장음표시 사용
151쪽
cedunt: Vt puta mater , nutrix quoque &aVia possunt, potest&soror. sed & si qua alia mulier fuerit, cujus Praetor perpensam pietatem intellexerit non sexus verecundiam F egredientis, sed pietate productam, non
continc re iniuriam pupillorum, admittet eam ad accusationem.
Qv As I PUBLIcAM J Publica accusatio proprie est criminum , quae ex legibus judi ciorum publicorum descendunt, l. I. F. de publicis judie. in quibus solemnis& legitimus accusator desideratur, I. 6.j. de custod. orexhibit. reor. I. I. f. de requirend. vel abs damnand. l. rescripto , 6. si quis ,s de muneris. st honorib. Ab hac autem accus tione qui destitit sine abolitione, tenetur poena senatusconsulti Turpiliani, tototis. ad M. Turpil. At hoc crimen suspecti, neque ex judiciorum publicorum legibus descendit, neque semper desiderat legitimum accusatorem, t. s. g. praeterea, f. hoc sit. Et accusator qui destitit ab hac accusatione non tenetur poena senatuscon sulti
Turpilliani. I. i. f. sussem, Fad senatusconsultum Turpili. Recte igitur ait, quasi publicam. ideoque malὲ Theophilus omisi hic particulam, quassis S Exus v E R E c VND I AM J Si id verecundε expostulet a Praetore, non impudenter; ut Carfania illa quae edicto causam dedit, i. r. f. s. F. de postulando. Sic enim legendum esse ex Florentinis Cujac. docuit, ut apud Iuvenalem,
Cassania ratim Non sumat damnata togam.
g. IV. Impuberes ε non possunt tutores suos suspectos postulare, pu
beres autem curatorcs suos ex consilio necessariorum suspectos possunt arguere, de ita divi Severus & Antoninus rescripserunt.
IMpva ERΕs J Ratio hujus diversitatis repetenda videtur a potestate tuto rum in pupillos; quam, ut eleganter ait ι. 2. C. quando tutor. vel curat. esse desinunt, voluntas pupillorum finire non potest. Eademque ratione constitutum fuit, nullam actionem posse dari pupillis adversus tutores, ex caussa quae coeperit tutelae tempore , l. Io.F. de tutes. ct rationib. distrab. Et tutelae actione agere tantum pupillos adversus tutores tutela finita, l. . F. eoaetis. l. q. f. hanc pistulationem, J. rem pupilli salv. fore. At contra, curatores, & curatorum fidejussores utili actione negotiorum gestorum, vel ex stipulatu conveniuntur, etiam manente administratione, ut quaeque res minori salva esse desinit, i. cum curatore .F. de administrat. tutor. l. I. g.
sed si curator , ct f. sed si pro tutore, F. de contrar. tutet. Er utili actione , LI6. ,. vlt. f. de tutel. ct ration. distrah. Nec obstant l. a. st IE. C. de administrat. tutor. Sunt enim accipiendae de generali negotiorum actione, qua agi potest finita administratione; speciali vero actione negotiorum gestorum, etiam de uno negotio, pendente admirustratione agitur; actionc vero tutelae numquam de uno negotio agi potest. IMPUBERES NON possv NT J At cur puberes polliint impuberes non posIunt 3 Ratio diversitatis haec est, quia tutoris ossicium ex sola voluntate pusilli finiri non potest, i. a. Cod. quando tutor vel curator esse desin. Secundo, quia nula datur actio pupillis adversus tutores, ex causa quae coeperit tutelae tempore, misi finita tutela, I. io. f. de tutel. st rationis. distrah. At puberes adversus curatores suos, de fidejutares eorum, simulae quaeque eis res salva esse dclinit, etiam manente administratione agere possunt, l. 16. ,. Mati,f. de tat. strat. distrah. l. cum curatore,st de administrat. tui. Nec obstat quod impuberes pollini accusare, & patris aut avi
mortem exequi, I. 2. f. pupillis, is de accusat. Nam praeterquamquhd officium pietatis videtur hunc casum excepisse, certe & haec alia ratio est; quia pupillis nomia
152쪽
CAp. XXVI. De fissectis tutoribus vel curator. 99
natim legibus concessa est accusatio haec, non autem illa suspecti tutoris.
g. V. Suspcctus autem est, qui non ex fide tutelam gerit, licet solvendo sit', ut Iulianus quoque rescripsit. Sed & ante quam incipiat tutelam gerere tutor , posse cum quasi suspectum removeri idem Iulianus rescripta, Ze secundum eum constitutum est.
