I. G. Sulzeri Descriptio Artium Et Disciplinarum

발행: 1790년

분량: 156페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

que essus, ad quos illae pertinent, Meunte definiat. Ut vero de variis easibus singularibus eo minus ex. istat dubitatio, bonus legum interpres, quantum quidem fieri potest, originem illarum ac primam

causam diligenter explorare , verumque euiusque -Nem, sensum, atque indolem, definire debet. Ex Iaae enim re certissime.potest intelligi, ad quas rea quaeque illarum pertinet. Hic autem. non requiritur modo multum ingenii acumen, in omni interpretationis genere necessarium, sed magna etiam cognitio morum, politiae, consuetuditurin, atque hilli tutorum apud illas quidem gentes, a quibus leges originem duxerunt. Itaque cum addiscendo iure Romano historia Romanorum, una cum huius populi antiquitatibus, et eum iure Germanico historia huius . gentis antiqua coniungi debet. Sed viri tam multi solide docti apud varias nationes, praesertim autem 'Germani, explicando iuri Romano operam dederunt. ut parum adhuc pleniori eiusdem cognitioni deesse videatur. In iure. contra ab origine germanico, quia neglectum illud est nouis tomporibus, multa ad. hue sunt obleura. Sed nonne bona Germanorum existimatio id requirit, ut totum ius ab origine permanicum plane .colligatur, atque optima ratione illustretur Num

adeo barbara est Germania , ut alienis opus illi sit te. gislatoribus 8 Non sola est haee res, in qua honam tuam existimationem Germania negligit. Laudabile suleepit opus Senkenbergius, vir generosissimus, quum collectum a se corpus legum germanicarum in publicum emiserit.

Legum e milium administratio iudicum munus facit necessarium. Singularia inde oriuntur officia, vel iudicum in exercendo munere. vel litigantium

in iure atque postulationibus suis persequendis. Illa iurisprudentiae pars, quae singulari4 hare definit OG ficta , ius iudiciarium appellatur. Regulae huius iuria

132쪽

- Ias niuersales e iure naturae sunt derivandae. Mon. strari iudiei debet, quaenam cautiones sint adhibendae, ne salia rerum specie decipiatur; quibus praeladiis utendum sit, ut, quantum quidem fieri possit, veritatem eruat: ubi ostendi etiam debet, quidnam constituendum sit, uti litigantium uterque aequaleius in eausa sua agenda obtineat, utque de neutrius partis studio eertis limus esse possit. Litigantibus praescribendum est, quomodo Iusi suum persequi debeant, quibus rationibus vel eo firmandae res sint, vel reseIlendae; et ut paucis ducamus, quoad omnia, quae obuenium in causis pexagendis, prineipia satis idonea sunt constituenda. lusiudiciarium, arbitratium, sue iudicii habendi ordi. notio, in quavis terra ex iure iudieiario naturali ae- curatius definitur. Itaque iudicii habendi ordinatio

omnia ea continet, quae ad iudicum εἰ numelum,

et conditionem, ad vari' a se inuicem pendentia i dieia, et ad modum in illis agendi, pertinent. Quae cunque res ita definitur, ut vel in pMtibus min

tisii inis ratio in causis iudiciariis agendi intelligi possitis a s. Ius Iudiciarium praesta nil ssima aliqua iurisprudentiae pars est. Facile euique patet, optimas leges. nihiI in terra aliqua prodesse , nisi bene fimu I administrentur. Leges contra via imperfectae atque mala cae sint; per iudices tamen probos, atque bonam iudieii habendi dinationem, cuiusque postellio satis defendi pote iti Pri, ita legislatoris cura, in magna aliqua ciuitate huc spectare debet. lus iudiciari uinin iurisprudentia practica idem fere est, quod in Philosophia speculativa est Logica, omnium nempe r -ὲ uorum norma. Simi nutem iudicum munus una eum omnibus,

ni ad illud pertinent laboriirus, dissicillinium est; ita ius etiam iudiciari uin pro dissici Ilima totius tutis. prudentiae parte est Labe Mum. In quavis causa res

