D.N. Iustiniani perpetui Augusti Institutionum sive Elementorum per Tribunianum virum magnificum magistrum & exquaestore sacri palatii, & Theophilum & Dorotheum, ... libri quatuor emendatissimi ex editione Iacobi Cuiacii. In eosdem Iani A Costa antec

발행: 1659년

분량: 678페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

si vero donatarius aut legatarius, adhibita superiori distinctione naturalium, &industri alium : tamen officio judicis addicti huic judicio rei vindicationis restituendi sunt, s. 1. infra, de efiis judis. Aliud omnino dicendum est in malae fidei possessore , I. s ignore, g. si praedo , s de pignerat. a t. l. certum , C. de rei vindic. l. Cod. de eo dictione ex lege. Bonae fidei possessor consumptos fructus irrevocabiliter facit

suos , extantes vero interim iacit suos, ut loquitur d. l. bona Dei, F de acquir. rendom. Domini enim supervellientis, S rem evincentis fieri possunt. & ita in l. II. g.

vlt. alias est l. se fur, F de Uufructu. Fructus ab alio, quam a fructuario separati, interim fiunt proprietarii; quia si a fructuario deinde apprehenduntur, fructuarii fieri post uni. Et cave ne perperam dicas cum quibusdam, hos fructus quos interim bonae fidei possessor dicitur facete suos, ab eodem bonae fidei possessore posse v su-

capi. Si suos facit, ergo non potest usucapere, nemo enim quod suum est usucapit, I. 4. g. lana,f. de Uucapion. Nec obstat quod dominium ab eo discedere possit domino rei superveniente, i. in bello, j. si quis servum, 1. de captis. ct postlim. Vide

g. XXXVI. Is ad quem usus fructus fundi pertinet, non aliter fructuum dominus efficitur, quam si ipse eos perceperit. Et ideo licet maturis fructibus, nondum tamen perceptis, decesserit, ad heredem ejus non pertinent R, sed domino proprietatis adquiruntur φ. Eadem sere dc

de colono dicuntur.

AD HEREDEM EI vs NON PERTINENT J Quia, scilicet, usus fructus est jus quod personae fructuarii cohaeret, I. 3. f. . st . quibus mod. Vusfrust. dc cum anima ejusdem fructuarii exspirat, I. pen. ,. M. Cod. deus rudi. Ideoque si maturis fructibus, nondum tamen perceptis decesserit viafructuarius; Iron heredi ejus, sed . proprietario hujus anni fructus competunt, t. in singulis,f. de annuis leg. Neque enim plus juris fructuarius ad heredem potest transmittere, quim ipse habebat. At nullum habet in fructibus nondum perceptis. Deinde eadem ratio est constituti&finiti ususfructus: ergo sicut constituto usu fructu maturis fructibus, nondum tamen perceptis, fructus ad solum fructuarium pertinent, non ad proprietarium, l. si pendentes, f. de Uufrunt. ita quoque finito vitifructu, de consolidato proprietati maturis fructibus, nondum tamen collectis I fructus ad solum proprietarium, non autem ad usufructuarii heredem pertinere debent. Nec dicas: fructus fundi dotalis vltimi anni, quo matrimonium solutum est, dividuntur inter uxorem & heredem mariti, pro rata temporis quo matrimonium duravit, i. fructus . F. Papinianus, i. si alienam, Τ. soluto matrim. Ergo & fructus pro rata temporis quo fructuarius superstes fuit, inter heredem fructuarii , & proprietarium dividi debent. Respondeo

enim, nihil hunc casum commune habere cum usust ueta. diversum cnim est 3us mariti, & fructuarii 1, fructuarius utitur fruitur aliena re, maritus autem est dominus rei dotalis, 3. per traditionem , infra, iactis. Viufructuarius percipit fructus ex mera liberalitate: maritus autem pro oneribus matrimonii, l. pro oneribus, Cod. de jure rit. Idem dicendum de eo qui seudum accepit, & servitium domino praestare tenetur. Idem de plebano dc rectore, qui ratione officii beneficium habet. His cmm personis ratione oneris, pro rata temporis quo onus sustinent fructus debentur, de heredibus eorum, si decesserint ipsi nondum perceptis fructibus.