7 LICET soLVENDO si Tl Magis enim expedit pupillo rem suam salvam re, quam actionem habere adversus tutorem locupletem. Et ita Vip. in I. 1 F. hoc fit. tutorem quamvis satis offerat, removendum esse a tutela; quia magis expedit pupillo rem suam salvam fore, quam tabulas cautionis habere. Sed in S. ποειρsime, clatur nova ratio ex Callistrato L6.f. hoc tis. quia satisdatio tutoris proposi- dum malevolum non mutat: non enim facultates , sed staudulenta, & callida in rebus pupilli conversatio suspectum tutorem facit, ait eleganter Vlp. in I. 3I. g. I. . de rebus πιιctor. judie. possid. Ad differentiam heredis, qui a creditoribus suspectus postulatur, quem sola paupertas sine malis moribus suspectum facit. haec omnia. videtur seripsisse vi p. in lib. de. omnibus tribunalibus, ut observare licet ex inscriptione d. l. 3I. & ex inscriptione l. 2.F. hoc tis.' SED ET AN T E A M J Qui nihil gessit, non potest quasi suspectus postulari; quia suspectus est, qui fraudulenter versatur in ianumstratione, non qui cessat. Et hoc est quod Vlp. scribit in l. 4. g. vlt.lfhoctis. Sola enim cestatio non prae bet legitimam causam postulationisis Verum si fraudulenter cessat, vel si de ignauia, & negligentia manifesta ab accusatore arguatur; removeri potest, quasi jam incipiat male versari in negotiis pupillaribus. Et haec fuit Iuliani sententia, secundum quam constitutum flusse Iustinianus ait, id est rescriptum a Principibus, I. 1.cts. Cod. hoc sit. sic in I. 75vis.f. eod. Si tutor datus evocatus edictis i Praetore non compareat, ut suspectus removetur ob hoc ipsum, quod sui copiam non fecerit; quod perrarb, inquit Vlp. & habita diligenti inquisitione faciendum est. His autem casibus, non nego Praetorem sine accusatore posse suspectos removere ; quia& hoe generaliter in omni calu favore pupillorum Praetor facere potest, d. l.3. 3. Pra- terra, Τ. hoc tis.
g. VI. Suspectus autem remotus, si quidem ob dolum, famosus est: si ob culpam, non aeque. g. VII. Si quis autem suspectus ' postulatur, quoad cognitio finia,tur, interdicitur ei administratio, ut Papiniano visum est.' SI Quis AvTEM s v s p E c T v s J Videtur hoc scripsisse Papin. lib. u. quaestionum , docens suspectum tutorem remotum futuri temporis periculum non raest Are, t. decreto, st. hoc tis. quod merito receptum fuit; nam & statim post postuationem receptam, interdicitur postulato tutelae administratio. sed si recepta, vel suscepta cognitione finita sit tutela morte tutoris, vel alia ratione; extinguitur suspecti crimen : quia actio tutelae incipit competere, qua deficiente recurrimus ad hanc postulationem, & hoc quoque Papin. respondet in I. yen. F. hoc tit.
g. VIII. Sed si suspecti cognitio suscepta fuerit, posteaque tutot vel curator decesserit, extinguitur suspecti cognitio. g. IX. Si quis tutor copiam sui non faciat, ut alimenta pupillo decernantur , cavetur epistola diuorum Severi M Antonini, ut in posscssionem bonorum ejus pupillus mittatur , de quae mora deteriora futura sunt,
153쪽
ioo INSTIT. D. Ius T IN. LIB. I.
dato curatore distrahi jubentur. Ergo ut suspectus removeri poterit, qui non praestat alimenta.
ro Estoo v et suspEc Tvlli Ex epistola Severi, si copiam sui non iacit tuistor, ut pupillo alimenta decernantur ι rei servandae causa in bonorum possessionem tutoris mittitur pupillus, & datur curator bonis. Ergo, inquit, ob non praestita alimenta tutor removeri potest; quia qui latitans patitur pupillum mitti in possessionem,& curatorem dari bonis, jam sententia sua suspectus factus est;&est istitur merito removendus, ut colligere licet ex L 7. . Proma , f. hoc tis. Et haec est vera, ni filior, explicatio hujus illationis, in qua viai docti haerent. Si verb per mendacium praesens negat posse decerni alimenta, non sussicit suspecti infamia; sed, ut mesori animadverso ne plectatur, remitritur ad Praesectum urbi; ut is qui numis datis ossicialibus Praetoris tutelam redemit ἱ ut libertus qui fraudulenter administrat tutelam filiorum patroni, t. a. de OD. PraefeEm urbi, d. l. 3. 6. sed si non latiter of hoc tit.
