D.N. Iustiniani perpetui Augusti Institutionum sive Elementorum per Tribunianum virum magnificum magistrum & exquaestore sacri palatii, & Theophilum & Dorotheum, ... libri quatuor emendatissimi ex editione Iacobi Cuiacii. In eosdem Iani A Costa antec

발행: 1659년

분량: 678페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

138 'INSTIT. D. I V STIN. LIB. II.

mum respicit voluptatem potiti, dc sanitatem hominis, quam utilitatem praedii, ut eruditissmE D. Cujac. Et ideo, si sortE per se separatim constituatur, non erit servitus praedit, i. ut pomum , f. deservit tib. Ambulare, id est spatiati ; nam qui spatia facit, dc in sua vestigia reflectit, ambulat, Sc ut glossarium vetus explicat rem, λι-τει : inde ambulationes, quae & deambulationes , L i3. fructuarias , s de Uu- frust. 8c jus deambulandi in ι. I 1. 6. 1 F. de Uu σ habitat. quod 3c tacite in servitute itineris continetur. Receptum enim fuit, ut ei cui ire permittitur ad utilitatem praedii, & ambulare permittatur. Sed quamvis sella gestatoria, de cum jumento vehi possit, L qui sella, L inter , Τ. de servituri prad. rustic tamen non potest jumentum ducere vel agere: ire enim, vel commeare, & ambulare videtur, quamvis sella, aut jumento vehatur. Sed si jumentum agit, facit contra servitutem constitutam , ut loquitur I. certo generi, st. eod. tit. de servit. rustic. rad. Agere enim licet ei qui actum habet . quid est actus est jus agendi, addere licet dc eundi; itinere enim uti potest, etiam sine jumento. Et hoc sensu recte dicimus actum esse non posse sine itinere, l. I. f. de adimenae legatis. In est enim actui iter ; & qui jam actum stipulatus

st, frustra iter stipulatui, I. qui Uumfructum, is deve . oblig. Quod ita viri docti

accipiendum elle censent, ut actui insit tacith iter , dc per consequentias; non nominatim de principaliter. quo sensu t. 4. g. Idssi strvitus vindic. ait actum esse sinertinere, id est non continere nominatim iter; cumque qui actum habet, quamvis tacite jus eundi habeat, non ita posse concipere actionem confessoriam, ire agere licere; sed simpliciter agere licerer ut contra qui iter habet, tantum ire licere. At qui viam habet, quae principaliter, Sc nominatim iter, de actum in se continet, sic agere potest, ire agere, ut in I. si eo loco os. eoae tit . ubi abusive via dici turi ter; quia

est iter cum actu, ut in I. 2.f. quemadmod. servitut. amittantur. Et valde notandum

censeo, quod hoc loco, Se in I. t. f. de servit me pred scriptum est, viam esse jus

eundi, de agendi, de ambulandi; ut quod ultimo loco ait, cst ambulandi, certissimam differentiam constituat inter actum , Sc viam . quamvis enim qui actum habet , habeat tacitὶ jus eundi, quod respicit nominatim utilitatem praedii; non videtur tamen habere jus ambulandi, quod cum pertineat ad voluptatem, dc sanitam rem hominis, ei tantum concessum videtur, qui iter principaliter, dc nominatim habet; non ei, qui per consequentias. Idebque a glossia, dc interpretibus dicitur habere, non servitutem itineris, sed eommoditatem servitutis.

objicies, cui licet quod est plus, ei debere licere quod est minus. Sed respondeo, deambulationes istas, de spatia quae quis facit animi causa in fundo alieno, graviores este domino fundi servientis; dc ideo hoc jus ambulandi non videtur esse concessum ei, cui tantiim permittitur agere jumentum, vel Vehiculum; quamvis possit ire simplicitet sine jumento, dc ulterius progredi. Eademque ratione dicimus, ei cui licet jumento vehi, non licere tamen jumentum manu, aut agere, aut ducere: quamvis parum , aut nihil intersit, an quis sedeat in equo ; an equum manu ducat. . Sed haec fuit harum servitutum subtilis differentia a veteribus constituta. geteras vide apud Cujac. lib. 22. Obscay.

ITER Es T ivs Ev N o i J Qui habet servitutem itineris, non tantum pedes ire, dc deambulare potest, sed etiam eques,l. inter actum, J. de servitur. rustic. p d. Imb de in sella gestatoria, vel lectica portari a servis, ι. qui sella ,sf. eod. tit. Ιmo dc nave ferri, quo casti ad fundum nisi aqua perveniri non potest, i. via, j. ι .sfeρέ. Qui actum habet, non tantum ite , sed etiam jumentum asere , dc Vclucu-

