장음표시 사용
171쪽
rem, g. item quacumque,s de rei vindic. l. sed si meis . g. r. l. quidquid, illo loco , si tuum si hum alieno plumbo, &c. F. de aquis. rer. dom. Et quidem ratione acces- sonis praevalente non distinguimus; sic etiam ratione voluntatis, in *.si Lorum, celsiat haec distinctio. Et generaliter dicimus, sive materiae sint ejusdem generis, sive diversi ; ex distantibus, sive cohaerentibus partibus corpuς constet; sive materiae separari possint, vel non possint; totum corpus, quod ex confiasione fit, esse
commune. Idemque dicendum est, si non voluntate, sed casu confusae sint materiae ;& ex cohaerentibus partibus corpus constet, un5que spiritu contineatur, nec
materiae deduci, vel separari possint quod postremum merito supplet Accursit glosa, ex d. t. s. f. s si piambum, s. de rei vindic. ex qua Theoph. ni fallor, 3. 17. imfra versic. quod si fortuitu, negationem addir. Quod si ex distantibus partibus, quae
per se subsistunt & in sua substantia durant, corpus constet; ut in acervo frumenti, In grcge, armento, vel equitio; nihil communicatur ,& unusquisque quod suum est vindicat, de quantum habuit in acervo frumenti, tantum petit; vel ut eleganter ait, a Bo pro modo frumenti competit. Arbitrio autem judicis continetur, ut aestimet qualecumque frumentum sit; id est, frumenti quantitas est in petitione, qualitas vero in conῖemnatione.' 17 ET RU I B v s QE E ALIIS possEsso RIBVs J Dices: nemo nisi a fure rem suam condicere potest, i. est. Τυsus'. quemadm. cau. dc 3 plane odio furum, infra , de actionib. Respondeo, rem furtivam adhuc extantem non nisi a fure, vel
ejus heredibus condici posse, qui sensus est d. l. vis. dc d. g. plane. Extinctam autem condici posse a quolibet pollessore, id est rei extinctae inimationem, ut hic, ubi purpura quae panno accessit extincta est; quia eodem modo quo antea non extat. Ideo quamdiu vestimento haeret non potest vindicati, sed eius aestimatio condici potest non tantum a furibus, sed i quibuscumque aliis posset Ibribus.
g. X XV II. Si duorum materiae ex voluntate dominorum Ex διγ- confusae sint, totum id corpus quod ex confusione fit, utrius- Δ-' que communc est, veluti si qui vina sua confuderint, aut maiasas argenti vel auri conflaverint. Sed Sc si diversae maturiae sint, Mob id propria species facta sit, forte ex vino SI melle mulsum, aut ex auro dc argento clectrum, idem iuris est: nam & eo casu communem esse speciem non dubitatur. Quod si fortuitu, dc non Voluntate dominorum confusae fuerint, vel diversae materiae, Vel quae ejusdem generis sunt , idem juris esse placuit.
g. XXVIII. Qubd si frumentum Titii frumento tuo mar
mixtum fuerit, si quidem ex voluntate vestra, commune erit, aut quia singula corpora, id est singula grana, quae cujusque propria fuerunt, ex consensu vcstro communicata sunt. Quod si casu id mixtum fuerit, vel Titius id miscuerit sinc tua volun- rate, non videtur commune esse, quia singula corpora in sua substantia durant: nec magis istis casibus commune fit frumcntum, quam greX Intellegitur esse communis , si pecora Titii tuis pecoribus mixta fuerint. Sed si ab alterutro vestrum Dissiligod by Coos
172쪽
II 'C Ap. I. De divisione rerum , ct qualitate.