g. X. Sed u quis praesens negat propter inopiam alimenta non poste decerni, si hoc per mendacium dicat, remittendum cum esse ad Praefectum vini puniendum, placuit: sicut illa remittitur, qui data pecunia ministeriis tutelam redemit. a XI. Libertus quoque si fraudulenter tutelam filiorum vel nepotum patroni gessisse probetur, ad Praesectum urbi remittitur puniendus. s. XII. Novissime sciendum est eos, qui fraudulenter tutelam, vel curam administrant, ctiam si satis offerant, removendos a tutela: quia satisdatio tutoris propos tum malevolum non mutat, sed diutius grassandi in re familiari facultatem praestat. Suspectum enim eum putamus, qui moribus talis est, ut suspectus sit. Enimvero tutor, Vel curator, quamvis
pauper est , fidelis tamen, oc dilibens, removendus non est quasi suspectus.
154쪽
INSTITUTIONUM SIVE ELEMENTORUM
Per Tribuni anum virum magnificum Magistrum & Exquaestore sacri palatii, & Theophilum, & Dorotheum viros illustres, & Antecessores,
De divisone rerum, es qualitate.
VpERIox E libro de jure personarum exposuimus: modo Videamus de rebus, quae vel in nostro Patrimonio vel extra patrimonium nostrum habentur. Quaedam enim naturali jure communia κὰ Mari 2
sunt omnium,quaedam publIca ,quaedam Vni Ver- a. Me rat.
statis , quaedam nullius, picraque singulorum, quae ex variis causis cuique adquiruntur, sicut ex suriectis apparcbit.
IM Nos TRO PATRIMONIO J Hic per patrimonium generaliter intentigitur quidquid in bonis nostris est; sive quidquid in hominum commercio est,& acquiri potest. cum enim agatur hic de rebus quae commerciis sunt expositae, id est, quae usui homirum,commercio dominioque subjici possunt, ut modi acquirendi infra demonsttantέ in patrimonio nostro esse dicuntur, quae usui dominioque nostro subjici possunt; extra patrimonium , quae non Possunt, sive res corporales , sive incorporales, I. r.Τ desis erosus. l . Dices: servitutes nec ex bonis, nec extra bona sunt; ergo res omnes non sunt in patrimonio vel extri. Respondeo, servitutes proprie, dc per se non esse in bonis; sed ratione rerum quibus inhaerent r& certe cum dicantur nec extra bona esse, magis est ut bonis annumerentur ἱ maxime, cum eorum nomine actio competat, per quam eas quasi vindicamus, tit. de actionib. infra, & I. rem in bonis, st. de acquir. reri dom. QUAEDAM ENIM NATURALI IURE COMMUNIA SUNT OMNIUM.
VAE D A M pvBLIc AJ Communia a publicis separanda Ac distinguenda esse, nemo non videt , explosa Placentini sententia, quae generaliter communia publica oe dicebat, bc conua. Communia sunt, quae crucretis gentibus, regnis condiCis,
155쪽
Ioa . INSTIT. D. IVS Τ IN. LIB. II.