202쪽

C Α p. III. De Semitutibus. I 39

Ium sive plaustrum ducere, d. l. inter actum. Denique qui viam habet, potest superiora ornnia agere , & praeterea ligna, vel lapides trahere, vel hastam rectit in te re : non quod juris vialis pars sit rectam ferre hastam, id enim nullatenus spectat ad utilitatem praediorum; sed quod erectione hastae, velut mensura, latitudo designe

tur. Si quis enim plaustrorum onera exaggerata velit per viam transvehere, & vereatur ne exaggeratione oneris arbores finales laedantur, aut eorum fructus decutiantur, quod fieri prohibetur leg. x II. tab. I. I. l. cadere,ff. arbor. furtim caesari potest vel ante, vel post plaustri evectionem hastam erigere, ut latitudo viae discernatur. Cujacu tamen mens alia fuit, lib. 11. Obs cap. n. Voluit enim viae finitionem Mdescriptionem arbitrariam esse in tantum etiam, ut si quis iustus metus existat ne finales arbores laedan tur, t fortὶ via ex conventione angustiore facta) ab hastae rectae gestamine, qui viam habet abstinere debeat, d. t. qui sella. in fine. Porro climviae publicae sint, k aliae privatae, quae ad praediorum privatorum utilitatem spectant; privatarum dumtaxat servitus hic constitui dicitur. ΑQvADvCTvs EsT I v s J Servitus aquaeductus non aliter olim ipso iure constitui poterat, quam si ex capite, vel fonte aqua ducer tur,l. I. g. haec interdicta, f. de a a cottid. ct est. Quia servitus natura tua causam perpetuam habera debet, i. foramen, F. de servitur. v an. praed. Caput aquae est, ubi aqua oritur &emergit; si ex fonte, sons i pie; si ex flumine vel lacu, prima principia sollarum,

quibus aquae ex flumine, vel lacu in primum rivum compelli solent, d. g. hac intemdicta. Hodie autem ex quocumque loco aqua ducatur, recte & utiliter servitus aquae ducendae constitui intelligitur, l.servitus s.f. de semit. rustic. pred. Ait, ex quocumque loco ι id est ex rivo, vel ex castello, seu receptaculo aquarum ex sente, aut flumine manantium, d. l. i. g. permittitur ,st . de a Da cottiae ct astis. Et verum est ex quocumque loco ducta sit, aquaeductum recte constitui ;modb perpetuam causam aqua habeat, id est natui aliter fluat: quod enim naturaliter fit, videtur esse etiam perpetuum, tametsi non fiat assidue, d. l. foramen. Qua ratione aquaeductus ex stagno constitui non potest ; qudd si aqua stativa, & collectitia, non naturalis, id est quod si mortua, non viva. Non item ex cisterna; quia aquam vivam cisterna mim- quam habet. Vide Cujac. lib. II. Obs cap. 3.

g. I. Praediorum urbanorum servitutes sunt, quae aedificiis inhaerent ': ideo urbanorum praediorum dictae, quoniam aedificia omnia , urbana praedia appellamus, etsi in villa aedificata sint. Item urbanorum praediorum servitutes sunt hae, Vt Vi- Σηcinus onera vicini sustineat. ut in parietem ejus liceat vicino tignum immittere: ut stillicidium, vel flumen rccipiat quis in aedes suas, vel in aream, vel in cloacam; vel non recipiatne altius tollat quis aedes suas, ne luminibus vicini officiat.

Τ AE BIFICras iN HAE R E N T J Id est in superficie consistunt; rusticae vero in selo, non in superficie. & hoc est quod ait L . f. hoc sit. Ideo dubitatur, an vineis acquiratur recte servitus rustica ; quia in superficie consistere videntur, & ad utilitatem superficiei pertinere: servitutis enim rusticae haec natura est, ut pertineat ad solum ipitim,&constituatur, non ad putandam vineam, vel ad surculandam arbo rem , ted ad proscindendum selum, ut Apul. loquitur lib. r. Floridorum. Sed tamen Obtinuit & vineis recte acquiri; hac ratione, quod haec servitus ad solum magis,

203쪽

quina ad superficiem pertineat : ideoque sublatis vineis , servitus inhaerens solo ipsi, jure remanet. Et naec est eleganti sis sententia l. certo generi os de servitutib. stic. prae

' ' Q y ONIAM AEDIFICO OMNIA J Solus Neratius, inter omnes Iurisi consalios, praedia distinguit loco, non genere, & usu. Vrbanaque vocat omni R quae in urbe sunt; rustica quae ruri, ut colligere est ex l. 2.1f. de servit. rustic. 8 d. ubi Praetoria, quae sunt urbana aedifici a , inter rustica enumerat. & ex l. eo iure est. f. in quibus cauc prinus vel hypoth. ubi stabula.meritoria rustica praedia esse vult, si ruri sunt. Sed explosa Neram sententia, receptum est regulariter praedia urbana, & rustica non distingui loco, sed usu & qualitate : ominaque urbana ella, quae habitandi causa facta lunt; ubicumque sint, sive in urbe, sive extra urbem, in vicis, villisque, l. i66. Τ. de υeb. sign. Vide Culac. in priorib. notis ad hunc tit. VEL NON R E C l PI A T J Iure servitutis i inpositae, si vicino ante cesserit jus stillicidium avertendi, & deinde vicinus ei cesserit jus non avertendi, vel non recipiendi; sic enim fit, ut praedium dominans serviens fiat. quod si nuinquam cellerit, ins stillici duini avertendi; tum non iure servitutis impositae , sed iure proprio naturalem libertatem defendit; quod ex Theophilo D. Cu)ac. docuit in hoc g. & in j. aeque, in φῶ, de actiomb.

g. II. In rusticorum praediorum' servitutes quidam computari recte putant aquae haustum, pccoris ad aquam adpulsiim, jus pascendi, calcis

Coquendae, arenae fodiendae.

