D.N. Iustiniani perpetui Augusti Institutionum sive Elementorum per Tribunianum virum magnificum magistrum & exquaestore sacri palatii, & Theophilum & Dorotheum, ... libri quatuor emendatissimi ex editione Iacobi Cuiacii. In eosdem Iani A Costa antec

발행: 1659년

분량: 678페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

l. complura, Τ. de tui. quibus tamen casibus , regula juris Mintra senatusconsulta praevalente, coeperunt potius curatores, quam tutores dari, ut obseruare licet exae tiri in quibus Musis tutor. hab. Et hinc illud est quod Iustinianus hie dixerit, tuto rem non dari sed curatorem, ex regula juris scilicet, quae tandem praevaluit.

g. VI. Quod si tutor adversa valetudine, vel alia neccssitate impeditur, quo minus ncgotia pupilli administrare possit, Ze pupillus vel absit, vel infans sit, quem velit actorem periculo ipsius tutoris, Praetor , Vel qui provinciae praeerit, decreto constituet. .

De satisdatione tutorum vel curatorum. CA P UT XXIV.

NE tamen pupillorum pupillarumve, & eorum qui qua ve in cura

tione sunt negotia a curatoribus tutoribusve consumantur, vel deminuantur: curat Praetor , ut 8c tutores, & curatores co nomine satin

dent. Sed hoc non est perpetuum, nam tutorcs testamento dati satisdare non coguntur : quia fides corum & diligentia ab ipso testatore probata est. item ex inquisitione tutores vel curatores dati , satisdacione non oneis tantur: quia idonei electi sunt.

CvRAT PRAETOR J Hoc enim Praetori constitutione iniunctum est, g. seed ex his teribus, supra, de Atiliano tutore. Est enim haec cautio ex conssit ut . Principum, non ex edicto Praetoris. CVRAT P RAE τ o R J Satisdatio rem pupilli vel adolescentis salvam fore , de qua in hoc tit. licci ex edicto Praetoris non descendat, sed ex constitutionibus Principuni, sed ex iis legibus, seupra, de Atiliano tutore. Curat tamen Praetor Caminterponi; quia dictis constitutionibus jubetur Praetor id facere, d. f sed ex sis legiabus. Interponitur autem per stipulationem de qua eth in f titulus specialis, rem pupilia vel adolescentis salvam fore. SATIS DARE NON COGUNTUR J Hoc certissimum est in iis tutoribus, qui non jure testamento dati sunt, puta, ab iis qui impuberes, quibus tutores dederunt , non habent in potestate. Nec obstat l. sede con m. tutor. quae negotium fa- cellit Accursio; si adhibeas hanc distinctionem. vel conficinatur ab lesio Praetore non jure datus tutor, & ex inquisitione admittitur; nisi forte a patre filio emancipato datus sit, i. I. g. pen.F. eod. vel confirmatur l Magistratu municipali ex jussu Praetoris; & hoc casu Magistratus municipalis, quiae neque dat, neque confirmat ex inquisitione, debet exigere satisdationem. SATIs DARE NON COGUNTUR J Videtur repugnare l. Is de confii . tui. ubi Magistratus qui tutorem testamento non iure datam confirmat, satisdatio nem exigere cogitur. Respondeo: hac in re separandus est Magistrarus municipalis, a Magistratibus urbanis, vel provincialibus, quorum amplior est potestas, ma)us imperium. Municipalis enim, quia neque dare, neque confirmare tutorem ex inquisitione potest, satasdacionem exigere cogitur: illi autem, quia dant &confir

mant.

132쪽

C A P. X XIV. De Iatisdatione tutorum Cel curat. 89

mant ex inquisitione, non exigunt; quia inquisitio illa pro satisdatione est. Loquitur autem d. l. s. de Magistratu municipali, quem Praetor riatorem testamento non jure datum jussit confirmare, vide Cujac. in d. l. s. ad quast. Papis. lib. II.

g. I. Sed si ex testamento' vel inquisitione duo pluresve dati fuerint, potest unus offerre satis de indemnitate pupilli, vel adulescentis, & contutori, vel concuratori praeferri, ut solus administret: vel ut contutor satis osserens praeponatur ei, Mipse solus administret. Itaque per se non potest petere fatis a

contutore, vel concuratore suo. sed osterre debet, ut electio- nem det contutori vel concuratori suo, utrum velit satis ac- Dr.cipere, an satisdare. bd si nemo eorum satis offerat; si quidem adscriptum fuerit a testatore quis gerat, ille gerere debet. Quod si non fuerit adscriptum, quem major pars elegerit, ipse gerere debet, ut edicto Praetoris cavetur. Sin autem tutores dissenserint circa eligendum eum, vel eos qui gerere debent, Praetor partes suas interponere debet. Idem & in pluribus ex inquisitione datis probandum est, id est , ut major pars eligere possit per quem administratio fieret.