constitutis civitatibus, domipiis distinctis, naturali ratione inter omnes homineς communia remanserun t; quia ab ipsa natura ita prodita sunt, v t Omnibus pateant, .&in usum humano generi data videntur, a quibus, ut seneca est lib. 4. de benefic. excluditur ncnio. Ejusmodi sunt, aen, aqua profluens, mare, & per hoc litora m ris , commune enim bon m fuit omnium hominum patere commςrcium maris, ®num humani generis relaxari, ait idem Seneca. Haec igitur proprie communia, in quibus antiquam illam communionem retinemus, quae in cunabulis generis humani observata fuit inter omnes homines. Et horum proprietas nullius esse dicitur; quia in commune patet omnibus hominibus, nulla habita ratione certae gentis , certive populi, certaeve civitatis ; sed quatenus sunt homines dumtaxat, ut Vlp. loquitur lib. Reg. tit. de tutelis, ubi statum hominis dumtaxat, separat a statu civis ,& a statu quem privatus habet in privata familia; quod vobis valde usui esse potest in hac rerum differentia constituenda. Publica vero sunt, quae discretis gentibus,& regnis conditis, inter omnes homines sub ejusdem populi regimine communia remanserunt; quamvis proprietas, vel a populo ipso occupata sit, vel a privatis; sicut flumina, &ripae fluminum. Et publica dicuntur hoc iure, quae populi Rom. sunt, ut recte Theoph. hoc loco , & Iurisconsultus in l. bona, Τ. de verb.si . Sed publica cum hac adiectione, Ium genti um, ut hac nota distinguantur ab aliis quae sunt in patrimonio populi Rom. vel in usibus publicis, i. s.f. de contrah. emptione. Haec enim sunt publica jure civili, vel jure civitatis, non jure gentium. Publica
tamen non impropriὸ communia dicuntur: nam quamvis communia proprie sint, quorum proprietas nullius est, sed vacat omnibus; horum tamen usus communis est omnibus nominibus certi populi, certaeve gentis. Communia verb impropriὶ sunt, quae dicuntur communia civitatum, vel universitans; quia neque omnibus hominibus ejusdem regni vel populi, sed civibus tantum certae civitatis commania sunt. Haec igitur communio pomoerio civitatis concluditur, & jare civitatis: communio publicorum, terminis regni, & jure quo omnes utuntur: communio vero eorum quae proprie communia sunt, longὸ lateque patet, utpote retenta, atque profecta ex antiqua illa communione, quae initio omnium rerum inter omnes homines fuit; nullo jure vel gentium vel civili adhuc diligentilis constituto, atque
descripto inter gentes; quam communionem, neque jus gentium, neque jus civile, omninb delete atque obliterare potuit. Sed quemadmodum agrorum qualit tes, & conditiones antiquas victoriis populi Rom. qui omnium fere gentium poti tus est, valde fuisse immutatas ait Siculus Flaccus in lib. de candision. agrorum. Sio quoque, rerum haec subtilis distinctio vix remansit integra, Rom. populo omnia serematia, & litora imperio occupante. Recte enim Aristides orat. in Romam, Romanam potentiam nihil effugere potuisse; non urbem, non gentem, non portum,
non locum ullum, nisi quem inutilem habuit. Ex qua occupatione sublata fere fuit gentium diversitas, quod his versibus eleganter expressit Rutilius Numantianus
Fecisti patriam diversis gentibus unam, Profuit injustis re dominante capi. Dumque osse s victis proprii consortia juris , Urbem fecisti, quod prius orbis erat. Hoc autem in litoribus potissimum apparuit, quae hostis arcendi terrendique ea sa populus Rom. sensim occupavit; missis in litora colonis, qui oras Imperii tuerentur, ut nominaLim docet Siculus Flaccus; qui de ideo.omnes colonia a mariti-
156쪽
C A P. I. De divisione rerum, oe qualitate. Io
enas suisse appellatas scribit. Et hoc forsitan sensu Celsas noster dixit in I. 3.s ne quid in loco publico. litora, in quae populus Rom. imperium habet, esse populi
Rom. quamvis haec communia sint eadem serma, qua Frontinus in lib. de limito. agroram, quaedam loca sacra, & religiosa ad populum Rom. pertinere ait, quae tamen in hoc titulo nullius esse dicuntur. Concludamus igitur, litora & maria, quae propriὸ communia sunt, & publica dicta fuisse ratione quadam ; quamvis constet communia separanda esse 1 publicis. Et ita Gallus AElius antiquus Iurisconsultus apud Festum, traditis diligenter differentiis inter sacrum, sanctum, & religiosum; addit haec omnia portione quadam , α temporibus eadem videri posse. nam& quod sacrum est, idem lege sancita de instituto majorum sanctum esse posse ι quia violari sine poena non potest: idem
quoque religiosum esse; quia nihil homini ibi facere licet. Eadem forma, dico li- rora , quae communia sunt, & publica populi Rom. dicta suisse ; quia populus Rom. in ea imperium habet ; sed non ita publica, ut ea quae sunt in patrimonio po- uti, quae a privatis occupari non possim t. Publica igitur jure gentium, & ita pulica ut communia, quae occupanti in medio posita sunt, LI4.1 . de aquis. rer. dom.
