D.N. Iustiniani perpetui Augusti Institutionum sive Elementorum per Tribunianum virum magnificum magistrum & exquaestore sacri palatii, & Theophilum & Dorotheum, ... libri quatuor emendatissimi ex editione Iacobi Cuiacii. In eosdem Iani A Costa antec

발행: 1659년

분량: 678페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

Necessatia est igitur pupillis tutorum auctoritas, ut civiliter contrahant, & obligentur jure, id est ut aliquid agant. Vix enim reperiri possunt qui cum his, qui suae tutelae non sunt, contrahere velint sine tutoris auctorii ri: & si qui sunt, non habent pupillos obligatos quia receptum est pupillos posse se i conditionem facere meialiorem, non deteriorem . quae regula juris valde notanda essicit, vi in contractibus qui uno tantum latere consistunt,& improprie sunt contractus, i. Labeo, I'. f. de ve .pen. puta, in stipulatione, non sit necessaria tutoris auctoritas, si sibi dari pupillus stipuletur; at contra si promittat, necesssaria est, & ea non interposita nihil agitur. Et tamen credendo pecuniam pupillus sibi non potest obligare accipi eu tem ratione propria ; quia alienare non potest sine tutorii auctoritate, & matuum non conia sistit sine translatione dominii, t. obligari, F. hoc tis. in contractibus vero ex quibus nascuntur mutuae obligationes, ex parte pupilli claudicabit contractus.' Auc TORITAs cit approbatio ejus quod agitur,l. 3. f. de auctoris. tutori quae necessaria est pupillis, ut civiliter contrahant, & obligentur, id est vi aliquid agant nec frustra sit. Vix enim reperiri pollunt, qui cum pupillis velint contrahere sine tutoris auctoritate; cum receptum si pupillos meliorem quidem suam conditionem facere poste sine tutoris auctoritate, deteriorem non polle. Vnde nata duplex regula est. Prima, quibus ex causis, sive contractibus pupilli meliorem suam faciunt conditionem, opus non est auctoritate tutoris ut si dari sibi stipulentur, aut per traditionem aliquid accipiant, i. obligari,ff. hoc tit. l. pupillus II. ff. de acquiri rendom. de alibi passim. Excepta tamen hereditate , & bonorum possestione ; quae tametsi lucrosa sit, eam tamen adire, aut pctere sine tutoris auctoritate non possunt; propter periculum, Scancipitem futurae successionis eventum. nam heres adeundo obligatur creditoribus hereditariis, ε. heres quoque, infra, de oblig. qua ex quasicontriquorum aliqui apparent, &plerique postea emergunt. Secunda regula est, pupilli quibus ex causis suam conditionem deteriorem faciunt, sine tutoris auctoritate obligari non postunt. ut si quid damni auctore timore acceperunt, hoc sarcire tutor cogatur finita tutela, l. v. f. de mel. Gr rationib. PUPILLI NON OBL IGANTVR J Nisi locupletiores facti sint, i. papillus, Τ. hoc tit. I. 3. g. pupillus, IsιρVilli, i. Nesemmas 3 .F. de negor. gest. I. verum 9. juncta l. seq. f. de institor. act. I. I. g. an in pupillum , f. depositi. Hoc enim cala D. Plus naturalem aequitatem sequutus actioneni dedit. Et hoc est sorsitan quod ait d. l. pupillus , naturaliter obligari pupillum ex constitutione D. Pii, qui hanc naturalem obligationem voluit parere actionem. Imb, 5c quamvis non sit factus locupletior pupillus ; tenetur saltem naturali obligatione, quae nullam parit actionem, ut in l. Stichum , g. naturalis , Τ. de solution. quod multis legibus vulgo confirmatur. I. F pupi ius 3 s. f. de recepi. arbitrii. τυ. sfae jurejur. l.sipupilius ai. J. ad i. Falcia. t. s pupillus 7.f. de verb. obligat. quam sententiam omnino confirmant l. cum EDd, f. heres meus ,ff. quando dies leg. I. Stichum 91. f. aditio, F desolution. Obstat tamen l. quod Pupillus AI . f. de condict. indeb. cum l. pupillus sq. de obligat. ct actionib. Sed haec omnia enucleatius explicare non est hujus instituti.' AT IN v ICEM P v PILLi NON OBLIG AN Tu RJ Nisi locupletiores facti sint , l. s. f. pupillus , Τ. hoc tit. I. si pupilli c. f. de nerat. νβ. hoc eruiti calis D. Pius naturalem aequitatem sequutus, achionem degit adversus pupillum, L 3. f. ' Uus,st. de negot. ge . Quando autem locupletiores facti sunt, an naturaliter tam im obli- sciatur , anxia & perplexa quaestio est, de qua vide Cujac. ad quasliones Papin. in LQιιιhum, g. aditio, j. de solution.

