장음표시 사용
211쪽
faciati vel si servus communis, quod uni domino datum est alteri velit aequirere aut utrique: sic accipiendam esse Vlp. ait in d. t. qui mihi, ut nihil agatur in persona procuratotis, sed acquiratur domino , nec in peribna alterius domini, cui nihil donare voluit donator, sed in persona ejus cui donare voluit. Idemque diceridum videtur nostro casu, ut nihil agatur in persena extranei ; agatur tamen aliquid in per ira domini proprietatis. Sed respondeo perspicuam esse Iuliani mentem, ut in superioribus casibus omnino nihil agatur; quia cum per procuratorem, vel servum acquiratur domino, rectissime Iulianus existimabat inspiciendam esse mentem eius per quem acquiritur. Et observandum est Vlpianum lib. 7. disputat. ex quo d. l. qui mihi, sumpta est, ex jure, quod tandem obtinuit, ita veterem sententiam Iuliani amoliri, vel interis pretatione lenire ; ut nihil intelligatur agi in persona procuratoris, vel in persona alterius domini ; agatur tamen aliquid in persona domini cui donare voluit, inspecta mente donatatis. Quae ratio essicit, ut non obtineat quod an se responderat Iulianus. In libris autem dilutationum Ulpianum, Venuleium , Triphomnum, proposuille jus novum, quod usu & tritura tori tandem receptum fuit, idem docuit Cujac. ad i. 1. f. his legibus, st. de orig. jur. Sed quod tandem placuisse Vlpianus ait, inspecta mente ejus qui donare voluit domino , nemo non videt in nostro casu locum habere non posse; quia nihil in proprietarium transferre voluit V fructitarius, nec ci potuit extraneus quicquam acquirere. Cum enim hujus injure cessionis capax sit tantum proprietarius, Sc constet cessionem in iure esse actum legitimum, qui nec per procuratorem expressum peragi potest; nemo enim, ut est in regula juris, alieno nomine agere potest; multo minus dicendum videtur Ductuarium extraneo cedentem , hoc actu legitimo in proprietarium transferre ius v suffructus.
Dices vel ideo transire, quia fiuctuarius, quantum in eo fuit, hoc jus omne a se abdicavit; quod sui natura necessc est ut recurrat ad proprietatem. Sed respondeo usum fiuctum in jure, id est ad sellam Praetoris, fructuarium cedere posse , praesenti tamen proprietario, adhibitis solemnibus. quae ex Cato nostro Boetius exprimit in Topica Ciceronis. Et si verum est, quod Vlp. titati I9. ait, rem Omnem agi inter tres personas, inter cedentem, vindicantem, & addicentem; id est inter eum qui cedit, eum cui ceditur, & Praetorem addicentem: qua ratione assumere pota 1 timus quartum, id est proprietarium absentem; cum sit certissimum , actum legitimum neque per absentem, que per procuratorem peragi posse Eodemque exemplo recte Pontifices resecibunt, non videri amissum beneficium, nisi ille qui renuntiat , omnia solemnia, quae in cellione, & renuntiatione desiderantur, rite perfece-
zit , ωρ. S.Cr vlt. extra de renuntiatione.
g. IV. Quum autem finitus fuerit ususfructiis, revertitur scilicet ad proprietatem, S ex eo tempore nudae proprietatis dominus incipit plenam in re habere potestatem.
212쪽
C A P. V. De πιυμ ω habitatione. 9De et sis-habitatione.
II so EM istis modis', quibus usus fiuctus constituitur, etiam Ex Cara L nudus usus constitui solet, iisdemque illis modis finitur, ' quibus M vsuffluctus desinit.
