Dissertatio medica inauguralis de constitutionis epidemicae doctrina

발행: 1816년

분량: 188페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

i NAUGURALIS.

pora protrahatur, ut totus annus sere sibi similis sit, toto libeanno unica febris, quae certa alia anni parte regnare Visa est, sin minus sola, at praecipua tamcn imperitat febrisque stationatariae dignitatem consequitur. Sic v. gr. biliosa febris saepe aest iis terminos excedit porrigiturque per serum autumnum atque hyemem fortasse molliorem verno autem tempore nondum plane emortua reviviscit ac proxima aestate denuo dominatur resumtis

viribus; et ex annua sit stationaria 78 . Atque ejus originis videtur fuisse prima, quam memorat Auctor, seu bilios i constitutio. Anno 79 b cnim irrue hyeme praevaluit tepida aeris

constitutio cui aestivo tempore insecuti calores magni , in au tumnum usque protensi, ultimis cmorientis anni temporibus et

nascentis i 776 primis non ea, quae solent, frigora adserentibus; et, quanquam a decimo quinto Januarii ad finem usque rigidissima saeviit hyems, attamen cum ineunte Februario in ense hanc denuo eXceperit aura mollis, austrina, quam praegressa tena-pestas in corpus induxit diathesin, non ita prorsus delere potuisse videtur, quin Martio jam mense pleuritides, ac peripneumoniae subortae sint, biliosi vitii proles, emesi pro ligandae. Cum tamen sub iisdem aeris qualitatibus sensibilibus diversae subinde stationariae febres observatae sint, adparet, alias quoque dari atque hucusque incognitas febrium popularium causas 8ob. Hae

Vero, quaecunque fuerint, communes sint oportet et in eo conveniant, ut communem illam diathesin commune illud, ut ita di cam, temperam elatum inducant.

72쪽

DISSERTATIO MEDICA

Quaenam Auctor circa rem epidemicam memoriae prodiderit, jam exponendum; in qua re ita Versabimur, ut auetorem ducem secuti, primo loco, quae de biliosa febre notaverit, quoad ejus indolem, dominium, mutabile ingenium, aetates &c. simpliciter

ac breviter exponamus iisque subjungamus, quae de ea, quae huic successit, phlogistica Constitutione memoraverit. Non una est secundum s TOLLIUM morborum biliosorum origo, vel enim a crudo ventriculi et intestinorum apparatu, sue biliosus, sive alius quicunque suerit, quem communi nomine bilem vocavit, ob languentem ventriculi facultatem vario modo deprava. tam suboriuntur ), vel fiunt, ubi bilis elementa, seu humorbili sormis in sanguine abundant, nata sic plethora biliosa, quae polycholia dicitur Haec, nisi vel natura vel arte tollatur, copia, consistentia, acore Vario, metastas morbos infinitos facit, et ad speciem disserentes, pro vitio nempe polycholiae Vario et varia affectae partis natura, lanctione, atque saepe febre, salutari conamine, mota ad ventriculum et intestina deponitur. Multis videri posset haec Auctoris febris biliosae aetiologia humorum, quam odio habent, redolere Pathologiam, ast hanc litem, quam

componere meum non est, missam faciens, ut probem, non eam

fuisse, set OLLii sententiam, ut omnes hujus generis affectus a solis humoribus provocari crediderit, sequentem hunc locum attulisse liceat: se persecutanti singulorum hucusque narratorum rationes,, et emum, quae paulo post recensebimus, id fortasse satisfaciet, ,, quod praVa materies praecordiorum non eas solum partes, quiri bus

8i) Rat. Med. P. I. p. 22. videtur igitur et febrem gastricam 1 quam Oeant shuc retulisse.

