Dissertatio medica inauguralis de constitutionis epidemicae doctrina

발행: 1816년

분량: 188페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

is quod nunc mirum et Pene immensum contemplamur et veneis ramur, ex parvo et ignoto fonte derivatum labitur atque labe is tur per. Omne aeVum, primo exiguus riVus, incrementis . quaeri plurima, quamvis lenta, accipit, crescit paulatim in amplis- ,, simum amnem, confluentibus nimirum Undique innumeris rivu-- lis, quorum singuli, cum tanta mole comparati, nihil sere ad se ejus magnitudinem conserre videntur; omnes Vero omnibus conis gestis aquis flumen tandem esse iunt, qualem jam spectamus, di, Vastum, amoenum, felicia, quae praeterfuit arva irrigans atri que foecundans. Et profecto, si hominibus umquam licet glose riari, certe de hoc maXime gloriandum, tantum scilicet pro- secisse. genus suum et tam praeclare tamque perenne existere inge- ,, nii humani monumentum. Tantam Vero scientiae humanae magni- ,, tudinem, quicunque rite contemplatus fuerit, is certe et ad ,, magna natam esse mentem humanam agnoscet et plura et ma-- jora adhuc ab ea exspectanda esse fatebitur, et stimul tali no-- titia imbutus, neque propria scientia, quam exiguam esse sen- tiet, neque aut Veterum aut magnorum Auctorum opinionibus,, ultra modum addictus, neque novarum rerum nimis cupidus, neque novis opinionibus nimis credulus erit, scilicet qui beneri noverit, longe alia ratione, quam aut veterum auctoritate, aut is novorum scriptorum opinionibUs et conjecturis promovendam, esse scientiam 6ob. VNec solis medicorum laboribus naturae legum in morbis epidemicis cognitio absolvi poterit, verum etiam physicorum iunctam ope

ram go P. Medic. I eoret, Praef. pag. 45. fer. 6. 6.

132쪽

DISSERTATIO MEDICA

. ram postulat. Quamdiu enim almoSphaerae, quam dixit Ist Xu1NUs , historiam generalem ac persectam desideremus, quamdiu meteorologica illa scientia adeo manca sit atque incerta et dubia, nulla spes affulget, sore ut haec Constitutionis Epidemicae doctrina talis existat, qualem Cupimus. Igitur Optandum soret, ut et hoc meteorologicum studium pro dignitate coleretur, ut tandem ex junctis physicorum et medicorum laboribus , morbis cum aeris constitutionibus comparatis cujuscunque constitutionis et

.morbi cognatio penitus cognosci posset, et, qua lege haec omnia fiant, indagari, cujus cognitionis, quanta foret utilitas,

nemo non intelligit. Tandem in doctrinae defensonem etiam nostrae aetatis experientiam protulisse liceat. Testi S est HUFELANDUs , cui nemo, qui

egregia ejus scripta perlegerit, si dem habendam esse negabit 44aec autem hac de re prodidit ,, Ea est rerum quas

animatas et organicas dicunt ratio, ut continuas subeant ni lationes atque alio tempore Vitalem magis vitam degant, ,, alio quasi langueant ac torpeant, id es z, ut nunc phlogistica praevaleat corporum conditio, nunc Vero asthenica, quae in omnibus morbis cum hominum , tum animalium sese mani. , sestat, eosque multimodis mutat. Diligens quisque obser- vator , qui aliquamdiu medicinam fecit, de hac re non dii ,, 'bitabit, quam summi in arte Viri omni tempore confirmatam viderunt. Negandae sunt illi, quicunque hanc neget, pri- ,, mae Vitae legeS , quaeque ad hanc requiruntur conditiones. Nonne enim id , iquod vitam dicimus , continuas ab eXternis

133쪽

1NAUGURALIS.

Isti

rebus innumeris patitur mutationes 8 Nonne adinstar flammau,

quae in aere corrupto Opprimitur, in puro vero aere insurgitis altius, Variam quoque eXperietur atmosphaerae conditionem,ri nunc laete ardens, nunc paene eXstincta 8 Pervolvamus magno ,, rum virorum, qui haec Observarunt, scripta. Quaenam res hos permovit, ut, quam multos annos salutarem experti fuerant,

is methodum mutarent Τ Non prosecto huc ducti sunt, ut seculiis mori obtemperarent, aut hypothesi cuidam. Ab ipsis accipite, is quam perculit eos remediorum, quae in similibus morbis huc-