Haec enim communia, ab illis publicis hac nota potissimum distinguuntur; quia Publica sunt jure civili, non jure gentium. Hac ratione in litoribus suo jure quilibet Oedificare potest, & suum tacere jure gentium, sine auctoritate publica Principis,
vel senatus; quae nominatim necessaria est ei, qui in loco publico, non communi aedificare vult; ut aedificium in publico suum facere possit. Et quod ait I. quamvis, Is de acquir. reri dominio, ei qui in litore aedificare vult, decretum Praetoris esse necessarium; non sic accipiendum est, quasi sine decreto Praetoris suum facere non possit; sed ne fortε res ad arma& rixam procedat, ceteris, quorum Vsus communis est, prohibentibus manu, quod eis facere licet d. l. quamvis. Hoc autem Praeis tori summae curae esse debet, ibis. g. equissimum,st de Uufructu. Cujus decreto con-ctabit, id fieri sine incommodo ceterorum, S sine usus publici impedimento, l. 3 g. vlti est ι. 4. f. ne quid in loco publico. Vsus enim litoris innocuus esse debet, ut divini, de humani juris peritissimus Virgilius eleganter dixit lib. . . Eneid.
Litusque rogamus Innocuum , ct eun lis uniamque, auramque patentem.
Quaedam ait esse communia, quaedam publica, quaedam universitatis. Communia propriὸ sunt, quae omnium hominum, ipsa natura dictante communia sunt; in quibus veteris communionis, quae initio fuit rerum omnium, vestigia retinemus. Quamvis enim haec sublata sit occupatione, & distinctione dominiorum; tamen necessarid remansi in istis , quae occupari non potuerunt i & ideo dicuntur vacare
omnibus, & nullius esse. Publica vero sunt, quae proprietate quidem alicujus sunt, ut ait l. Ist. de interdiatis. Certi populi puta, ut in hoc jure populi Rom. vel privatorum a sed usu communia sunt omnium hominum ejusdem populi, vel imperii , ut flumina , portas , & ripae fluminum has enim publicas esse constat, quamvis proprietas privatorum sit. Aliud tamen obtinet in litoribus maris. unde m crith quaeritur diversitatis ratio, quae sic serian constituenda videtur: id constitutum fuisse in ripis fluminum; quia domini proximorum praediorum non solum ripas fluminum, sed etiam alveum ipsum fluminis praeoccupatione quadam occupasse videntur: flumine enim exsiccato proximorum fit, ad quos quoque pertinent, ura alluvionum, re insulae in flumine natae, i. ergo, S. I. de acquir. rem
157쪽
io INSTIT. D. IUSTIN. LIB. II.
dom. Hoc autem ideo obtinuit in fiuminibus; quia Aedὸ mutatur flumen, Ac quia facillimum fuit haec omnia complecti occupatione , de praeoccupatione, a qua re rum domini acceperunt. At contra inma ad constitui non potuit, propter vastita tem, & ut ita dixerim infinitatem maris, quod & plerumque invisum quid & i cognitum dicitur, ut bellissimε bocatur Catuli. in Epigrammate de faba Mentula MMentula habet justa trecenta juiera prati, Quadraginta arvi, cetera sunt maria. Qua a igitur mare non mutatur, nec exsiccari solet; non mirum si nihil in mari, dein litoribus maris, quae per consequentias sequuntur naturam maris, proximi do mini occupasse videantur. Quam meam sententiam, sive coniecturam valde confirmant ea, quae dicuntur a Iurisconsulto in I. r. 6. si inseula, ct kθσ. f. de flaminib. dein l. in a=s,f. de aequis. rerum domis. Ex quibus constat ea quae diximus de insulis in fluminoe natis, de veteri alveo, dc de jure a fluvionis; accipienda es e de agris,.qui a veteribus dicti sunt occupatorii, de arcitati, vel arci finales; id est qui occupati fuerunt sine ulla certa mensura, finibusve certis auctoritate publica constitutis; in quibus valere potest occupationis ratio. Nam si sint limitati Scassignati certa mensura, cessante occupationis ratione; quia nihil videri possunt in flumine praeoccupasse, neque insula in flumine nata, neque alveus exsiccati fluminis ad horum dominos pertinere potest; sed fiunt primi occupantis, dc eodem jure censentur, quo maris litota, ceteraque quae nondum occupata videntur. Et ita contingit, ut quae publica dicuntur ad differentiam communium, fiant