133쪽

I 26 uniuersa posita est in quaestione aliqua,' quae ab altera quidem parte omnibus, quibus. fieri potest, artibus, dissi inulationibus et distortioni hus confirm

tur, ab altera vero eodem modo refutatur. Litigantium uterque id tantum agit, ut veram rerum indois

lem dissimulet, ae decipiat iudicem. Quae quum . ita sint, iudieis est ossicium, ut veritatem per Ο -mnes illas deprauationes ac dissimulationes. quibus oecultatur a litigantibus, accuratistime indaget, rim que prius delistst, quam vel ad ea , quae certissima sunt, vel ad summam probabilitatem peruenerit. In rebus plurimis omnia vel in sola probabilitate posita sunt, vel in testimoniis, quorum honitatem coni eiura tantum consequi lieet; quae quidem est diffi-eillima atque molestissima iudieandi ratio. Litigan tium uterque, coram iudice comparens, ab ipsa quidem natura ad partis suae studium, dissimulationem, rerum grauissimarum reticentiam, atque, ut plurimum , ad falsitatem dueitur. In eiusmodi rebus filumeertum habere, euius ope e labyrintho exeatur, dimeillimum est. Germani iam veteres, atque gentes ab illis originem trahentes, huiusce rei dissicultates videbant, et quum soluere hos nodos non possent, illos dissecabant. Monomachias illi atque alia experimenta praeeipiebant, quibus emciendum erat, uter litigantium vel absoluendus vel condemnandus esseti In plerisque iudieiis gerinanicis ex antiquo iure iudiciario Romano causae peraguntur. Frideriei immo

talis prouinciae in eo praestant, quod iudieii habendi 'ordinatio, sub auspiciis Plillosophi huius regia corona insignis, a virorum summorum inaximeque sa- ιgactu in societate, ea quidem cura, diligentia, et philosophica consignata sit seueritate, quae alias in mathemati eis tantum quaestionibus adhibebatur. Si quando omnes hi labores eximii ad orbis terrarum emolumentum in publicum erunt emissi; cum ad-

134쪽

ua iratione quisque videbit, partem aliquam eruditio. nis dissicillimam maximeque impeditam , ita qua hue

VSque parum certa fuerunt, ad mathematicam fere euidentiam esse redactam. Praeter commemoratas iam iurisprudentiae ebullis partes aliae an huc sunt partes singulares, quae ex peculiaribus vitae ciuilis generibus oriuntur. vav. c. peculiare est ius camiuaia, mercatorium sique

alia, quae singulatim hic describere non est opus. Sed iuris laudatis, ob eius quidem praestantiain, mentio hie est iniicienda. Serus pecuniae apud Germanos usus id effecit. Vt principes Germaniae antiqui illis, qui et in bello, et in aula, ipsis adement, pro stipendiis annuis, quae

hodie sunt in usu, certas quasdam terras, ad victum . quidem eorum, darent. Qua quidem ex re fetida, quae dicuntur, et per haec varia inter dominum beneficiarium atque clientem, siue vasallum, orta luntomeia et iura. In omnibus terris Europaeis quum

plurima nobilitatis, et superioris, et inferioris, hona eiusmodi seuda sint, et magnae oriri de illis possint lites: peculiaris aliqua necessaria erat iurisprudemiae pars, quae omela illa atque iura, e seudis quae oriuntur, illustraret. Quae quidem pars ius seudais appellatur. A Longobardis iura seudalia duobus libris collecta sunt, quae quidem eollectio ius ineudate Longobardisum appellatur. Praeterea vero in Germania per consulta etiam imperii, et consuetudines antiquas,

variae leges de seudis ortae sunt. Εκ his atque iam gibus Longobardieis peculiare ius in Germania traxit originem , quod ius Dudale gerinanieuin

appellatur.

g. 2 9. Nunc semonem hane iure etati suo finiemus. Dictum iam lupra est, in illis terris, quae hierare hiae Romanae sunt subiectae, in societate eivili ecelesia. stieain etiam diuitatem sensim sensimque esse for-