totum id frumentum retineatur, in rem quidem achio pro mo do frumenti cujusque competit, arbitrio autem judicis continetur, Ut ipse aestimet, quale cujusque frumcntum fuerit. g. XXIX. Quum in suo solo M aliquis ex aliena materia ae- Exῆι γ, Mdificaverit, ipse intellegitur dominus aedificii ', quia omne 'quod inaedificatur, solo cedit. Nec tamen ideo is, qui materiae dominus fuerat, desinit dominus eius esse, sed tantisper neque vindicare eam potest, neque ad exhibendum de ea rc agere, propicr legem duodecim tabularum qua cavetur ne quis tignum alienum aedibus suis junctum, eximere cogatur, sed duplum pro eo praestat per actionem, quae vocatur de tigno injuncto. Appcllatione autem tigni omnis materia significatur, ex qua aedificia fiunt. Quod ideo provisti m est, ne aedificia rescindi necesse sit. Sed si aliqua ex causa dirutum sit aedificium, poterit materiae dominus , si non fuerit duplum jam persequutus, tunc eam vindicare, S ad exhibendum de ea re
t ' QvvM Is svo so Lot Hoc est quod vulgo dici solet , supersciem soIocedere; est ergo dominus .aedificii universi. Sed non ideo sequitur eum csse dominum singulorum corporum, ex quibus aedificiam constati ut qui universas aedes possidet, non ideo singulas res possidere dicitur, I. qui universas, j. de acquir. vesamiti p . quod necessario fuisse constitutum Iavolenus ait in I. eum qui ades,st . davsurpat. ervsucap. Ne si dicamus, inquit, eum singulas res possidere, necessarid dicendum sit , eumdem ipsas aedes non possidere. Separatis enim corporibus, quibus adesonstant, universitas adium intelligi non potest. . i DOMIN vs AD CD J Vniversi scilicet, non autem ipsius materiae, vel sta ulorum corporum ex quibus aedificium constat, quorum manet dominus qui
prius suit. Aliam itaque intelligere debemus esse causam ipsius aedificii , aliam ipsius materiae; ut qui dominus est universi aedificii, non ideo quoque dominus sit singularum ejus partium; i md persaepe ne possessor quidem , l. qui universas, Τ. de
acquir. vel amisi. ys. ' PROPTER LEG. xi I. T AB. J De verbis hujus legis x II. tab. variae extant peritissimorum virorum sententiae : sed quod mihi in mentem venit proponere non dubitabo. Apertissimum mihi videri sensum legis, cujus verba plerique sic recte concipiunt: T in m lux .m adibus, vineaeve, I concapeia ne solvito. Si dicamus his verbis, ct concapeis, pro concapibus, ut queis, pro quibus, decemviros intelligem progeniem vineae, quae vulgo propago δicitur, paImites, pampinos, nepotes ἡomne denique vineae genus, quae ut Mar. Tuli. dicit in Catone Majore ,serpit multiplici lapsa, ct erratico. Et de ea Palladius eleganter lib. I . Nexilibus gemmis faecundos implicat artus Vitis, or amplexum pascit adulta genus.
Vt generaliter decemviri solvere prohibeant, non solum tignum quod est junctum radici & capiti, sed & propagini. Et ita in epigram. Graco de vinea agresti, quidam desiderat Lyeurgi manus, quae a radice, a stirpe palmitis crudi geni germen totum
173쪽
ILO INSTIΤ. D. IVS TIN. LIB. II.
exscindant. Porro tigni nomine significari or em materiam junctam vineae, nota natim docet l. i. g. ict de tigno juneto. Vt frustra sit vir praestantiss'. qui illud concapeis explicandum esse censet, de tigno tantum juncto radici; quia, ut dixi, non tantum junctum radici vetat lex solvi, sed etiam junctum flagellis. Divus Hieronymus lib. 2. Commentar. in Ese iam cap. Vineam plantavi, Mylla ejus hastilibus, calamssique subrexi. Capena autem, & procapem , esse progeniem , propaginem , vel genus quod ab uno capite descendit; ex veteri glossario , & ex Festo notissimum est. quo sensu Isidorus in glosi, pro capes ait proximos esse: nihil autem reseri, an capes, procapes , concapes dixeris. At quam aptissimὶ haec verba conveniant vineae, d prehendere licet ex his quae praemonui cie propagine, & genere vineae; cujus & ne
potes dici notissimum est ex Plinio, & Columella. SED DUPLvM PRO Eo p RAE s T A T J Haec est actio in duplum , quae a
Paulo in I. in rem tignum, . de rei vindicat. iacitur antiqua, quia ex leg. x M. Lab. descendit. de cum datur in eum qui ignorat lignum esse alienum, mixta est actio, non tota poenalis I id est rei quoque persecutionem continet, cujus aestimatio hoc duplo concluditur. Et data videtur domino in solatium rei amissae, ne invitus careat re sua; quamvis justum pretium consequi possit, argumento I. 9.f. reri amotara
quod & de alitone, quae in duplum ex eadem lege datur adversus eum , qui rem litigiosam consecravit, eleganter Caius ait in I. -. f. de litigios Est ergo hic g. accipiendus de ignorante quia ait, diruto aedificio ita demum δari domino vindicationem, si duplum jam non sit consequutus: nam si' iciens junxerit, tota actio in duplum poenalis est, & extrinseeus; id est praeter actionem poenalein, commodum v poenalis actionis, dominus habet rei vindicationem, I. vlt.Τ. de signo juncta. Imb ω extantibus aedibus potest agere ad exhibendum, & rei vindicatione , quia, ut ait t. I. g. vlt. f. eod. tit. dolo desiit possidere. Quamvis enim aedes possideat, tamen , ut docui, sinsulas res non possidet: sed huic fini tantum datur rei vindicatio, ut pretium consequatur. Et haec de tigno furtivo certissima esse existimo, ut & fideliter dominus C ac. docuit lib. 23. Obs. ωρ. 29.
