장음표시 사용
91쪽
bris ab autumno anni I78o ad finem usque aestatis proximae, cum stib forma peripneumoniae nothae, subinde sinistro fato in phthi. sin pituitosam mutatae, primas ageret, . verno tempore instaminae toriam diathesin sociain habuit, sub aestatis vero fervido coelo accedente etiam bilioso vitio, febres subortae sunt compositae ex stationaria pituitosa et ex duplici annua, inflammatoria nempe et
Egregiam lentae hujus, quae mutata tempora sequitur, morborum vicissitudinis observationem Anni 1777 historia exhibet. Erat Januario mense tempore sicco egelido diathesis summe phlogistica frequens pleuritis, . maxima morborum acuties , phlebotomiae et totius antiphlogistici apparatus usus creberrimus. Februarii vernali ac mutabili coelo pleuritides illae et pleuritica febris cicuratae quasi ac mitis catae in pulmonum catarrhos et febrim catarrhalem subinflammatoriam migrarunt, atque hi tandem mense proXime sequenti in pituitosam pulmonum diathesin conversi sunt Ioa . Nec tamen, quod summus jam docuit HIPPOCRATEs, omnibus aeque nocent omnia tempora, quin immo saepe medicati quid iis inesse deprehenditur. Probant, quae de phthisi et haemoptoe infaminatoria ab Auctore memorata legimus: ,, Vigente pituitos ais Constitutione pauciores phthisici observabantur et quidam aut
, curabantur, quo S eX aliorum annorum observationibus habeba- ,, mus deploratos conclamatosque praeter omnem spem, vel ve-- ro , ut annosum malum fuerat , ita levabatur, ut fungi suisse laboribus potuerint et ad sanitatem propius accesserint. --ἡ Qui aliis annis mensis plerumque Januario haemoptoe inflamma-
92쪽
, , toria tentabantur, hac hyeme ab eo malo immunes vixere Hinc, uti corporum naturae disserunt, ita nec idem causae opide micae in singulis hominibus essectus, nec cadem omnibus morbi sacies. Sic de synocho imputri, quae Martio mense A'. I 781 popularis facta est, refert Auctor I. l. P. VII. p. 6. , primum illius stadium in viris fuisse magis insammatorium , minoremque universim pituitae colluviem in stadio altero, in feminis vero aliquam in principio inflammationem, crustam magis discolorem , item brevius stadium inflammatorium, subinde nullum, at vero co . piosiorem et magis amaram pituitam , majorem in viris morbi acutiem, longiorem vero in feminis durationem cum intensione majore: et pag. II, de eadem febre, feminas plures aegrotasse, minus diu insana matorium stadium durasse, at eo diutius stadium putridum, inter seminas plerasque recidivas et dissiciliores, viros autem solis fere antiphlogisticis sanatos esse. Eadem docent, quae de febre, quam depuratoriam vocavit, leguntur: l. l. p. II. Regnabatis autumno praeterito febris annua pituitosa, ea per hyemem totam se protens a Ver attigit primum, donec primo vere inflammatoria hinc se inde diathesis suboriretur. In viris haec nata nova diathesis insana- matoria in morbum erupit inflammatorium simplicemque, qui solis
,, antiphlogisticis debebat sanari, idem quoque contigit in feminis ,, illis, quae quoad habitum propius accedunt ad viros. At vero in se mollioribus, chloroticis, pauperioribus nondum deleta, nondum se subacta penitus pituita suit, cum aliquid inflammatorii nasceretur. Huc etiam pertinet frequentia febris pituitosae in seminis, in quibus stationariam eam factam esse scripsit Auctor l. I. P. VII. p. 12. Et
93쪽
Et hanc quidem morbi epidemici cognitionem Optimam ducem
habuit sTOLLI Us ad praX in certiorem et magis compendiosam. Sed
ipsum audiamus hujus studii defensorem: si Certe se ipsum et se artem et aegrum ludit . qui sebrilium morborum curationes agri greditur, non manu identidem quasi drictus hac fida itineris duri ce; temporis nempe pervestigata conditione. Hac temporum se scientia destitutum mille sormae ejusdem causae παγον μου, milleve se lusus ludificabunt. Nemo nec eXercitui aegrotanti, nec nume.
