장음표시 사용
191쪽
138 INSTIT. D. IUSTIN. LIB. II.
mum respicit voluptatem potios, & sanitatem hominis, quam utilitatem praedii, ut eruditissimED. Cusae. Et ideo, si sortὶ per se separatim constituatur, non erit servitus praedii, t. ut pomum , f. deferestutia. Ambulare, id est spatiati ; nam qui spatia facit, &in sua vestigia reflectit, ambulat, & ut glossarium vetus explicat rem, ni: inde ambulationes, quae & deambulationes,l. 13. g. fructuarius,Τ de Uu- fruct. & jus deambulandi in ii. g. I p. de Uu Ur habitat. quod oc tacite in servitute itineris continetur. Receptum enim fuit, ut ei cui ire permittitur ad utilitatem praedii, & ambulare permittatur. Sed quamvis sella gestatoria,&cum jumento velit possit, ι. qui sella, l. intre, j. de servitur. prad. rustic. tamen non potest jumentum ducere vel agere: ire enim, vel commeare, & ambulare videtur, quamvis sella, aut jumento vehatur. Sed si jumentum agit, facit contra servitutem constitutam, ut loquitur l. certo generi, j. eod. tit. de semit. rustis. pred. Agere enim licet ei qui actum habet . quid est actus est jus agendi, addere licet &eundii itinere enim uti potest, etiam sine iumento. Et hoc sensu recte dicimus actum esse non posse sine itinere, l. I. Τ. de adimend. legatis. In est enim actui iter ; & qui jam actum stipulatus st, frustra iter stipulat ut, i. quivsimmctum, β. deve . Oblig. Quod ita viri docti accipiendum elle censent, ut actui insit tacitό iter, & per consequentias; non nominatim & principaliter. quo sensu l. 4. g. i.ssi si itus vindic. ait actum esse sine itinere, id est non continere nominatim iter; cumque qui actum habet, quamvis tacitd jus eundi habeat, non ita posse concipere actionem confessoriam , ire agere licere ; sed simpliciter agere licerer ut contri qui iter habet, tantum ire licere. At qui viam habet, quae principaliter, & nominatim iter, & actum in se continet, sic
agere potest, ire agere, ut in I. si eo loco ,st . reae tit . ubi abusive via dicitur iter; quia est iter cum actu, ut in I. 2.f. quemadmod. semitui. amittantur. Et valde notandum
censeo, quod hoc loco, & in I. i. f. de semis. rustic praed. scriptum est, viam esse jus eundi, de agendi, de ambulandi; ut quod ultimo loco ait, or ambulandi, certissimam differentiam constituat inter actum, & viam . quamvis enim qui actum habet, habeat tacitὸ jus eundi, quod respicit nominatim utilitatem praedii; non videtur tamen habere jus ambulandi, quod cum pertineat ad voluptatem, S sanitam tem hominis, ei tantiim concessum videtur, qui iter principaliter,& nominatim habet; non ei, qui per consequentias. Ideoque a glossa,& interpretibus dicitur habere, non servitutem itineris, sed commoditatem servitutis.
objicies, cui licet quod est plus, ei debere licere quod est minus. Sed respondeo, deambulationes istas, & spatia quae quis facit animi causa in fundo si eno, graviores esse domino fundi servientis;&iaeo hoc jus ambulandi non videtur esse concessum ei, cui tantum permittitur agere jumentum, vel vehiculum; quamvis possit ire simpliciter sine iumento,& ulterius progredi. Eadenaque ratione dicimus, ei cui licet jumento velit, non licere tamen jumentum manu, aut agere, aurducere: quamvis parum , aut nihil intersit, an quis sedeat in equo ἱ an equum manu ducat. Sed haec fuit harum servitutum subtilis differentia a veteribus constituta. Ceteras vide apud Cujac. lib. Q. ObscV. . ITER. Es T ivs Ev N D i J Qui habet servitutem itineris, non tantum pedes ire, & deambulare potest, sed etiam eques, i. inter aEtum, Τ. de semitui. rustic. prad. Imo & in sella gestatoria, vel lectica portari a servis, ι. qui sella ,st . eod. tit. Imo & nave ferri, quo casu ad fundum nisi aqua perveniri non potest, t. via .f. I.Τeod. Qui actum habet, non tantum ite , sed etiam jumentum asere , bc Velucu-