3 SED SI Ex TEs TAMENTO J Cautionem diximus fuisse introductam Ρriu ripum constitutionibus. Haec vero provocatio est ex edicto Praetoris, qua nempe solet dativus, vel testamentarius, socios provocare ad satisdationem, L dativus , frem pupilli salvam fore. g II. Sciendum autem est, non sillim tutores, Vel curatores pupillis vel adultis, ceterisque personis ex administratione rerum teneri , sed ctiam in eos qui satisdationem accipiunt, subsid rariam actionem esse, quae ultimum eis praesidium possit adferre. Subsidiaria autem actio in eos datur, qui aut omnino a tutoribus vel curatoribus satisdari non curaverunt . aut non idonee passi sunt caveri. Quae quidem tam ex prudentium responsis, quam ex constitutionibus Impcrialibus ctiam in heredes eorum' extenditur.' IN ME REDEs EORVM J Non tamen omnimodo, nam constat heredes non esse succedaneos levis culpae Magistratus: Magistratum ipsum omne periculum, omnem culpam praestare, heredes succedere tantum in dolum, &latam culpam, ι. q. f. is Magistratib. conveniend. t. a. C . eod. Idque videtur receptum exemplo heredum tutoris, qui non tenentur ex levi culpa desuncti. Et cave ne te decipiat contraria sententia C ac. lib. 13. obscap. pen. Zc in Parat. c. dein litem Iurando. Hoc,

inquit, asserem perinde est ac si diceres, heredem non teneri ex tam LM, quod est absum dissimum Respondeo hoe verissimum esse est regula juris civilis, sed ex constitutionibus ignorantiae heredum subventum est, ut nominatim ait Paulus in I. vlt. de Ad jusori tui. Et intelligit constitutiones Severi δύ Antonini, quae extant in tit. C. O instem jurando, d cin I. i. C. de hered. rure r. Quae novissime constituit, ex levi culpa tutoris, s lis non sit contestata cum tutore, heredes non teneri; sed ex dolo, vel lata Cul Pa tantum. Nec est tollenda negatio auctoritate Basilicon; quia nec hanc fuisse

133쪽

mentem Imperatorum omnes hodie observare possunt, ex lib. 38. Baslicon, tit. γῆ de ex scholiis GCecorum interpretum ad d. est. quod & ingenuε Cunc. agnovisse videtur lib. H. Obseq. 1. Tenentur autem heredes ex dolo, vel lata culpa defunωcti tutoris; si vel ex damno pupilli lucrum captatum sit a tutore, vel gratia praem- tum alteri: id est non tantum si locupletior factiis sit tutor; sed etiam si vel captaverit lucrum, quodprima ratione ad eum pervenerit, ut loquitur ι. v m, s. ae petis. N ed. vel quaesitum alteri per gratiam fuerit: nam & luctum facere videtur, qui beneficii debitorem sibi acquirit, ι.si pignoro, ε. I.1. de sum quae omnia diligentius explicanda sunt, ad g. aliquando, infra, de perpetuis est temporiasib. action.

' 6 IN HEREDEs EORUM EDTENDI Tv.RJ Hoc tamen interest inter Mais

ostiatum & ejus heredem, quod Magistratus ex omni culpa teneatur, heres a tem ex Magistratus dolo de lata culpa tantum, nonex levi & levissima, non similiter. f. de Magistratibus conveniend. l. 2. Cod .eodem tis. Idque receptam urdetur exemplo heredum tutoris, qui non tenentur ex levi culpa defuncti, Paulus I. D. f. Δ με- juss tui. At cur,rnquies,isti heredes non tenentur ex levi & levissimaculpa cum inristum sit heredem si ex contractu, aut quasi contractu conveniatur, teneri ex omni culpa ex qua defunctus tenebatur, ut observat C ac. lib. I3. Obscv.peniat. Sc in Parat. Cod. de in litem jur. Respondeo, quia constitutionibus Principum Severi MAntonini, est subventum ignorantiae heredum, ut non teneantur ex levi Ae levissuma culpa desuncti, ut nominatim probat Paulus d. Is di. Notandum tamen est heredes tutoris teneri ex levi Sc levissima culpa defuncti, si lis cum defuncto conis testata fuerit, i. r. Cod. de hered. turig. II I.. Quibus constitutionibus & illud exprimitur, ut nisi caveane

tutores vel curatores, pignoribus captis coerceantur. Neque autem

Praefectus Vrbi, neque Praetor, neque Praeses provinciae, neque quis alius cui tutores dandi i us est, hac actione tenebitur 1 sed hi tantummodo, quisetisdationem cxigere solent.