182쪽

C A P. I. Te divisione rerum , ει qualitate. in

tutis fructibus inceperit usi fructus, nihil in fructibus proprietarius potest tibi

vindicare, i. si pendentes .f. de Uufruct Eademque ratio est finiti, dc constituti viii fiuctus; quia usufiuctu constituto, statim acquirit fructuarius hoc ius utendi se uendi a proprietate leparatum, quae ideo nuda dicitur , utpote delli tuta omni emolumento ususseuctus, 3. vlt. insta, de usus es. Est enim jus quod cohaeret personae, ad quam vitis fiuctus pertinet, certis modis jure civili constatutis; dc statim afficit fiui dum, qui ab eo tempore peribnae servire dicitur , l. dominus ,f. de Umin. Et fundi dominus elenam potestatem quam haber in fundo amittit, quae tamen ei reddit ut finito usufructu, d. g. vlt. Hi sunt certissimi effectus ususfructus, quem eleganter interpretes formalem vocant ; quia ita fuit jure civili sermatus& constitutus , ut a Proprietate recedat ,&subsistat per se in persona fiuctuarii: ad differentiam utus fructus quem causalem vocant, quem dominus habet, qui pleno jure proprietatem retinet sine usus fiuctus separatione ι fiuctus enim percipit ratione dominii & proprietatis, fructuarius verb ratione hujus juris formati,& constituti a iure civil3. . Et cum sit certissima haec natura usu sfiuctus, nulla ratione juris dici potest finito viafructu, id est penitus extincto hoc jure, fructuarium posse aliquid transinittere ad heredem L in singulos, β. de annuis lex Cujac. in Parat. C. tit. quando dies leg. st Adelaommiis cedat. dc pro rata temporis quo constitit ususfructus, fiuctuum maturorum partem deberi heredi fiuctuatii. multo minus teneri heredem fructuari fructus a fructuatio perceptos, re consumptos , cum proprietario communicare. Si hoc verum ellet; necessiarib , eademquς ratione sequeretur, constituto usufructu

collectis, S separiatis fructibus, debere proprietarium jam collectos fructus cum ususructuario communicare pro rata temporis instantis anni, vel currentis ut in idiotismo loqui;ur.) Atque ita nescio qua seonte definiendum esset, Ductuarium jus habui fle infundo ante v sunafructum constitutum; quod usus fructus natura supra exposita non patitur. assicit enim iandum in eo statu, quo fundus est ipso momento, quo constitantur; neque retrotrahi potest haec qualitas, quae eadem ratione extinguitur, eodemque momento, quo finitur usus fiuctus, omnino cessat. Ideo-ue , si consti tuto usufructu aget in locatis sit, ut loquitur l. Iuliimus, *.si in locaris,. de acti, ni bits empti, Sc nihil dictum sit de pensionibus; bellissimE fiuctuarius comparatur emptori in l. arbstres, f. i. f. devsumst quem constat posse colonum expellere, l. 9. C. de locato conda D. vi dc finito v fiuctu, si usustuctuarius fundum loca. V it; proprietarius potest expellere colonum, qui heredi defiincti fructuarii pensiones pretestare ternetur, pro rata temporis quo finitus est, Ly. g. hic subjMigi potest. Τ. locati. Quod si sortὸ omnibus stuctibus perceptis fiuctuarius decesserit, integram pensionem percipit heres, i. defuncta, Τ. δευμ um in qua si quid praeter Sca: volam suppleas, dicam id te essingere de tuo jecore, sine ulla ratione. Nulla ergo dari potest divisio fructuum jam perceptorum, vel pensionum quae loco fructuum sene,

inter heredem si ictuarii de proprietarium, vel inter proprietarium S fructuarium. Nam si omnes stuctus noti sint percepti, vel potest fiuctuarius coniti tuto usustu- jure suo, ut dixi, expellere conductorem; vel si viilistare conductioni, habita ratione fructuum pendentium pensionem percipit. Idemque dicendum est de proprietario finito usu fructu, quod & de operis a Ductuario servo let a tis respondet Paulus in I. si operas . f. .e Uufi LIM. Pendent enim operae quas nondum praestititiervus, i. I. Τ.ue operis se pr. nec ullus extat juris civilis locus, qui contrarium prObet. N.uri quod probare tentat contrariae sententiae vindex acerrimus ex I. ,1. 3.pe'. de Us. legato, luperiorem distinctionem admittit: reliqua enim colonorum,