73쪽

INAUGURALIS

GIis bus circumscribitur, sed etiam remotius positas et consensu se quodam per observationes certo, etsi sors nondum satis expli se cato, inter se communicantes assiciat; aut si hoc displicet, id se sorte verosimile erit, particulas saburrae resorbias partem, ad se quam delatae haeserint, vellicare et quacunque ratione male assiisse cere. Verum sinita vomitorii actione effectus salutaris non raro,, citius sequitur, quam ut alibi, praeterquam in ventriculo maliis immitem quaeras Quod si verum est, uti est verissimum , aliam esse in alio homine corporis naturam, ita ut raro quisquam non aliquam partem corporis imbecillam habeat et vigentem aliquam ac PraeValentem, unde temperamentorum idea

nascitur, ecquid absurdum statuisse videbimur, si vario sub coelo eas et partium solidarum et humorum fieri mutationes credamus, quibus in respondentem huic diathesin inclinent, et consensus simul variarum partium aut praeter modum increscat, aut aristioribus, quam oportet, sinibus Occludatur, ita ut tempore bilioso systemati hepatico et gastrico eum aliis quibusvis partibus summumst commercium, phlogistico tempore systema sanguis erum praevaleat ac secilius nocentis cujusvis rei vim experiatur &c. In prima nunc sTOLLII Constitutione sebris biliosae et gastricae indolis regnum occupavit caeterisque omnibus morbis iura dedit. Et primo quidem, brumalis phlogoseos vi fracta, Martio mense pleuritidis et peripneumoniae personam egit, sociis tamen gastricis symptomatibus veram indolem prodentibus. Haec emesi se liciter tentabatur, qua neglesta, live detracto sanguine, vel aliis quibusvis remediis adhibitis, delirium aliaeque sympathicae affectiones

74쪽

DIssERTATIO MEDICA

subortae sunt, et maligna saeta visa est. Saepenumero huic sejunxit phlogosis nondum ejecta, aut rheumatica quaedam subsuit complicatio, auxiliis virique malo idoneis profliganda.

rimi fuere, quibus intra catarrhum res constitit, qui a perii neumonia aut pleuritide sola mali vehementia differebat et hanc plerumque praecedebat. Eadem tempestate, frigore caloreque sese invicem excipientibus, hoc tamen praevalente, qui m et rheum tis mi infaminatorii gras stabantur, rheumaticam indolem saepe mentita est biliosa febris, saepe quoque compositum inde morbi gemas natum est. Et si plerumque peetus asticiebatur, crant tamen aliqui , qui sebre continua remittente laborabant. Haec plerumque ex bilioso et inflammatorio vitio coaluit, sed sic, ut pro corporum ratione modo illud dominium obtineret, modo hoc. Hinc varia quoque methodo pugnatum fuit, sive emesi, sive sanguinis missione, ita ut modo Emeticum Venae sectioni , modo haec illi praemitteretur , pro ratione prae olentis Vitii. Majus mensis in termittentium prae reliquis sera X fuit, quae plerumque tertianae silere, solventibus et Vomitu curatae. FUere et continuae remi tentes typi tertianarii et aliae, quarum eXacerbatio nulla certa periodo rediit. Eiusdem omnes biliosae indolis eadem methodus sanavit. Quae autumnali tempore invasere febres, cum continuae remittentes, tum intermittentes, licet natura haud dissimiles, dissicilioris tamen sanationis auxiliis validioribus indiguerunt. Obsie

Vavit autem sTOLLIUS , quartanas eas, quae aut remitterent citius

faciliusque dicta ratione curari, quam illae , quae parOXysmos habuere breves , sed inviolabili lege modoque redeuntes, quaeve in