De excusetionibus tutorum vel curatorum. C A P V T XXV.

EXCUSANTVR autem tutores vel curatores variis ex causis: plerumque autem propter liberos , siue in potesta δ' kρ 'te sint, sive emancipati . Si enim tres liberos superstites Romae quis habeat, vel in Italia quatuor, vel in provinciis quinque , a tutela vel cura potest excusari, exemplo ceterorum mu- nerum. nam & tutelam vel curam placuit publicum munus

esse ρ. Sed adoptivi liberi non prosunt. in adoptionem autem dati, naturali patri prosunt. Item nepotes ex filio prosunt, ut in locum patris succedant: ex filia non prosunt. Filii autem superstites tantum ad tutelae vel curae muneris excusauon Diuili od by Coos

134쪽

CAp. XXV. De excusetisnibus tutor. re curat. Rprosunt: defuncti nonorosunt. Sed si in bello amissi sunt,

quaesitum est, an prosint. Et constat eos solos prodesse, qui in 'i' acie amittuntur. Hi enim qui pro Republica ceciderunt, mperpetuum per gloriam vivere intelleguntur.

V in Exuri hic titulus protri E pertinere ad tutores testamentarios, de dativo S, non ad legitimos, ut erugatissime D. Cujac. docuit. Sed jure quo hodie in Gallia Vtimur, generaliter ad omnes tutores pertinet, ex sententia veteris interpretis Irnerii, quae extat in I. a. f. hoc autem, f. hoc tit. Sed Sr hodie vulgo Pragmatici dicunt. omnes tutelas esse dativas ; id est omnes tutores dari hodie extra ordinem.' Excvs Λ Tio est justae causae allegatio, ob quam non debeat quis ad tu iam subeundam cogi; quae introducta est ex eo tantum tempore, quo coeperunt dari tutores xx inquisitione, &cogi ad administrationem. Necessitas enim subeundae tutelae excusationum remedia protulit. Habent autem excusationes istae locum in tutoribus testamentariis, de dativis; non autem Iegitimis, ut docet Cujac. quamquam hodie & jure quo utimur in Gallia, ad omnes generaliter tutores pertineat. Et hinc illud quod praitici vulgo dicunt, Omnes tutelas hodie esse dativas, id est omnes tutores hodie dari extraordinem a Magistratibus. SIvE EMANCIPAT IJ Αt cur, inquies, emancipati prosunt, clim exierint E sacris paternis 3 Responciso, quia hic inspicimus jus naturale potius quam civile ; lichi ergo emancipati desierint esse in potestate de familia jure civili, non desierunt tamen esse filii iure naturali. Pu ExacvM M v Nus E s s E J Quia ad publicam curam pertinet omnem rationem adhibere pupillis subveniendis, ait Imper. Severus, in l. 2. g. Divus , ff. qui petant tutori vel eurat. Civile munus dicitur in I. g. g. tutela ,sf. hoc tit. Vip. lib. Rei tinde tutel. Mulieribus tu totis auctoritas est necessaria, si civile negotium geranti puta. s tutelam filiorum a Principe impetrave tint. Non est autem Reipublicae munus, vel provinciale; quia nihil, quod principaliter ad curam civitatis, vel provinciae pertineat attingit. dc hac ratione erit privatum, non publicum; sed diversa ratione ea dem res, & publica, dc privata dici potest. PVBLacvM M v Nus J Tutela vel cura sunt publica munera respectu publicae curae; ad publicam enim curam pertinet, rationem omnem adhibere subveniendi pupillis, dc adultis, L 2. j. Divus , f. qui petant tutores. Privata tamen dici ponsunt munera ratione finis, qui non est alius, quam privata pupilli, vel adolescentis

g. Ι. Item divus Marcus in semestribus' rescripsit, eum, qui res fisci administrat, a tutela, vel cura, quamdiu administrat, excusari posse.' ' IN sEMEs TR i avs J Semestria sunt constitutiones , de quibus semestres suos Senatores D. Marcus consuluerat. Habebant enim Principes olim aliquot Senatores sorte delectos , quibuscum per semestre tempus communicabant de his quae Volebant constituere. quod primum institutum ruisse ab Augusto Suetonius auctor his verbis, Sibisue inintuit consilia sortiri semestria is cum quibus de negotiis ad

frequentem senatum referendis, ante tractiaret.