183쪽

ut Accursius rem, percipit fructuarii heres quia jam fructus percepti sunt: vel pensionem integram anni coepti; quia, ut Rogerius acute animadvertit, legatura .relictum est in annos singulos, quo casu lepatarius integri anni legatum transmittit, d. i. in singulos. I. a vobis, Τ. de annuis tegans. Nihil quoque probat I. s. g. vis. F si Uufructus petat. quae simplicitet ait, in actionem conseilbriain, qua usum fructum vindicat vafructuarius, tolle venire fructus; ut in actionem negatoriam, qua prOPrierarius agit negans usumfructum deberi. Et quamvis divino fructuum ultimi anni quo matrimonium stetit, admittatur in fundo dotali, l. 7. g. Papinianus , L si alienam,st sectito matrimonio, . unica, g cum amem in exactione, C. de rei uxoriae a ZNihil hic casus commune habet cum usufructu; nam alia ratione maritus percipit fructus, puta pro oneribus matrimonii, non jure vlusfructus. Idem dicendum videtur de eo qui seudum accepit, & servitium domino praestare tenetur; & de Ple-bano, vel Rectore, qui ratione ossicii beneficium habet: his enim omnibus, prorata temporis quo onus sustinent, fiuctus debemur, ut militibus annonae, I. I . C. de eregat. milis. ann. quod & de scriba quaestorio scribit Plinius lib. . epist. Aliquando tamen coepti anni salaria integrae accipit heres defuncti, ex privilegio, &in honorem susceptae administrationis, i. s. s. vlt. C. de advocat. disres judic. quod

α judicatum fuit te in fratiam heredum Philippi Decii, Fulgosius notat in l. a vobis, ut ex senatusconsulto Parisiensi in causa heredum Eguinarii Baronis, contra civitatem Biturigum, ut docet C ac. in I. diem functo ,sf. de ostic. Adsessor. de in d. l. a vobis, ad responsa Modestini.

g. XXX V II. In pecudum fructu etiam foetus cst, sicut lac, pili, & lana. Itaque agni, hoedi, & vituli, & equuli, de

suculi statim naturali jure dominii fructuarii sunt: partus vero ancillae in fructia non est R. itaque ad dominum proprietatis pertinet. absurdum cnim vidcbatur, hominem in fructu esse, quum omnes fructus rerum natura i gratia hominis Comparaverit.' i IN FRuc Tv NON EsTJ Licet partus ancillae in fiuctu non sit, i. vetus, is de is r. ct qaemam. quis vi. Sequitur tamen in quibusdam casibus conditionem Ductuum, L Falcidia χη. S. I. f. ad leg. Falcid. l. sed cr partas, j. quod metas camsit, i. ais 'Praetor, parthm , f. qua in fraudem creditor, t. Iulianus IT. f. I.F. de rei vim dic. I. anciliarum, Τ. de petit. heledit. Se alibi passim. CvM OMNE s p RVCΤvs RERvM NATUR A J Ratio elegantissima repetita ex lisciplina Stoicorum, quorum ex praeceptas constat imbutos fuisse Iurisi consultos; atque ita praevaluit Bruti sententia contra Q ut . Scaevolam augurem, I. vetus, is de usustuli. Sed hujus juris aliam rationem tradit Paulus in Lancillarum, s. de heredit. petit. Ancillarum partus fractus esse non existimamur; quia non

temere ancilla ejus rei causa comparamur ut pariant. ait, non temere, ut Horarius, Non ιemere vatis avarus est animus. Basilica, οὐδἐ - τως, non semper. tamen ratio Pauli comparata cum ratione nostri f. frigidior erit Gallica nive: & sane ita cst , juris certi, δc constituti rationes quales quales tradere Iurisconsulti solebant, ut saepissime praestanti T. C M.

docuit.

X X X V III. Sed si fregis usumfructum quis habeat in locum

184쪽

CAP. I. Dὸ μ ne rerum, ρο qualitate. iii

demortuorum capitum H ex foetu fructuarius summittere debet Π, ve Iuliano visum est, Ss in vinearum demortuarum, vel arborum locum, alias flebet substituere. recte enim colere. ,& quasi bonus paterfamiliasini debet.

lumella loquitur, vitiosorum, l. ves inutilium , Τ. de Uufruct Debet, inquit, in locum capitum desunctorum, vel inutilium alia submittere . . , post Iabstituta, fiant priora stud uarii. sic legendum videtur, non propria; quia, ut subjicit, or sicut substituta statim domini sium, ita priora quoque, ex natura fructus, desinum elus esse. Eademque serma ire l. agri, f. eod. M. in locum demortuarum arborum aliae substituendae sunt, δέ priores ad fructuarium pertinent. u Sura Mi TTERE DEBET J Et haec non amplisis erunt in fructu , sed ad proprietatem pertinebunt, t. 18. S. hereditatem, L. ad Se. Trebeli.