Sed quid est dicendum, si tignum non sit furtivum, & aedibus bona fide junia
chrum sta Equidem hoc casu cessant superiores actiones ex leg. x II. tab. Sed eadem utilitas tuendorum aedificiorum emagitat, ut tignum solvi non possit; quamvis verum sit leg. x II. tab. de tigno tant uiri furtivo fuisse conceptam, L de eo ,ss. de donat. inter vinct uxori cum nempe quaeritur utrum actiones in duplum competere
possint. Et recurrendum erit hoc casu ad extremum subsidium actionis utilis, vel ira factum; cujus tenor in multis ,& variis juris articulis sepe admissus est , ut eleganter est l. D. C. de Sacros Ecclesiis. Et ad hanc sententiam confirmandam recth D cujac. utitur l. qui nes, g. vlt. F. de sotur. ct liberat. nam & eadem actione agendum esse constat in superioribus omnibus casibus, quibus dominus rei suae domi onium confusione aini sit, d. l. in rem . g. item quaecumque. Observandum tamen est in casu singulari d. legis de eo, ideo admissum fuisse uxorem retrahere posse, quod donandi animo junxi t aedificio mariti, vel contra; quasi in hac specie omnino sileat ,&interquiescat lex x M. tab. cum res voluntate utriusque conjunctae sint. Eodemque casu observo cessare senatusconsultum, quod factum est M. Acilio Aviola, ec C. Corellio Pansa Consulibus, de non dirimendis
aedilicus commercii, dc negotiationis causa, in I. Marcellus s.f. eod. tit. de donat. --rer vir. ct uxor. quam eruditissimED. Cujac. exposuit lib. s. Obs cap. 26. Et valde Placet temperamentum, quod addit A. l. Marcellas, si sine damno materia detrahi
174쪽
C A p. I. De divisione rerum, oe qualitate. rar
possit, quae deinde separata usui quidem domino esse possit, ut est in d. l. de eo. Cujus sensus in Florentina editione obscurior est, propter transpositionem harum particularum quia, quamvis, & rectius vulgaris editio, agamvis nulla actio est, ex ui
x II. tab. quia decemviros, ctc.
6 SED DupLvM PRO EO P RAE sΤ ΛΤ J Hoc intellige de eo, qui ignorans tignum alienum aedibus suis junxit, vel quod idem est, ex aliena materia in solo suo aedificavit; cum appellatione tigni omnis materia significetur, ex qua aedificium constat, l. i. g. tigni , . de ligno junct. Si autem sciverit tignum, vel materiam ei te alterius, tenetur actione ad exhibendum, & rei vindicatione; non quasi possideat, sed quasi dolo malo secerit quominus possideret, d. t. I. g. IS, daturque rei vindicatio extrinsecus, id est praeter commodum poenalis actionis in duplum, quod jam consequutus est dominus tigni vel materiae. Ita enim oportet interpretati verbum extrinsecus , t.' .F. de tigno juncto.
g. XXX. Ex diverso si quis in alieno solo sua materia do- et omum aedificaverit, illius fit domus, cujus & solum est. Sed II
hoc casu materiar )ominus proprietatem ejus amittit, quia Voluntate ejus intellegitur alienata ' , utique si non ignorabat se in alieno solo aedificare. & ideo, licet diruta sit domus, materiam tamen vindicare non potest. Certe illud constat, si in possessione constituto aedificatore, soli dominus petat domum suam esse, nec solvat pretium materiae, dc merccdes fabrorum , posse eum per exceptionem doli mali repelli: utique fi bonae fidei possessor fuerit, qui aedificavit. Nam scienti ali num solum csse 'i, potest obici culpa, quod aedificaverit temere in eo solo, quod intellegeret alienum esse.