,, usque seliciter adhibuerant, experta vis noxia. Quis nostrum se non eadem confirmata vidit Τ Quis non, ut unum hoc memori rem , Venaesectionem, quam antea in acutis crebro et utiliter se instituerat, postea minus profuisse, imo nocuisse observavit gri Videlicet dissimilis est vario tempore atmosphaerae conditio,, mixtionis , elasticitatis, electricitatis et caeterarum rerum rati0o ne, quae vitae organicae modum determinant. Id autem, is quo vita ne minimum temporis articulum carere potest, hanc se inflectat necesse est. Praeterea huc quoque faciunt victus, ano nonae caritas, communia animi pathemata, uti terror, anxietas,

is gaudium, seculi mores &c. Igitur observatio regnantis ejusmodiri Constitutionis in dubium vocari nequit. Haec vero Constitu-- tio, sive certa lege anni tempora sequitur, annua dicta, se sive per aliquot annos eadem est morborum diathesis, quam se stationariam vocant. Neque vel hoc mirum nobis videri po- test, qui vitam telluris, aeris tempestatem ac fertilitatem simi

is lia pati novimus. Videmus saepe per annorum seriem vel sese cum, vel humidum, vel frigidum, vel calidum praevalere, unis de annorum sertilium vel non fertilium series. Similiter subib

134쪽

I 22

DISSERTATIO MEDICA

liores quaedam in tellure atque atmosphaera seri possunt mu- ,, lationes, quas nec aeris temperies, nec fertilitas, verum vitae

,, animalis conditio declarabit. Id quidem ultimis his viginti annis

observare licuit. Postquam aliquot annos gastrica Constitutiori regnaverat, cum bello, sub finem praecedentis seculi, exorta est ,, diathesis nervosa asthenica, qua methodus evacuans abolevit, ,, increbuit vero remediorum incitantium roborantium usus. Ner-

,, vosa haec diathesis, quum anno I 8O6 et I 8or ad statum perve- ,, nisset, per communem illam annorum I 8o8 et 18o9 intermi, ,, tentium Epidemiam in inflammatoriam abiit, quae sensim viri- ,, bus aucta atque adulta anno I 8 II praecipue viguit ac longe i ,, teque populata ad antiphlogisti in medicinam coegit vel eos, ,, qui ab hac alieniores fuerant. Ecquid mirum videbitur, ob ,, eandem rationem, ob quam bellica pestis anno 18or nervosam ,, summe indolem adscivit, anno I 8 Ia phlogisticam factam fuisse. se Pestis enim bellica organismi humani productum est, quod eo ,, pora contagio suo adficit ac certam quandam morbi formam

se provocat. Hinc non est, quod miremur, reactionem inde eX- ,, citatam peculiari cujusque hominis temperie , vel communi na- ,, turae organicae conditione determinari atque alias nervosi quid

,, prae se ferre, alias quid phlogistici. Par est aliorum conditionis ,, morbosiae productorum ratio. Febris scarlatina, morbilli, sebris ,, sava similia sunt meteora temporanea, quae organismi conditione,, individua vel communi modificantur. Quamobrem hos quoque ,, mutat Epidemica Constitutio, atque Epidemiae scarlatinosae, mor- ,, biliosae, dysentericae quin et pestilentes observantur, nervosiae, pu- ,, tridae, aut inflammatoriae indolis.' Ita et alio loco optimo suo jure idem ille Auctor: is ex hisce jam Constitutionum vicibus, inquit,

135쪽

INAUGURALIS.

,, derivat thesis practica momentosissima simul et verissima ; esseri nempe stationarias medendi methodos, uti stationariae sunt mor- ,, borum Constitutiones, atque hinc per plures subinde annos conis tinuos antiphlogisticis, per alios irritantibus roborantibusque, o per alios denique evacuantibus praecipue utendum esse. Erra- ret, quisquis variam illam artis faciendae rationem huic vitiose vertere vellet, quae quidem hac sua sese ad variam naturae conis ditionem accommodandi facultate probatur quam maxime. Nec is majori jure culpantur artifices, quod et magno sToLLIo conti- ,, git; quicunque enim aliquamdiu artem exercuerit , hunc prori secto non latebit, allo tempore aliam medicinam aptiorem esse

,, magisque communis usus 6a . VAlter, quo teste utor, RICHTERUs est, qui refert, sub finem elapsi seculi per tres annos continuos febres Gottingae in putridam diathesin proclives suisse ac saepe apparuisse petechias Ss . Vera igitur mihi videtur haec doctrina, quod fido nitatur testimonio , quod nullis aliis phaenomenis, quae vera comprobata sunt repugnet, imo quibusdam eorum analogici ratiocinii ope intelligi possit atque interpretari, quod aeternis illis legibus, quas corpori

humano statuit natura, respondeat, ac tandem, quod confirmetur aetatis nostrae observatione atque experientia. Meliori, sentio, haec causa digna fuisset defensore. Ast spero fore ut, quos haec mea defensio non movit, ut veritatem doctrinae propositae agnoscant, HIPPOCRATIS auctoritas moveat et sYDEN-ΠΑMI et sToLLII et HI TELANDI et RICHTERI, moveant denique

ipsa naturae judicia, quorum hi fidi interpretes.c Ari

136쪽

CAPUT TERTIUM.