g. XXXIX. Thesauros g quos quisque in loco suo invenerit, divus Hadrianus, naturalem aequitatem sequutus, ei concessit, qui invenerit. Idemque statuit, si quis in sacro FZ, aut religioso loco fortuito casu invenerit. At si quis in alieno loco, non data ad hoc opera, sed fortuiti, invenerit, dimidium inventori, dimidium domino soli concessit. Et convenienter si qnis in Caesaris loco invenerit, dimidium inventoris, dimidium Caesaris esse statuit. Cui conveniens est, ut si quis in fiscali loco, vel publico, vel civitatis invenerit: dimidium ipsius esse, dimidium fisci

vel civitatis ..3M Tugs AvRos J Contrarium huic Hadriani restripto, divorum fratrum rea scriptum opponitur vult ex l. M . si in locis sis diris, st. de jure si ri. De his enim,.quae ad fisci compendium pertinent, variε rescribere solebant Principes. sed magis probat Iustinianus Hadriani sententiam haustam ex naturali ratione, id est ex iure gentium, quod semper aequum & bonum est, t. pen j. do justis. ct iure; a quo, et-1i jus civile aliquando recedat, facile tamen est hanc summam, & naturalem amia qui talem revocare, & ambiguas, legumque diversis interpretationibus titubantex causas, naturalis juris moderamine temperare, ut eleganter au l. 1 C. de bonis qualiberis in potest.

U IDEM VE set AT v IT SI QUI s IN SAc RoJHuic reseripto Hadriani contrarium est rescriptum D. fiatrum Antonini de veri nepotum ejus, in L 3. g. ι in Iocii , Τ de jure fisci. ubi dicitur, thesauri reperti in loco sacro , de religiose, di- dium fisco vindicati. Respondeo, quod Hadrianus naturalem sequutus est aequiis talem, dc jus gentium, quod semper aequum & bonum est, i. pen. Τ. de justis. ct jure.. Divi autem fratres civilem ,& fiaealem rationem, quae vult etiam locorum sacrorum, de religiosorum curam ad Principem pertinere. Sed Iustinianus hoc loco H driani magis, quam D. fiatrum sententiam probat; quod naturali ratione loca sacra, Sc religiosa proprie nullius sint ι Sc consequenter nullus est illorum locorum

quasi dominus, cui repertus thesaurus communicari debeat. Thesaurus autem est. vetus depositio pecuniae, cujus memoria non extat, ut iam dominum non habeat, L numquam P. S. I. F. de acquin rem dem.

185쪽

132 INSTIT. D. IvST IN. LIB. II

quam voluntatem domini volcntis rem suam in alium transferre, ratam haberi :& ideo, cujuscumque genoris sit corporalis res, tradi potcst, Ma domino tradita alienatur. Itaque stipendiaria quoque dc tributaria raedia eodem modo alienantur. Vocantur autem stipendiaria ' &tti- utaria praedia, quae in provinciis sunt: inter quae nccntan S Italica praedia, ex nostra constitutione nulla est differentia. sed si quidem ex cauta donationis, aut dotis, aut qualibet alia cx causa tradantur, sine dubio

transferuntur. 1 I ER TRABITIONEM J Tradi tio propria est alienatio rerum nec mancipi, ut Vlp. docet lib. Reg. tit. 19. Mancipatio vero propria alienatio rerum mancipi , jure civili introducta;& tantum locum habuit inter cives Rom. Latinos colonarios, Latinosque Iunianos, & peregrinos, quibus jus commercii datum erat. Ideoque

praedia provincialia, stipendiaria, & tributaria, de quibus in hoc 3. Iustinianus,

per mancipationem alienari non poterant; quia mancipatio dabat dominium ex jure Quiritium, quod provinciales non habebant; Sc erant res nec mancipi, quae traditione alienabantur. Ne dicas tamen cum quibusdam, generaliter rem mancipi non potuisse alienari mancipatione; vel contra, rem mancipi traditione . nam quamvis traditio propria sit alienatio rei nec mancipi, & mancipatio propria alienatio rei mancipi : tamen & in Italia, & ab iis qui jus commercii habebant, res mobilis nec mancipi, mancipatione potuit alienari; & contra res mancipi, non Ium mancipatione , sed etiam traditione , Ulpianus lib. Reg. tit. r. f. in bonis. Paul. lib. r. Sent. tit. 13. Venditor cogi potest, ut rem tradat, vel mancipet. sed sublata hac differentia rerum, & dominii bonitarii, & quiritarii, l. vnic. C. de usucap. transesarem. ut diligentius dicam ad tit. de usucap. remanet hic naturalis modus transs rendi dominii ; Nihil enim est tam eo eniens naturali aequitati, cro. Praecedente tamen justa causa, L numquam, Τ. de acquir. reririm. Vnὸemerito a doctoribus quaestum est, quid si dicendum in emptione quae scriptura perficitur, si sortὸ res tradita sit a venditore ante scripturam confectam. Quod vulgo tractatur in I. contractus, C. de D. instrum. de quaeritur, an transscratur dominium; videtur enim traditio subsecuta ex causa non perfecta. Sed rectissimh, meo quidem judicio, Battolus ait, hoc casu transire dominium ; quia quod Iustinianus constitui t, emptionem non eme Persectam, locum tantum habet re non tradita ; ut si poenitentiae locus, & ne ulla eraditionis necessitas venditori injiciatur. Atqui rem tradidit, discedere videtur a Prima conventione scripturae ;& ex emptione, quae regulariter perficitur consen