INIER Rus Tico Ru M p RAEDIORVM J Videbantur hae servitutes ad praedia propriE non pertinere, i. ff. de servitur rustic. prad. Et ira vcieres Grammatici , ut Servius docet, duos tantum libros Virgilii dicebant Georgicos, dc pertinere ad via litatem rusticam ; tertium & quartum, in quibus tractacur de pecoribus, apibus,& cura hortorum, non admittebant: sed probat Iustituanus contrariam sententiam.

c. III. Ideo autem hae servitutes oraediorum appellantur, Ex Vlp quoniam sitne praedus constitui non pollunt. numo enim pQ had.

test servitutem acquirere urbani uci rustici prae dii, nisi qui habet praedium R, nec quisquam debere, nisi qui habet prae

dium a

7 NISI QUI RABET ΡRAED1 vM J Aliud dicendum est, si servitus praedialis

contemplatione personae relinquatur, is. l. 4. Hoc eni in casu non Inutiliter relinquitur ei, qui vicinum praedium non habet, ut sine ullo niendo scriptum est in I. Meta i . 3. v t. H. de alim. ct cibariis teg. Nam Vlpianus a i obiectionem , quam quis facere potuit ex regula juris hoc loco proposita, peripicue respondet cellare regulam, cum non praedii, sed personae servitus est: vi in servitute gestandi, in tuo uvas premendi, vel arca tua ad seu menta,& lcgumina ex pii cada utendi, quas omnes constat esse potius personales, quam praedia es, I. v pomum , f. de se visu ib. Et cum certum si haustum aquae, ut pecoris ad aquam appulsum, aliquando et Ic λcvitutem personalem, d. l. . si hanc servitutem, ij quit Vlp dicimus ei inutiliter relinqui, qui vicinum praedium non habet, ita eadem causa erunt omnesse vitutes personalcs; ut puta seivitus etestandi & ce cerae, quas tameia constat non inutiliter Iebnqaici, qui vicinus non et t. Ne igitur sequatur hoc abi duiu, dc-

204쪽

siniendum est utile esse fidei commissum aquae; haec enim aqua, ut rectὲ concludit Vlpianus, personae relinquitur. Sunt enim verba d. f. ita legenda, & interpungenda. Nam etsi haustus aqua, ut pecoris ad aquam appιdfus est servitus person , xclmen ei, qui vicinus non est inutiliter relinquitur; in eadem causa erunt semiiures gestandi, straterae, sublata interpunctione illo loco, in eadem cause, quae elegantissimum sensum turbat. Vtitur enim Vlpianus argumento ab absurdo, ut in l. si unus, ff. de se ituto. rustic. prad. Si omnes, inquit, domini stipulentur, vel semius communis plurium , utilis est stipulatior ne de hic absurdum sequatur, inutilem esse stipulatio nem , si stipulator viae plures heredes reliquerit. Eadem forma Vlpianus, utilis est haec servitus personae , ne ceterae personales servitutes fiant inutiles reli me personis, quae vicina praedia non habent.

g Ι V. Si quis velit vicino aliquod jus constituere, pactionibus, atque stipulationibus id efficere debet. Potest etiam in testamento quis

heredem suum damnare, ne altius tollat aedes suas, ne luminibus aedium vicini ossiciat: vel ut patiatur eum tignum in parietem Immittere, VClstili cidium habere: vclut patiatur cum per fundum ire, agere, aquam

ve ex eo ducerc.

Vs VsFRV crus est jus' alienis rebus utendi fruendi', L

salva rerum substantia . Est enim jus in corpore. quo sublato de idipsum tolli necesse cst.' USUS FRUCTVs Es T ivs J Ait usum fructum esse jus utendi fruendi ; sic nempe constitutum , ut certae personae re aliena uti frui liceat, secundum modum jure civili definitum. Vel usus fructus est jus per quod res aliena ita personae ser-Vit, ut ei liceat ea re uti frui, I. dominus, sy. Doctis. Dominus relua utitur ex jure, Vel ex causa proprietatis, i. si erem areentum . g. pen Τ. de excepi. rei judic. Creditor cui