192쪽
C A p. III. De Se itutibus. I 39
lum sive plaustrum ducere, d. l. inter actum. Denique qui viam habet, potest superiora omnia agere, & praeterea ligna, vel lapides trahere, vel hastam rectam feriare : non quod juris vialis pars sit rectam ferre hastam, id enim nullatenus spectat ad utilitatem praediorum; sed quod erectione hastae, velut mensura, latitudo designetur. Si quis enim plaustrorum onera exaggerata velit per viam transvehere, NI vereatur ne exaggeratione oneris arbores finales laedantur, aut eorum fructus decutiantur, quod fieri prohibetur leg. x H. tab. t. I. l. cadere,ff. arbor. furtim caesar. potest vel ante, vel post plaustri evectionem hastam erigere, ut latitudo viae discernatur. Cfacii tamen mens alia fuit, lib. 22. Obs cap. n. Voluit enim viae finitionem &destriptionem arbitrariam esse ; in tantum etiam, vi s quis Iustus metus existat ne finales arbores laedantur, s sortὶ via ex conventione angustiore facta in ab hastae rectae gestamine, qui viam habet abstinere debeat, d. l. quisella. in fine. Porro cum viae publicae sint, de aliae privatae, quae ad praediorum privatorum utilitatem spectant; privatarum dumtaxat servitus hic constitui dicitur. AQVAEDUC Tvs EST I v s J Servitus aquaeductus non aliter olim ipso iure constitui poterat, quam si ex capite, vel fonte aqua ducerctur, l. I. g. haec intemdicta , f. de aqua cottiae or aest. Quia servitus natura tua causam perpetuam habere debet, t. foramen, ff. de semifui. v an. yrad. Caput aquae est, ubi aqua oritur de
emergit; si ex fonte, sons ipse; si ex flumine vel Iacu, prima principia follarum,
quibus aquae ex flumine, vel lacu in primum rivum compelli solent, d. f. hac intemdicta. Hodie autem ex quocumque loco aqua ducatur, recte & utiliter servitus aquae ducendae constitui intelligitur, l. servitus 9. f. de servit. rustic. praed. Ait, ex quocumque Deo ; id est ex rivo, vel ex castello, seu receptaculo aquarum ex fonte, aut flumine manantium , d. l. i. g. permittitur ,j. de aqua cottic er aestiv. Et verum est ex
quocumque loco ducta sit, aquaeductum rectε constitui ;modb perpetuam causam aqua habeat, id est natui aliter fluat: quod enim naturaliter fit, videtur esse etiam perpetuum, tametsi non fiat assidue, d. l. foramen. Qua ratione aquaeductus ex stagno constitui non potest ; quod sit aqua stativa, dccollectitia, non naturalis, id est quod si mortua, non viva. Non item ex cisterna; quia aquam vivam cisterna numquam habet. Vide Cujac. lib. M. Obs cap. 3.
g. I. Praediorum urbanorum servitutes sunt, quae aedificiis inhaerent ': ideo urbanorum praediorum dictae, quoniam aedificia omnia', urbana praedia appellamus, etsi in villa aedificata sint. Item urbanorum praediorum servitutes sunt hae, Vt Vi--CAENI.cinus onera vicini sustineat. ut in parictem eius liceat vicino tignum immittere: ut stillicidium, vel flumen rccipiat quis in aedes suas, Vel in aream, vel in cloacam; vel non rccipiat : S ne altius tollat quis aedes suas, ne luminibus vicini officiat.
Τ .EM COS IN MAE R E N et J Id est in superficie consistunt; rusticae vero in solo, non in superficie. & hoe est quod ait l. s. f hoc tit. Ideo dubitatur, an vineis acquiratur recte servitus rustica; quia in superscie consistere videntur, & ad utilitarem superficiei pertinere: servitutis enim rusticae haec natura est, ut pertineat ad solum ipsum, & constituatur, non ad putandam vineam, vel ad surculandam arborem , sed ad proscindendum solum, ut Apul. loquitur lib. i. Floridorum. Sed tamen Unuit & vineas recte acquiri; hac ratione, quod haec servitus ad solum magis,
193쪽
14o INSTIT. D. IVIT IN. LIB. II.