135쪽

matam, ' quae principem habeat a prineipe eivitatis

diuersum, pontificem nempe Romanum. Haec etiam eluitas ecclesiastica peeulis res suas habet leges atque iura, quae partiin ad possessiones saeras, hona nempe ecclesiae externa. partim ad demandanda munera e lesiastica, partim ad bonum ordinem se disciplinam pertinenl. Legum ecclesi stiearum eollectio ius ecclesiasticum nominatur. Fontes huius iuris sunt pontificum atque conciliorum Oecumeni eorum canones, a quibus ius canonicum illud est appellatum. Sed praeter hoete ius canonicum suum cuique regno est ius eeclesiasticu in peculiare. In Germania peculiares adhue sunt eonstitutae leges ecclesiasticae, quae concordata nationis Germanicae appellantur; pax etiam religiosa, una cum pace Wetaphalica, varia continet statuta, quae ad rem ecclesiasticam in Germania pertinent. ta his peculiare ius ecelasiasticum Germanicum ori ginem duxit, quod inius ecclesiasti eum pontificium, et in istud, quod Pro. sesamium est, dispescitur. Ius ecclesiasticum magni

est in Germania momenti. In nulla terra tam multa

et magna sunt, hona ecclesiastica, quorum plurima ad principatus dignitatem sunt euecta; variaequst te. ges Melesiasticae magnam vim habent in iure publico Germaniae, atque in variis pacis compositionibus; quare iuris ecclesiasti ei cognitio rerum ei uilium perito admodum neces Iaria in Germania est. Viri quidam docti Germani praeclare de iure eeelesiastico sunt meis riti, e quibus Boebmerus, Prosesibr quondam Haleri- ω atque regi Borustorum a consiliis intimis, in ptimis est nominandus.

V m. De Theologia.

atque eruditionis partes, quae ad recte solideque tognostendas religionis reuelatae doctrinas, in sacrocodico

136쪽

e iee et veteris, et noui testamenti, quae eontῖnen. tur, proκimo pertinent. Quum itaque Theologia vero saeri eodi eis sensui innitatur, non magni illa videtur esse anal, itus. Sed talia eri amplissima aliqua ea est eruditionis pars, et ille, qui nomen theologi meretur, in omnibus Theologiae partibus bene versati, monstruiti fere est eruditionis. Theologiae amispilaudo ex his praeseret in oritur causis.

Primum libri saeri. veteris in primis testamenti. Ihaguis sunt conseripti, quae; una eum genere dicendi singulari. magnam psriunt in interpretandodi Seultatem. Praeter libros lacros veteris testamen inulli sunt libri hebraten lingua conscrtuti, quale noualiter, quam i inperfecte. potest illa addit i. Iue accedit, quod ratio cogitan si veterum ludaeoruin, et existens indρ genus seribendi ab hodierna cogitandi seribendique ratione, in Europa, qui e est in usu, adeo diserepet, ut, si quis linguam vi terum Iudaeoru in probe intelligere volit, illorum ntque

aliarum gentium viernaru in characi Nem, mores, Pria. ditionem, cognitionem, atque praeiudicia D tiona. lia, aecurate cognoscere debeat Hae' vero r sin tanta temporis Ionginquit str diffitillima est,

Praesertim quum exigua tantum indicia ex illis temporibus 1 upersint. Itaque rara illa vestigia, quae in ieriptis antiquis, et moribus populorum Orientis hodie adhue reperiuntur, magna saga. citate sunt legenda. f. 262.

Deinde doetinata saeri codi eis diuina partim ex

institia et linguarum s aerarum iEnorotione, parti in εκ praeiudiciis, fortasse etiam malo consilio, ita

sunt saepe deprauata atque corrupta, ut Fertiatem integram e magna errorum colluvie eruere dividit.