122쪽

C Α P. X XII. cuibus modis tutela finitur. 7 9

g. I. Neque tamen hereditatem adire , neque bonorum possessionem petere, neque hereditatem ex fideicommisso suscipere aliter possunt, nisi tutoris auctoritate, quamvis illi lucrosa sit , nec ullum damnum ha

beata

g. II. Tutor aurem statim in ipse negotio praesens debet auctor fietis, si hoc pupillo prodesse existimaverit. post tempus vero, aut per cpistolam interposita auctoritas nihil agit.

STATIM 1M ipso NEGOTIO ' Obstat t. si quis χ . g. iussum, s. de a quis. vel omiti. heredit. Ait enim, etiam perfecto negotio posse ipterponi tutoris auctoritatem. sed respondeo cum Cujacto , auctoritatem tutoris interponi etiam posse, statim ut peractum est negotium, id est antequam aliquis alius actus intervenerit ἱ quia quamdiu aliquis actus non intervenit, idem adhuc nesorium esse videtur, I. 2I. Cod. detestam. vi in hac juris parte idem pene sit, interponi statim in ipso negotio, de statim ut negotium peractum est. AUCTOR FIERI J Et quidem purε, id est sine ulla conditione , quamvis conditionalis contractus si, l. etsi, f. hoc fit.

g. III. Si inter tutorem pupillumque judicium agendum

sit, quia ipse tutor in re sua auctor esse non potest, non Praeto- yrius tutor , ut olim, constituitur, sed curator in locum causdatur, quo interveniente judicium peragitur, de eo peracto curator esse desinit.' NON PRAETORI Us T v to R J Hic tutor moribus introductus suit , ut Vlp. docet lib. Reg. tit. de tutet. g. moribus. Et Praetorius, inquit, dictus fuit, quoniam a Praetore urbis dari consuevit. Hodie non rutor , sed curator datur : hoc tamen admisso, in plerisque casibus curatorem dari posse, non tutorem ; restabant quaedam, in quibus tutoris auctori aserat omnino necessariae. t Sic enim accipio Lcuratorem, Is hac tit. juncta l. ekm iri una, j. I f deappellation. in Sed & tandem obtinuille videtur promiscuh dari posse tutorem, & curatorem ; quoniam diligens observatio solemnium sensi labascere coepit, Lactis, j. de negor. gest.

Quibus modis tutela finitur.

PV P a L L I pupillaeque , quum puberes esse coepcrint, tutela liberantur. Pubertatem autem vetetes quidem non solum ex annis, scd ctiam ex habitu corporis in masculis aestimari volebant. Nostra autem majestas dignum esse castitate nostrorum temporum bene putavit, quod in feminis de antiquis impudicum cst visum csic, id est, inspectionem habitudinis corporis, hoc cisam in masculos extendere. Et idcosancta constitutione promulgata, pubertatem in masculis, post quartum d 1mum annum completum, ilico initium accipere disposuimus: ant: -

123쪽

quitatis normam in semininis personis bene positam, suo ordine relim ruentes, ut post duodecimum annum completum viri potentes esse cre

antur.

dem obtinuit, seminas non esse in perpetua tutelM Vlpianus verd ex litae antiquo, lib. Reg. tit. de tutel. 9 vir. see arabat feminas a mastulis, S scripserat feminas non liberari tutela pubertate, sed conventione in manum mariti : ut Boetius docet in Topic. Ciceram. vel lege speciali, ut Liviae, & Octaviae datum fiuisse Dio scribit lib. vel libertinis jure quatuor liberorum ex lege Papia, ut idem Vlp. docet eod. lib. tit. vlt. Sed postquam ex constitutione D. Marci, omnes puberes minores a s. annis curatores inditandi accipere coeperunt, id est etiam rem suam bene gerentes, t. I. S Ut f. de minorib. rectissime Papinianus in I. i 3. S. vl .f. de tutorib. t. ait patronum legitimum tutorem pupillae libertae, pubertate pupillae desinere esse tutorem; quoniam dandus est curator ex d. constitutione. finita vero curatione anno L . rursus

patronus ex jure antiquo libellae legitimus tutor apparet; quamvis desinat elle tu-ror pubertate, id est desinat gerere & administrare: quoniam curatori defertur administratio , quo cessante, reviviscit perpetua tutela, quae, ut supra docui, non negotia administrat, sed auctoritatem tantum praestat. Observa quod ait , desinere esse tutorem, non finiri tutelam. Haec enim esse diversa recte Cujac. notat ad F vir. hoc iit. q uamvis haec differentia non observetur semper, ut docet rubrica Cod. quam

do tutores via curatores esse desinant. State autem Nip.& Papiniani, ceterorumque Iurisconsultorum, remansisse multa vestigia perpetuae tutelae vi existimem, facit

auctoritas Cu acii, qui in libris Pandectarunt hanc perpetuam tutelam passim observat: ut in I. qui urasse of deis quae in L oblis ri is de oblig. Gracbon. m l. a. S. hi qui os de capite inimit. lib. 7. Obs cap. Ii. lib. 22. ωρ. 2O. . . Pupi Lxi pupis. - V E J Addit pupillae ex jure novo, quo tandem

sublat a est differentia inter masculos & seminas, quod attinet ad tutelae finitionem nam jure veteri feminae erant in perpetua tutela agnatorum, nec ea liberabantur pubertate, sicut masculi, sed tantum vel conventione in manum viri, Vlpian. in Fragm. iit. de tutel. statim initis, & Boetius in Topica Ciceronis) vel iure quatuot libe

torum , si libertinae fuissent , ex lege Papia Poppea. Vlpianus in Fragm. tis. D.