Pignus datum est, habet quidem ius in aliena re jure constituti pignoris, sed pi-Snore neque vri, neque frui potest. Vsuarius, id est qui nudum vium habet sine fructu, uti potest, sed trui non potest frui enim magis est quam uti, ut D. Augustin. docet ib. 1. de dissi a Ch-istiana. Qui vectigalem, seu emphyleuticarium fundum accepit, jus habet quod proprio nomine dicitur Emphytcuticum , i. 3. f. si jus, F. de rebus eorum qui ob tutela vel rara fiant, & in tit. C. d jure emp0t. Non ut glossia volvat hoc loco, utile dominium, quod nullum est, ut D. Cujac. vindicavit zec eleganter in t si rimus i. g. pen. Τ. M leg. 1 dicitur habere aliquod jus. Ide inque cie superficiario dici potest, qui in d. l. 3. g. si us . dicitur habere jus Em-bat euticum, ut tandem Cui ac. asnovit. Et ita in l. i. g quia autem . f. te superficiis. Iurisconsultus ait hoc ius quasi usu infructiim, vel usum quemdam esse : Vt recte nobis liceat dicere exemplo superficiarii, emphyleuticarium non vlumfructam, sea quasi viamfructum, vel quemdam usum fructum habere; vel potius jus quoddam , quod Protinie accedit ad dominium, & est quali dominium. Regulariter non est

205쪽

1 INSTIT. D. Ius T IN. LIB. II.

fructus sine usu; sed tamen interdum accidit, Vt si sine usu, in L persemum. S. vlt. f. de Uu ct habit. Vide C ac. lib. 3. Obs cap. 9. in sine, dc lib. is. cap. 12. Vsus p Ruc Tvs EsT Ius J Dicitur jus, quia est servitus, seu res incorporalis ; quamvis enim in fruendo, ac consequenter in facto, quod quandoque juri

opponitur, consistat, & fructus contineat, qui corporales sunt: non tamen ex eo tectE conficitur usum fructum non esse jus, nec servitutem, nec rem incorporalem

quia, ut Theophilus ait, v suffructus est jus incorporale, quod praedicatur de re corporali; diversique generis esse possunt quod continet,& quod continetur. Dices: usus fructus est pars fundi, l. .f. de Uufrict qaemadm. Ergo est corporalis, qualis est fundus. Respondeo, usumfructum partis effectum continere, similemque esse parti fundi, quia omne emolumentum continet fundi; non tamen proprie partem fundi esse, vere enim v sfructus in iure, non in parte consistit, L Mavius fundo legato . g. de leg. 2. Vel respondeo d. legem accipiendam esse de usufructu causati, qui hie non definitur; sed formalis tantum , qui proprie servitus cst, de non pars fundi, l. recte, f. de verb. sign. Rr avs ALIENis J Quia in re sua & propria non est usus fructus , praedio enim meo utor fruor non jure servitutis, sed jure dominii. Nemini enim res sua

ι VTEN Di FRvEN DIJ Quia usi fructus sine usu, & fructu esse non potest, i. per servum, S.I.F. de usu ct habit. Dices: nihil interin usus fructus an usus legetur , d. l. per seremn: Ergo viasfructus sine usu consistere videtur. Respondeo: nihil quidem interest usustrii stus an usus legetur: quia hoc casu fructus tacite, &fier interpretationem usum continet: cui enim frui licet, quod est plus, eidem utiicere debet, quod est minus, I. 1I. g. de Reg. jur. Tametsi fructus sine usu hoc uno summe notando casu reperiri possit, veluti si mihi usus, tibi fructus relictus sit; frui

enim tantum poteris, non uti, & ego tantum Vti, non frui, d. l. persemum.' A SALVA RERvM svBs TANTIA J Ouia salva non manente substantiavsusfructus finitur. Est enim usus fructus jus in corpore, quo sublato &ipsum tolli necesse est, l. 2.Τ.hoetis. Quasi diceret, usu sfructus est qualitas, quae existere non potest pereunte re, id est dominio cui inhaeret. Et eapropter fructuarius regulariter stipulanti proprietatio cavere debet, se usu fruiturum boni viri arbitratu ; Afinito v fructu, se restituturiun quod inde extabit , l. i. f. Uufriarii. qitema . cav. i. si cujus is .f. hoc tis.

g. I. Vsus fructus a proprietate separationem recipit: Idque pluribus modis accidit. ut ecce, si quis usum fructum alicui legaverit : nam heres nudam habet pro prictatem , legatarius usum fructum. Et contra, si fundum legaverit, dedulio usu fructu , legatarius nudam habet proprietatem, heres vero usum fiuctum. Item alii usumfructum , , alii deducto eo fundum lcgare potest. Sine testamento vero si quis Velit usum- Ee CUL fructum alii constituere, pactionibus aestipulationibus id efficere debet. Ne tamen in universum inutiles essent proprietates, semper abscedente v su fructu: placuit certis modis extingui usum fructum, dc ad proprietatem reverti.