quim ad superficiem pertineat : ideoque sublatis vineis , servitus inhaerens solo ipsis jure remanet. Et naec est elegantiis sententia l. certo generi os de servituto. stic. praed' η QE O N I A M AE DI FICI A OMNIA J Solus Neratius, inter omnes Iurinconsultos, praedia distinguit loco, non genere, dc usu. Vrbanaque vocat omnia quae in urbe sunt; rustica quae ruri, ut colligere est ex l. 2.Τ. de servit. rustic. 8 d. vhi Praetoria, quae sunt urbana aedificia, inter rustica enumerat. & ex I. eo iure, g. vlt. f. in quibus cauc. ρ lnus vel θροth. ubi stabula meritoria rustica praedia et se vult, si ruri sunt. Sed explosa Neratu sententia, receptum est regulariter praedia urbana,& rustica non distingui loco, sed usu & qualitate : omniaque urbana elle, quae habitandi causa fusta sunt; ubicumque sint, sive in urbe, sive extra urbem, in viacis , villisque, i. v na i66. Τ. de die b. sign. Vide C Mac. in y larib. notas ad hunc tit. 3 VEL NON REcipi AT J Iure servitutis impositae, si vicino ante cesserit jus stillicidium avertendi, & deinde vicinus ei cesserit jus non avertendi, vel non recipiendi; sic enim fit, ut praedium dominans serviens fiat. quod si numquam cesserit jus stillicidium avertendi; tum non iure servitutis impolitae , sed iure proprio naturalem libertatem defendit ; quod ex Theophilo D. Cuiac. docuit in hoc 3. Scin s. aeque, in a, de actiomb.
g. II. In rusticorum praediorum servitutes quidam computari rectCputant aquae haustum, pccoris ad aquam adpulsum, jus palcendi, calcis Coquendae, arcnae fodiendae.' INrER Rus Tico RVM ORAEDIORVM J Videbantur hae servitutes ad praedia proprie non pertinere, i. f. de servitur rustic. prad. Et ita veteres Grammatici , ut Servius docet, duos tantum libros Virgilia dicebant Georgicos, & pertinere ad via litatem rusticam tertium & quartum, in quibus tractatur de pecoribus, apibus,& cura hortorum, non admittebant: sed probat Iustituatriis contrariam sentcntiam.
g. III. Ideo autem hae servitutes praediorum appellantur, E VΦ t
quoniam sine praediis constitui non pollunt. nemo enim po
test servitutem acquirere urbani uci rustici praedu , nisi qui habet praedium', nec quisquam debere, nisi qui habet prae
dium 7 NISI QUI RABET PRAEDivM J Aliud dicendum est, si servitus praedialis contemplatione personae rclinquatur, δ. l. 4. Hoc enim casu non inutiliter relinquitur ei, qui vicinum praedium non habet, ut sine ullo mendo scriptum est in I. Meta i . g. v t. Τ. de alim. ct cibariis leg. Nam Vlpianus a I Obiectionein , qualia quis facere potuit ex regula juris hoc loco proposita, perspicue respondet cellare regulam, cum non praedii, sed personae servitus est : ut in servitute gestanda, in tuo uvas premendi, vel arca tua ad frumenta,& legumina expiuuenda utendi, quas omnes constat esse potius personales, quam praediates, . v pomum, 1. de se vitii ib. Et cum certum sit liaullum aquae, ut pecoris ad aquam apphdsum, aliquando et se scrvitutem personalem, d. l. 4. si hanc servitutem, i quit Vlp dicimus ei inutiliter relinqui, qui vis num praedium non habet, iii e aciem caula erunt omnes servitutes pectonales, ut puta servitus gestandi & ceterae, quas tameia constat non inutiliter relinqui ei, qui vicinus non eli. Ne igitur sequatur hoc abi dum, &
194쪽
sniendum est utile esse fidei commissiim aquae; haec enim aqua, ut rem concludit Vlpianus, personae relinquitur. Sunt enim verba d. f. ita legenda , dc interpungenda. Nam etsi haustus aqua. ut pecoris ad aquam appulseus est servitus persona, tamen ei, qui vicinus non est inutiliter relinquitur: in eadem causa erunt servitutes gestandi, orcetera, sublata interpunctione illo loco, in eadem cause, quae elegatuistinaum sensum turbat. Vtitur enim Vlpianus argumento ab absurdo, ut in l. si unus, j. de semitato. rustis. Praed. Si omnes, inquit, domini stipulentur, vel semus communis plu- .riam, utilis est stipulatio: ne dc hic absurdum sequatur, inutilem esse stipulationem, si stipulator via plures heredes reliquerit. Eadem sorma Vlpianus, utilis est haec servi tus personae , ne ceterae personales servitutes fiant inutiles relictae personis, 'quae vicina praedia non habent.