PvBERTATEM AUTEM J Haec fuit media sententia Iavolem, nam Sabiniani, quorum sectator fuit, ex solo habitu corporis pubertatem aestimabant, id est ex inspectione nudati corporis, ut ex pube & lanugine prima id constaret. D. Augustin. lib. a. Confess. Vbi mi pater vidit in balneis pabescentem, inquieta ado- Iescentia indutum, quasi jam ex hoe in nepotes oestiret, gaudens matri μι et . Recte Au

giistia. indutum, inde enim a veteribus pubes, vesticeps dictus est, ut contra impuabes, investis. Sed contraria schola Pr Millei anorum annis aestimabat pubertatem, nulla habita ratione habitus. Ideo Quintiliam lib. 4. cae. 2. Ex jure non constare. ait, annis , an habitu aestimanda sit pubertas. Controversiam sedate voluit Iavolenus juncta utraque sententia , quae certior videtur Isidoro lib. ii. Etymolog. his verbis, Certissimum autem Duberem esse, qui ct ex habitu corporis pubertarem og dat. Compilatores canonum clempta ex Isidoro particula, est, sententiam Sabinianoxum probare videntur, cast. 3. de desponsar. impuber. Nec tamen intelligunt inspectionem nudi corporis, scd Yt Gregor. VII. loquitur c. 3.eod.u in i collect gesticulationem

124쪽

C A P. XXII. cuibus modis tutela finitur. 81

lationem corporis, sive gestamen, id est , ut recte veteres Glossae interpretania iur. Et ita solet Praetor ex habitu cortoris majores aestimare, L minor 32.f. demim nb. de la mine . ct contenore, ut in Idiotismo loquimur. Verum enimvero Proci lianorum sententia, quam constitutione sua probat Iustinianus, In l. vlt. C. quando tutor vel eurat. s. desin. & ante Iustinianum , non soluin Iurisconsultorum respo fis , l. a qua atate .ff. qui testamenta facere possent, & apud Paulum in Sententiis, tit. deustament. sed etiam rescriptis Imperatorum comprobata fuerat, l. 4. C. qui test menta facere ρυs. Et hoc est quod ait Macrobius, feminas maturius biennio legibus liberari, id est responsis prudentum, & rescriptis Imperatorum. Nec ut tentat no ta posterior Cujac. intelligit leges Iuliam,& Papiam: responsa enim Iurisconsutitorum leges a veteribus dictas fuisse, probat ut locupletissimo testimonio Modestiani in ι. iis de excusat. tutor. P v aERTATEM AUTEM VETEREsJ Sabiniani olim puberem eum esse dicebant, qui ex habitu nudati corporis pubes, id est idoneus ad generationem arpareret. Procul uuar autem, qui quatuordecim annos implevisset, non inspecto corpore. Priucus autem Iavo lenus, cujus hic sententia refertur, puberem eum esse diiacebat in quem utrumque concurreret ,& habitus corporis, & numerus annorum, apud Vlpianum loco supra laudato. Iustinianus autem pudore & verecundia ductus, sicut Proculiani, ex numero tantum annorum pubertatem aestranandam esse voluit, D. Cod. quando tui. vel curat. esse desinam. Nec primus ipse quidem , jam enim ante& responsis prudentum, & rescriptis Imperatorum compiobatum fulsie, argumento sunt l. a qua arare, is qui testam. Dc. p6s de l. 6. Cod. eod tit. Dices, is pubes est qui ex habitu corporis pubertatem ostendit, cap. 3 extra de despons impuber. Re spondeo, Iuris canonici compilatores per habitum corporis non intelligere inspectionem nudi corporis, sed, ut Gregorius VII. loquitur eod. tit. in i . compilat. Ismeulationem eo oris, sive gestamen, id est la mine, ta contenance. quomodo Praetor etiam solebat olim ex -spectu seu gestamine corporis majores 23. annis aestimare, L minor 32. f. de miamrib.

g. I. Item finitur tutela, si adrogati sint adhuc impube- Ex Vlp ures, vel deportati item si in servitutem pupillus redigatur ut ingratus a patrono, vel ab hostibus fuerit captus. g ΙΙ. Sed Ze si usque ad certam conditionem datus sit testamento, aeque evenit, ut desinat esse tutor, existente conditione. g. III. Simili modo finitur tutela moris vel pupillorum vel tuis

torum.

g. IV. Sed Si capitis deminutione tutoris, per quam libertas vel civitas ejus amittitur, omnis tutela perit Minima autem capitis dominutionc veluti si se in adoptionem dedcrit, legitima tantum tutela Φ il erit: Cetcrae non percunt. Sc d pupilli pupillae capitis deminutio, licci minima sit, omnes tutelas tollit.