su, rem tradere. ε

' 3 PER TRADiTIONEM J Traditio est naturalis acquirendi modus: defi nitur autem a Theophilo, de manu in manum transsatio, naturalem quemdam, minimaeque solemnitatis actum, & qui facile absolvi possit, continens. Ait, de manu in manum translatio; quia traditio primum locum habuit in rebus mobilibus, quae manu tractantur; & in quibus contractus, qui jure gentium introducti sunt,

coepisse videntur, itemque omnia rerum commercia. Cum enim ab initio nulli agris constituti essent termini, omnisque terra uno spiritu communis esset Omnibus hominibus, i. s. f. de justit. s jure. Res mobiles, quod expeditiori modo acqui- Terentur ,-discernerentur, occupatione, vel traditione fiebant singulorum quod di postea ad res immobiles extensum est. quae tametsi propter masnitudinem moveri non possint, & transferri ; pro traditis tamen habent ut , li in re praesenti

186쪽

C A p. I. De divisione rerum, oe qualitate. 13y

ronsensus intervenerit, de vacua possessio relicta sit, i. pen. 6.M. F. de aequin possPostrema hujus definitionis verba traditionem a mancipatione distinguunt. Eraterum tradatio olim propriE alienatio rerum nec mancipi; mancipatio autem alienatio rerum mancipi, apud Vlpianum in ri. m. tit. i9. Adeb ut olim duplex vcnditio, traditioque duplex fuerit : una civilis dc sermularia ex lege x m. tab. quae fiebat per lemnem mancipationem: altera naturalis ex jure gentium sine ordine S sermula , quae fiebat per traditioncm. s= VOCANTvR ΑvTEM s T i P E N o I A R I A J Horum praediorum situm ostendit hic quidem Iustinianus, sed non explicat conditionem, S causim appellationis eorum. Videntur autem ea fuista, quae ab hostibus capta populus Rom. vel Princeps, iisdem devictis hostibus, quorumdam dignitate, gratia, aut amicitia motus restituebar, inquit Siculus Flaccus: cum impositione tamen oneris, vel certae partis fructuum, vel certae pecuniae, sibi tamquam directo domino ibi venda. Dire chum enim dominium illorum praediorum retinebat populus Rom. Vsum autem γseu possessionem relinquebat devictis hostibus , impolitis tributis , de stipondiis. Huiusinodi stipendiaria, & tributaria praedia in provinciis fuisse, ait hJc Iustinianusi ad altarentiam praediorum Italici soli, quae ut jure semper optimo donata sunt ; ita dc immunia, ac libera a tributis, & stipendiis erant. qub fiebar, ut ipsa alienari

mancipatione possent, id est modo alienandi proprio civium Romanorum : provincialia autem nonnis traditione Ela naturali possent ἔ eo nimirum modo, qui semper ab initio fuerat observatus inter omnes gentes. Tandem autem sublatis a Iustiniano in I. unica, Cod. de usucapione transformanda, mancipatione; & differentia rerum mancipi, & nec mancipi; dominii quiritarii de bonitarii, ut infra latius dicam sit. de usucapion . eadem coepi r emeratio praediorum provincialium, & Italicorum ; idemque modus transferendi illorum dominii, nimirum traditio. Praeceden te tamen justa aliqua causa, puta, donationis, dotis, aut qualibet alia. Numquam enim nuda traditio transfert dominium ; sed ita, si justa aliqua causa praece erit , propter quam traditio sequeretur, l. numquam , Τ. de acquir. ren dom.

g XLI. Venditae vcrbres,&traditae, non aliter emptori adquiruntur, quam si is vcnditori pretium solucrit, vel alio modo ei satisfecerit, veluti expromissore aut pignore dato. quod cauctur quidem etiam legς duodecim tabularum, tamen recte dicitur & jure gentium, id est jure

naturali id effici. Sed si is qui vendidit, fidem emptoris sequutus cst,

dicendum est statim rem emptoris fieri. g. XLII. Nihil autem interest utrum ipse dominus tradat επι, ις δε

alicui rem , an voluntate ejus adlus. iam

g. XLIII. Qua ratione si cui libera * universorum nego. Ex d. ι.ε. tiorum administratio a domino permissa fuerit, isque ex his negotiis rem vendiderit tradiderit, facit eam accipientis.