IVs quod usuario datum est, non obtinuit sine controversia; quidam enim plus dabant, de largius agendum esse censebant; quidam vero minus, ut colligere licet ex ι- plenum g. yrater habitationem, Τ. hoc M. quo loci mirum videri potest eos, qui usum horti, pomorum, florum, fient usuario concedebant, denegasse seliorum usum; quem tamen observo Graecos in Basilicis concedere, ut constat ex Synopsi Basilie . tib. I 6. hoc fit. & iniquum esse denegari C ac. tentat lib. s. Obs cap. LI. Et legeniadum esse censet oleis, non liis, ut in prioribus notis ad hunc locum. Sed veteres videntur Glia alendo pecori hyeme necessaria, ut docent auctores rei rusticae, scis
Parasse a ceteris, quae usuario concedebant; ut neque his, neque oleo, neque frumento, neque frugibus uteretur: quae tamen omnia ei tandem concessa sunt, ut
nempe ex his omnibus, quae ex fundo nascuntur, sumere possit quod sibi, susique lassiciat. Imo ex penu ipsa, id est ex iis, quae esui, potuique sunt, t. s. f. de penu is gata, ex rebus quae in cella usus otidiani causa servantur; vel, ut Basilica interpretantur , ex rebus cellariis in fundo provenientibus id semcre possit, quod in annum dumtaxat sufficiat, L fundi, F. hoc tis. quamvis mediocris fundi eo modo fructus consumantur, & hoc casu fructuarius potius, quam usuarius videatur, ut in specie l. Divus , f. hoe iit. Hoc enim in sylva necessario constituendum fuit; quia usus sylvae nullus est, nisi liceat legatariis caedere sylvam, dc vendere ligna. 3c ideo sylvae a doctissi ho Poeta dicuntur steriles lib. i. Georgici ad differentiam pomifera-Tum arborum, ut Servius notat illo loco,
I a Caucaseo steriles in vertice Uva
Dant alios alia fructus, dant utile lignum Navigiis pinor, domibus cedrosique, cupreFAM. Qui fructus a D. Adriano usuario concessus est i quia nullum alium usum sylvar Xbstre potest; non, ut glossa cum Rogerio nugatur, quia sylva longe remota erat, sed quia generaliter de omni sylva recte dicitur. Verum enimvero responss prudentum, re rescriptis Principum haec omnia usuario concessa sunt, voluntatis defuncti tuendae causa; neque enim, inquit Vlpianus ind. I. plenum, j. sed si pecoris, Tam strissili interpretandae sunt obluntates defunctorum. dc Paulus in t. r. 1. de Reg. jur. ex eod. lib. 3. ad Sabinum, ex quo sumpta est d. l.fundi. In testamentis, inquit, plenius voluntates testantium interpretamur. ut merito dubitari possit, an idem obtineat in via dato non testamento , sed contractibus , in quibus cessat haec favorabilis inter
' IIsDEM Is Tis Mo D I s J Non generaliter tamen omnibus , quibus usus- fructus constitui potest i v sfructus enim potest pro parte constitui, nudus verbusus non potest, i. usus pars, F. hoc tit.
213쪽
iso INSTIT. D. IV ST IN. LIB. II.
g. I. Minus autem scilicet iuris est in Vsu, quam in usu fructu: na que is qui fundi nudum habct usum, nihil ulterius habere intellegitur, quam ut oleribus, pomis. floribus, foeno , stramentis, lignis ad usum cottidianum utatur: in eo quoque fundo hactenus ei morari licet, ut neque domino fundi molestus sit, neque iis per quos opera rustica fiunt, impedimento . nec ulli alii jus, quod habet aut locare, aut Vendere , aut gratis concedere potest : quum is qui usum fructum habet, potest haec
Loc ARE AUT VENDERE J Haec enim omnia in fructu sunt, non in v . Et inde elegans dubitandi ratio in I. ro. f. I. F. c m. divit. quam in posterior bus notis Cujac. notavit, & latius enarravit in recitationis. Patili ad edictum. Sed vereor ne satis mens Pauli sit percepta. Duobus via legato, quem constat esse individuum, Lusius. f. hoc tit. Quaeritur quemadmodum divdio fieri possit oc datur hoc remedium a Paulo, ut sudex actioni communi di vidundo addictus uni in lidum addicat usum, qui alteri teneatur certam mercedem dare. Et ita fit, ut is qui mercedem accipit, frui magis, quam uti videatur; quo casu recte implorare potest proprietarius ossicium arbitri, qui judicat quemadmodum utatur; quia plus facit, quam facere debeat, L divus, g. vli. f. hoc tit. Sed ait Paulus Praetorem inter venire debere, qui tuetur in uarium in hoc modo utendi, vel fruendi; hoc enim