g. II. Item qui Reipublicae causa absunt, a tutela, vel Cura excusantur. Sed etsi fuerint tutores vel curatorcs, deinde Reipublicae causa abcsis civerint, a tutela vel cura excusantur, quatenus Reipublicae causa

135쪽

abstini: & interea curator loco eorum datur. qiosi reversi fuerint, recipiunt onus tutelae . nam nec anni habent vacationem, ut Papinianus libro . quinto responsorum rescripsit: nam hoc spatium habent ad novas tutelas vocati.

g. III. Et qui potestatem habent aliquam', se excusare possunt, ut divus Marcus rescripsit: sed coeptam tutelam deserere non possunt.' Qui poTESTATEM HABENT A L I QV A M J Vel ordinariam, vel extraordinariam. Extraordinariam habet is, cui ad tempus data est provinciae administratio , ut in I. I. f. de tutorib. ct curaror. dat. Item Praefectus vigilum, Praefectus annonae: ut colligere licet ex ι. administrantes 4 I. S. I. f. hoc tit. Magistratus igitur vel legitimi, vel ordinarii, vel extraordinarii sunt. Et ita recth Dion. Alicarnass. lib. io. Dictatorem non fuisse Magistratum legitimum & ordinarium , cui non ob Ioquitur Pomponius in l. 2. g. populo , f. de Orig. jur. ubi de Dictatore dc Magistro, equitum. Magisbatus, inquit, habebantur legitimi. Recth, habebantur, id est existimabantur, vi)ebantur; quia vel ε non erant legitimi. Sed quia hic f. ait potestatem aliquam: de Magistratibus municipalibus intelligendus est, qui & fascium potestatem habere dicuntur, I. duumvirum, C. de Decurion.' ' Q Z I POTEsTATEM HABENT J Potestatis verbo magistratus hic spnificatur, ut in L eum qui,sf. de jurisdict. vel honor, ut in I. non tanthm, s. sane ,s hoc tis. Major, scilicet, magistratus, vel honor, ut Consul, Praetor, Prieses. Ecideo . edilitas quae minor est magistratus, non excusat a tutela, L I. non tantum, s. is qui . Exculatur autem quis ratione magistratus a nova tutela scilicet: vetus namque ante magistratum coepta, deseri non potest, d. f. sanὸ.

g. IV. Item propter litem , quam cum pupillo vel adulto tutor veticurator habet, excusare nemo se potest: nisi forte de omnibus bonis veLhereditate controversia sit . . g. V. Item tria onera tutelae non adfectatae, vel curae, praestant Vacationem , quamdiu administrantur: ut tamen plurium pupillorum tutela vel cura eorumdem bonorum, veluti fratrum, pro Vna computetur. g. VI. Sed N propter paupertatem excusationem tribui, Ex V .Lntam Divi fratres, quam per se divus Marcus rescripsit, si quis δ' imparc mi se oneri injunino possit docere.

1 Si ou i s IMPAREMJ Si adeo pauper sit ut ab opificio manuum suasum, quo solo vitam sustentat, sine magno incommodo detrahi non possit. Ceterum, quamvis non sit illi magna substantia, si tamen fidelis de diligens sit, idoneus tutor videtur , neque . quali suspectus potest removeri , f. vlt. 1icseq. Sidonius Apoll. epist. 8. lib. 6. Illi fides magna est , etsi parva Abstantia , quotiens cum pecuniis quorumpiam cata pli recentis nundinas adit , creditoribus bene Dredulis sola deponit morum experimenta pro

pignore.

g. V II. Item propter adversam valetudinem, propter quam nec sitis quidem negotiis interesse potest, excusatio locum habet. g. VIII. Similiter cum qui literas nesciret excusandum esse divus

Pius rescripsit: quamvis de imperiti literarum 7 possunt ad administrin

tionem negotiorum sussicere Diqitigoo by Cooste

136쪽

CAP. XXV. De excuseationibus tutor. re curator. 93

ε EVM QE I L PT ERAS NESCIRET J Non literas quas Grammatici , sed ruas primi magistri docent, ut loquitur D. Augustinus lib. I. Confessi sie apud Ariophanem in Equitibus , οἰώ μουσ)κta eminum etata καμάκων , ubi & scholiastes