1 ITEM ALIi Vs v MERY crv MJ Potest, inquit Accursus, dc aliis modisia

206쪽

ι. Troeulus, F. hoc tis. Sed veram hujus legis mentem nec Accursius, nee Accursi sequaces assiecuti sunt. Docet Proculus quando insula ita legari possit, ut ei servitus imponatur, quae alteri insulae hereditariae debeatur; quam nempe legatarius teneatur praestare, vel tradere praestita cautione, ex Labeonis sententia, de qua ind. quoties est.F. de servitutib. & in ι. 3. g. si iter, is de actionis . empti, vel per patientiam

constituere. Servitutes enim vel per traditionem, cujus loco interponitur cautio;

vel per patientiam constitui dicuntur, Lsi ego, 6. si de Uufructu , Τ. de public. in remas. Vt erso legatarius vel tradere servitutem, vel pati teneatur & cogatur; induxit Proculus duos modos, duasque formulas imponendi servitutes insulae legatae. Et ita Gallus Aquilius induxi me dicitur sermulam, qua licet postumos nepotes instituere, in l. Gallus,f. de liberis er po iam. Iuriscontulti est enim munus, consilia & cautiones excogitare rei, jurisque sui tuendi causa: quod praestat Modestinus in libris, qui dicuntur ἀρα uania I. Tale autem est L απυν, vel consilium Proculi ; ut insulae quam legat testator, quamque vult servite insulae hereditariae, legatario

usum fructum relinquat sub conditione praestandae cautionis, per quam constituitur dc traditur servitus. Quod sic accipiendum est, ut proprietas ei censeatur legata pure, ususfructus velli sub conditione: ut quemadmodum Praetor mittit vicinum in possessionem vitiosarum aedium, ut taedio possiessionis a domino extorqueat cautionem, de qua intiti de damno infecto: sic testator non ante permittat legatarium babere plenam potestatem in insula, quam prius praestiterit cautionem. Erit igitur interim , id est ante praestitam cautionem , vsusseuctus penes heredem a proprieta iste separatus. Hoc autem fingi non potest, si cum veteribus dicamus proprietatem ipsam fuisse legatam sub conditione praestandae cautionis; quia ante eventum conditionis non potest acquirere legatum legatarius. Haec autem conditio non potest

impleri a legatatio; quia rei alienae, id est insulae hereditariae, quae pendente conditione pertiqet ad heredem, non potest legata ius imponere servitutem. Qui hoc ergo tentant, faciunt ut ridiculum omnino sit Proculi consilium; si proprietas relicta sit sub impossibili conditione, quam intestamentis pro nulla haberi constat, i. 3.f. de condit. st demonstri Et haec est liquida interpretatio primae Prmulae. Secunda vero sententia haec est. Ut legatario non sub conditione, sed ad certam conditionem, vel ad tempus censeatur legatus vlasfructus insulae. ut si forsitan non patiatur legatarius heredem uti servitute luminum, id est si insulam legatam altius tollat, usus ructus ipso jure recurrat & redeat ad heredem, & remaneat proprietas nuda penes legatarium; quae omnia bellissime cadere possunt inviamfruebim, L F. hae tit. At ante Iustinianum, id est ante leg. vlt. C. de legatis, hoc nemo fingere potuit in ipsa proprietate; quia non potuit penes legatarium eme tem-eoralis. Et ex iis apparet quam malὸ fingant veteres, vel proprietatem cum Vitructu fuisse legatam via, sub conditione praestandae servitutis; vel fuisse legatam viai nudam proprietatem sub eadem conditione, & alteri u infructum. In hac autem specie non dubito quin & alia remedia suppetant heredi, quasi servi tute ab ipsi,

testatore imposita, I. r. f. de servitute legata r sed praeter haec docet Proculus modum , quo praestare, vel pati servitutem cogatur legatarius, ne plectatur amissione usu sfructus. Et ita d. lex Proculus, pertinet ad hunc titulum , quia legatario non praestante cautionem, vel patientiam, separatur Usus fructus a proprietate. ε PACTIONIBvs ET s T I pu L AT ION I B v s J Idem de servitutibus dicitur in j. vj sup a, tit. proxim. Pactiones cum ait, meo quidem judicio intelligit Conventiones juris gentium, quae vel transeunt in proprium nomen contractus

207쪽

vel quae traditione, vel causa sumpserunt effectum, & quae non sunt nudae passi nes,l. 7. f. de pactis. Porro constitui dicitur ususfructus testamento, contractibus juris gentium, vel pactionibus in continenti additis, vel contractu juris civilis, id est stipulatione quae firmandae obligationis causa subjicitur : ex quibus omnibus nascitur obligatio, qua quis tenetur dare viainfiuctum, t. s. g. dare, j. hoc tit. dc petitur actione pcrsonali, l. eomuptionem, Coae. hoc tis. Sed & constitui aicitur per tr ditionem , vel per patientiam, d. I. si ego, 6. si de Uufructu , f. de Publiciana in rem assit. Eodemque exemplo dos constitui dicitur cum promittitur , & constitui quoque cum datur, l. s. f. soluto matrim.