' V IA V o L V N T AT E E ivs INTELLEGITUR ALIENATA J Haec est
quidem prima naturalis ratio, quae prima fronte occurrit; ut qui sciens in alieno solo aedificat, vel quid aliud facit, donasse videatur, in I. si servus 27. g. si olivam , f. d l. Aquil. l. cujus per errorem, J. de reg. jur. Sed ut eruditi T. Accursius notat, hoc improprie dicitur; proprie enim donator non est, sed similis donatori. Proprie donator est, qui benignE, & liberaliter, δc propensissimo animo dat; quique profitetur se habere donandi animum, ut in specie l. I . st de donationib. ubi qui alienum fundum donationis causa excoluit, continuo res injectas domini efficere dicitur. Huic ergo primae naturali rationi, seu fictitiae donationi, occurrit alia ratio, quae benignior est: visi vere donandi animum non habuerit, sed sibi potius rem gerere voluerit, cum possessionis dominus sit, id est cum possideat; aequum non sit proprietatis dominum ex aliena iactura locupletari. quam rem nemo non videt ex mero gentium jure esse depromptam, I. nam hoc natura,st de condidi. indebiti. In hoc ergo veluti conflictu aequitatis haerent Iuriscons ulti,& dubitant, cui potius adhaerendum sit; ut colligere licet ex l. plane ,st . de peritione hereditat. & in I. Imtianus ,st. de rei vindic. In id tamen procliviores lunt, quasi pensior sit ultima ratio; ut etiam malae fidei possesseri praestentur impensae, vel saltem liceat ei sine disipendio domini aedificium tollerer quam aequitatem manifeste shquitur Gordianus , in L domum, C. de rei vindic. Et tandem hoc relictum videtur officio, & arbitrio
judicis, qui varie ex causis, & personis constituet, quid aedificanti praestare debeat
175쪽
dominus, i. ἰn fundo, J. de rei vind. Qi md enim lex definire non potest, id necessa rio relinquitur officio iudicis, ut quodam loco Aristoteles docuit, vide Cujae. lib. tio. Obs. e. s. seu finem. Porri, diruto aedificios quaeras, an materiam vindicare posisit malae fidei possestat; respondeo ex superioribus, obstare quidem rationem itulam , vel potius se ionem juris; quia donasse videtur: sed rursus huic rationi opponendam esse contrariam rationem, quae dictat aequum non esse dominum areae ex aliena jactura locupletari. Et ideo re separata, qtaare non dabis vindicationem rei, quam consistente aedificio sine damno leparari posse obtinuit Recte igitur hoc casu rescribit Antoninus in I. 2. C. de rei vindici etiam ad malae fidei polletiorem tessite materiam, nis forte habuerit donandi animum. Hic est enim d. legis sensus apertissimus, ut recte Martinus contra Bulgarum animadvertit. Et quis quaeso si nae mentis commentum Bulgari, quod hoc loco probat Accursius, admittere potest, d. legem x. accipiendam esse de malae fidei possessore, qui ex aliena materia, in alieno solo aedificavit λ 61 N A M sc IENTI ALIENUM SOLUM EssEJ Benignius tamen receptum est, ut etiam malae fidei aedificator impensas, dc mercedes fabrorum repetere possit; eo quod aequum non sit aedificii dominum ex aliena jactura locupletari, id enim regulariter natura prohibetur; quod & in persona praedonis, sive malae fidei possetaris nominatim receptum est, t. plane, st. de petit. heredit. Nec obstat quod qui sciens in alieno fundo aedificat, materiam hiam, & impensas donare videtur , t. si Misam, s. ad i. Aquil. l. myus per errorem, J. de reg. jur. Nam id propriε donare non est cum quis ita aedificat , ut suam potius rem gerere voluerit, quam do
g. X XXI. Si Titius alienam plantam in solo suo posue- Ex λιν. ἀστ it, ipsius crit. Et ex diverso, si Titius suam plantam in Mae- π vii solo posuerit '', Maevii planta erit, si modo utroque cassi
radices egerit 'F: ante enim quam radices egerit, ejus perm net, cujus dc fuerat. Adeo autem ex co tempore, quo radices
agit planta, proprietas ejus commutatur, ut si vicini arbor ita terram Titii prcsserit, ut in ejus fundum radices egerit, Τitii
essici arborem dicamus. rationem enim non permittere , Vt alterius arbor esse intellegatur, quam cujus in fundum radices egisset. Et ideo prope confinium 'si arbor posta, si etiam in vicini fundum radices egerit, communis fit.