Porro sic videtur Paulus in l. 6. alias 8.) f. vlt. Τ. hoc tit. accepisse hoc rescriptum D. Pii, ut admittatur exculario illiterari, si ad administrationem negotiorum non possit commode sufficere. Columella lib. I. cap. 8. Potest etiam illiteratus , duram do tenaci ima sit memoria, rem satis commode administrare, eiusmodi villicum Conr. Cetasus ait sapius namor domino, qMam librum afferre. Ergo si, ut Paulus loquitur, expers negotiorum non sit, non est excusandus. Sed si verum amamus, & hunc sennam videntur excludere haec verba, Quamvis or imperiti literarum , &c.' Z IMpEniri Lix ERARvM J Id est qui pingere literas, seu elementa n sciunt, aur. legere. Lic Et enim isti alioquin negotiorum gerendorum capaces fiat, periculosum tam an visum est eis tutelam committere, quae scilicet, maxime de siderat scripturam in rationibus accepti, vel expensi conficiendis. Obstat t. 6. 6. Dr. β. hoc tit. ubi negat illiteratos istos excusari, si rerum expertes non sint. Respondet Cujacius, illud mutatum esse a D. Pio in hoc 3. Sed refelli potest notatione remporis; nam Modestinus cujus est d. l. s. longe Posterior Antonino fuit. quare fortε commodius respondendum, hoc jus novum a Iustiniano introductum fuisse, pro-eter inventarii confectionem, & rationum redditionem; ut triplex hac in re ius fuerit, vetus Antonini, medium Modestini d. l. 6. novum Iustiniani, hae nimirum s.

g. IX. Item si propter inimicitias aliquem testamento tutorem pater dederit, hoc ipsum praestat ei excusationem: sicut per contrarium non excusantur qui se tutelam administraturos patri pupillorum promiserunt.

g. X. Non esse admittendam excusationem ejus qui hoc solo utitur qudd ignotus patri pupillorum sit, Divi fratres rescripserunt. g. XI. Inimicitiae', quas quis cum patre pupillorum vel adultorum

exercuit, si capitales fuerunt', nec reconciliatio intervenit, a tutela Vel cura solent excusare. INi Mic ITIAE J Cujae . hunc g. diligentius exposuit m l. 6 F. hoc fit. explosa

Veteri sententia, quae in prioribus notis, hoc tit. st ad lib. 2. Sentent. Pauli eoae tit. hunc paragraphum ad testamentarium pertinere non admittebat. Dicamus igitur sic accipiendum esse hunc paragraphum, ut & testamen tarius excusari possit, si se sitan ex capitali crimine accusatus fuerit a defuncto : dativus vero, si v accusatus, sive accusator fuerit. ' SI CAPITAL Es p v g Ru N T J Capitales inimicitiae dicuntur, quaε capi ratis criminis accusatio creavit, quasque sola mors diremptura est. Huac HOrar. Ita eapitales, ut ultima divideret mors.

f. XII. Item qui status controversiam a pupillorum patre passus est,

excusatur a tutela.

g. XIII. Item masor septuaginta annis a tutela vol cura excusare se Palest. Minores autem δὴ vigintiquinque annis, olim quidem eXcusa-

M iij

137쪽

bantur, a nostra autem constitutione prohibentur ad tutelam vel curam adspirare: adeb ut nec excusationis opus fiat. Qua constitutione ca- Vetur, Vt nec pupillus ad legitimam tutelam vocetur, nec adultus: quum erat incivile, eos, qui alieno auxilio in rebus suis administrandis egero noscuntur, dc aliis reguntur, aliorum tutelam vel curam subire.

φ MINOR Es AvTEM J Quia nec ad cetera munera publica, vel privata δd mittebantur,l. 1. f. de vacat. -ner. Quod autem hoc loco Iustin. ait, accipiendum Videtur de testamentariis & dativis , non de legitimis. Sanὸ constitutio Iustin. id esti. vlt. Cod de legitim. tui. legitimis potissimum , qui excusari non possunt, subVς mendum esse putavit; & horum occasione testamentariis ,& dativis, qui excusari possunt. Ante hanc constitutionem, pupillus ipse, jure erat legitimus tutor, & porcuratorem administrata tutela, omne periculum administrationis sustinebat, quod& Cujac. docuit ex d. l. vlt. in Paratu. C. eod. tis. Sed in hac posteriori nota, & legitimorum admissam fuisse excusationem censet. Mens tamen praestanti T. viri haec fuit: legitimos excusatos fulite ab administratione, non tamen a periculo tutelae. Non fuit igitur vera excusatio, quae excusatum ab omni periculo sartum tectum

non conservat.

g. XIV. Idem & in milite observandum est, ut ncc volens ad tutelae

onus admittatur.