3 LEGITIM, TANTvM TUTELA J An & legitima patronorum tutela sic videtur quoniam simpliciter ait, legitima tutela e & quoniam Vlpianus, qui inpen. ff. de legitim. tui. nominatim loquitur de legitima patronorum tutela, stati in subiicit sine ulla exceptione in s. vlt. legitimum tutorem capite minutum detineae ciIe tutorem. Idemque, ut supra doctu, de legitima patronorum tutela

125쪽

scripserat lib. Re . tiri de tutet. Legitima tutela capitis minutione amittitur. Fugitivam enim illam clauialam, excepta tutela patronorum. ad Praxedentia verba f. quantum ad agnatos pertinere, jam satis superque probavi. Sed contrariam sententiam tue tur magnus Cujac. Ausim dicere, virum incomparabilem corrupta illa interpunctione primum deceptum, ut id certissimum esse crederet, probabilibus quibuIdam ratiorubus fuisse induehum. Deinde occasione hujus erroris lapsum fuisse in alterum huic assinem, legitimam hereditatem lege XII. tab. patrono delatam, non amitti capitis minutione , contra manifestam Vlp. mentem eod. lib. tit. de successi libertorum I. iat. Sed argumenta quibus utitur excutiamus diligenter. Primum hoc est quoniam minima capitis minutione jus patronatus non perit; quod ita latius explicandum est. tutelam legitimam agnatorum perire, quoniam Ius agnationis perat; quoniam desinant esse agnati familia mutata ; civili enim agnationis nomine lex x II. tab. utitur , non naturali: hoc amisso, perit quoque jus quod ratione hujus nominis delatum est, t. tutelas, is de capit. minut. l. capitis, ν desisis ct Iegitim. h redo. Patronus autem non desinit essc patronus ex minima capitis diminutione: ergo non potest amittere jus, quod ei tamquam patrono delatum est. Respondeo , non omne jus patronatus perire minima capitis minutione; sed perire tantum jus quod patrono, tamquam agnato liberti, a lege X Ii. tab. delatum est, quod en cleatius exponere debeo. Capitis minutio tollit ea tantum quae lese x I I. rab. deferuntur; non quae edicto Praetoris non quae ceteris legibus, vel lenatusconsultis, d. t. tutelas ,s de capit. minut. g. sciendum , s ista, de Senatusconsulto Orphis. ubi serva quaeso, quod ait, ista sela suetasones pereunt qua lege x II. tab. deferuntur. Ius autem patronatus, non ex sola lege x II. tab. conflatum est; multa habet a jure gentium ι. si non sortem, g. libertus, j. de condict. indebiti. Et ipsam successionem liberti, exceptis certis quibusdam casibus, vel ex edicto Praetoris, vel ex l. Papia; ut docet titulus de success. liberi. infra, quae jura perire non possunt capitis minutione. Sed jusdelatum lege xo. tab. iure subtili, quod pendet ex interpretatione d. legis, omnino perit. Eademque inductione id confirmatur, qua dicimus jus agnationis perire. Et ut res facilior sit, hoc probo duabus rationibus. Prima haec cit, quoniam Iex No. tab. dum defert patrono successionem liberti, civili prorsus nomine denotat personam patroni, utitur enim familia verbo, l. ρηο-ntiatio, g. i.s deverb. sign. Familia autem etiam minima capitis minutione mutatur. Et ideo quaesitum fuit apud veteres, an is qui est in potestate ad legitimam hereditatem liberti admitti possit: t. s. f. an autem, f. de assign. libera. Ratio dubitandi, quae vulgo non observatur, homine videtur; quia qui non habet propriam familiam, non potest videri designatus familiae nomine. Obtinuit tamen admitti posse filium in patris potestate consti tutum, & hoc est quod ait t. satis constat, 1. de jure patronatus. Secunda ratio est, quoniam patroni, tamquam agnati, & cum familia conjuncti, libertis succedere videntur. quod ne quis forte dicat me de meo jecore comminisci ; ex jure antiquo disertis verbis expressum reperio in nobili illa constitutione Graeca, quam Iuris civilis summo bono dedit vir numquam satis laudatus Cujac. lib. 2o. Obs cap. 36. Videntur enim, inquit, patroni esse agnati eorum quos manumiserunt, ct ideo vocantur ex bonorum possessime unde legitimi Et paulo pdst, jure agnationis patroni succedunt liabenis. Quod nec praestantis vir in d. Obs praetermist, eruditissimhnotans, hoc senis su libertum dici esse conjunctum patroni liberis in I. cum tale, S. I. 1. de condition. or demonstrat. Facit igitur comparatio juris patronis delati leg. x Ir. tab. tamquam agnatas, ut eodem modo hoc jus pereat, quo jus asnationis. Et talia apparet lupe- Di rigod by O

