbi comparent;
nam nequidem optimis remediis tune eradicatur morbus, sed mitigatur tantum , dum verno tempore & tota aestate sero lactis pro potu communi uti solenti unde dolent toties Μedici, miseros tales in flore aetatis jam edentulos fieri, de molestissimis artuum ὸoloribus crueiari , inprimis dum hyberno torpent otio : aestivi enim labores ruricolis talibus prosunt.
's. iis i. Α D secundum gradum r i 1 i. N. h. conferent e dem, quae in priori, ri 6 o. g. H. γ δ. . Tum usus Seorbuticorum acriorum paulo, forma succi expressi, conservae, spiritus, sal. voL, Vini, Cerevisiaeve Medicatae: Balnea itidem externa & pediluvia ex antiscorbuticis; frimones calidae, si cae, cum specincis liquidis; saepe venae sedito conducet, ut pars aeris liquidi tollatur, erosio in v a nimis distenta minuatur, revulsio Focuretur, via paretur medicamentis applicandis.
Symplomata enumerata in secundo hoe scortati gradu g. irs r. a. do. cent, majorem adesse spissitudinem 3c immeabilitatem humorum, quam in primo gradu: erurum enim tumor ac prae gravitate immobilitas, uti &dissicilior, & ad motus etiam parvos tere deficiens , respiratio hoc monstrant: eonserunt ergo quidem omnia laudata in paraarapho praecedenti, sed solent etiam adhiberi paulo aeriora, ut magis dividatur illud lentum,smulque languor ille superetur . Quaenam autem cautela requiratur in horum administratione , dicetur ad sequentem paragraphum. In Materia Medica ad hune numerum plura talia acriora antiscorbutica retensentur, quae huic scopo servire pόssunt, sed tamen non omnia promiscue esurpari. Quaedam enim acerrima sunt, ut Acraviola, Allia, Arum, Pi- perilis, Sedum missu vermiculare aere. Unde vel in frigidis & leucophi ma. cleis corporibus tantum adhiberi possisnt, vel saltem in aliis temperiebus refracta tantum dosi dari debent. Gratioti autem aere purgans hydragogum remedium dat, quod quidem potenter solvit omnia tenacia, sed tamen liis initata admodum dos hic tantum convenit, eum monitum suerid ad g. t spis acria evacuantia hunc morbum exasp rare . Formulae pariter compostae ex
289쪽
his in Μateria Medi ea habentur. Simul autem notandum est, quod oris etor incipiens, gingivae tumentes, & dolentes, dolores varii & vagi, Iasi. a. doceant acrimoniam humorum tenacitati junctam , ademque 3c de lenimine illius acrimoniae eogitandum esse, dum tenax visci 4 dum attenuatur antis corbuticis illis acrioribus. Caeteroquin illud acre , adhaerens illi lentori , soluto hoe vinculo , liberum jam, noceret magis, niti diluentibus enervatum , vel oppositis remediis emendatum , fuerit . optimum autem est , si simul, evacuationibus naturalibus prudenter auis diis, expellantur de eorpore , & solutam illud viseidum & aere huieiunctum, uti ad g. 164. dicetur. Balnea ex plantis antiscorbuticis, aquae infusis, eidem scopo servire possunt, dum horum remediorum vis , aqua diluta , venis bibulis tuto recipitur; & inprimis si maculae scorbuticae corporis externam superii. eiem deturpent; sic enim facilius extravasata sub cute liquida, quae has maculas faciunt, dissipabuntur. Cum autem crura saepe talibus maeulis purpureis assiciantur, unde a quibusdam hie morbus seekrν vocatus suit, eommendantur inprimis pediluvia , quorum variae formulae apud Senne
sum cc habentur, & plures similes ex remediis, in Materia Medica reo censitis, parari possunt. Simul etiam tunc lolent adhiberi frictiones; de quarum usu egregio in solvendis eoagulatis , de augenda actione vasorum in liquida contenta , pluribus dictum fuit ad C at. 7s. dc 13a. , uti etiam ad g. 334- , ubi de eura contusionis agebatur ; in qua sub cute integra sanguis effusus haeret, fractis a vi externa sub cute, adhuc integra , vasis. Patuit auistem ex hujus morbi historia, quod maculae illae scortaticae ab effusis sub cute humoribus similiter sant . Cum autem in scorbuticis facile rum. pantur vasa, uti antea dictum suit, lenes tantum adhiber; possunt sei. ctiones: & quia simul metuitur Aellis putredo effusorum humorum, hine& laudantur a multis spirituosa liquida , ut nempe his irrorentur leviter panni , quibus perfricantur membra.' Disputaverunt autem Μedici, an Venae sectio in hoc morbo conducat. Cum enim dictum fuerit ad rIs 3. , in scorbulo esse talem sanguinis indolem, quae Sc crassitie simul in una , & tenuitate acri salia, alealiea, vel acida, peceat in altera parte, crediderunt Niti, nil melius ad curandum hunc morbum conducere, quam si repetitis etiam sanguinis missionibus subis