XV. Item Romae Grammatici, Rhetores,& Medici, & qui in patra a sua id exercent, de intra numerum sunt Τ, Ξ tutela vel cura habent

vacationem. V ET INTRA NvMERvM s v NT J Definitum constitui. D. Pii t. s. g. est αμtem, Τ. hoc tit. ratione habita dignitatis civitatum. Quaedam enim sunt maximae, Ut metropoles. quaedam in honore secundo, ut Dion. Alicarnass. scribit in praeceptiso Nonis genethliace. Fuibertus Episcopus Carnotens epist. 6a. prima edit. Sed ne civia rati, vel Ecclesiae Catalaunorum suum derogetis honorem, meminisse vos decet; quod in anti-q a descriptione provinciae Belgica, secundum , a civitas a Remensi lotam habeat. Est MIertius gradus civitatum, quae, ut d. loco Modestin. ait, non habent α πω δευουον, jus seri, vel nundinarum : quod solebant a Principe, Vel Senatu impetrare, ut docet Plin. epist. 4. lib. s. INTRA NvMERVM s v N et J Quem scilicet definivit D. Pius in I. siduas'. g. est autem, Τ. hoc tit. Idque varie pro varia civitatum dignitate ; quaedam enim sunt metropoles, & in his immunem a tutela numerum esse voluit decem Medicorum,quinque Rhetorum, quinque Grammaticorum: quaedam vero infimae,& in his quinque Medicorum, trium Rhetorum , ct trium Grammaticorum numerum con statuit , qui a tutela & cura vacarent.

g. XVI. Qui autem vult se excusare φ, si plures habeat excusationes , 8c de quibusdam non probaverit: aliis uti intra

tempora non prohibetur. Oui autem excusare se volunt. non εν Mρή

appellant: sed intra dios quinquaginta continuos, ex quo cognoverunt , excusare se debent , cujuscumque generi sint, id est qualitercumque dati fuerint tutores, si Intra cen

Fesimum lapidet m sunt ab eo loco, ubi tutores dati sunt. Si

138쪽

CAP. XXV. De excusationibus tutori vel curat.

vero ultra centesimum habitant, dinumeratione facta viginti milialium diurnorum & amplius triginta dierum. quod tamen, Vt Scarvola dicebat. I, sic tabet computari, ne minus sint quam quinquaginta

dies.

Qui AvTEM vvLT. SE Excvs A REJ Dubitari potuit, utrum admittendae sint excatationes, quas initio saltem non proposuit. Nam & exceptio peris emptoria, quam omissam priusquam sententia seratur, objicere quandoque licet per testationem quamdam , initio litis proponenda est, I. 8. C. ae exemtion. Sed quoniam constitutione D. Marci certum tempus praestitutum est; nihil vetat excusationes diversas, diverso tempore , intra praefinita tempora proponere. Et istantum excluditur exceptione temporis praestituti, qui intra tempus omnes allegationes quas habet, non allegavit, i. Is. g. lae,f. hoc tit. Nos Ap PELLANT J A datione I sed a sententia , qua excusatio non fuit admissa. DINVMERATIONE FAcTA VIGINTI MILLIVM J Iurisconsulti vicena millia passuum in dies singulos ab eo peragi voluerunt qui iter conficit, I. I. F. si quis cauilon. l. 3I. de ve . AD. Vegetius contra, decem millia tantum praefinivit, in. 3. dere militari. Sed proclivia conciliatio est, loquuntur enim Iuristonia salti de homine expedito , nullisque impedimentis Praegravato ; at vegetius de

homine armato.