g I V. Si quis velit vicino aliquod jus constituere, pactionibus, atque stipulationibus id essicere debet. Potest etiam in testamento quis
heredem suum damnare, ne altius tollat aedes suas, ne luminibus aedium vicini ossiciat: vel ut patiatur eum tignuim in parietem immittere, Vel stili cidium habere: vel ut patiatur cum per fundum ire, agere, aquam
sublato de idipnim tolli necesse est. V SusFRuc Tvs EsTivs J Ait Vsumfruetiim esse jus utendi fruendi ; scnempe constitutum, ut certae personae te alicia a vii frui liceat, secundum modum jure civili definitum. Vel usust ructus est jus per quod res aliena ira personae ser-Vit, ut ei liceat ea re uti frui, l. domnus, . hoc tit. Dominus relua utitur ex jure, Vel cx causa proprietatis, t. si cWm argentum . f. pen Τ. de excepi. rei juric. Ci editor cui
pignus datum est, habet quidem ius in aliena re jure constituti pignoris, sed pi-sDPre neque vri, neque frui potest. Uluarius, id est qui nudum usum habet sine tructu, uti potest, sed trui non potest; frui enim magis est quam uti, ut D. Augustin. docet tib. 2. de disse inaciviana. Qui v edtigaleni, seu emphytcuticarium fundum accepit, jus habet quod proprio nomine dicitur Emphyre uti cum , t. 3. f. si jus, is de rebus eorum qui sub tutela vel eura sunt, & in tit. d jure emp0t Non ut glossa voluit hoc loco. utile dominium, quod nullum est, ut D. Cujac. Vindicavit : N eleganter in I si domus i. g. pen. f. de let i dicitur habere aliquod jus. Ide inque de superficiari Odici potest, qui in d. . . f. si ius . dicitur habere jus Em-bat euticum, ut tandem Cui ac. agnovit. Et ita in I. I. k quia autem . f. te superficieb. Iurisconsultus ait hoc ius quasi v sumsuctum, vel vlum quemdam esse : ut recte nobis liceat dicere exemplo superficiarii, emphyleuticarium non vlumstu etiam, sed quasi usumfruet uti, vel quemdam usumfruinim habere; vel potius jus quoddam , quod proxime accedit ad dominium, & est quasi dominium. Regula iter non est
195쪽
131 INSTIT. D. IvST IN. LIB. II.
quam voluntatem domini volontis rem suam in alium transferre, ratam haberi: & ideo, cu)uscumque generis sit corporalis res, tradi potest, Ma domino tradita alienatur. Itaque stipendiaria quoque & tributaria praedia codem modo alienantur. Vocantur autem stipendiaria ' & tributaria praedia, quae in provinciis sunt: inter quae necncm S Italica praedia, ex nostra constitutione nulla cst disserentia. sed si quidem cx causa donationis, aut dotis, aut qualibet alia ex causa tradantur, sine dubio
transseruntur. 13 PER T R A DIT ION E M J Traditio propria est alienatio rerum nec mancipi, ut Vlp. docet lib. mitis. I9. Mancipatio veri, propria alienatio rerum mancipi , jure civili introducta; & tantum locum habuit inter cives Rom. Latinos colonarios, Latinosque Iunianos, S peregrinos, quibus jus commercii datum erat. Ideoque
praedia provincialia, stipendiaria, & tributaria, de quibus in hoc 3. Iustinianus,
Per mancipationem alienari non poterant; quia mancipatio dabat dominium ex Iure Quiritium, quod provinciales non habenant; & erant res nec mancipi, quae traditione alienabantur. Ne dicas tamen cum quibusdam, generaliter rem mancipi non potuiste alienari mancipatione; vel contra, rem mancipi traditione . nam quamvis traditio propria sit alienatio rei nec mancipi, & mancipatio propria alienatio rei mancipi : tamen δc in Italia, & ab iis qui jus commercii habebant, res mobilis nec mancipi, mancipatione potuit alienari; & contra res mancipi, non so- Ium mancipatione , sed etiam traditione , Vlpianus lib. Reg. sit. I. g. in bonis. Paul. lib. I. Sent. tit. 33. Venditor cogi potest, ut rem tradat, vel mancipet. sed sublata hac differentia rerum, & dominii bonitarii, & quiritarii, l. vnis. C. de usucap. transform. ut ditisentius dicam ad tit. de usucap. in remanet hic naturalis modus transferendi domini 1 ; Nihil enim est tam conveniens naturali aequisati, e c. Praecedente tamen iusta causa, l. mimquam , f. de acquir. rer. dom. Vnde merito a doctoribus quaestum est, quid sit dicendum in emptione quae scriptura perficitur, si sortὸ res tradita si a venditore ante scripturam consectain. Quod vulgb tractatur in I. contractus, C. desid. instrum. & quaeritur, an transferatur dominium; videtur enim traditio subsecuta ex causa non perfecta. Sed rectissimE, meo quidem judicio, Bariolus ait, hoc casu transire dominium ; quia quod Iustinianus constituit, emptionem non esse Perfecta ira, locum tantum habet re non tradita ; visit poenitentiae locus, & ne ulla eraditionis necessitas venditori injiciatur. At qui rem tradidit, discedere videtur a prima conventione scripturae I & ex emptione , quae regulariter perficitur consensu, rem tradere.