duceretur de corpore vitiosus cruor, & bono interim victa restituerentur fani humores. Verum considerari ὸebet , optima etiam alimenta ingesta debere subigi in eorpore nostro , ut mutentur in nostros humores. Anistea vero ad 9. 23. probatum fuit, magnam ducturam sanauinis impedire assi. milationem infestorum in naturam Iiquim vitalis sani; adeoque patet , restitutionem lani humoris impediri prolata vel frequenter repetita missione sanguinis . Praeterea in seorbuticis sanguIs lentore suo ineipit haerere in ultimis arteriarum angustiis , & mobilior tenuiorque pars transit in venas
290쪽
lentus itaque ille sanguis ner venae sectionem non educitur , adeoque non videtur multum emendari eaeochymia humorum per sanguinis mi Lsiones in hoe morbo. Simul etiam observationes practicae numerosae do. Cuerunt Eugalenum, uti ad g. Iis q. dictum fuit, largam sadiuinis missio nem aegre ferri a scorbutieis . Confirmat hoc assertum pulsus debilis inhoe morbo, & sicilis lyncope. Ubi autem satis plena suerint vasa sanis guinea, tune tuto plenitudo potest minui per venae sectionem, seque simul pars aeris liquidi tollitur; modo eaveatur, ne ob nimiam sanguinis evacuationem functiones eo oris, satis languidae in hoc morbo, adhue magis enerventur . Notandum quoque est , dolores scorbuticos, varia loca corporis oecupantes , quandoque morbos inflammatorios imitari. Feminus peritis imponere , uti ad g. 2 31. a. monitum suit; tuncque etiam absque ullo successis sanguinis missionem tentatam fuisse . Patet ergo ex
dictis, quid boni a venae sectione in scorbulo exspectandum sit, & quo in easu prosit. g. II 6 a. T Rout vero tenuitas acris, calor ingens, metus Hae-
v morrhagiae, majora; vel crassities, inertia, frigus, vasorum pallor, majora; utendum specificis modice adstringentihus, frigidiusculis, vel calidis, acribusve . .
Ex phaenomenis hujus morbi, ris x. descriptis, patuit, in principio
crassitiem & inertiam humorum adesse; aucto vero morbo fgna majoris acrio moniae apparent, & plerumque etiam incipientis putredinis; quae dum adest, solvi ineipiunt humores, & soluti simul fiunt acriores ; unde febres calidae saepe fiunt, &, erosis ab aerimonia humorum vasis, haemorrhasiae. Illa autem remedia antiscorbutica, praecedenti paragrapho laudata , acria satis sunt & calefacientia; adeoque, ubi oris laetor jam incipit, gingivae d lent, tument, calescunt, molesti dolores vagi per totum eorpus adsunt, &haemorrhagiae etiam leviores, facile patet, tutum non esse talium remedi rum usum. Adeo enim tenera redduntur solida saepe in seorbulo, ut levi de causa solvatur cohaeso partium; simulque adeo soluti sunt humores, ut vasis suis amplius coerceri nequeant, uti praegressa morbi historia docuit. In tali morbi conditione prudentes Medici aliud antiscorbulieorum remedio. rum genus adhibent; talia nempe, quae solida roborant, & nimiam hum rum tenuitatem emendant. Lapathum , minorium quernum, capparidis tamarisci eortex, acetosa σα, talia sunt, quae ad hunc numerum in Blateria Nessica recententur. Quandiu autem frigus & inertia mera in seorbulo in. cipiente observantur, vel & morbus iam ad ultior frigida & leucophlegm sica corpora occupat , tunc acribus antiscorbuti eis utuntur tuto . Ubi a tem dubia sana sunt , veI metuitur sutura brevi putredo, licet nondum adissi, . tunc adhibentur illa antiscorbutica, frigidiusculi dicta, quae pariter in Materia i Me ea ad hunc numerum hahentur . quorum pleraque vim solvenatem saponaceam insignem possident, simulque omni putredini resistunt. Ob eandem rationem via emus, Μedicos saepe cochleariam, nasturtium, δή. similia