1 V et ScAEvox Λ orc ERAT J Valde notanda.haec Scaevolae sententia, que quamvis sit contra expressa verba constitutionis, admissa tamen fuit; ut latius Modestin. docet d. I. Is. f. aliud, F. hoc fit.

g. XVII. Datus autem lator M ad universum patrimonium datus

esse creditur. DAT vs AvTEM TvTORI Sententia hujus f. repetenda est ex I. propter hiem. g. licet, F. hoc fit.

g. X VIII Qui tutelam alicujus gessit, invitus curator ejusdem fieri

non compellitur. in tantum ut licet paterfamiliis, qui testamento tutorem dedit, alecerit se eumdem curatorem dare, tamen invitum eum curam suscipere non cogendum, divi Severus & Antoninus rescripse

runt.

g. XIX. Iidem rescripserunt 7, maritum uxori suae curatorem da tum , excusare se posses licet se immisceato

I IIDEM RE sc Rrps ERvNT J Haec verba, quae Theoph: non agnoscit, 'delenda esse existimabat C ae. ad i. i. F. hoc sit. Sed in editione Institui. quam ex vetustis exemplatibus emendatissimam nobis dedit, merito retinenda esse animadvertit. Et valde notandum est hoc rescriptum, cujus sententia non satis animadversa haec esse vidotur. Exoratione D. Marci, quam senatui consultum sequutum est, maritus uxoris curator esse non potuit; ex oratione inquam, id est ex orati nis sententia, non ex verbis L siret, C. Metit. Et datus sciens prudens infamis est, LI. et, ae ι . . Cod. eod. tis. Sed quaesitum fuit, utrum si se immisceat sori , nec cureo

alium substitui initio, & deinde velit se excusare, immunis sit a senatusconsulti poe-nλὶ Excusatur qui absens & ignorans datus est, dum tamen substituatur alius, ut nominatam au d. l. 4. An isitur excusatio proposita ab eo qui se immicuit, delero

139쪽

potest infamiae notam 2 Et hoc singulari rescripto Severus & Anton. rescripserunt. mariti admittendam esse expost facto excusationem. Hoc est igitur novum aus ad constitutionem D. Marci hoc rescripto introductum. Multas huic libro Probatas Mreceptas sententias , vel ex rescriptis Principum , vel ex re onsis Iurisconsulto rum inseruit Iustinian. ut in s. similiter, styra, hoc tiri exculandum esse illiteratatum, quamvis negotiorum expers non sit, contra sententim Pauli. Et ita in s. thesaurus, infra, de rer. divis proponitur ,& probatur rescriptum Adriani contractum rescripto D. fratrum, de quo in I. 3. f. ten. f. de juresista. Quod autem ait; excusari maritum, qui ex d. oratione D. Marci Omnino dari non potest; impolluta dictum videtur, nec tamen sine exemplo. Nam eadem forma Vlp. in I. r. F. initium,f. depostalando, ait, Praetorem excusarea postulatione pueros de surdos, quos tamen in totum fuisse prohibitos constat. Et hac ratione fretus Cujac. sis. 16. Obscap. 38. in d. l. pro excusavit, reponendum esse censet vetus Verbum, ex curiavit. Sed ex hoc loco non mal E possumus receptam lectionem defendere. Maritus in totum curam suscipere prohibetur, & tamen excusari dicitur hoc loco. Eadem igitur forma Vlpianus dixit Praetorem pueros excusare, quos c dictum in totum prohibet postulare.

g. X X. Si quis autem falsis allegationibus '' excusationem tutelae m

ruit, non est liberatus Onere tutelae. 3 FAxsis ALLEGATIONIBVs 4 Hoc quoque nominatim ex sacris coninstitutionibus inductum fuisse, docet Paulus in L si quis tutor 6 o. f. de ritu nut Et quia ab onere tutelae non liberatur, qui falsis allegationibus excusationem meruit rectὸ Paulus ait, in numerum trium tutelarum, quae quartae excusationem praestant, , . item tria, supra , hoc tit. hujusmodi periculum computari. Quod miror virum eruditum Rceuardum non intellexisse liba. var. cap. Io. ubi nescio quas tres seminatum tutelas comminiscitur. Ratio est, quia illius tu telae onere nondum liberatus intelligitur, qui cenetur ob tutelam saliis allegationibus evitatam.

De suspectis tutoribus vel curatoribus.

CAPUT XXVI.