se rosiae in nos conatis urbanae plebi consulet, qui hac magistrari caruerit, constitutionum notitia. Versatilem certe, nullive in-
is nixam fundamento medicinam appellabo, inutilemque et niuga- se toriam, dummodo nihil momento sum aut heroicum moliatur: se quae vero aeque infirmo insistens talo, sed magnis et valenti-- tibus remediis abutitur, inter infamia venisicia reponam, velis ipsa deterrima epidemia magis devastatricem. se Qui naturam epidemiarum pervestigavit nullaque accidentaliis varietate distractus causam arripit oppugnatque pandemon, quotis quaeso mortalium erit sospitator et genius tutelaris cio ). VA sTOLLii aetate multos in Rempublicam Medicam motus intulere BRowΝitas ille et recentior Chemicorum gens, qui novas sententias serre, acriter propugnare, antiqua quaeque contemnere ac despicere et naturae quasi alias leges scribere, abrogatis iis, quas Veterum observatio cognoverat IOs . Inde novae usque concitatae turbae, nunc his nunc illis rerum potitis, ac proscriptionum numero in dies audio. Ecquid mirum, neglectum interim suis
94쪽
fuisse et veterum et naturae studium. Interea tamen alii fuere, pauci illi sateor, qui nec antiqua omnia contemnenda, nec nova quaeque avide arripienda duxere, scd ad sola naturae judicia medicorum lites componere conati sunt. In eorum numero suere imprimis RICHTERUs et UUFLLANDUS , uterque et ingenio et doctrinae laude multoque artis usu insignis. Hi, ut erant, longa experientia docti, ita et hoc Constitutionis Epidemicae studium de
Simpliciter jam enarravimus praecipuas Amnorum de re epide- mica sententias, in quibus exponendis illud imprimis egimus, ut, variis invicem collatis locis, Auctores ex semet ipsis interpretaremur, quo major scilicet esset iis, quae scripsimus, siles. Vidimus itaque, cuique tempori suos esse morbos, hos autem mutatis temporibus mutari et ipsos, varias esse et temporum et morborum conditiones, ex quibus rite perspectis Constitutionis Epide micae notio proficiscitur; vidimus, annuas esse constitutiones, quae anni tempora sequuntur et tempestates aerisque proprietates sensibiles, quas optime docuit HIPPOCRATIs et I UXHAMI observatio, esse et stationarias hisce et longiores et potentiores, alteras Obscurae originis, neque ab annuis aeris vicibus pendentes, quarum s YDEN-ii AMo debemus notitiam, alteras ab annuis protractis natas, quas
ex Stolliana doctrina praecipue didicimus, utrasque autem Vel conspirare, vel secum pugnare invicem, aliasque alias sequi, vel simplex morbi genus inducentes, vel compositum Variumque. Vidimus denique, epidemicis morbis aliisque, qui in eandem in
95쪽
cidant constitutioncin, quaecunque si sacterium diVersitas, parem sit besse naturam, quique facie sub Varia constitutione conveniunt, natura differre quam maXime; hanc igitur observationem medico artifici minime esse negligendam. Jam videndum, num hae, quas exposuimus doctrinae, Hippocratica scilicet, Sydenhanaiana et Stolliana aliquam tum a veritate, tum ab utilitate habeant commendationem. Ac de veritate quidem in sequenti capite, de utilitate vero in capite tertio nobis disserendum est.