g. ΙΙ. Constituitur autem v sfructus non tantum in fundo, & aedibus, verumetiam in servis, & jumentis, dc Ceterivrebus : exceptis iis quae ipso usu consumuntur. Nam hae res neque naturali ratione, neque civili recipiunt usumfructum: quo numero sunt vinum, oleum, frumentum , Vestimenta et quibus proxima est pecunia numerata. Namque ipso usu assidua permutatione quodammodo extinguitur. Sed utilitatis causa senatus censuit, posse etiam carum rerum usumfructum constitui: ut tamen eo nomine hcredi utiliter caVcatur. Itaque si pecuniae ususfructus legatus sit, ita datur legatario , ut ejus fiat: M legatarius sati et heredi de tanta pecunia restituenda, si morietur aut capite minuetur. Ceterae quoque res ita traduntur legatario, ut ejus fiant. sed aestimatis his , satis- datur, ut, si morietur, aut capite minuetur, tanta pecunia restituatur, quanti hae fuerint aestimatae. Ergo senatus non fe- Ex Cais IrCit quidem earum rerum usumfructum nec enim potcrat 7

sed per cautionem quasi usumfructum constituit. a

7 Nae a MIM POTERAT J Caius in I. a. f. deus r. earum reri que Uu cons munt. Nec enim naturalis ratio auctoritate senatus commutari potuit. Eademque form

de lege naturali M. Tuli. in fragmento quodam, lib. 3. de Republica, Nec vero pers namm, aut populum solvi hac lege possumus.

g. III. Finitur autem v sfructus morte fructuarii, & du, Hunc, .ctbus capitis deminutionibus, maxima & media, S non Viendo per modum S tempus'. quae omnia nostra statuit Constitutio. mod. UMC. Item finitur ususfructus , si domino proprietatis ab usufructuario cedatur nam cedendo extranco, nihil agit') vel cxcontrario, si fructuarius proprietatem rci adquisierit: quae res Consolidatio appellatur. Eo amplius constat, si aedes incendio consumptae fuerint, vci ctiam terraemotu, vel vitio suo corruerint , extingui Vsumfructum, & ne areae quidem Vsumis fructum deberi.

PER MODUM ET TEM pvs J Per modum, inquit Aecursius, si tamquam bonus pat iam. non utatur. Et ita In l. i. S. vlt. F. hoc tit. vlain fructuarIi ad mo

dum,

208쪽

CAP. IV. De VIustructu. I 4s

dum, non ad qualitatem referendum esse, quod Criacius & Theophilus probant:

nam alio modo uti, quam quo usus sevctus constitutus est, non uti est. Sed addit Accursius melius esse, si dicamus per moderatum tempus , id est certo modo, certoque tempore constitutione Iuttiniani praestituto. Quae sententia sic vindicari potest, ut hodie non amittatur ususfructus per continuum illud biennium, per continuum tempus, ut loquitur l. 7. f. quemadmodum semit. amist. Quo fructuarius, qui possessione fundi non utebatur, usumfructum amittebat, auctore Paulo lib. 3. Sem. tit. 6. g. non utendo. Quem amittendi modum lustulit Iustinianus; quia, ut ait in s. I.d. l. corruptionem, Multae est innodirabiles causa rebus incidunt monalium, per quas homines

jugiter retinere quod habent non possunt. Et est fatis duram per huj modi dissiculiatos amittere, quod 'met possessum est. Et observa quod ait fugiter, id est continui, . sic in

I. 2. C. Theod. de in integrum restitui. juge tempus, est continuum tempus , ut colligere licet ex l. vlt. C. de temporis. in integ. restitui. quod & ad d. titulum in Parat. Od. Cujacius observavit.

Immutavit ergo Iustinianus non solum tempus biennii, substituta praesicriptione longi temporis, ut in I. pen. C. de servitur. ct aqua I sed elim modum, per quem non utendo jugiter, & continuo fructuarius us una fructum amittebat. Et ideo subjicit, qua omnia nostra statuit constitutio, id est , d. L corruptionem. Qitie tamen nihil constituit, vel mutat in modo, quo quis uti si ui debet tamquam bonus paterfam. Sed quoniam viris doctis valde facet prima sententia, per me liceat & hanc interpretationem admittere; quam ramen rejicere videtur Iustinianus, cum ait, qua omnia nostra statuit constitutis. Imo contri sic possutu commodisti me ratiocinari. qui aliter utitur quam vir bonus arbitrabitur, non videtur amittere usum ruinim; sed committitur stipulatio, de qua tractatur in tit. Uustrictuarius quemadm. caveat, i. i. g. pen. f. eod. sit. Et vel viafructuarius utitur, vel alius ejus nomine, ut in l. ar boribus II. f. us fractuamus, is hoc rit. nam si non suo nomine, hoc planὸ uti non est, I. Pomponius , Is quibus modis usuifr. amiit. At si aliter quam debet utatur, quamvis malἡ utatur, tamen videtur per abusum retinere usum fructum; cum proprietario satis superque consultum sit per stipulationem, de ceteras actiones, de quibus in I. sed Ο si quid, S. st generaliter, t. cum Uufru Dario, f. hoc tit. Et nullo, quod sciam, loco scriptum est, hoc modo amitti v summictum, sed eum qui abutitur prohiberi posse competentibus actionibus, ι. spendentes, g I.;f. hoc tit. vel statim committi stipulationem, l. si cujus, si Uufructus, st. hoc tit. I. i. D utilius, j. Uufrust.