AE' IN MAE v II solo posv ERIT J Transtata, puta, cum radicibus, dc posta juxta modum quem Seneca describit epist. S6. sub fine. U SI MODO UTROQUE c Asu RADICE s EGERIT J An priori domino danda sit saltem utilis vindicatio in rem, quaerunt veteres Iuri lconsiliti; quam dan iam esse Varus, & Nerva existimabant, I. idem Pomponius, g. de arbore, F de rei vindic. quorum sententiam refert Vlpianus, nec tamen ideo probat; ut Bulgarus& Iohannes recte censent 1, quia, ut hoc loco Iustinianus ait, omnino proprietas commutatur, ι. hoc amplius, ε. de his, s de damno infecto , I. sed si meis, ε. arbor ,f. de acquir. rer. dom. Et ideo recarrendum est ad extremum illud subsidium actionis
ET IDEO PROPE CONE IN I vMJ Rechὶ prope confinium, nam in con-
176쪽
CAP. I. De divisione rerum, oe qualitate. I 23
finio nec arborem, nec lapidem licet ponere et f.'. regund. Confinium autem est illud intervallum quinque pedum, quod ex lege m. tab. & ex lege Manilia inter duos agros relinquitur; de quo in vexata l. quinque pedum , C. D. regund. Fuit di sex pedum, ut Aggenus Vrbicus docet in lib. de limitibus agrorum, his verbis, De e lex Manilia quinque aut sex pedum latitudinem praescribit. Quidam enim exist μmabant passum Geometricum, sive gradum, habere pedes sex. Sed communis ratio legis Maniliae fuit quinque pedum, quam retinet d l. quinque perim. Et hanc reddere debemus Siculo Flacco in lib. de conditionib. agrarum, illo loco, quem recto viri doeti de mendo suspectum habent , signantur utrimque sid est ex utraque pollensione in intra pedes quinos , ut legis Manilia commemorationem habeant. Quo loco
rect Sobservant importunam es le vocem illam, eommemorationem, & emendant commmensι rationem; sed ex ipso ductu, & apicibus literarum,& ex communi legis Maniliae ratione de qua dixi; quis adeo caecus cst, ut non videat legendum esse communem rationem ξ Sic enim compendio exaratum fuerat, & inde natus fuat error. Vtitur autem Siculus apposite rationis verbo in hoc tractatu frequentissime, quod malὰ expunxit superior emendatio. Iuxta confinium ergo arbor posita, si etiam in vicini fundo radices egerit, communis fit pro regione cujusque fundi, ut recte ait ι. 8. 1. de acquis reri dom. & easdem partes habent in arbore, quas habent in fu do. Partes ergo divisas ratione fundorum pro regionibus divisorum; quae partes
intellectu magis, quam sensu percipiuntur, ut eleganter ait t. s. ff. de stipulatsem
At si arbor non posita , sed nata sit in ipso confinio , quaeritur quid juris sit
quod & de lapide tractat Martianus in d. l. 8. f. i. Hac de re duae sunt celeberrimae leges, I. arbor ,st. communi divid. Sc t. pen. F. pro socio. Et si verum amamus, cum d. t. rbor, dicta lex pen. pugnare videtur. Quaerit enim in d. l. pen. Paulus; an cum succisa arbor est, vel lapis exemptus; pro ea quoque parte sinsulorum essedebeat, pro qua & in fundo fuerat. Sic enim legendum expuncto illo inepto glossemate , ejus sit cujus fundus. Quaerit, inquam , an dicendum sit manere priores partes, quas constat fuisse finitas de certas ; an vero qua ratione duabus massiis duorum conflatis fit massa communis, & confunditur dominium; ita arbor hoc ipso, moda solo separata, propriam substantiam in unum corpus redactam accipit, muli in gis pro indiviso communis sit, confuso quoque dominio. Priori tamen sententiae accedit, & naturali rationi conveniens esse ait, postea tantam partem utrumque habere, tam in lapide, quam in arbore, quantam in terra habuit: eandem ergo,
quam constar fuisse finitam, & certam, & communem pro divisb. Objicies merito , obstare l. 8. in fine , Τ. de rei vindic. quae vult rem mobilem duorum esse non posse, certis partibus, & finitis; quia hanc si dividis perdis: de voluisse Paulum partes habere pro indivise . Hanc interpretationem verba Pauli
ferre non possitnt. Qu*rit enim, an easdem partes dominii habeant; an verb confundatur dominium. At negat confundi, ergo concludit easdem partes finitas m
nere. Ad objectionem autem illam sie respondeo, differentiam est e constituendam inter res mobiles. quasdam dividi non posse sine sui interitui ut equus, bos, & mo, navis, ceteraeque limites res; hae ergo semper sunt duorum pro indiviso : quasdam vero esse, quae commode dividuntur sine rei interitu, ut arbor, lapis , tignum, &c. Et hoc in opinor quod Papinianus ait in l. binas ades , Τ. de semisutib. v an. nadiorum. Cum placeat, inquit, tignum duorum esse posse, certis partibus.
quae sententia accipienda est non istum de vgno iuncto acubus, sed & de tigno
177쪽
separato: & videtur Papinianus argumentari a dissiciliori casu, vel 1 majori ad minus: quia in tigno juncto nulla potest ei se dubitatio, l. qua religiosis, 1. de rei vindie.