84ὶ R. M. P. I. p. r. de hae constitutione cf. 6 dem operis Pars I. et II,

75쪽

termedio tempore aegro nil, aut parum incommodi reliquerunt. Videntur enim hae ad legitimarum naturam accessisse, Corticis Peruviani capacem. Eadem constitutio Augusto mense dysenteriam peperit , quae longe lateque grassata est. Nonnulli iisdem, quibus dysenterici solebant, symptomatibus assecti, ori S amarorem, cardialgiam, ventris tormina, mictum dissicilem, sed alvo, aut naturali , aut suppressa, querebantur. Colicam hanc biliosam , ejusdem cum dysenteria prosapiae jugis potus solvens datumque antimoniale Emeticum cito et tuto abstersit. Declinante anno morborum biliosorum dominium contrahebatur, et rheumata et instammationes complures nunc seorsim nunc junctis Viribus affixerunt. Hanc vero per emeto-catharsin medendi methodum, qua hujus temporis stationarium aggressus est, in natura ipsa sui datam ab ipsius naturae observatione sidaque interpretatione periisse, probant, quae habet Part. I. p g. 4O: se Lipyriam sebrem, quae ex bilio-- sarum familia est, non solvi nisii superveniente cholera, notavit se Hippocrates. Id, quod natura sui conservatrix salutari moli is mine nonnunquam sola sacit, medicamento nos praestitimus ca- thartico - emetico, cholera quasi Artificiali cum bonis aegro- tantium rebus excitata.' et quae leguntur pta. 5 I. ibid. in de sensionem pleuritidis biliosae ejusque curationis: ,, Choleram Bal- ,, lonio laudatam, tanquam veram pleuritidis biliosae crisin, anti se moniali Emetico ars naturae imitatrix movet. Eodem sensu et alio loco cPart.. III. p. g .) choleram Augusto natam Emeto - catharticum medicatricis naturae, morborum scilicet aestatis graviorum antidotum, Vere non minus, quam inge

M) Quam probe autem no erit hujus curationis limites et mitionalom Lanetico'

76쪽

Inetur te anno 1 tempore i rigido hyeinali phlogosis late imperitabat 86 . Phlebotomiae usus creberrimus hac tempestate , at perquam rarus Emeticorum. Haec phlogistica diathesis incli

nato Februario mense, post magnas frigoris calorisque vicissitudines in catarrhalem abiit. Catarrhi hac tempestate a phlogistica corporis totius, sed praeprimis pulmonum intemperie nascebantur, orantque aut inflammatorii aut subinflammatorii. Verno tempore rheuma invasit, originis gastricae. Casus et originem et medelam detexit, cum in ischiade id genus, exhibito sulphure aurato alterandi scopo, multam bilem cum levamine evomuit aeger.

Pleuritica Januarii labes Februario menso in catarrhosam, mense Martio in pituitosam pulmonum diathesin, quae simul in abdomen incubuit, desiisse videbatur. Quemadmodum labris catarrha

lis adultos viros praecipue exercuit, sic tussis convulsilva aetatem

te rum usum, euius Recentiores se inVentores jactant, testantur, qtiae Part. II. seripsi. D I l assero non propinandum Emeticum esse usque dum os non amplius B amuresceret et lingua mundetur, neC Ventriculus dolent. Haec onim Id mi tomata 2 sub initium morbi pravae illuviei debebantur , quae eliminatis licet sordibus nihil a, minus perstant, non jam a malis contentis generata, sed a languidissimo ventrieulon et ab introrsum verso liumorum sali Vidium ac biliosorum uisa comiti Ioinque secre-n tione et excretione ob pharmaci stimulum adaucta. Lo in casu firmare sestemat gastricum annisus sturi et hiantia Vasa adducere remediis amaricantibus et eortie6v imprimis Peruviano. et Pari. IV. pag. seq. D Vomituritio in initio febrium D acutarum praecipue inflammatoriarum neque malo vomitorio curatur, ac diarrhoe, ' purgante in acutorum principio. Quod si materia non turgeat, vomitus et vomitu-n ritio venaesectione eaque repetita tollitur , sicut diarrboea symptomatica in aeuto- v xum initio, si primae viae non laborent saburra quadam, Optime pariter per V. S. D curatur. Ratio est, quia juxta phrasin Sydenbamianam radii inflammatorii ad i n testina , dicerem ego etiam ad Vcntriciumn intro vertuntur. Potet etiam , quare v v naesectio in diarrhoeis et dysenteriis saepe eximiam opem pri stet, rheo aliisque, id genus frustra adhibitis, si scilicet diarrhoea illa aut drseuteria nil aliud sit,

B quam sebais acuta inflammatoria. υ ,-.-

86ὶ Cf. l. l. P. II. P.