DE DOCTRIN AE USU.

Optimo suo jure Cous ille artem longam, judicitum dissicile dixit.

Quae, cum tot ac tantarum rerum complectitur notitiam, quarum et singularum rationem habere et conjunctarum summam colliger oportet, non injustae prorsus videri possunt medicorum de vitae brevitate querelae. Sed et alia artissici nascitur dissicultas, quippe cui plerumque de rebus a sensu remotis judicium ferendum, nonnisi montis oculis capiendis. Nec vero alia re melius ingenium probant summi quique artis magistri; quibus tamen cum haud eadem omnibus sit mentis acies, inde maximae de morborum natura edremediorum usu inter eos subortae sunt controversae ac labefactata est medicinae fides. Tanto malo non aliunde, quam a ratione medela peti potuit, qua auctore ex ingenti observationum et ex perimentorum sylva, quae certiora reperta fuerant, colligi, ac inde universalia condi coeperunt theoremata medicinalia. Atque haec quidem universalis illius Pathologiae ac Therapeutices origo, quarum illa circa communes corporis humani assectus sive morbos simplices versatur, sive partes firmas spectent, sive sui das,stu denique ipsam vim vitae, haec vero communia horum assec-tuunx agitat auxilia, commodeque describi posset scientia communibus artis auΣiliu rite utendi. Utriuique vero tum Paurolog, c

137쪽

imi versalis, tum Therapeutices c quae ab intellecto inter artis theoremata et remedia neXu curationes morborum docet) magna est cum disciplina nostra cognatio I Nam optime docuit Constitutionis Epidemicae Observatio, quid morbis commune, quia proprium, quamque egregie falluntur illi, qui morborum symptomatum non causae remedia quaerunt ac quodvis symptoma morbum dicentes hiric sua specifica adaptant. Neque aliunde, quam eX utra que hac , quam memoravimus disciplina , vera ac philosophica peti poterit morborum notitia, nec melius quam hisce componi innumerae medicorum lites. Scilicet nihil medicis saepius imponit, quam fallax morborum facies, cum alius prorsus naturae morbi eandem

saepe mentiantur indolem, quorumque dissimilis est facies , haud raro sib eodem vitio nati reperiantur. Ea nimirum est omnium corporis humani partium conspiratio, ut qua primum pars quae lana morbi vim eXperiatur, OmneS Opem ferant ac communem salutem propugnent, unde, in quem locum hostis impetum secerit, saepenumero determinari ViX potest, siquidem haud raro in loco a morbi sede quam remotissimo majores turbae sant. Adparet igitur, quam facilis hic sit error, a quo quidem haud certius cavebimus, quam Therapeutices illius iuniversalis studio et alligenti Epidem iuste Constitationis observatione. Quae monuim US, catarrhi exemplum illustrahit. Ilic certe, siquis alius, Vulgaris morbus Omlaibusque, Ut videtur, notissimus, cujus vel mulierculae nostrae sdam medicinam norunt, hic mor bus, inquam, utut similis sacie, nam ra tantopere diffferta, ut quibus remediis in alio homine, alio tempore catarrinam cito' ac tu

138쪽

DISSERTATIO MEDICA

to sanaveris, certissimum in alio ac letalem induces phthisin. En, quae de hoc morbo egregia quondam scripsit sTOLLI Us :,, Multa ab iis peccari Video in cura catarrhorum, qui eXterna ,, solummodo morbi facie, semper eadem, contenti, etsi totori coelo disserens aegritudo sub eadem catarrhi larva delitescat, ,, rei viscera non rimantur. Hinc tuSs in vesperi maxime noctuve,, pulmones ita quatientem, ut praeter hanc nullum aliud memo. se rabile symptoma hominis artem ignorantem attentionem in se,, convertat, catarrhum dicunt, praeprimis si adsidua faucium se irritatio adsit et acris materiae in easdem depluentis sensus. M Quas viderim sanaverimve diversis temporibus catarrhi speciesse et quibus notis singulas discriminaverim, paucis eXponam. Cari tarrhum benignum ortamque febrem catari halem benignam, co- ,, ryga, gravedine, raucedine et Ophthalmia serosa stipatam eari plerumque tempestate frequentem habuimus, qua aer multum se incaluit, corporave in sudores dissolvit, aurae ab Arcto acu-- tius spirantis flamine identidem compreSis. Manna, nitrum, ,, althaea, opium hic requirebantur et sere sola suiliciebant. ,, Aliam catarrhi speciem inflammatoriam adpellavi eamque pleu- ,, ritidis aut peripiae uinoniae rudimentum et quoddam alterutrius iniri lium arbitrabar. Catarrhi hi inflammatorii Epidemiam verarum ,, thoracis inflammationum praecedunt, et, antequam hae ingruant,