Ceterum juxta hanc sententiam, quam placuisse Papiniano ait, respondet Paulus to d. l. pen. arborem, & lapidem retinere easdem partes finitas & certas, quas in terra habuerunt quamvis scribens ia Sabinum in d. l. arbor. contrariam sententiam proponat. Ex hac ergo Pauli sententia explicandum est, quod Martianus ait ind. I. 8. S. i. de lapide nato in confinio fundorum, qui pro indivisio communis est; hoc enim exempto , domini easdem partes habent quas habuerunt in terra, id est indivisas. Et aliud esse dicendum subintelligendum est , se fundi sint communes pro diviso; divisi nempe certis partibus, & regionibus , ut in I. placet, is quibus modis usus'. amittatur. & in I. ad certam partem, j. de servitutib. Hoc enim casu pro diviso lapis communis erit. & ita bellissime defendere possumus receptam lectionem , quam olim Rogerius antiquus Stotagraphus demendo suspectam habuit,& omnino mutandam esse C ac. ceniet in priorib. notis. Sed huic sententiae, quam supra vindicavi, arborem quae in vicini fundo radi ces egerit, esse communem; obloquitur i. vlt. f. quod vi aut clam, juncta l. si plures , Τ arbor. furtim casar. quae docent inspiciendam esse originem arboris . Ancum D. Cujacio dicendum est huic sententiae locum esse, cum arbor, neque prope confinium posita, neque in confinio nata est, sed longe a confinio; ut hoc casu origo Praevaleat, in arbore, puta, amplioris radicis, vel ut Seneca loquitur in d. Vs 86. grandiscapiat quae, ut dicitur in una ex multis solutionibus Accursit, porrexit quidem radices in alienum fundum, sed nullum, aut minimum alimentum accipit ex aliena terra: quo casu aequum non videtur proprietatem communicari. Et si hoc
non placet, quia nihil melius excogitari potuit ; restat illud ultimum subsidium ut
dicamus, hoc quoque in loco permanere vestigia veteris controversiae inter Iuris conlutros: contrariam enim sententiam ex professo refellere videtur Caius, esim ait rationem non permittere, ut alterius arbor sit, quam ejus in cujus iando radices egerit. Nec debeo praetermittere in d. l. vlt. Τ. quod vi aut clam, meliorem esse
vulorem lectionem , si vitem meam ex fundo meo in tuum depresseris; male Florentiniaeprehenderis: dc eodem quoque sensu scriptum est in ι. 7. g. vlt. st . de acquiri rer. dom. Si vicini arborem ita terra presserim , non ut hoc loco, si vicini arbor ita terram Titi. presserit, quae verba quidam existimant esse a manu Triboniani. Sed quia & haec le- imo commode potest defendi, per me sint omnia protinus alba; nam & per se arbor terram vicini premere potest, & modo huc, modo illuc ferri naturali suo motu , ut loquitur l. 7. F. de servit. v an. 8 d. Sic enim accipiendus videtur naturalis motus arboris, quae, ut est in d. l. . in suo loco & statu permanere non potest. Nam quod quidam fingunt de agitatione & impulsu ventorum, quo arbor non movetur naturaliter, ridiculum est. Nec placet quoque, quod docti vici fingunt de crescentis arboris vegetatione, vel de transplantatione ; tot enim intellectus virorum eruditorum solertia ad c legem profert , quae commodissime ex hoc loco
explicari potest. ε' P Ropa co Npi NivMJ Confinium proprie est tota illa latitudo quinque pedum, quae ex lege x . tab. & ex lege Manilia inter duos agros relinquitur. Cusus latitudinis meminit t. quinque pedam, C. D. regund. Igitur arbor posita juxta confinium , vel in confinio, si in vicini fundo radices egerit communis fit , quin arbores in confinio natae in utroque agro serpunt. Fit, inquam, communis Di iligo
178쪽
C A P. I. De divisione rerum, oe qualitate. 12s
pro regione eujusque tandi, id est, ut ait rectE l. s. f. de acquir. rer. dom. easdem partes quisque dominus habet in arbore, quas habet in fundo, partes ergo divisas ratione fundorum pro regionibus divisorum. Dices: si arbor porrexerit radices in agrum vicini,& inde alatur, ejus arbor est in cujus fundo origo est, non ejus in cujus fundo alitur. Respondeo, licet hoc verum sit, non tamen intelligi debet de arsore posita in confinio, quae ut utriusque terrae alimento alitur, ita & communis
est pro diviso. Dices: atqui res mobilis, qualis est arbor, non potest possideri jure dominii pro diviso, sed immobilis tantum, l. s. in M. f. de rei vindic. Ergo si non potest possideri pro diviso, nec nostra potest elle pro diviso; regulariter enim rem mobilem qui dividit perdit, quia post divisionem desinit eadem esse quae erat ante ἱquaelibet enim pars arboris post divisionem non est arbor; secus tamen est de immobilibus. Respondeo, arborem quamdiu fundo cohaeret esse immobilem ; quia quae immobilibus adhaerent sunt immobilia, sicut quae religio iis, religiosa, l. de rei vindic. Nihil ergo vetat arborem, quamdiu fundo cohaeret, possideri, & haberi pro diviso. Sed si eruta &succisa sit, rcs mobilis sit, & communis pro indiviso ; quia postquam a toto separata est, jus dominii confunditur, & quasi utraque pars coniolidatur, Sc unam substantiam capit; non seclis quam malia argentea , quae ex duabus aliis massis conflata est, I. a 4or,st . comm .divid.