SI Cui LIBERA J Recte, si eui multam enim refert, an generale mandatum habeat quis, id est totorum bonorum procurator constitutus sit: an praeter generale mandatum, libera administratio universorum negotiorum ei concessa sit. Si primum; ea tantum facere potest, quae utilitatem negotiorum respiciunt, id est, ex quibus conditio domini melior fieri potest, & non deterior: dc ideo, qui sic constitutus est procurator, rem domini nec donare, nec alienare potest,

187쪽

I. procurator retorum, s. de procuratoribur. Quia in hoc constitutus taniam viderer tutiliter tantum administret. Si secundum; potest procurator omnia facere , sive conditio domini melior fiat, sive deterior: sicque alienare,& permutare, dc do nare potest, I. procurarar cui generaliter, f. de procuratorii . Quia clausula illa, ex

libera, plenam & absolutam dat ei potestatem versandi in negotiis. domini, modbdoli, & culpae argui non possit.

g. X LIV. Interdum ctiam sine traditione, nuda volun- διρ. istas domini sufficit ad rem transferendam , veluti si rem quam ' - ' tibi aliquis commodavit, aut locavid, aut apuiu te depo fuit, vendiderit tibi, aut donavcrit. Quamvis enim ex ea causa tibi cam non tradiderit: eo tamen ipso, qubd patitur tuam esse, statim tibi adquiritur proprietas, porinde ac si eo nomine tradita fuisset. f. X L V. Item si quis merces in horreo depositas vendide- Ex d. ιν rit, simulatque claves horrei tradiderit emptori , transfert

proprietatem mercium ad emptorem s. X L VI. Hoc amplius, interdum & in incertam per - Eae ἐιμ. nam collata voluntas domini transfert rei proprietatem: ut

ecce Praetores, S Consules, qui missilia iactant ε in vulgus, ignorant quid eorum quisque sit excepturus : N tamen quia volunt quod quisque exceperit, ejus csse, statim eum dominum efiiciunt. . vi MassILIA I ACTA STJ Ad haec missilia alludere videtur Tertuli. ia eruditissimo lib. de Pallio, Aut imbres ruunt, aut si qua mustia cum imbribus. Cete. tum locus Musae Rhetoris, quem in posterioritas notis ex Seneca vir magnus reseri, parum pertinet ad hanc missilium jaliationem , cum potius pertineat ad sp acsiones croci in theatris stequentissimas. Glossarium vetus , Sparsio, κείκως ὀ-ia24αbu . hanc sparsionem intelligit Martialis, cum ait pulpita permaduisse croco; epigr. 26. lib. s. & in lib. Spectaculorum, epig. μει Cilicis ni is bis maduere suis.

Quamvis ergo missilium sparsio imber dicatur a Statio 1 lsa vit. lib. L & ab eo

dem Martiale nimbus, epig. 78. lib. 8. Nunc veniunt subitis lasciva numismata nimbis. Separandus est tamen croceus imber, ab imbre missilium, vel numismatum ; hie enim jactatur, ut a populo colligatur, ut eleganter Martiat. ait, Vt in populum multa ruina cado. Ille vero, ut in theatris suavissimum odorem praestet: & ideo a Musa dicitur odoratus imber, 3c ab Apuleio Milesia io. imber odorus.

g. XL VII. Qua ratione verius esse videtur; si rem pro derelicto a domino habitam occupaverit quis, statim cum dominum estici. Pro derellisto autem habetur, quod dominus ea mente abiecerit, Vtud rerum suarum esse nolit: ideoque statim dominus esse desinit. g. X L V III. Alia causa est earum rerum, quae in tempe ExLLν.A. Diuili od by Coos

188쪽

C A p. I. De divisone rerum, oe qualitate. ἶ3 s

state maris, levandae navis causa, cjiciuntur. hae enim domi - iri r .norum permanent φ, quia palam est eas non eo animo ejici,

quod quis eas habere non vult, sed quo magis cum ipsa navi maris periculum effugiat. Qua de causa si quis eas fluctibus expulsas, vel etiam in ipso mari nactus, lucrandi animo abctulerit, furtum committit. Nec longe discedcre videntur ab his, quae de rheta currente non intellegentibus dominis

cadunt. HAEC ENIM DOMI NO RUM PERMANENT J L. θr i levandae , f. de teg. Thod. de jactu, I. quacumque, Τ. de acquiri reri dom. l. pen. F. pro derelielo. Idem dicendum de rebus naufragio anullis, quas aliquando fiscus sibi vindicabat, juxta illud Poetae, R i Dci est, ubicumque natat. Quo jure uti volebant publicani Cycladatum insularum in elegantἰ . l. deprecatio.

f. de l. Rhεd. de jacta. Quod Imper. Antoninus non probavit, ut colligere licet exi. Vir. f. de incendio, ruina, ct naufragio, & l. r. C. de naufragiis. Hoc jure aliquando utebatur Comes Britanniae Aremoricae ; quo tamen se abdicare coactus fuit in Concilio Nannetensi, ut notat Iidebertus Cenomanensis epist. 6s. Idemque sibi contra naturalem aequitatem vindicare Regem Hispaniae, docet glossa in can. di pen- futiones, I. q. 7. In Aquitania tamen etiam hodie retinet hoc jus Capitalis Busiorum, ut Paulus Tmilius loquitur, vulgo, te Captan de Buch. Extat quoque hujus rei vestigium in Consuetudinibus Normaniae , au titu de Varen.