PER TRADITIONEM J Traditio est naturalis acquirendi modus: defi . nitur autem a Theophilo, de manu in manum transsatio, naturalem quemdam, minimaeque solemnitatis actum, & qui facile absolvi possit, continens. Ait, de manu in manum transatio; quia traditio prin dira locum habuit in rebus mobilibus, quae manu tractantur; & in quibus contractus, qui jure sentium introducti sunt,c Cepisse videntur, itemque omnia rerum commercia. Cum enim ab initio nulli agris constituti essent termini, omnisque terra uno spiritu communis esset Omnibus hominibus, I. 1 f. de jisit. O jure. Res mobiles, quod expeditiori modo acqui- Terentur , dc discernerentur , occupatione, vel traditione fiebant singulorum quod de postea ad res immobiles extensum est . quae tametsi propter maῆnitudinem mo- Vcri non possint, & transferri ; pro traditis tamen habentur , si an re praesenti
196쪽
C A P. I. De divisione rerum, oe qualitate. 1 3
eonsensus intervenerit, oc vacua possessio relicta sit, I. pen. g.M. F. de acquir. ροσPostrema hujus definitionis verba traditionem a mancipatione distinguunt. Erat
entin traditio olim proprie alienatio rerum nec mancipi; mancipatio autem aliena tio rerum mancipi, apud Vlpianum in Fr. m. tit. 19. Adeb ut olim duplex venditio, traditioque duplex suerit : una civilis& formularia ex lege XII. tab. quae fiebat per lemnem mancipationem: altera naturalis ex jure gentium sine ordine &formula , quae fiebat per traditionem. ' VOCANTvR AUTEM s T I p E N o I A R I A J Horum praediorum stunt ostendit hic quidem Iustinianus , sed non explicat conditionem, & causam appellationis eorum. Videntur autem ea fuisth , quae ab hostibus capta populus Rom. vel Princeps, iisdem devictis hostibus, quorumdam dignitate, gratia , aut amicitia motus restituebat, inquit Siculus Flaccus: cum impositione tamen oneris, vel certae partis fructuum, vel certae pecuniae, sibi tamquam directo domino lolvendae. Dire ctum enim dominium illorum praediorum retinebat potulus Rom. Vsum autem 1
seu possessionem relinquebat devictis hostibus , impolitis tributis , S stipendiis. Huiusmodi stipendiaria, & tributaria praedia in provinciis fui me, ait hic Iustinianusiadaifferentiam praediorum Italici soli, quae ut jure semper optimo donata sunt; ita& immunia, ac libera a tributis, & stipendiis erant. quo fiebat, ut ijsa alienari mancipatione possent, id est modo alienandi proprio civium Romanorum : provincialia autem nonnisi traditιone lola naturali possent; eo nimirum modo, qui semper ab initio fuerat observatus inter omnes gentes. Tandem autem sublatis a Iustiniano in I. unica, Cod. de usucapione transformanda, mancipatione; & differentia rerum mancipi,& nec mancipi; dominii quiritarii & bonitarii, ut infra latius dicam tit. de usucapion . eadem coepit emeratio praediorum provincialium, δc Italico rum ; idemque modus transferendi illorum dominii, nimirum traditio. Praecedente tamen justa aliqua causa, puta, donationis, dotiς, aut qualibet alia. Numquam enim nuda traditio transfert dominium ; sed ita, si justa aliqua causa praecesserit; propter quam traditio sequeretur, l. numquam , Τ. de acquiri rem dom.
g XLI. Vcnditae vcro rcs,-traditae, non aliter emptori adquiruntur, quam si is vcnditori pretium solucrit, vel alio modo ei satisfecerit,
veluti expromissere aut pignore dato. quod cavetur quidem etiam lege duodecim tabularum, tamcn recte dicitur &jure gentium, id est jure naturali id essici. Sed si is qui vendidit, fidem emptoris sequutus est, dicendum est statim rem emptoris fieri. g. X LII. Nihil autem interest utrum in se dominus tradat Ex .i- ρ ρ
alicui rem , an voluntate Cjus alim. δε-
g. XLIII. Qua ratione si cui libera ψ universorum nego. Ex d. l. ρ.tiorum administratio a domino permisia fuerit, isque ex his negotiis rcm vendiderit, & tradiderit, facit cam accipiciatis.