126쪽

CΑΡ. XXII. cuibus modis tutela finitur. 33

xior collectio, quae sic est retorquenda. Ex leg. X I I. tab. patronus vocatur ramis quam agnatus; at capitis minutione agnatus esse desinit: Ergo perit jus ei tam quam agnato a lege x I I. tab. delatum. Transeo ad secundum argumentum. I moveth contra ; legitima successo, quae patrono defertur ex l. x II. tab. non amittit ut capitis minutione, l.si libertus praeterito 2LΤ. de bonis libertor. Ergo non amittitur tu

tela, quae per consequentias hereditatis desertur. Respondeo verissimum esse quod praemunivit subtili jure , id est jure civili ex l. x Ii. tab. amitti hanc legitimam successionem ; sed Praetorem tueri patronum capite minutum contra rigorem juris civilis, & dare bonorum possessionem unde legitimi; quamvis non sit propriE legitimus qui capite minutus est, quod nominatim scriptum est in l. 3. g. emancipatos. Gr *.seq. f. de assignand. libera. Emancipatos filios ejus , qui ex senatusconsulto do assignandis libertis patronus factus est, habere commodum senatusconsulti, puta omnia jura patronatus, excepta legitima hereditate, quae ex leg. x II. tab. desertur : cui, si forte locus sit, ip jure filium assignatoris in familia retentum esse praeferendum, sed emancipatos a Praetore esse admittendos. Idem quoque traditum est in elegantissima specie I 1. 6. vlt. F. de bonis liberr. ad nepotem ex filio in potestate vetentum, excluso patre emancipato, legitimam liberti hereditatem ipso jure pertinere; sed ex dimidia parte, quae debetur ex edicto , vel ex lege Papia, patrem emancipatum esse praeferendum: Quamvis, inquit, legitima bereditas adnepotem per tineat. Quod igitur ait Iulianus in L I. si libertus, id fit non ipse jure, sed tuitione Praetoris, qui patrono contra ius civile subvenire solet, i. s. f. si filius .f estae fit. Et ita est accipiendum, quod tertio loco objicitur ex l. 39. f. eod. tit. Patroni filia, inquit, δε in adoptiva familia sit, ad bona libertorum paternoram admistitur. Cur ait, filia 'quare facit distrimen sexus an aliud est in filio t Nemo unquam hoc discernere potis erit, nisi hoc repetat ex adytis juris antiqui. Iure civili filia non potuit admitti ad bona liberti ex leg. xis. tab. quoniam, ut supra docui, capite minuta succedere non potest nis tuitione Praetoris. Praetor vero liberos virilis sexus in hac successione

libertorum tantum agnoscebat, Vip. auctore lib. Reg. th. vis. Et ut Praetoris auxilio admitti possit, a conditoribus iuris, quod merito vocatur commentitium, introducta fuit elegans fictio, quae in d. constitutione vocatur ααλῶα ι. Fingebant

enim filiam patroni, filium esse patroni. Ex quo nobilissimo loco intelligimus, quare Iurisconsultus dicat patroni filia : ut doceat, non filium solum, sed etiam filiam , quod erat difficilius, beneficio Praetoris, δc hac fictione adhibita, ad legitimam successionem libertorum paternorum posse admitti. Ex his apparet, nullam differentiam jure antiquo esse constituendam , inter legitimam hereditatem agnatorum, S legitimam hereditatem patronorum. Et mihi gaudeo, quod invenerim Accursium diligentissimum virum, in hac sententia fuisse in I. I. g. vlt.Τde assignanaelibere. quamvis id malEconfirmet ex s. vlt. Instit. de assignat. libertorum, nec respondeat oblectioni d. legis, si liberius, nec d. l. patroni filia. Sed hujus sententiae nobis

sit acerrimus vindex Vlpianus in d. l. 3. f. emancipatos . de asin. liberi. quem g. sellicitius debeo exponere. Omne commodum 1 matulconsulti tribuit Vlp. mancipato, excepta legitima hereditate, quae defertur ex l. x II. tab. Habet Igitur jus patronatus hac tantuni parte decurtatum. sed quare privatur hac parte, ceteras sartas, tectasque habeat, conservet An propter senatusconsultum, quod loquitur nominatim de iis qui sunt in potestate minimε; quia Vlp. non loquitur de ipsis filiis emancipatis, sed de nepotibus emancipatis a filio, cui jam recte ex senatuia consulto fuit assignatus libertus : Et rurias ontinuisse tandem videtur etiam ema

127쪽

s . INSTIT. D. IV STIN. LIB. I.