communia hoc casu; dc contra litora. , quae sunt communia, quae nullius en dicuntur, Celsus iuvexata l. 3 .f. ne quid in loco publico, ait esse populi Rom. qui in ea imperium habet. Quod sic accipiendum videtur, ut quidem M. Tuli. ait lib. R. Majores voluisse aliud esse jus gentium,aliud jus civile, quod enim civile, non idem continub dc gentium; quod gentium, idem civile esse debet. bus enim quod commune est omnium hominum, Sc commune est omnium civium; ted non eadem ratione commune, qua jus quod civitatis commune est. Sic quae communia sunt omnium hominum, non male dici coeperunt publica populi Rom.id est omnium hominum qui sunt ex populo Rom. Sed longὶ alia ratione quam dicantur publica, quae in patrimonio populi esse dicuntur, de quae sunt publica jure civitatis, t. quod in litore,1. de apruir rerum dom. adhibita l. i. f. r.f. ne quid in Do p blico. Et ita tandem obtinuit de his, tamquam publicis, dari interdicta utilia suo tili ratione juris, deficientibus directis, d. t. 2. f. adversus , I. I. f. Labeo , Τ. de minit . quia sunt usia publica omnium hominum, qui sub Imperio Rom. sunt. sic quae universitatis eme dicuntur, vidistinguantur a publicis jure gentium, publica quoque dicuntur in I. I.F. hac tu. quia publicis civium usibus deserviunt. Impropriὸ ergo, dc abusive publica, ut Iurisconsultus losequi tur l. is. ct t. 17. F. de verbor. AP.
g. I. Et quidem naturali juret communia sunt omnium 6 haec, aer, aqua profluens L&mare, Zc per hoc litora marissi. Nemo igitur ad litus maris accedere prohibetur, dum tamen villis', dc monumentis , de aedificiis se abstineat, quia non sunt juris gentium, sicut & mare.' ET Q v IDEM NATvRALI IvREJ Id est jure gentium; nam illo jure narurali quod animantibus ceteras commune est, cessat omnis rerum haec diffe
' ' COMMVNIA. IVNT OMNIVM J In prima orbis constitutione , omnia
158쪽
CAΡ. I. De dissone rerum, re qualitate. Ios
omnibus hominibus erant communiar sed postquam humanis urgentibus necessitatatibus eodem jure naturali, id est jure gentium, discretae fuerunt gentes, regna condita, dominia distincta, termini agris positi, ut est in I. s.ff. de justis. ct juret
sublata est illa generalis rerum communio, non tZmen omnium e quaedam enim remanserunt communes, quod ab ipsa natura ita proditae essent, ut omnibus incommune paterent, earumquα proprietas nullius esset; non gentis cujusque certae, non certi populi, aut certae civitatis, sed vacaret omnibus I cuiusmodi sunt aer, aqua profluens, mare, & litora maris. Communia ergo proprie dicuntur hic, ita quibus veteris communionis, quae initio rerum suit, vestigia retinemus, quaeque usu ,&Proprietate omnibus patent..' A Qv A pst op xv ENfJ Dices : aqua profluens idem esse videtur quod flumen ; sed flumina publica sunt, *.seq. hoc tit. ergo aqua profluens publicae est,&non communis. Respondeo: distingui debet flumen ab aqua profluente; fluminerim constat alveo, & aqua quae alveum occupat; id est rem ipsam comprehendit, aquam scilicet simul iunctam, & locum per quem flui t ; sicque flumen publicum est, nec cedit occupanti, sed ejus populi est in cujus ditione fluit. A qua autem profluens dicitur, quatenus semper fluit, pro, nimirum, id est semper, Contio interpre- te; spectamusque in aqua profluente praecipue usum, qui omnibus communis est,& liber non minus quam aeris; unde apposite ovidius lib. 6. Metamorph. Diad prohiberis aquaest usas communis aquarum est , Nec solem proprium, nam a. nec aera fecit,
' ε LITORA MARIS J Dices: ex L 3 .F. ne quid in loco pub. litora maris sunt Populi Rom. qui in ea imperium habet; ergo sunt publica,& non communia. Respondeo, licet litora maris propriE communia sint, publica tamen dici posse ratione quadam , inspecto, scilicet, statu Imperii Rom. post Augustum & alios Imperatores ; quorum temporibus in eam magnitudinem jam prolatum Gar Imperium, ut totum fere orbem complecti videretur. Patronius, iam jam totum victor Romanas habebat, Qua mare, qua terras, qua sidus currit utrumque.