' Si cVI LIBERAJ Recte, si cui libera; multum enim reseri, an generale mandatum habeat quis, id est totorum bonorum procurator constitutus st: an praeter generale mandatum, libera administratio universorum negotiorum ei concessa sit. Si primum; ea tantum facere potest, quae utilitatem negotiorum respiciunt, id est , ex quibus conditio domim melior fieri potest,& non deterior : dc ideo, qui sic constitutus est procurator. rem domini nec donare, nec alienare potest,
197쪽
ι. procurasor retorum , f. de Procuratoribus. Quia in hoc constitutus tantiὶm videtur,u utiliter tantum administret. Si secundam; potest procurator omnia facere , sive conditio domini melior fiat, sive deterior: ucque alienare,& permutare, & donare potest, I. procurator cui generaliter, f. de nocuratorib. Quia clausula illa, ex libera, plenam & absolutam dat ei potestatem versandi in negotiis domini, modo
doli, & culpae argui non possit.
g. X LIV. Interdum ctiam sine traditione, nuda volun- oras domini sussicit ad rem transferendam, veluti si rem quam tibi aliquis commodavit, aut locaVid, aut apud te deposuit, vendiderit tibi, aut donaverit. Quamvis enim ex ea causa tibi eam non tradiderit: eo tamen ipso, quod patitur tuam esse, statim tibi adquiritur proprietas, perinde ac si eo nomine tradita fuisset. s. X L V. Item si quis merces in horreo depositas vendide- Ex d. ιν. rit, simulatque claves horrei tradiderit emptori , transfert
proprietatem mercium ad emptorem
g. XL VI. Hoc amplius, interdum &in incertam personam collata voluntas domini transfert rei proprietatem: ut ecce Praetores, Ac Consules, qui missilia factant ' in vulgus, ignorant quid eorum quisque sit excepturus : tamen quia volunt quod quisque exceperit, ejus csse, statim eum dominum efficiunt. v I MIssi hi A I ACTA tro JAd haec missilia alludere videtur Tertuli. itieruditissimo lib. de Pallis , Aut imbres ruunt, set si qua missilia cum imbribus. Cete. rum locus Musae Rhetoris, quem in posterioribus notis ex Seneca vir masnus refert, parum pertinet ad hanc sultum jaeuitionem , cum potius pertineat ad spaςsiones croci in theatris stequentissimas. Glossarium vetus , Sparsio, κeί- ό μινο νος hanc sparsionem intelligit Martialis, cum ait pulpita permadesisse croco; epigr. 26. lib. s.& in lib. ἹαIaculorum, epig. 3. Et Cilices nimbis b c maduere suis.
Quamvis ergo missilium sparsio imber dicatur a Statio fuisa est. lib. I. dc ab eo
dem Martiale nimbus, epig. 78. lib. 8. Nunc veniunt subitis lasciva numismata nimbis. Separandus est tamen croceus imber, ab imbre missilium, vel numismatum; hie enim jactatur, ut a populo colligatur, ut eleganter Martiat. ait,m in populum multa rapina cado, Ille vero, ut in theatris suavissimum odorem praestet: & ideo a Musa dicitur od . ratas imber, & ab Apuleio Musa io. imber odorus.
g. X L VII. Qua ratione verius esse videtur, si renu pro derelicto a domino habitam occupaverit quis, statim eum dominum essici. Pro derellicto autem habetur, quod dominus ca mente abjecerit, ut ad rerum suarum cita nol1t: ideoque statim dominus esse desinit. g. X L VIII. Alia causa est carum rerum, quae in Lempe, Excl. ν Dissiligod by Corale
198쪽
C A p. I. De divisione rerum, oe qualitate.
state maris, levandae navis causa, ejiciuntur. hae enim domi - norum permanent ε , quia palam cst eas non eo animo ejici,
quod quis eas habere non vult, sed quo magis cum ipsa navi maris periculum effugiat. Qua de causa si quis eas fluctibus expulsas, vel etiam in ipso mari nactus, lucrandi animo abctulerit, furtum committit. Nec longe disccdcre videntur ab his, quae de rheta currente non intellegentibus dominis
cadunt. R HAEC ENIM DOMINO R V M PERMANENT J L. qui levanda , Τ. de Di Thod. de jactu, I. ινιιacumque, Τ. de acquir. meri dom. t. pen. F. pro derelicto. Idem dicendum de rebus naufragio a sis, quas aliquando fiscus sibi vindicabat, juxta illud Poetae, Rei Dei est, ubicumque ratat. Quo jure uti volebant publicani Cycladarum insularum in elegamus. l. deprecatis f. de l. Hoc de jam. Quod Imper. Antoninus non probavit, ut colligere licet ex ι. vir. f. de incendio, ruina, ct naufragio, & l. i. C. de naufragiis. Hoc iure aliquando Vtebatur Comes Britanniae Aremoticae ; quo tamen se abdicare coactus fuit in Concilio Nannetensi , ut norat Ildebertus Cenomanensis epist. 6s. Idemque sibi Ontra naturalem aequitatem vindicare Regem Hispaniae, docet glos a in can. dispensationes,' . In Aquitania tamen etiam hodie retinet hoc jus Capitalis Busiorum, Ut Paulus Tmilius loquitur, vulgo, to Captan de Buch. Extat quoque hujus rei vestiagium in Consuetudinibus Normaniae , au time de Varen.