ei pato recte assignari libertum. Ceterum, si excludendus est emancipatus hac sola ratione senatusconsulti, quia non est in potestate; eadem ratione non sollim a legitima hereditate, sed ab omni jure patronatus excludendus est. At retinet cetera omnia jura, ergo id non fit per senatusconsultum , quod non magis legitimam h reditatem filium in potestate constitutum habere voluit, quam cetera 1ura patronatus. Et unica haec ratio potest occurrere, quae manum injiciat Iurisconsultis, prolixὶ emancipatis senatusconsulti omne commodum concedentibus, hoc unico lure excepto. Ut autem intel ligamus differentiam esse consti tuendam, inter ius delatum patrono, tamquam agnato ; & jus eidem delatum, tamquam patrono simpliciter: relego vos ad principia juris ,&ad ordinem veterem edicti de ccessionibus intestatorum, traditum a Iustiniano in tit. de bonor. posses. & ab Vlp. lib. Reg. tit. 18.& lib. 2. Institui. apud pariatorem legis Mos)ica cum I. Rom. tit. i I. Vbi observandum est, patronum primo vocari secundo loco tamquam agnatum, ex illa parte unde

legitimit post patronum vocari familiam patroni, id est filios & agnatos patroni,

ut Cujac. exposuit d. tit. 18. quae bonorum possessio in Institui. collocatur quinto loco : & dicitur, quem ex familia. v et, ut quidam non malὶ legunt, tamquam ex familia, id est tamquam agnati patroni. Nam ut supra docui, patronus ipse nomine familiae vocatur, tamquam agnatus, 1 leg. x II. tab. Post agnatos patroni, rursus ipse patronus a Praetore sexto loco vocatur, non tamquam agnatus, Vocatur

enim jure agnationis secundo loco, sed tamquam patronus simplicitet. Et hoc est quod Vlp. scribit in d. collatione , post semiliam patroni Tratorem vocare patronum, quem locum male corruptum esse existimabat erudi tissimus Pithoeus,& legebat, post familiam liberri. Qtata, inquit, patronum ante luam familiam vocat, non post f miliam ; non animadvertens jam Vlpianum dixi me patronum secundo loco vocari. tamquam legitimum & agnatum; & post patronum vocari familiam patroni; de iterum post familiam patroni, vocari patronum simpliciter. Praecciat familiam patronus, tamquam agnatus ; subsequitur familiam patronus, tamquam patronus simpliciter. Haec omnia, de alia multa quae mania in os injicerem, nisi me modus notarum cohiberet, cssiciunt patronum secundo loco vocari tamquam agnatum ex Ieg. x II. tab. quod dc Cujac. eruditulane docet lib. 1 o. Ob cap. 34. Summa haec sit, eatronum capitis minutione ipso jure amittere legitimam hereditatem, s ve successionem liberti. Sed prudentes reverentia patronatus suggerente,

ut loquitur l. qui duos, g. si cum flia,ff. de rebus dubiis, advocasse auxilium Praetoris ;cujus beneficio conservatur patrono legitima successio, quae & indistincte hodie

conservatur ex d. constitui. Iustin. Sed quia constat per patronum adrogatum, parentem adrogatorcm ad legitimae hereditatis emolumentum admitti; ut vi p. loquitur in d. l. 3. g. an autem , f. de assign. libera. hoc casu, secundum resulam traditam ing. vlt. seupra de legitim. Pron. tui. onus tutelae ad Patronum transfertur. Et huncc sum serian in animo habuit Tribonianus in d. l. tutelas, f. de capit. minut. Tutelas etiam

non amieris capitis diminutio, exceptis iis qua in jure alieno positis personis deferuntur, id est patronis qui se dederunt in adrogationem. Nam quia acquirunt hereditatem

adrogatoribus ;& tutelam, quae ter consequentias emolumenti desertur, amittere viaentur; omnia enim onera adrogati in adrogatorem transferri certissimi juris est, i. onera , f. de adoption. nec ullum aliud aptius exemplum, quod lus verbis convenire pollit, interpretum sedulitas ad hunc usque diem excogitavit. Sed demus Tribonianum errasse,& verissimam esse emendationem CRacii, quod non

inficior; an ideo dacendum est, Tribonianum adeo fuisse infirmum & impotem Di iligo

128쪽

CAp. XXIII. De Curationibus. 83

'animi, ut sine ullo recto sensit nescio quae monstra verborum si apposuerit. 3 LEGITIMA TANTVM TUTELA J Tutoris minima capitis minutione finitur, seu perit legitima tutela; quia perit agnatio, propter quam defertur tutela legitima, l. tutelas .f. de cap. minor. Reliquae autem, testamentaria, scilicet, & dativa , non pereunt; quia non dantur propter agnationem, & imponuntur tam patribus , quam filiis tam . t. s. f. de his qui sunt sui vel al. jur. Quaeres an patronorum tutela quae legitima est, pereat minima capitis minutione. Negat Cujac. apud Vlpianum in Fragm. tit. de tutel. illum vide.

g. V. Praeterea qui ad certum tempus testamento dantur tutores, finito eo deponunt tutelam. g. VI. Desinunt autem tutores csse, qui vel removentur a tutela ob

id, quod suspectivisi sunt: vel ex justa causa sese excusant, & onus administrandae tutelae deponunt, secundum ea quae inferius proponemus.

De Curationibus. CAPUT XXII LMΑscvLa puberes & feminae viri potcntes, Vsque ad vicesimum

quintum annum completum Curatores accipiunt: qui licet pu- heres sint, adhuc tamen ejus aetatis sunt, Vt sua negotia tueri non possint g. I. Dantur intcm curatores ab hisdem Magistratibus, a quibus de tutores. sed curator testamento non datur , sed datus cotarmatur decreto Praetoris vel Praesidis.