g. XXXII. Qua ratione autem plantae, quae terrae coa-lcscunt, solo cedunt, eadem ratione frumenta quoque, Maesita sunt, solo cedere intelleguntur. Cetcrum sicut is qui in alieno solo aedificaveri t, si ab eo dominus petat aedificium, defendi potest per c xccptionem doli mali, secundum ea, quae diximus; ita ejusdem exceptionis auxilio tutus esse potest is, qui alienum fundum sua impensa bona fide conseruit. g. XXXIII. Literae quoque licet au rcae sint , perinde Exὐιρ. chartis membranisque cedunt, ac solo cedere soldiat ea quae '' in aedificantur, aut inseruntur. ideoque si in chartis, membra nil ve tuis carmen vel historiam, vel orationem Titius scripserit, hujus corporis non Titius, sed tu dominus esse videris. Sed si a Titio petas tuos libros , tuasVc membranas, nec impensas scripturae solvere paratus sis: poterit sc Titius defendere per exceptionem doli mali, utique si carum chartarum timembranarumve possessioncm bona fide nactus cst. g. X X XI V. Si quis in aliena tabula pinxerit, quidam putant tabulam picturae ccdere: aliis videtur picturam, qualiscumque sit , tabulae
cedere. sed nobis videtur melius esse 'Τ tabulam picturae cedere. Ridiculum cst enim picturam Apellis vel Parrhasii inaccessionem vilis smae tabulae cedere. Vnde si a domino tabulae imaginem possidente, is, qui pinxit, eam petat, nec solvat pretium tabulae, poterit per exceptionem doli mali iubmoveri. At si is, qui pinxit, possideat , consequens est, Vt Vtilis actio domino tabulae adversus cum dctur. quo casu si non solvatim nitin pusturae, poterit per exceptionem doli mali repelli, utique si bo-
179쪽
116 INSTIT. D. IVsΤIN. LIB. II.
na fide possessor fuerit ille, qui picturam imposuit. Illud enim palam est, quod sive is qui pinxit subripuit tabulam, sive alius, competit do
67 SED NOB Is VIDETUR MEL Ius EssEJ Quia, ut ait L. I . f. de vesi Mn. tabulae pretium non in substantia, sed in arte positum videtur; & ut est in I. 13. F. eod. Hr. plus est in manus pretio, quam in re ipsa, quod d. I. I . ait esse ex sententia Labeonis , dc Sabini.
g. XXX V. Si quis a non domino ' , quem dominum esse crediderit , bona fide fundum emerit, vel ex donatione aliave qualibet iusta causa aeque bona fide acceperit, naturali ratione placuit fructus, quos percepit, ejus csse pro cultura-cura. Et ideo si postea dominus supervenerit, & fundum vindicet, de fructibus ab eo consumptis ε' agere non potest. Ei ver b qui alienum fundum sciens posscderit, non idem concessum est. itaque cum fundo etiam fructus, licet consumpti sint, cogitur
SI Qvis A NON DOMINO J Hoc indistincth dicitur hoc loco de quolibet bonae fidei possetfore; quoscumque enim fructus operis, dc facto suo perci Fi, suos facit pleno jure, ut loquitur L in pecudum , f. de Uuris. Ex agris fiuctus percipit cultura , ex pecoribus vero cura; curari enim dicuntur pecora, vel M. Tuli. teste lib. a. de natura deorum, de in I. . f. non flum, s. soluto matrim. Sed quia, ut Varro ait Lb. 1. de re rustica, alia est ratio coloni, alia pastoris'. hi fructus qui ex pecoribus percipiuntur, eleganter percipi dicuntur cura secura, Virgilio in Culice. Sic enim elegamulis a verius esse restituendos, ex veteribus schedis docet doctissimus Se liger. Et tu sancta pales, ad quam ventura recurrit ursum bona sera cura secura. tenviqua Herbiferos saltus nemorum , bis que virentos. At si frumis fine cultura & cura percipiantur, ut in exemplis propositis in I. fractias Is de Uuris, si sylvam caedar, si pomum decerpserit; hos tructus non quilibet bonae fidei possessor potest facere suos, vid. l. eleganter ait, Me temere.immutanda est recepta & verissima lectio. Et quia ait, non quemlibet. naendei poliessotem .hos naturales inlinus facere suos ; necessarid nobis quaerendum relinquit quemdam boanae fidei possessorem, qui de hos fructus naturales possit facere tuos. Hunc autem clim bona fide suggerat l. bona fidei, F de acquir. rer. dom. non potes sine dolo mala repudiare: loquitur enim custoditὰ de bonae fidei emptor , quem ait fructus ta naturales, quam industriales facere suos, non tantum eos, inquid, qui diligentia stvera ejus pervenerunt, sed omnes, id est non tantum eos qui ex faω ejus nascuntur ι sed re eos, qui sine ejus facto naturaliter percipiuntur, ut ait d. l. fructus. Est ergo bonae fidei emptor , qui bona fide pretium numeravit, hoc colore separandus a ceteris bonae fidei possessoribus; ut in plerisque juris partibus, i. apud, S. squis aurem,s de doli mali ct metus excepi. quae eleganter ait, aliud esse emere, aliud ex lucrativis causis succedere. S 1 civ Is A NON DO MINO J Quaeritur, virum bonae fidei possetar, qualis est is qui rem a non domino,quein putabat esse dominum I itemque is qui ex natione, aliave iusta causa rem ab aliquo accepit, fructus perceptos ex ro illa