De rebus incorporalibus. C A P V T II.

VAE D A M praeterea res corporales sunt, quaedam incor- porales. . me rex L J. Corporales hae sunt, quae sui natura tangi possunt, Ve- r. deris. H-luti fundus, homo, vestis, aurum, argentum,&denique alia

ros innumerabiles.

g. II. Incorporales autem sunt, quae tangi non possunt: qualia sunt ca, quae in jure consistunt : sicut hereditas, v sfructus, Vsus, obligationes quoquo modo contractae . Nec ad rem pertinet quod in licteditate res corporales continentur. nam S fructus qui ex fundo percipiuntur, corporales sunt ,& id, quod ex aliqua obligatione nobis debctur, plerumque corporale est, veluti fundus, homo, pecunia. nam ipsum jus utendi fruendi, S: ipsum ius obligationis, incorporale est.' REs incorporales 1 Iurisconsultis dicuntur jura , quia cum per se consistere ςqueant, juris auctoritaῖς constituuntur, α Melliguntur. Cujusmodi est here-

189쪽

t 36 INSTIT. D. IVS TIN. LIB. II.

ditas, usus fructus, obligatio, servitutes praediorum : & generaliter quaecumque sine ullo corpore juris in tellectum habent, ut de ipsa hereditate dicitur in l. heredi- . tas, 1. de petit. heredit. De v sufructu in I. Mavius 66. f. pen. f. de let. 1. & de aliis id genus rebus incorporalibus. QUAE IN IURE COM sis TvNT J Sic usu seuchus in jure consistere dicitur, LM avius Pen. f. de leg. r. Iura opponuntur corporibus, i. 3. f. i. f de bon. possess& corporis dominus non est, qui jus habet, ut puta servitutem, l. t 3. g. I. f. de damno infecto. Corpora sensu, jura intellectu percipiuntur, Papin. in I. hereditas, 1. de petit. heredit. Hereditas etiam sine ullo corpore, juris intellectum habet. Et ideo Metianus dicebat, quantitatem ex hereditate, quam jus esse constat, detrahi non posse, t. cogi, g. inde quaeritur, II ad Trebellian. Eademque ratione Paulus, hereditatem pro parte divita non poste possideri, I. s. in De , f. de rei vindic. Imo, communio juris separatim intelligi non potest, ut elefanter Pompon. ait, in I. arborsi per mimdem , f. communi divid. Est enim jus in solidum penes quemlibet ex multis lociis. Quae ratio esscit, ut in specie d. g. si per eum em, detur negotiorum gestorum actio ; quod S: Papin. probat l. liberto S. vlt. Is de negotiis gest. Quamvis actio com muni dividundo prima fronte competere videatur, juxta regulam ab eod. Papin.

traditam in l. 6. g. ceterum, Τ. communi divid. R OBLIGATIONES QV. O OLO MODO coNTRACTAE J Quae ex contractu nascuntur, aut ex maleficio, aut proprio quodam jure ex variis caularum figuris ,

id est, quasi ex contractu, vel quasi ex maleficio. l. i. f. de oblig. stact. Obligationes , ergo, quibus quis obligari potest, secundum varia nostrae civitatis jura, ut est indefinitione obligationis; vel secundum jus civile, vel secundum jus honorarium,

vel secundum jus extraordinarium, L creditores, st. deverb.signis obligationes na- rurales, quae actionem non pariunt, improprie dicuntur jura , dc ita Iurisconsultus in I. quamvis, f. ad Trebell. actiones civiles, & praetorias , S causas naturalium .. obligationum, air transferre heredem in fideicommis Iarium.

f. III. Eodem numero sunt jura praediorum urbanorum& rusticorum , quae etiam servitutes Vocantur.