Ex constitutione D. Marci, sola ratione aetatis omnes minores generaliter videntur non posse sua negotia administrare idonee , & sine ulla causis cognitione curatores petere possunt, I. I s. g. vlt.F. de tutor. or curatorib. datis. Antea ex lege Laetoria accipiebant curatores causa cognita, uno tantum casu, si malis moribus essent praediti. Adde & alium casum, quo curatoris auctoritas nec ellaria erat puberi , qui se dabat in adrogationem ex constitutione D. Claudii , l. 8. f. de adoptionib. Sed minores inviti non accipiunt curatores praeterquam in litem, ut est in M. a. item hoc tit. Et hoc est quod dicit Papin. in d. l. 13. desiderantibus , curatores dari solent. Quid igitur novi introduxit constit D. Marci ξ hoc unum tantum, ut possent indis tinctii minores curatores desiderare; qui olim quamvis volentes superioribus tantum casibus curatores accipiebant. Ergo, si curatores non acceperint, valet ipso jure quod a minoribus gestum est; restituuntur tamen laesi, vel circumscripti auxi-ho Praetoris, qui, & ante constitutionem D. Marci, opem edicto suo minoribus promittebat, i. i. f. de minorib. Si verb curatores sorte acceperint, ipso jure oblia gantur, t. puberes Io I Is de verb. obligat. dc tenentur actionibus personalibus; quamvis pupilli sine tutotis auctoritate obligari non possint. Ratio differentiae haec est ;quia curator non datur persona, sed rebus ;& ideo si res suas vendiderit sine eurat ἀψre, Vis jure contractus non valet L 3. C. de in integrum restitui. minor.

129쪽

SED CURATOR TEs TAMENTO NON DATUR J Iure scilicet, quia lex xli. tab. qua tarentes jus dandi tutores acceperunt, I. I. hosi detestam . tui. de tutoribus tantum testamento dandis loquitur, ut ostendunt illae d. legis x II. tab. verba, tutela reive με. Id coque dari curatores non licet ultra fines lege praescriptos. quamquam si dati fuerint, confirmari possunt decreto Praetoris vel Praesidis, causa

cognita: nec enim Praetor sequitur voluntatem patris, nec semper confirmat curatorem non jure datum, ut nec tutorem, l. 8. 9. ct io f. de confirm. tui. Sed aliquando rejecto tutore, vel curatore a patre non jure dato, alium tutorem vel curatorem constituit, i. 39. S. I. 2 2. f. de admini bat. tui.

g. ΙΙ. Item inviti adulescentes , curatores non accipiunt , praeterquam in litem: curator enim de ad certam causam dari potest.

ITEM IN v ITI AD vLEsCENTES J obstat l. i. 6. ct ideo, F. de minorib. in qua dicitur, non esse adolescentibus committendam rei sute administrationem ante χ . annum, quamvis rem suam bene gerentibus ; idque ex constitutione D. Marci, qui id primus constituit; Capitolinus in Marco Antonino. Ergo inviti minores curatores accipiunt. Respondeo, clim olim lege Laetoria darentur curatores tantum cum caus e cognitione, id est si adolescentes essent dita lucis moribus, &luxui dediti; voluille D. Marcum dari sine cauta cognitione omnibus indistin , etiam rem suam bene gerentibus. Volentibus tamen & non invitis, id est non coactis , hunc vcl illum curatorem accipere, sed quem petiissent, vel elegissent ipsi :quod facete necesLarid debebant, cum alioqui rerum suarum administratio eis non committeretur sine curatoribus, ex d. constitatione D. Marci, quam usque ad suam aetatem observatam docet Vlpianus in d. l. i. Fuit autem illa aetas sub Antonino Caracalla, illisque temporibus vix etiam a Principe impetrabat minor rei sitae administrationem, l. 3. f. de minoris. Sed postea mutatum est hoc jus ab eodem Antonino, ut est argumento t. I. Cod. qui petant tutor. ubi non cogitur minor curatorem accipere nisi in litem. Principio itaque, bonus Princeps Antoninus piam Marci constitutionem sequutus est: deinde factus pessimus eam repudiavit, dc ε aenos

laxavit adolescentiae; sed id postquam Vlpianus iam scripsisset librum undecimum

ad edictum Praetoris, ex quo desumpta est l. I. f. de minorib.