quemam. caveat. Scio non ineleganter dici posse, has omnes actiones vel remedia proprietario dari, vel ut damnum, quod proprietati inflixit fructuarius sarcire teneatur ; velut ossicio judicis ad rectum, & concessum usum redigatur: & praeterea, fructuarium qui per constitutum tempus abutitur potius, quam Uritur, amittere usum fruebam ; ut Dac veluti duplici poena plectatur. Sed nonne potius hoc videtur imputandum proprietario, qui cum prohibere postit, vel agere ex stipulatione; tamdiu patitur fructuarium te abuti, & per abusum retinere usumfruetani. Ait Paulus d lib. Sent. tit. 6 quinque modis alnitti usum fructum, duobus velo finiri; sed de hoc modo amittendi perpetuum silentium. Ait quidem non utendo amitti, si possessione fundi non utatur fructuarius ; sed possessione fundi utitur, etiam is qui aliter utitur, quam vir bonus, id est judex arbitrabitur , cujus ossicio hoc tantum continetur, ne aliter utatur quam debet, I. divus, 3. vlt. f. de usu ct habit. Nec me movet argumentum, quod 1 1 ervitute reali duci potest. nam vel quis Hia servitute utitur, quam constituta, puta aqua diurna pro nocturna, ut in ι.st com

209쪽

1 6 INSTIT. D. IVS TIN. LIB. II.

-munem, s. vlt. t. si quis alia f. quemadis. semiri amisi. vel plus in eadem servitute facit, quam facere debuit, puta quadriga utitur, cum biga tantum scrvitus constituta sit. vel latiore itincre utitur; vel plura jumenta agit quam liceat, ut in l. is cui via,ffeod. tit. Primo casu servitutem amittit, quia omnino alia re utitur; secundo nouamittit. Et ita fructuarius, quamvis plus faciat in re cujus v sumseuctum habet, quam facere debeat, non potest dici alia re uti; sed eleganter dicitur aliter uti, vel plus facere in ipsa re, vel in ipso usust uctu, d. l. rivus, g. vlt. d. l. i. *. habet autem , fususfri quemadm. caveat. Ideoque comparatur ei, qui plus in eadem scrvitute facit, quem & dominus fundi servientis, exemplo proprietarii, prohibere potest, d. l. is cui via. Sed praeter prohibitionem, in ut uiructu necessaria fuit stipulatio. ut in hoc quoque certissima differentia constituatur inter v infructum, S iei vitutem : quia unus & idem est usust uchus, cuius usus pendet ex stipulatione, vel ex arbitrio iudicis, & hac ratione modus utendi incertus esse videtur; quod cnim arbittarium est, incertum est, ut apud Comicum in Penulo, Nunc Pol ego perii ceno, non arbitram.

Et M. Tuli. in oratione pro S. Roscio, Arhitria omnia esse incertae petunie. Servitus vero semper, δ ubique certa est ; quia pendet ex certa constitutione. At longe alia rario est v susi luctus ; quia vel plus sibi licere potest contendere fructuarius, proprietarius Vero minus, ct recurrendum est ad arbitrum, vel judicem , qui hoc constituat. Ante arbitrium orgo judicis, non potest videli fructuarius vlunal Iuctum amIsisse, quamvis plus fecerit, quam facere debeat, argumento l. Io. f. r. f. comm . divid. Haec omnia me movent, ut non temere discedam a secunda sententia Accursu; quia, ut dicam explicatius, post varam mentis meae agitationem tandem an madverto perspicuum csse sensum verborum Iustiniani, usumfructum finiri, vel amitti h

die, non utendo per modum, or tempus. Hoc enim ait ut doceat, non ut olim amitti

non utendos bio tempore; sed de hunc modum desiderari, ut proprietarius praescri- tionem x. vel xx. annorum sibi acquirat, id est praescribat libertatem usus fructus facto suo per contrariam possessionem. Non amitti igitur omni modo non utendo, sed interrupta possessione, quae hanc praescriptionem acquirit ei qui pCssidet,l. 2. C. de longi temp. praescript . Olim v suffructus ipso Jure non utendo amittebalur, nec libertas usus fructus usucapi potuit λ quae enim non utendo amittuntur usucapi non possunt, ut docet Paulus sio. I. Sent. tit. de semittit. in principis. quae vero usucapi possunt, non omni modo pereunt non utendo, ut de servitute urbana dici solet; in qua hoc desideramus, ut vicinus novi aliquid faciat, de facto libertatem usucapiat, I. 6.F. de servituto. vis. praed. Et ideo hae servitutes, ut nonu natim d. lex 6. ait, non omni modo percunt non utendo; sed non utendo per eum modum, quem is qui usucapit libertatem servare debet. quod & de viafructu Iustinianus ait in d. l. corruptionem , 3. r. his vcrbis: Sed nec isthim usu ructum non utendo cadere, &c. quia nempe, ut subjicit, hodie necellatia est continua, & non interrupta possesso ejus qui sun dum postidet, in quo usustructus constiturus est. Et hac ratione, ex hac nova constit. recte ususfructus proprietati comparatur, quae non amittitur nisi contrario facto,

vel contraria policstione, quae postidenti acquirit praescriptioncm longi temporis. Olim is chii fundum, cujus vfusfructus alienus erat, usucapiebat, non potuitv sucapcre usumfructum. t. 44. 3. non mutat, f. de usum. 2 Uue. & ibi Cujacius et hodie cum ipso fundo, si fructuarius non interpellat possidentem, praescribi potestu subfructus. Hodic igitur quia praesci ibitur, vel usucapitur usucapione Iustinianealix erras vi fructus, non omnimodo amittitur us fructus non utendo , sed vi I