Iimum sit, multo autem dissicilius adlluc, veritatem hane dilucide aliis tradere. origo saepe erroris usque ad primum fontem est inuestiganda, ut natura eius

137쪽

eognoscatur, si lire refutatio eo melius sueeedat. Hua accedit, quod et religio reuelata uniuersa, et singu lares quaedam doctrinae, aduersarios nactae sint verinsutos atque ingeniosos, qui omnem impenderint sagacitatem magna inque eruditionem, ut vel dubiam veritatem faciant, vel eam ableondssiat. Eiusinodi

hostes, qui non modo impugnare, sed superare ei. iam cupit, fortioribus ille armis, fluam quae ipsorum sunt: dimicare d0bet. Facile ,hinc intelligitur, magni ambitus eruditionem theologicam esile. Imo D ulla fere est Suditionis pars, ex qua huic dileiplinae non sit auxilium petendum. In primis autem linguae

historia , clii o Dologia , atque plailosophia, illi sunt

necessariae, licet pro eius partibus non sint lia. bendae. g. a 6ῖ. 'Prima itaque et praestantissima eruditionis theo. Iogicae pars in cognitione eonsistit eorum, quae adreae intelligondum , explicandum, at tuo interprotandum codicem sacruise pertinent, siquidem fons illo est, ex quo dogmata theologica sunt omnia haurienda. Vno verbo Theologia exegetica appellari hae disciplina potest. Varias autem Psrtes illa comprelaendit. Primum quidem quoad sensuin litteralem codex sacer est intelligendus, et deinde quoad mentem eius, hoe est quoad veras illas doctrinas,' quas senius litteratis continet. illa eruditionis theologica o Pars, quae explorando sensui codicis saeri litterati operam dat, Hermeueurisa sacra appellatur, quae

inde in dis iplinis huc pertinentibus prima est.

Itaque Hermeneuti a sacra omnia illa mi, si dis et regulas exponit, quae ad cognoscendum librorum sacrorum , et veteris et noui testamenti, sensum' litteralem requiruntur. Considerat ea hos libros tan quam opera mere humana, quae pro ingenio scri- bendique genere illorum temporum, populorum,

atque personarum, a quibus proficiscuntur, sint et

138쪽

horata. Licet enirn hi libri a deo sint inspirati

senius tamen eorum litteratis ita est quaerendus, ac si inspiratio nulla foret. Primum enim haec inspiratio neque ad linguam, neque ad genus seribendi, quae mere sunt humana , sed ad res tantum pertinet, Wiade etiam sit , ut genus scribendi librorum sacrorum pro temporibus atque personis, a quibus proficiscuntur. admodum sit diuersum.

Deinde probe est notandiim si vel deus ipse libros saeri codicis, sicut tabulas legis, scripsisset, tamen linguam et genus seribendi lutinanu in in illis regnaturum esse, quia sine his illi, quibus seri hebantur primum hi libri, eos non intellexissent. Atque hine

facile apparet, hoe spectato libros sacros in Hermeneutica saera tamquam libros mere humanos esse considerandos.

Quum autem nullus scriptor intelligi satis possit, nisi de moribus, institutis, atque opinionibus temporis eius, quo vixit, charactere etiam eius singulari, probe simus edotii: ad Hernieneuti eam saeiam , tam

quam prooemium huius disciplinae, disputatio de ipso tempore cuiusque sacri codicis libri, de statui pristino eius gentis, cui liber ille scribebatur, illarum etiam

gentium, quae illi erant vicinae atque eum illa conis iunctae, a quibus inulta saepe gens quaelibet recepit, de aetate etiam, vitae genere, et charactere auctoris, pertinet. Quae quidem res maXimae sunt utilitatis, si quis verum librorum lentum intelligere velit. Itaque linec theologiae pars historiam anti quam, chron Ologiam, atque antiquitates, pro fundamento ponit. Nouis demum temporibus rie cessi. istem huius prooemii, ad intelligendinia codicem sacrum, perspicere coeperunt. Satis notum est, neque patres ecclesiae antiquos, neque Theologos illos se holasticos, vera ad sensum codicis sacri eruendum iublidia non adllibuisse. Nemo fortasse tam luculen-

139쪽

ter Meessitatem praeuise huius eognitionIs, quam decantatus ille Spinoeta, demonstrauit. Nostro vero hoc tempore cognitio haec non Q. . Ium necessaria esse ubique putatur, sed multi etiam viri insgni ea, quae huc pertinent, quantum quidem in longi temporis obleuritate fieri potest, eximie illustrarunt.