g. III. Furiosi i quoque de prodigi, licet maiores vigintiquinque an

nis sint ; tamen in curatione sunt adgnatorum ex lege duodecim tabuia

larum. Sed solent Romae Praefectus urbi, vel Praetor, & in provinciis

Praesides ex inquisitione eis curatores dare. F victos IJ Ex verbis leg. x II. tab. suriosi ; prodigi ex sententia legis, &exemplo furiosorum. Moribus enim introducta fuit interdictio bonorum, quae exles. x I i. tab. a Praetore fit adhibita illa sermula, quam habemus apud Paulum lib. I. Sent. sit. detestam. Nec verum esse puto , quod quidam existimant, istam interdictionem procedere ipso jure; fit enim ab ipso Proetore nominatim, de post interdictionem, is cui bonis interdictum est, esse censetur in potestate agnatorum, ex jur quod ab initio, id est statim post leg. x II. tab. obtinuit. Sic enim accipiendam esset ueg. de curatorib. furios ct aliis, iam docui ad tit de jure nat. gent. O civ. In rer&ctus igitur ex leg. x II. tab. erat in tutela agnati; non quilibet interdictus, sed ingenuus heres legitimus patris; id est ab intcstato, non ex testamento. quoniam scaccepta fuit l. xi I. tab. ut succetaribus ab intestato agnatos curatores dedissse videatur , non ceteris, ut ex Vlp. sit. de curatoris. docuit C M. in posterioris. noris. Ecin Paratis. Cod. hoc tis.

130쪽

C A P. X XIII. De Curationibus. 87

FVRIos I QUOQLE ET P R D I G IJ Lex x II. rab. furiosum AI prodigum cui bonis interdictum est, jubet esse in curatione agnatorum, apud Vlpianum in Fra n. tit. de curat. Quaeres: qui fit, ut bonorum interdioeo in jure modo dicatur fieri moribus, modo lege, modo per Praetorem. Respondeo, quia coepit a moribus primum, deinde translata est in x M. tabulas, t. I. Τ. de curatorib. Dr. or aliis, tandemque per Praetorem facta est , d. I. I. Et apud Paulum I. 3. Sent. Hi de testam. s. moribus. hac scilicet formula, taxando tua bona paterna, avtaque nequitia tua disperdis, liberosique tuos ad insitatem perducis. ob eam rem tibi ea re commercioque interdico. Vide C ac. ad d.ε. moribus, 3c in notis posteriorib. ad hunc fit.

g. IV. Sed de mente captis ,& surdis, & mutis & qui perpetuo morbo laborant, quia rebus suis superesse non possunt, curatores dandi

sunt.

g. U. Interdum autem Ac pupilli curatores accipiunt ι ut puta, si legitimus tutor non siit idoneus : quoniam habenti tutorem tutor dari non potest'. Item si testamento datus tutor vel a Praetore, vel Praeside, idoneus non sit ad administrationem, nec tamen fraudulenter negotia administret, solet ei curator adiungi. Item in locum tutorum qui non in perpetuum, sed ad tempus a tutela excusantur, solent curatorcs dari.

TUTOREM HABENTI TUTOR DARI NON P o T E sT J Regula juriseivilis est, I. ventri, f. de tutor. st curator. datis. Sed in reddenda ratione hujus regulae viri docti nodum in scirpo quaerunt; vera & simplex haec fuisse videtur. In hac tutoris, vel curatoris datione, quae tota legis est,t. 6. 6 tutoris datio, F de tutel. sequuntur Iurisconsulti verba legis, qua tutoris datio permittitur. Sic Modestin. in

a. t. ventri, dari posse curatorem, non tutorem, quoniam de curatore dando edictum nominatim loquitur, & in *. I. hoc sit. testamento tutor, non curator datur; quoniam, ut eruditissime Cujac. ait, de tutore testamento dato lex x M. tab. loquitur, non de curatore. Et apud Vlp. d. tit. de euratorib. agnatus erat curator prodigi, qui ab intestato succedebat, non qui ex testamento: quoniam lex x II. tab. ab in

testato tantum curatores facit. Et ita quoque quoniam illa lex vetus Atilia jubet mulieribus, vel pupillis, tutores non habentibus dari a Praetore, ut Ulp. ait lib. Rei tit. de tutel. Obtinuisse videtur ex verbis d. legis, ei qui tutorem habet, tutorem dari non posse; quoniam nominatim lex Atilia loquitur de eo qui tutorem non habet. Sed & post legem Atiliam multa senatusconsulta facta, ex quibus certis casibus contra regulam juris, tutorem habenti tutor datur. His tamen casibus, quasi

regula iuris antiqui contra senatusconsulta praevalente, coeperunt passim curatores potius quam tutores dari , ut observare licet ex d. tit. ex quib. causes tutorem habenti tutor Uel curator detur , Cod. dc ex tis. de in litem dando tui. vel curat. ad quos vide Cujac.

in Parat. Cod. Rectε igitur hoc loco Iustin. ex regula juris quae praevaluit, ait cura

torem dari, non tutorem.

TUTOR DARi No M po TEsTJ Regula juris antiqui est, tutorem habenti tutorem dari non posse. Cujus ratio cluplex est. Prima, quia tutelie datio est actus legitimus, qui re iterari non potest, t. actus legitimi, 1. de Reg.jur. Secunda,quia pupillus non potest esse in potestate duorum s mul, ita ut potestas si in soliduin, ut docet Cujac. ad tit. Od. in quibus eaos tutor. h. b. Sed multa senatusconsulta sunt, quibus contra hanc regulam juris certis casibus tutor datur tutorem habenti, Disit

SEARCH

MENU NAVIGATION