96쪽
Ea quidem est disciplinae medicae ratio, ut sola evidentia morali nitatur, quae probabili utitur ratiocinio, neque demonstrationis capax sit, quae jure suo ad alteram mathematicam illam evidentiam pertinet. Quarum illa hac dignitate inferior quidem, majoris vero ad vitam communem usus. Cujus moralis evidentiae vim, cum non omnes aeque teneant, quam plurimis erroribus patet. Observatio male facta, conclusio falsi, insida testimonia, analogici ratiocinii abusus tot sunt errorum sontes, a quibus innumera mala in artem derivarunt. Hinc prudentissimos nos esse oportet, ut in ipsa empirica, quae dicitur medicina crationalem volo de vero ac salso certo pronuntiam possimus; neque ideo inanem aut inutilem duxi de hujus, quam eX posuimus, doctrinae veritate disputationem. Quae, ut ordine fiat, praecipuis, quibus in struitUr evidentia moralis , auxiliis adhibitis , primo loco testimonii fide, tum analogico ratiocinio, ac tandem experientia hodierna rem probare conabimur. Quoniam vero plerumque rerum quasdam imagines potius , quam res ipsas percipiunt homines, non ego, qua summentis imbecillitate, vera me dicturum confido, ast, quae mihi Veriora videntur et quare videantur ita, reseram Primo itaque nobis dicenda causa est summorum in arte Virorum di
97쪽
rurn, quorum memoriam, quamdiu salutiferae huic arti suus lia beatur honos, nulla umquam delebit oblivio. Quod si dulce quid habeat cogitatio , eorum, quos magni facimus ac diligimus , desen sorem agere, ego tamen non ejus sum adrogantiae, ut layto muneri parem me existimem , verum illud tantum agam , ut, quas potissimum ob causas, illorum mihi verior videatur doctrina, osten. dam, qua in re, sicubi minus bene me gesserim, hoc mihi, non causae tribuendum eSt. De HIPPOCRAT Z autem, an ipsi sides habenda sit, quis dubitatqPeritiam testantur scripta, in quibus summum se naturae probavit interpretem. Sive enim Variam morborum saciem et mutatas formas exitumque, et naturae artem facientis opera cognoscere cupias, quid accuratius, quid melius umquam scriptum suit, quam illi, quos reliquit, Epidemiorum libri; sive quaenam sint valetudinis inflantis, aut praesentis signa, quid bonum aut malum portendat, quaenam mortis indicia, discere velis, Praci otionum pervolvas et Aphorismorum libros, cum in hisce explicandis tantopere eXeliuit HIPPOCRATEs, ut CELSO teste, quamvis in curationibus mutarint recentiores medici, haec tamen eum optime praesagisse fateantur; sive denique naturae feci eris aut observationis aut imitationis optima praecepta, hunc ducem sequaris, quo nec meliorem inveneris, nec magis sidum. Praeterea instructus fuit Hippoc Aet Esuberrima observationum copia, quas collegerant Asclepiadae per ingentem annorum numerum i Veritatis amantissimum eum sui se probant scribendi generis, quo usus est, simplicitas, medicina a Philosophia illa, quae sola
98쪽
ratione utitur, ab ipso separata et ad experientiam revocata, summa in ratiocinando moderatio, infelicium denique curationumquam plurimae historiae, optima fide in Epidemiorum libris traditae, quae cum a multis Viris cruditis pridem jam collecta sunt hujus rei argumenta, non est, quod hic diutius immoremur c si . Ast, inquis, quamvis lubenter concedam, sidum esse immortalis
Coi testimonium, observationum tamen , quas in Graecia ante multa secula secit, nullam esse apud nos hoc, quod vivimus, tempore utilitatem, merito contendere licet. Nec nova haec, neque inaudita vox est, quam ex veterum Empiricorum schola prosectam esse docet CRI sus , qui differre contendunt pro natura locorum genera medicinae et aliud opus esse Romae, aliud in Aegyp to , aliud in Gallia ca). Hine et Lentilius iste, dolendum esse