77쪽

NAUGURALIS.

teneram et irritabiles semellas, candem, si rei caput spectes, me.

diei nam haec tussis puerorum expetiit, quam catarrhus adultorum, a quo, STOLLIo teste, accidentaria sola modificatione dista

ret. Eodem tempore inter seminas chloroticas febris lenta nervosa grassata est, in qua vomitionum spontanearum magna fuit utilitas. M o mense iterum caput extulit labris biliosa, ac pituitosae febri primo se junxit comitem, postea vero sola incessit. Aestate continuae biliosae vulgares erant. Hae, praesertim Iulio mense , variis symptomatibus ludere et varias in hominibus singulis partes asscere visae sunt. Hinc phrenitides, ophthaliatiae , parotides, strumae, anginae, peripia elimoniae, pleuritides, hae in Op-we, dolores rheumatici, colicae, di arrhoeae, dysenteriae, urinae dissicultates, sebres continuae remittentes, intermittentes, perechi ales, miliares urticatae, scarlatinae et paroXysmi hysterici grassabantur. Mirifica symptomatum varietas, sed ab una versipelli bile pro laeta 87 . Morbilli inter adultos frequentes fuere atque in omnibus febri morbillosae alia se sociam junxit, aestiva nem 'pe, sive biliosa, quae Variolas etiam a cursu assueto dimovit. Et colicas biliosis suisse refert Auchor et dysenterias omnes, ac puerperas quoque eadem febre correptas esse. Autumno vero p pularis aestatis febris diuturna magis, idnta et tarda fieri coepit et sub falsa benignitatis specie aegrum diu affigere, sero tetradem eidem valedicere, cum judicium subiret lab iosum et tardum,

non iam biliosa, sed bilioso pituitosa dicenda. Eadem medicina, quae simplici biliosae febri, ast tardior sanatio. Ejusdem originis suere tusses sympathicae, quas stomachicas vocat Auctor. Ap

78쪽

66DISSERTATIO MEDICA

propinquante hyeme major identidem phlebotomiarum necessita; ,

phlogos subri principi j meta 08 .

Quae triennium regnarat biliosa constitutio, anno I 778 in regni societatem adscivit phlogosin, anno vero I 78o imperio abdi-Cavit. En horum temporinn brevem historiam c 89 Ultimis anni decedentis mcnsibus bilrosa febris, quae per aestatem et partem quandam autumni viguit, Visa est exspirare. dii. hilominus non ita emordua sub hujus anni initio, ut non aliquando vires colligeret qta etsi novas, atque aut sola, aut in consortio, phlogoseos aliquando insiliret.. Fulla, certe per haec tempora fe-bris occursabat, qhram quis simpliceria silaceramque instaminatoriam diceret et putricta biliosaque labe carentem. Morbi Ianuario men' se fuere pleuritides et peripneumoniae commixtae, . sive bilioso-in-sammatoriae, et aegrotantium paulo major. copia, quam sub anni clapsi cxituc Tebruario, mense multae' Pleuritides et peripneum Oniae nothae, aut solae, aut superinducta phlogo si compositae.

Veris initio morbi plures pituito si generis, alii sed pauciores

Phlogistici, unde peripneumoniae et pleuritides nothae et rheu mala gastricae originis ; horum affectuum' peripneumoniae nothae suere epidemici principis satellites, uti et catharri asthmata et abortus; crebrae etiam haemorrhagiae uterinae, quae vel abortientibus acciderunt, vel tempore menstruae purgationis. Morbos hos, utut dissimili lacte in publicum prodeuntes, eadem de stirpe saros, eodem quoque pabulo enutriri, communiS therapeutica methodus pari eventu adhibita demonstravit. Provectiori Vere pleuritides plures bilioso - inflammatoriae his morbis se junxerunt.