210쪽

stinianus ait hoc loco, non utendo per modum & tempus, id est, ut dixi, certo m do , certoque tempore constitutione Iuttiniani praefinito. Nec si rem omnem penitius inspicias, Theophili interpretatio hunc sensum rejicit, non utendo, inquit,

ρηθῶ. M a e m. - κο ρ, quae verba non male vertas, per modum conventum,& tempus constitutum: tamen Zc quod ait nihil vetat interpretari certoe modo ; sic enim vetus glossarium isti, certus: & referre non ad certam conventio nem partium, vel via,fructus constitutionem; sed ad certam definitionem Iustinia nex constitutionis, quae non soluin certum tempus, sed & certum modum praescribit, quo quis non utendo hodie amittit usumit rictum. Et si vis referre ad modum quo uti debet fructuarius, plane efficies Iustinianum, qui nobis inuio hujus libri leavem ac simplicem viam promittit, obscure & ambigue loqui. Nam qui dicit eum,

qui non utitur tamquam bonus paterfam. amittere usumstuetum ; non simul & hoc necessario dicit, eum qui omnino non utitur amittere. Haec enim sunt natura diversa, male uti,&omnino non uti. Et si hoc receptum fuit, ut vult prima interpretatio, eum qui male utitur amittere usu nafructum quia uti alio modo, quana quo constitutus cst v suffructus, non uti est: vera docendi ratio hoc em agitat, ut prius doceas,& constituas eum qui omnino non utitur, amittere usumfructum: & deindo insinues receptum fuisse eum qui male utitur , debere quoque amiticie; quia male

uti non uti est. Quod tamen constare non posse sapra docui i quia id nullo locci

scriptum reperitur. Reliat tibi hac. vlucus, a quo nastiumma vi adhibit, hoc extorquere non potes.

Sumina autem superioris disquisitionis breviter haec sit. Olim ususti uchus amittebatur ipso jure biennio: hodie non amittitur, nisi exceptione, vel praescriptione fructuarius excludatur. Olim proprietas usucapi potuit, v lusfructus usucapi non potuit; hodie sublata in differentia haec ; quia vlus se uetus usucapione Iustimancyν lucapi potest. Ex quibus efficitur, Iustinianum dixi Te vlum fructum amitti non utendo per modum, re tempus constitutione nova praefinitum, ad quam nominatim nos remittit Iustinianus. sed hujus longioris excessus peto veniam a studiosis.' CEDENDO EXTRANEO, NIL A G I TJ Imb , ait Accursus, tunc usu suu chus ad proprietatem recurrit, i. si Uusfructus ,st . de iure rit. Et quamvis dicat hoc loco, nil agitur. Id ita cise accipiendum Iohannes docuit, ut nihil agatur in persona extranei; agatur tamen aliquid in persona proprietarii, ad quem vi usseuehus amissilus hac cessione statim recurrit: & ita assumitur hoc quoque casu inauditus modus, quo ususfructus amittitur. Sed contra Paulus disertis verbis lib. 3. Sent. tis. 6. In Iure cesine, inquit, amittitur Οιsfructus, quoties domino proprietatis eum fremiarius in jtire cesseriti; ergo non aliter. Accursi tamen sententiam, quod miror, D. Cujac. probat, ad Vlp.M. Iv. in notis priorisus hoc loco, & in Sent. Pauli ad d. tit. 6. Ego didici malis id colligi ex d. l. F. Uufrae Us, cujus perspicua sententia haec est, hancccstionem in iure villii transferre in cxtraneum, & usum fructum ita inutiliter in jure cessum aliquando solitis, & constitutis modis ad proprietarium revetitarum; non eodem momento quo cessit fructuarius extraneo, sed jui e suo, pura mortuo fiuctuario, vel capite minuto. Nihil agere dicitur is proprie, qui omnino frustra facit, & cujus actus nihil operatur; ut in hoc casu non potest facere fructuarius qui male cellit, quin aliquando usu sfructas recurrat ad proprietatem. Sed instat vir praeliantissimus, ex l. perservum, s. vlt. f. de acquir. rer. dom. juncta l. qui mihi, j. de donat. Nam quod Iulianus ait in d. l. perservum, nihil agi si pro

rator rem hac mente datam, ut domino acquiratur, ea inciue accipiat, ut sua

SEARCH

MENU NAVIGATION