De rebus incorporalibus. C A P V Τ ΙΙ.
VAE D A M praetcrea res corporales sunt , quaedam incor-
CI. Corporales hae sunt, quae sui natura tangi possunt, Veis r. Grandia lut1 fundus, homo, vestis, aurum, argentum,&denique aliae Us
g. II. Incorporales autem sunt, quae tangi non possunt: qualia sunt ca, quae in jure consistunt': sicut hereditas, usus fructus, Vsius, obligationes quoquo modo contractae . Nec ad rem pcrtinet quod in licreditate res corporales continentur. nam M. fructus qui ex fundo percipi u tur , corporales sunt, & id, quod ex aliqua obligatione nobis debetur , plerumque corporale est, veluti fundus, homo, pecunia. nam ipsum jus utendi fruendi, de ipsum ius obligationis, incorporale est.' REs incorporales a Iurisconsultis dicuntur jurat, quia cum per se consistere
nequeant, juris auctoritaῖς constituuntur, & intelliguntur. Cujusmodi est here , Diuiligod by Corale
199쪽
tues INSTIT. D. IVS TIN. LIB. II.
ditas, usu sfructus, obligatio, servitutes praediorum : dc seneraliter quincumque sine ullo corpore juris intellectum habent, ut de ipsa hereditate dicitur in l. heredi- . tas , f. de petit. heredit. De v sufructu in I. a favius 66. g. pen. f. de leg. 1. & de aliis id genus rebus incorporalibus. AE IN IURE CONsis TvNT J Sic ususfructus in jure consistere dicitur, I. Afaevius pen. f. de leg. r. Iura opponuntur corporibus, ι. 3. f. i.1 de Mn. possesside corporis dominus non est, qui jus habet, ut puta servitute1n, t. l3. g. I. f. de dam. no infecto. Corpora sensu, jura intellectu percipiuntur, Papin. in I. hereditas, f. de petit. heredit. Hereditas etiam sine viis corpore , juris intellectum habet. Et ideo Metianus dicebat, quantitatem ex hereditate, quam jus esse constat, detrahi non posse, i. cogi, g. inde quaeritur, F. ad Trebellian. Eademque ratione Paulus, hereditatem pro parte divisa non posse possideri, l. 8. in fine ,Τ. de rei vindic. Imo, communio juris separatim intelligi non potest, ut elefanter Pompon. ait, in l. arbor , g. si Pereumdem,st . communi divid. Est enim jus in solidum penes quemlibet ex inultis sociis. QMe ratio efficit, ut in specie d. g. si per eum em, detur negotiorum festorum actio ; quod de Papin. probat l. liberto S. vlt. F. de negotiis gest. Quamvis actio com muni di vidundo prima fronte competere videatur, juxta regulam ab eod. Papin.
traditam in l. 6. f. ceterum, Τ. communi divid. OBLIGATION Es QUOQUO MODO coNTRACTAE J Quae ex contracta nascuntur, aut ex maleficio, aut proprio quodam jure ex variis caularum figuris ,
id est, quasi ex contractu, vel quasi ex maleficio. l. i. st . de oblig. stact. Obligationes ergo, quibus quis obligari potest, secundum varia nostrae civitatis jura, ut est indefinitione obligationis ; vel secundum jus civile, vel secundum jus honorarium,
Vel secundum jus extraordinarium, l. creditores, j. dove .signis obligationes nam urales, quae actionem non pariunt, improprie dicuntur jura , dc ita Iurisconsultus in I. quamvis, Fad Trebell. actiones civiles, & praetorias, de causas naturalium . Obligationum, ait transferre heredem in fideicommillarium.
g. III. Eodem numero sunt jura praediorum urbanorum Sc rusticorum Τ, quae ctiam servitutes vocantur.