His uniuersim quaesitis, Hermeneuties speeIai tim agit de indole atque ingenio linguae illius, . aegeneris scribendi, quo liber quisque s seri codicis est

conscriptus atque inde peeuliares interpretationis reis gulos naurit. Regulas ea Hermeneuticae uniuersalis, quae ad Logicam proprie pertinet, pro fundamento ponit, atque singularem eius secommodationem adjibros incros c,stendit Exemplis ea docet, quomodo praeiudicia a vero sensu litterati abduxerint, quomodo faepe in duobus libris diu ei sis medem loeu.tiones sensu reperiantur seiune diuorib, quomodo voeabula quaesdam successu temporis verum ac primum senium plane amisorinx, ali uinque pro eo seeeperiri et ita porro Qui 1 multat Megnas Pa ostendit verso interpretat onis diffii ultates, scopulos etiam , ad quos inrerprete, naufragium fecerunt, et necessariam propterea cautionem; nee dubia adhue reliqua ea

tacet. ν' . . . .

Ex his faelle intelligitur, diseiplinam maxIme disficile in veram Hermeneuticam esse. Plane eam iam

esse perfectam. postulari non potest, quum haud ita pridem perspecta sit eius necessitas. Passim adhue noua quaedam deteguntur, e quibus nouae regulae h/rmeneuticae cleriuari possunt. In uniuersum The logis Proteilantium superioris huiusque saeculi ea laus est trihu-nda, quod in necessaria hae eruditionis theologicae parte operam suam praecipue collo- eavelint. Ex his vero Angli plurima videntur in hac re, Praestitisse.

140쪽

Reperto eodieis sacri sensu literati, doctrina ipsa,

quae tamquam mens in primo sensu latet, diligenter est inuestiganda. Nimis iam notum est, quam ut moneri adlaue debeat, varias sententias iisdem saepe loeutionibus exprimi. Libri eodicis sacri a viris tam multis atque temporibus adeo diuersis sunt conseripti, ut et in usu linguarum, et in sententiis, ab uno ad alterum multa sint mutata. 'Itaque Exegetica, quae regulas ad doctrinas saeri codicis inuestigandas tradit, diligenter doeet, quomodo sensus literatis avem seriptorum sententia sit diuersus, atque has interpretationis regulas e charactere auctoris ac temporis, e doctrinis etiam et opinionibus tunc regnantibus eruere studet. g. 269. In veteris testamenti libris saeris nulli sunt excellentiores, quam Prophetae, quia primae veraeque religionis reuelatae doctrinae in illis continentur.

Sed nulli etiam sunt ox libris sacris, quorum' sensus dissicilior sit ad inuestigandum. Causa haec erat, cur peculiarem Theologiae exegedeae partem Prophetis dicarent, quae Theologia prophetica appellatur. I quirit haec verum sonium vaticiniorum illorum in Primis, quae ad personam ossietumque Messiae ab illis praedicti atque ad historiam Eeclesiae pertinent.' Lingua prophetica per se sublimis est, poetica, maximeque di scilis, quae quidem dissicultas naturali vaticiniorum obseuritate adhuc augetur. Hue 'aecedit, quod cuique Prophetarum alia quasi temporis suturi pars sit reuelata. Quisque illorum tempus futurum vel proprio sibi radiantis obseuritatis gradu, vel luce clariori; vidit. Quisque ex opertihus dei fututis ea in primis praedicit, quae ad ipsius tempora, atque ad populi Iudaici statum , qui tune

erat, proxime pertinent. Loquuntur de euentis modo propioribus, modo remotioribus, idque eodem

sciibendi genere: quae quidem omnes res, cum

SEARCH

MENU NAVIGATION