scripsit, juvenes medicos saepe artem doceri in Academiis ab urbe, in qua praxin exercebunt, remotis, unde sit, ut sinistro eventucam medendi methodum sequantur , quam a praeceptoribu S acceperint. Itaque, qui prosperam medicinam facere cupiunt, huic proximam scholam adirent, monuit. Quod si quid ego sentiam, candide fateri fas sit, hoc errore nihil perniciosius censeo, insanius nihil. At natura credo, quae suas quibuscunque rebus dixit leges non violandas in solo homine adeo prorsus sui moris oblita fuisset, ut in eo nihil certi, aut constantis reperias. Quid Τ num igitur cum et animalium et vegetabilium genera sibi semper et ubique aequalia deprehendantur, homines tantopere differant, ut aliud prorsus animantium genus sint homines Itali, aliud Galli, imo ut vicinarum urbium incolae sui plane sint dissimiles 8 Igitur nec di
99쪽
vinus ille cortex sub Americano coelo natus intermittentes nostras sanabit, nec venae sectio, qua miraculi ad instar saevam pleuri
iidem stigabant Graeci veteres, hic quoque morbi vim franget; nec, quae summi quondam naturae interpretes, vel laeti morborum eventus , vel sinistri sati cognorint indicia, eorum et nobis erit aequa significatio' Falsa igitur locutus est botrus ille HIPPOCRATEs , in quo tantus semper fuit veritatis amor, quum, quae observaverat, et in Libya, et in Delo, et in Scythia vera comprobaria firmarit P. Sunt utique cuique regioni propria quaedam,
a vario coelo, incolarum vivendi more &c. repetenda, quae homines mutant quidem, non vero humanam naturam delent. Sua
ergo ubivis ac semper manebit naturae legum auctoritas et medici irae fides. Haec enim vera illa, quaeque naturae nititur judiciis, omnium temporum est atque locorum, nec nisi cum natura ipsa peribit uanquam. Praeterea, uti Optimo jure animadvertit HUXMAM Us , in Praefatione ad Observ. Vol. II. P. U. I p. etiam si Graeciae regiones coelo magis clementi gaudeant, quam multae aliae Europae partes, haud levibus tamen aeris mutationidus subjeetae sunt frequenter, imo in ipsis constitutionibus ab IlIΡΡOCRATE descriptis,
etc.; quin ejusdem plane generis se bres populares apud Hippo-CRΛTEM pa Ssim occurrunt, quibus et Britannia subinde plectitur; quod etiam de nostra regione verum esse, duae illae constitutio nes, quarum in priore hujus Dissertationis capite mentionem secimus , manifesto declarant sSYDENHAMo non ea quae HIPPOCRATI contigit felicitas, quippe qui
100쪽
qui nullos quo vixit tempore adversarios habens, securam vitam in artis saluti serae exercitio transegit, SYDENHAMUs Vero, cum Uanam omnem artem hypotheticam pronuntiaret et a Chemicorum ac Sophistarum ineptiis esset alienior, plerisque aetatis suae medicis in odio fuit. Praecipuum autem adversarium MOR TONUM nactus est, celebrem sui temporis medicum, qui, ut esset, Chemicorum causae addictior et methodus aleXipharmacae fautor, ita Syden hami anam refrigerantem medicinam damnavit sib et aliam dedit constitutionum, quas sYDEN HAMUs descripserat, historiam. Quae, cum spRENGELIO verior Videatur 79, paucis videbi
Quinque observasse s YDENA AMUM constitutiones et tot febres stationarias supra notavimus 8 Hoc autem tempore, si pestilentem illam constitutionem eXceperis, unica tantum morbi species grassari visa est MoRTONo, febris Videlicet M εχης, sive continua remittens, quae sive diarrhoeae, dysenteriae, sive cholerae, sive vomitionis, rheumatismi versatilis, pleuritidis, seu colicae induxisset speciem, unico tantum remedio Peruviano cortice erat profliganda, cui in dysenteriis opium junxit. Haec jam febris ipso teste, in eo tantum a peste dissert, ut, cum utrisque venenatum fermentum subsit, in hac venenum illud in gradum magis deleterium provehatur; nec mirum, cum omnibus acutis morbis talia sermenta subesse crederet, ipsum specifica semper magni secisse, quae hisce venenis speciscis delendis apta essent. Ingenue fateor mihi hujus febris notionem distinetam mi-