Et certe litora maris i populo Rom. sensim occupata fuisse, illud satis argumento est; quod ibi praesidia constitui solita essent, quae oras maris, & Imperii tuerentur. Sueton. in Augusto,cap. . Classem,inquit,Miseni,st alteram Ravenae,ad tutelam superict inferi maris collocavit. Atque hunc Imperii statum sortE spectans Celsus in d. l. 3. it, litora in quae populus Rom. Imperium habet, esse populi Rom. ac proinde publica; at non ita publica, ut ea quae sunt in patrimonio populi Rom. Vt nominatim dicitur in I. quod in litore I .F. de acquir. reri dom. Ista enim publica sunt jure civili, id Z jure gentium. Publica autem jure civili, a privatis occupari non possunt; Publica jure gentium possunt: in litoribus enim quilibet aedificare potest jure suo, dc
suum facere jure gentium, d. l. quod in luore, etiam sine auistoritate publica Principis , vel Senatus ; quae tamen necessaria est ei, qui in loco publico vi patrimonium populi Rom. pertinente aedificare vult. Dices, necessarium esse decretum Praetoris ei qui in istore aedificare vult, i. 'amvis , f. de acquiri reri dom. Rel pondeo, id non sic accipi debere , quasi sine decreto Praetoris suum facere non possit; led ne sorte res ad arma dc rixam procedat, ceteris. quorum usus litoris communis est,m nu prohibentibus, quod eis iacete licet, d. l. quamvis, quoties cum eorum in
sommodo , & usus publici impedimento aedificatur , d. l. 3. SD. & I. 4.F. ne quiae
in loco publico . o Dissili od by Go le
159쪽
466 INSTIT. D. IVsT IN. LIB. IL
7 DvM TAMEN VILLIS, ET AEDIFICII sJ Id est damnum non infera aut jam positis in litore villis, & aedificiis ἱ haec enim jure gentium non patent omnibus, sicut ipsem mare, sed ad privatos pertinent, qui ea posuerunt, & e
g. II. Flumina autem omnia', & portus publica sunt', ideoque jus piscandi omnibus commune est in portu fluminibusque.
FLvMINA AVTEM O M N I AJ Pcrennia, scilicet, non temporaria , si hyberna, aut torrentia; haec enim publica ncua sunt, sicut perennia, I. I. g. item -- minum, j. de fluminibus Unde Martianus in ι. de divis rer squal. Addit articulum pene nominatim, quem Tribonianus, dum Mattiani verba transcriberet in hunc locum, oblitus est addere.' ' Pva Lic A sv NT J Publica propriὸ sunt quorum proprietas est alicujus, I. I. f. de inter Q. puta, certi populi, ut in hoc iure populi Rom. cujusmodi sunt flumina , & portus ; vel privatorum , ut ripae fluminum, usus autem communis Omnium hominum jure gentium.
g. III. Est autem litus maris , quatenus hibernus fluctus Ex t. maximus excurrit. ο ι g. IV. Riparum quoque usus publicus est juris gentium, v . Asn. sicut ipsus fluminis. Itaque navem ad cas adplicare, funes arboribus ibi natis religare, onus aliquod in his reponere, cuili- ρ bet liberum est, sicut per ipsum flumcn navigare , sed proprietas earum illorum est, quorum praediis haerent. qua de causa arbores quoquc in iisdem natae eorumdem sunt.
g. V. Litorum quoque usus publicus juris gentium est , sicut ipsius maris. & ob id quibusti bct liberum cst casam ibi ponere R, in quam se
recipiant : sicut retia siccare, M ex mari reducere. Proprietas autem eorum potest intellegi nullius esse, sed ejusdem juris esse, cu)us d mare, quae subjacet mari, terra Vel arena.
' CAsAM ini poNERE J Non solum frondeam ad imbres arcendos, quam describit Seneca epist. 9o. his verbis : Furca v rim rue pusspensa fulciebant casum : spissatis ramalibus, ac fronde eo sa , ct in proclive disposita ricursus imbribus quamvis magnis erat. Sed etiam lateritiam, aliave ex materia consectam ι intelligit enim modicum piscatoris gurgustium , quod tegula tegitur una, ut Bibaculus dixit de domuncula Valerii Catonis pauperrimi Grammatici, apud Sueton. in lib. declaris Grammaticis suem tres cauliculi, sielibra farris, Racemi duo, tegula sub una Ad summam prope nutriunt senectam.
g. V I. Universitatis sunt , non ζngulorum, veluti quae in V r . civitaribus sunt, theatra, stadia, dc similia, si qua alia sunt ti .