180쪽
CAp. I. De dissone rerum qualitate. I 27
bona fide possessa aequirat dc faciat suos. In hac quaestione vulgo separari solent
fructus naturales ab industrialibus ,&extantes a consumptis. Naturales sunt, qui sponte, & natura sua sine facto hominis nascuntur; id est, sine opera & diligentia nostra, ut foenum , poma, pyra,&c. Industriales, qui hominis facto,& industria magis quam natura proveniunt; scilicet ex cultura agrorum, & cura pecorum. &illos quidem regulariter quilibet facit suos, naturali ratione, ut qui sementem facit bona fide & metat; alios nequaquam, t. fructus ,f. de Uur. Imo nec illos quidem absolutὸ dc larevocabili ter, sed tum demum si consumpti sint: extantes enim vindicari posse, dc restitui oportere officio judicis a quolibet bonae fidei possessore, certum est, ι. certam, Cod. de rei vindic. s. a. infra, de os udis. Et consumptos suos facere bonae fidei possetarem probat t. quaesitum in fine bis de acquir. reri dom. & alibi pals m ; licet enim perceptione sela suos faciat interim, absolute tamen, & irrevocabiliter non nisi consumptione facit. Perceptio siquidem statim inchoat, consumitio autem consummat acquisitionem fructuum. Quamquam tamen extantes atauc, cum petuntur & vindicantur, possit opposita exceptione doli mali retinere pro
cultura, &impensis ab eo factis l. sumptus 48. f. de rei vindic. quia fructus semper intelliguntur claductis impensis , t. si a domino 36. f. fructus ,sf. de petit. herediu Conclude , bonae fidei posset sorem solos industriales fructus consumptos sacere suos
pleno jure, de irrevocabiliter; non item naturales, non extantes. Dices: bonae fidei possetar omnes fructus, tam naturales, quam industriales facit suos, t. bona fidei, j. de acquir. rem rim. Respondeo cum Cujacio in prioribus notis ad hune iit. de in I. quaesitum, Τ. eod. bonae fidei possessorem fructus naturales facere suos, non absolutE, non pleno jure, sed quamdiu res non evincitur; aliud est enim suos interim facere, aliud absoluth, de pleno jure. Quos interim facit suos, re evicta testituit bonae fidei possetar ; δc ideo Paulus in d. l. bona fidei. addit nominatim particulam, interim, quod idem est omnino quod, quamdiu res non evincitur, ut colligi potest ex ι. qui 't, g. D. f. de Uur. Alii volunt d. l. bona fidei intelligendam et se de bonae fidei emptore, qui pretium numeravit; qui, quia oneroso titulo rem habet, aequum quoque est, ut vice usurarum pretii quod ei abest, fructus omnes tam naturales, quam industriales faciat suos: secus si titulo lucrativorem habet. Sed adhue obstant Iustiniani verba in hoc nimirum f. si quis. dum volunt promiscue, non habita ratione tituli luctativi aut onerosi, emptores, donatarios, aut qui ex alia justa causa possident, pro cura, & cultura fructus suos faceret id est industriales tantum, eosque consumptos. Respondeo, Iustinianum hoc loco omnes posscssores bonae fidei pares facere, tam ex causa lucrativa, quim onerosa, in fructibus industrialibus, qui cura scilicet & cultura percepti sunt: in naturalibus autem
fructibus , multum refert emptor bonae fidei pretium numeraverit, necne , ut enim emptor qai non numeravit pretium non fit dominus rei emptae', ε vendita, infra, hoc tis. ita nec fructus naturales suos facere debet. Qui autem pretium numeravit, & rem, & per consequens fructus omnes suos facit, tam naturales, quam
industriales, d. I. bona fidei. Et haec quidem obtinuerunt in bonae fidei posses lore; malae fidei autem possestar nullos omnino fructus, neque industriales, neque naturales , neque extantes, neque consumptos facit suos , sed omnes restituere t uetur , d. I. certum, Cod. de rei vindie. DE FRUCTIBVs AB EO coNSvMPTIS J Si fructus consumpti non
snt, quamvis pertineant statim adbonae fidei possessorem indistincte, si emptor sit;