sunt praediorum qualitates , l. qui fundum, Τ. quemadmodum servitutes amisantur, quae nempe praediorum conditiones augent, vel minuunt, i. de pupillo , S. cst belle, 1. de oper. novi nuntiat. Sic de ceterae qualitates praediorum, bonitas. salιibritas, amplitudo, jura dicuntur, l. quid aliud, j. de verb. sy. sunt autem servitutes res incorporales,& ideo, inquit l. I . f. de servitutib. vlucapi non pollunt. Quam tamen rationem ad servi tutes rusticas reserendam esse censet, quasi urbanae non sint aeque incorporales. sed sibi non constat Iurisconsultus, in vera ratione reddenda prohibitae usucapionis servitutum. Cettum enim est, de rusticas olim usucapi PQ tuisse; & hoc Aggenus Vrbicus disertis verbis confirman cum ait, tervitutem itineris biennio usucapi, & Paulus lib. I. Sentem. iit. 13. j vlt. onustam servitutem biennio intercidere, de biennio vlurpatam recipi. nam si biennio omjisia xursu po ςst . biennio recipi , ergo usucapi potest; usurpare enim illo loco Pauli, est usu acquirere a Sc Vsurpatum, usu acquisitum, in I. o. g. r.F. ex quibus carasis major. Id autem videtur sumpsisse Paulus ex iure antiquo, quod obtinuit antet legem Scribon am. Soles enim ex antiquo aure sententias receptas in lib. Sentent. Pallim repOneae. Videtur ergo lex Scribonia primum prolubuille usucapionein rusticarum ,
200쪽
iniquum enim visum est brevissiino biennii tempore, absentibus plerumque dominis, qui rebus urbanis addicti erant, per supinitatem villicorum, vel colonorum, deteriorem fieri conditionem praediorum rusticorum. Sed deinde lex Scribonia tracta fuit ad urbana praedia, in quibus tamen prete sentia dominorum facile potuit interrumpere usucapionem; ideoque id non obtinuit sine controversia. Et hoc est quod Paulus ait in L L 14. idem observari in urbanis servitutibus; quia receptum fult moribus, legem Scriboniam ad urbanas quoque pertinere Vlpianus in l. si Hiena, f. i.F. de usurpar. ct usscap. Hoc jure utimur, ut strvitutes nusquam longo tempore evi possint. Hoc est, nec in rusticis, nec in urbanis praediis. Et observa quod ait, hoe jure utimur; haec enim verba ostendunt hoc jus aliquando fuisse controversum. loia
quitur quidem i. . f. vlt. β. de Uurp. 9 usucap. de urbanis servitutibus , sed non ideo sequitur legem Scriboniam primum latam fuisse de urbanis ; potuit enim in terpretatione trahi ad urbanas: &ita lex Falcidia quae primum suit de legatis, rocte tamen dicitur ad fideicommissa pertinere; quia a legatis tracta fuit ad fideicommissa Sublata ergo usucapione omnium servitutum, remansit praescriptio longi temporis, Ls quis diuturna , j. se servitus vindic. Et ita servitus hodie usu capi non
potest, sed praescribi: imo dc usu capi, quia quae praescriptio olim scit, hodie est
iustinianea usucapio, I. unica, C. de Uιcap. transformis
via, aquaeductus. Iter est jus cundi, ambulandi homini, , ncm ctiam jumentum agendi. vel vehiculum. Actus est ius M. f. agendi , vel jumentum, vci vchiculum. Itaque qui habet iter, ' 'actum non habct. qui actum habet, Sc iter habet, eoque uti potest, ctiam sino jumento. Via est jus eundi, & agendi, deambulandi: nam & iter, & actum in se continet via. Aquaeductus est jus aquae ducendae per fundum alienum
' SER virus mere realis de qua hic agitur, est jus quoddam praedio inhaerens , ipsus utilitatem respiciens, & alterius libertatem seu jus diminuens: sive est juris qualitas, quae praedium praedio obstringit. Dicitur autem juris qualitas, non praedii; quia praedii qualitas non tantum praedium afficit, sed ei naturaliter liceret; ut bonitas, talubritas, amplitudo, l. 81. quid aliud, f. de vel b. sign. quae ob id sine interrogatione in fine legenda est, ac si dixisset Celsus auctor husus legis : aliquid aliud sunt iura praediorum, quam praedia qualiter se habentia; nam bonitas, salubritas, amplitudo, a jure distinguuntur ;qubd jus possit imponi & tolli quoquo momento, ista non possint. Idcoque male punctum interrogationis ponitur in fine illius legis. Realis autem servitus duplex est, urbana &rustica; illa urbano Praedio debetur, haec rustico : observamus enim in demonstranda servitute, non limpliciter ipsairi