Communia civitatum.. VNIvERsITAT Is s VNT J Haec quoque publica dicuntur l. r. f. hoc tis. Sed publica iure civili,& ut distinguantur a publicis iure gentium, hoc loco pro- p. te dicuntur esu univcrsitatis; communia tamen omnibus civibus civitatis e us
160쪽
C A p. I. De divisione rerum, oe qualitate. Io I
dem, I. 2. g. 1. f. ne quid in loco publ. jure scilicet civitatis , non quasi propria.
cujusque.' VNI v a Rs I T A m s sv N T J Res publicae sunt, quarum proprietas uniunc ti populi est , & usus communis omnium gentium. Universitatis autem res, quarum usus, & proprietas si naui unius tantum civitatis sunt. Interdum tamen res universitatis publicae dicuntur, ut in I. I. f. hoc tis. Sed rerum publicarum duplex genus est, unum earum quae jure genritam publicae sunt, alterum earum quae jure civili. Et hujus secundi generis sunt res universitatis, quae communes tantum sun eomnibus hominibus civitatis ejuidem, jure scilicet, civitatis : id est, usu earum ad singulos cives, proprietate autem ad neminem pertinente, sed ad solam civitatem, Da. g. i.st. ne quid in loco pablico. Qta alia sunt theatra , stadia, &c. quae in solo promiscuo usu civium sunt.
g. V II. Nullius autem sunt res sacrae, & religiosae , M sanctae: quod enim divini juris est, id nullius in bonis cst.
NYLLI vs AvTEM sv NT J Nullius in bonis res sacrae & divini juris proprie esse dicuntur; quia consecratione desinunt esse in commercio hontinum, &nullius fieri possunt. Dei enim esse creduntur, ut nominatim ait Aggenus Vrbicus in lib. de limitibus agrorum. Quae sunt profani juris aliquando nullius in bonis sunt ut hereditas nondum adita, ut ferae bestiae; quae tamen alicujus fieri possunt, sunt enim in commercio hominum: sed nunc posse stare, aut domino carent. Hac distinctione solvitur sorites veterum intcrpp. ad I. natura cavillarionis, Τ. de veta. sign. NvLLivs AvTEM sv NT JRes nullius essedi Gintur pri md proprie, ut hic nimirum, quae in commercio hominum non sunt, nec esse possunt, sed sunt divini juris; ut res sacrae, sanctae , & religiosae. Secundo improprie, ut quae scilicet, in nullius bonis sunt, sed esse possunt; ut hereditas nondum aditae, ut ferae bestiae , gemmae in litore existentes, quae alicujus fieri possunt. Ejusdem juris est proprietas rerum communium, quae ideo nullius esse dicitur, quia vacat omnibus.
g. VIII. Sacrae res sunt quae rite, S per Pontifices ' Deo consecratae sunt: veluti aedes sacrae, de donaria, quae rite administerium Dei dedicata sunt: quae etiam per nostram constitutionem alienari, de obligari prohibuimus, cxcepta causa redemptionis captivorum. Si quis vero auiactoritate sua quast sacrum sibi constituerit, sacrum non est , sed profa Dum. Locus autem in quo aedes sacrae sunt aedificarae, etiam diruto aedificio, saccr adhuc manci, ut& Papinianus rescripsit.
QUAE RITE Et pER PONTIFICE&J Vlp. in l. 9. f. hoe sit quae publice sere dedi ea, id est publica auctoritate , sic in I. 1. 3. Massurius, J. de oris juri publice de jure resipondere, Sc in l. Dimmum, s. de damno infecto, publice adscare, id est public L.
- QSAE Ri TE ET pER PONTIFICAS J Brevius, quae publich consecratae. sunt, non private, l. 6. f. saneta, is hoc tis. Sed Iustimanus verba haec, qme rite, dec. hic adscripsit, respiciens ad Christianam religionem quam profitebatur, I. i. Cod. de sancta Trinit.
g. I X. Religiosum locum unusquisquc sua voluntare facit, dum mortuum infert in locum suum. In communem autem locum purum in Vim facio Sε inferre non licet. In commune vero sepulcrum etiam in Vitiss