79쪽

INAUGUR ΛLIS.

Aestate febres intermittentes et remittentes pleraeque solis solventibus et dein emesi curatae, morbilli passim, ob febrem aestati complicatam, perrarae cholerae, sanatu sacillimae, cum se ipsae serme sanarint; cholera enim plerorumque morborum aestivorum remedium. Autumnali tempore plurimae dysenteriae, quarum prin cipia suerunt sicca tormina, adolescentis morbi quasi conatus quidam. Rheumata plurima, vix ullae febres continuae haequephlogisticoterae. Januario mense I7 9, tempestate gelida, sicca, pleuritis infamiamatoria et rheumatico - inflammatoria , praecipue inter feminas, febres insanam atoriae, saepius putridas mentitae , rheumata, defluxiones, febris rheumatica, quae subinde dysenteriam referebat, sananda, ut rheuma intestinorum phlogisticum. Verno tempore a boreali frigore scco multi pleuritici facti, frequens quoque fuit febris putrido - inflammatoria. Stimulantia quaevis male cesserunt, prosuere vero antiphlogistica et alvus pronior, crebro ciremate sollicitata. In incisis cadaveribus latentes in thorace vel ab domine

inflammationes.

Aestatis initio stigidiori plures febres rheumaticae; adiit una et bilis et phlogosis. Erysipelata phlegmono dea: Iulio mense dysen

teriae instaminatoriae plerumque et bilioso - inflammatoriae, quales et febres hac tempestate grassantes: colicae, de quXiones crebrae variae irae. Erant hi morbi fere omnes cognati et ejusdem materiae,

sed sorma divers. Augusto mense dysenteriae plurimae rheumaticae, rheumatico-biliosa, pleuritides ejusdem genii, forma sola disserebant: rheumata variamin partium. Dysenteriis et reliqllis omnibus adhaerebat quid phlogistici, venaesectionem at parciorem PQ ῖulantis. Dysenteriae autumno inflammatoriae et subinflammato Ι si riae,

80쪽

riae, rheumata ejusdem indolis: haec sedetri in thorace, collo e ecapite fixere itemque in artibus superioribus inferioribusque, raro

autem in abdomine. Autumni initia temperiem vernanr aemulabantur eamque borealem, morbi quoque vemales suerunt. Constitutio suit phlogistico tera, quam aestate praegressa aliisque tribus autumnis proXime elapsis. Octobri mense febres pituitosae et lentae nervosae, cumque meridiana tempora multum incalescerent, horis matutinis et

vespertinis urente gelidoque vento perflutis, dysenteriae quasi postliminio, recurrere videbantur, antiphlogisticis scilire Obtemperantcs. Novembri febres rheumaticae primo phlogi licae, dein vero tempore pluvioso humido manifestiora , illuviei biliosae signa, unde

major iterum emeticorum usus fieri coepit. Emunte anno, tempestate humida, tepida, arthritides et rheumatismi - ἐπιδημικαπατρι, quartanae pertinaces, atque ipsa scopbutica labos videbatur aliquat, tum epidemica esse, ob assiditum aeti sphaerae humorem.

Exordium, anni 1 8, frigidam flacum fuit 9o . Pleuritides

multae, praVae, indomabiles; omnes morbi habuere quid pleurit, ci. Phthisicorum complurium mortes, quas eXtispicia pleuriticas et peripneumonicas declararunt. In plerisqire morbis magna ut s-que intolerantia fuit remediorum vel levissime stimulantium. Mor billi inflammatorii: etiam claronicis malis. phlogisticum vulgare vitium se junxit. Verno tempore inflammationes thoracis, et sim plices verae, et compositae rheumaticae, dysenteriae, . rheumata, Ca tarrhi inflammatorii generis. Morbi aestivi fere omnes suerunt rhe malico- inflammatorii cum aliquo vitio bilioso. Varia fuit ejusdem

SEARCH

MENU NAVIGATION