,, quibusdam quasi velitationibus imminenti populari stragi prae- ,, ludunt. Sed etiam tum, cum Epidemiae Vis jam elanguescit,

is catarrhus adhuc aliquamdiu viget atque omnium ultimo reis,, ceptui canet. In ipsa Constitutionis pleuriticae quidam is aut sanissimi degunt, aut nonnisi catarrho vellicantur, ii videlicet, quos minus idoneos ostendit popularis labes. His aeque

139쪽

is moniae nothae superius descriptae praecursor plerumque autis comes aut pedissequus catarrhus est, quem malignitatis crimi se nantur, quod benigni catarrhi curationem, mannam, nitrum, is emollientia et anodyna vespertina omnino respuat et phleboto-- miis iteratis praecipue in febrem abeat malignam; at oportue .se rat catarrhum hunc ab ipsa peripneumonia notha non distinxisse, is cujus is inferior solum gradus est, eandemque utrique medicinam se opposuisse. Febris biliosa subinde thoracem invadit et pleuri- tidem aut peripneumoniam in quibusdam prae se seri, in aliisse vero mitior febris minoraque thoracis incommoda sunt, ut is aegri se solo catarrho veXari credant. Qui curam hujusmodiis catarrhorum suscipit, turpissime labitur, ni eorundem originem se gastricam perspectam habeat nesciatve eos esse quaedam conari mina aut veluti praeludia peripneumoniae pleuritidisve biliosae, is aut febris biliosae mitificatae modificationem solum quandam ausi lusina. Biliosis id genus catarrhis anti biliosa fit medicatio,

is cujus praecipuam partem Vomitio constituit,. arte concitata. se Grassante epidemico sive adultoriam sive infantum catarrho, in se naturam atque indolem febris acutae tunc temporis praedom is nantis inquisivi. Catarrhi enim, cujuscunque originis sunt, pleri rumque nullos specificae suae indolis certos characteres, sedis ambiguos atque omnibus et diversissimis catarrhis communes ha-- bent atque aegritudines sunt adpellandae inchoatae solum et is nondum ita effetae, ut semper ac tuto a se invicem dignori scantur. At vero imperitans acuta febris, sub qua catarrhalis se constitutio militat, luculentioribus plerumque et minime dubiis is notis instructa, morbificas causas causarumque sedes ed aptam

140쪽

DisSERTATIO MEDICA

medendi rationem docet, atque ita, suam ipsius indolem pro . se dendo, de natura congeneris catarrhi ambigere non sinit. Id se etiam investigare solebam, quam nam in sobrem acutam popu-

laris catarrhus abeat, aut suapte nonnumquam, aut sinistra meis dicatione irritatus. CatarrhOS enim inflammatorios in veras us-

que pulmonum inflammationes intendi vidi, biliosas vero in se peripneumonias pleuritidesque spurias biliosas. Perspecta catar se rhi, de cujus natura et medendi modo mecum ipse discepta ,, bam, in morbum quemdam acutum mihi aliunde cognitum se promtitudine atque sic agnita utriusque cognatione, et ipsum ,, catarrhum et ejus sanandi rationem assequebar V cst . Quam falsa autem sit symptomatica, quam dicunt, morborum di stinctio, ipsa natura docemur, quae, cum sub una praevalente Constitutione quam plurimos dissimillimae formae aflectus redegerit, ejusdem naturae ac pari modo curandos, vel hoc ipso quasi monuisse videtur, non ab externo habitu aut sorma petendam csse morborum analogiam , verum ab interiore indole ac communi , quod subest, vitio. Cujus analogiae rationem tenebimus, quamprimum regnantis epidemicae febris habuerimus notitiam , ad cujus normam omnes sese componunt, et cum qua, tanquam exemplari persecto atque absoluto , caeteri omnes comparari debent, ut de

morborum convenientia aut dissimilitudine tuto judicari possit. Atque hinc intelligitur, quantis dissicultatibus prematur methodus in hae distinctione fundata, qua secundum symptomata morbi disponuntur, quae, uti falsam inducit notionem, ac si symptomata haec vera essent morborum principia , hi vero nil nisi symptomatum a) Rat. Med. Part. III. Pag. 27. seqq.

SEARCH

MENU NAVIGATION