sunt praediorum qualitates , l. qui fundum, Τ. quemadmodum semirutes amisantur, quae nempe praediorum conditiones augent, vel minuunt, I. de pupillo , j. Ur belle. i. de Fer. novi nuntiat. Sic de ceterae qualitates praediorum, bonitas. salii britas, amplitudo, jura dicuntur, l. quid aliud, j. de verν. AP. Sunt autem servitutes res incorporales , dc ideo, inquit l. t . f. de servi ib. viticapi non pollunt. Quam tamen rationem ad servitutes rusticas reserendam esse censet, quas urbanae non sint aeque incorporales. sed sibi non constat Iurisconsultus, in vera ratione reddenda prohibitae usucapionis servitutum. Cettum enim est. & rusticas olun usucapi potuisse; & hoc Aggenus Vrbicus disertis verbis conlirman cum ait, servitutem itineris biennio usucapi, & Paulus lib. i. Senient. tit. i3. vlt. onustam scrvitutem bIennio intercidere, & biennio usurpatam recipi. nam si biennio omjila rursui potest biennio recipi, ergo usucapi potest; usurpate enim illo loco Pauli, est usu acquirere ; de Usurpatum, usu acquisitum, in I. o. g. I. f. ex quibus cosis major. Id autem videtur 1limpsisse Paulus ex iure antiquo, quod obtinuit ante legem Scribo n am. Solet enim ex antiquo jure sententias receptas in lib. Sentent. pallim repOncae. Videtur ergo lex Scribonia primum prolubruite usuca'onem iussicarum ,

190쪽

C Ap. III. De Semirutibus. 37

iniquum enim visum est brevissimo biennii tempore, absentibus plerumque dominis, qui rebus urbanis addicti erant, per supinitatem villicorum, vel colonorum, deteriorem fieri conditionem praediorum rusticorum. Sed deinde lex Scribonia tracta fuit ad urbana praedia, in quibus tamen praesentia dominorum facile potuit interrumpere usucapionem I ideoque id non obtinuit sine controversa. Et hoc est quod Paulus ait in L L 1 . idem observari inurbanis servitutibus; quia receptum fuit moribus, legem Scriboniam ad urbanas quoque pertinere :& Vlpianus in l. si liena, f. I .F. de usurpat. ct usucap. Hoc jure utimur, Ut strvis ut es nufluam longo tempore eapi possint. Hoc est, nec in rusticis, nec in urbanis praediis. Et observa quod ait, brejure vinum, haec enim verba ostendunt hoc jus aliquando futile controversum. lo qui tur quidem i. . f. vlt. f. de usurp. er usucap. de Urbanis servitutibus , sed non ideo sequitur legem Scriboniam primum latam fuisse de urbanis potuit enim in-rerpretatione trahi ad urbanas: & ita lex Falcidia quae primum suit de legatis, recte tamen dicitur ad fideicommita pertinere; quia a legatis tracta fuit ad fideicommissa Sublata ergo usucapione omnium servitutum, remansit praescii otio longi

temporis, Lsi quis diuturno, f. s servitus vindic. Et ita servitus hodie usu capi non potest, sed praescribi: imb de usu capi, quia quae praetcriptio olim fuit, hodie est

iastinianea usucapio , I. unica, C. de usucap. transform-

De Servitutibus.

RVsτico RVM praediorum jura sunt haec, iter, actus, E V*-ιν. Via, aquae ductus. Iter est jus cundi, ambulandi homini,nora etiam jumcntum agendi. vel vehiculum. Actus est ius Ex M est. agendi, vel jumentum, vci Vchiculum. Itaque qui habct iter, actum non habet . qui actum habet, Ac iter habet, eoque uti potest, etiam sine jumento. Via est jus cundi, & agendi, deambulandi: nam &iter, Si actum in se continet via. Aquaeductus est jus aquae ducendae per fundum alienum.' S Est virus mere realis de qua hic agitur, est lus quoddam praedio inhaerens, psius utilitatem respiciens, & alterius libertatem seu jus diminuens; sive est iuris Ju litas, quae praeduim praedio obstringit. Dicitur autem juris qualitas, non prae-ii , quia praedia qualitas non tantum praedium afficit, sed ei naturaliter haeret; ut bonitas, salubritas, amplitudo, I. 8 s. quid aliud , Τ. da veib. sign. quae ob id sine interrogatione in fine legenda est, ac si dixisset Celsus auctor hujus legis: aliquid aliud sunt iura praediorum, quam praedia qualiter se habentia ; nam bonitas, salubritas, amplitudo, a jure distinguuntur ;qubd jus possit imponi & tolli quoquo momento, ista non pollini Ideoque male punctum interrogationis poni inr inniae illius lems. Realis autem servitus duplex est, urbana& milica; illa urbano praedio debetur, haec rustico: observamus enim in demonstranda servitute, non simpliciter ipsain servitutem, sed praedium cui debetur, cuiusquς vulitatem respicit, i. pecoris. F. vi servuutio. rastis. Paed.

SEARCH

MENU NAVIGATION