SC1ENDUM est, suspecti crimen ex lege duodecim tabularum

descendere.' Q v AE tradit hic Iustinianus, magna ex parte desumpta sunt ex I. I.ff. Metis. in qua nominatim ait Vlpianus suspecti tutoris accusationem pendere ex lcse x II. tab. ex qua etiam manavit actio in duplum adversus tutorem qui rem pupilli furatus est, interversis & perturbatis rationibus pupilli, t. tres tutores, 3. I. Is de admini

ET L E G E x II. T A B. J Ex eadem lege proponitur actio in duplum adversus vitiorem, qui rationes pupillares dolo malo avertit, & conturbavit, L 13. 3. I. f. de admini'. t t. quae his verbis significatur, rationibus dith ahendis, in tit. . de tutel. strationib. distrahendis. Haec vero suspecti actio datur adversus eum, qui fraudulenter versatur in administratione rerum pupillarium. Merito igitur M. Tull. lib.3. de Usic. scrib is

140쪽

yentri

C Ap. XXVI. De Assectis tutaribus mel curator. 97

scribit, dolum malum in tutela admissum lege x D. rab. vindicari.

g. I. Datum est autem jus removendi tutores suspectos Romae Praetori, N: in provinciis Praesidibus earum, & legato Pro- Ex V . I riConsulis eod. LEOATO PROCONsVLIs J Ante rescriptum Severi, de quo in l. pen. F. deo io e u cui manae estjuri . & in l. r. f. damus, Τ. hoc tis. nullus alius quam Praeses, id est is qui provinciam regit, de hoc crimine potuit cognoscere, t. i. g. suspecti ,fad senatuseonsealtum Tarpsit. Hoe rescripto sublata fui ruetus dubitatio,& obtinuit hanc cognitionem cum generali mandato jurisdictionis in legatum Proconsulis transire; & exemplo legati, in eum cui Praetor in urbe jurisdi ionem mandavit. quod tamen obtinuisse non videtur in eo cui Praeves provinciae, non Proconsul, generaliter jurisdictionem mandavit; quod Accursius, & Cujac. hoc loco notant. Tentari tamen eleganter potest, utrum hanc cognitionem specialiter mandate Prae ses possit 3 Quaedam enim mandari possunt specialitet, quae generali mandato non continentur: & ita specialiter delegari potuit cosnitio in integrum restitutionis, ut nominatim ait I. vlt. C. ubi er apud quem coinitio ιn integrum, dcc. quae cum generali mandato transire non potuit in judicem delegatum. An idem dicendum est de hae suspecti cognitione propter i ummam utili intem pupillorum hoc dicere videtur d. pen. de osse. ejus eui mandata est jurisidict. Cognitio, inquit, suspem tutoris mandari potest. Haec verba scripsi Macer lib. r. de ossic. Praesid. cujus nomen generala esse docuit eodem libro, l. 1 F. de O . Prasid. dc quod ait mandari potest, id est specialiter : nam sub)icit , imo etiam ex mandata generali juri ictione, propter utilitatem pupillorum, eam tantingere constitutum est. Hoc probabiliter dici potest, sed contra receptam senten tiam id asseverare non ausim . .

g. II. Ostendimus qur possent de suspecto cognoscere: nunc videamus qui suspecti fieri possint. Et quidem omnes tutore si possunt, sive testamentarii sint, sive non, sed alterius generis tutorcs. Quare cisi legitimus sit tutor, accusari poterit. Quid si patronus adhuc idem erit di cendum: dummodo meminerimus, famae patroni parcendum , licet ut

suspectus remotus fuerit. . o Mugs TvTOR EsJ Haec actio fuit primum constituta adverses tutores Di ex leg. x ri. tab. descendunt; ut actio de rationibus distrahendis, qua non solum teneri legitimos, sed & omnes qui jure tutores sunr, & gerunt tutelam, monet Vlp. in I. I. g. rationibus, is de tui. ct nagionib. dist h. quod & necessario adnotandum fuit hoc loco; ut intelligamus nullam hac in parte differentiam inter tutores esse constituendam :&generaliter postulari posse tutores, qui diligentia juris civilis, ut Theoph. loquitur ἐκ sic steraniae ἄκocis; introducti sunt; qui ipso jure, id est jure civili tutores sunt, I. 8. f. de reb. eorum qui sub tui. vel cur. sunt, id est qui dati sunt ex legibus, senatusconsultis de constitutionibus , secundum formam nostro jure praescriptam, I.juine nostro, Τ. de testamentaria tutela.

g. III. Consequens est ut videamus, qui possunt suspectos postulare. Et sciendum cst quasi publicam' esse hanc actionem, hoc cst, omnibus patere. Quinimo de mulieres admittuntur ex rescripto divorum Severi α Antonini: sed eae solae quae pietatis necessitudine ductae, ad hoc pru-

SEARCH

MENU NAVIGATION