per necessitatem sit: quod enim jure ipso , id est secundiari rigorem juris civilis fieri non potest, saepissime aequitate Praetoria corrigitur, & emendatur, L 7. g. r. fri
AUT LOCARE , AUT VENDERE J Ureumque impugnari potest. Pr mum ex V . hoc tit. ubi usuarius inquilinum recipere potest accepta pensione, ergo & locare Iest enim proprie inquilinus is, qui aedes conduxit pacta in rcede. Respondeo, usuarium posse inquilinum recipere, modo cum eo, S non seorsim habitet: quo casu proprie inquilinus non est, ex tententia Proculi in d. l. 4. quia inquilinus propriε, seorsim a locatore habitat. Secundum. impugnatur ex I. divus, F. hoc tit. ubi qui habet usum sylvae , caedere sylvam, & li 3na vende e potest. Re spondeo, hoc ei permissum, ne aliter ei usus sylvae sit inutilis : sylvae enim vias nullus est, nisi liceat usuario sylvam. caedere,&ligna vendere, eaque propter sylvae steriles, ad differentiam pomiserarum arborum dicuntur ιib. 2. Georgic. Caucaseo steriles in vertices, Pg. II. Iternis, qvi aedium usum habet, hactenus jus habe- Hic ,. ex re inici lcgitur, ut ipse tantum habitet: nec hoc jus ad alium transferre potest. S vix receptum esse videtur, Vt hospitem ei eο-βιαι s. reciperc liccat: sed cum uxore sua liberisque suis, item libertis, nec non aliis liberis personis, quibus non minus quam ser- , vis utitur, habitandi ius habet. Et convenienter si ad mulierem ustis aedium pertineat, cum marito ci habitare licet. g. III. Item is , ad quem scrvi usus pertinet, ipse tan- εχ ripa tu. tum modo operis, atque ministerio clus uti potest : ad alium mucro nullo modo ius tuum transferre ci concellum est. Idem scilicci juris est S in jumentis. Dissiligod by Coral
214쪽
CAP. VI. De Nucapion. re longi temporis possess asi
IV. Sed si pecorum, veluti ovium, usus legatus sit, neque lactet, neque agnis, neque lana utetur Vsiuarius, quia ca in fructu sunt. Plane ad stercorandum agrum suum pecoribus uti potest.
N E o v E LACTE J Modico tamen lacte uti permittit Vlpianus in d. l. plenum . g. 6ed si pecoris , f. hoc sit.
g. V. Sed si cui habitatio legata ',sivc aliquo modo constituta si, neque usus videtur, neque usu sfructus, sed quasi proprium aliquod ius: quam habitationem habcntibus , propter rerum utilitatem, secundum Marcelli sentcntiam, nostra decisione promulgata, permisimus non solum in ea degcre, sed etiam aliis locare.' SI CVI HABITATIO L E G A T A J Legatus ususfructus, vel usus relictiis deducitur a proprietate; sive uni legatus sit, quo casu proprietas remanet penes heredem; sive viai fundus, alteri vero ususseuchus rc linquatur, quod saepe se legisse in testamentis veterum est D. Clirysost hom. h. ad popuI. Antioch. Hic habeat, inquit, proprietatem findi vel adium, ille vero usu ructum. Sed si neque usus, neque usu fructus aedium legatus, sed habitatio legata si, quaerebant veteres quid hoc legato contineatur an sit vlus, vel usu sfructus quidam enim magis ad usum accedere, alia verb ad usum fructum. Sed hanc controversiam sustulit Iustin. in I. cum antiquitas, C. de v mct. ec proprium jus esse voluit, quod nec olim amitti potuit non utendo , vel capitis minutione e consistit enim habitario in facto potius , quam in jure , l. legatum, L. de capit. minui non tam respicit ad personam quae habitat, quam ad rem iptam quae inhabitatur. Qui usum potius, quam usumfructii melle dicebant, locare non permittcbant, i. si habitatio, st. Me tis. quod Iustin. permit ri t ex Marcelli lententia: nec tamen donare permisit, ut non omnia habeat, quae usus fiuctus habet, sed sit . ut ait, proprium & separatum jus.
g. v I. Haec deservitutibus,& usu fructu,& usu, S: habitatione dixisse sufficiat. Dc hereditate autom, & obligationibus suis locis proponemus. Exposuimus summatim quibus modis jure gentium res nobis adquiruntur: modo videamus quibus modis legitimo, & civili jure ad-qdiruntur.
De usucapionibus , oe longi temporis possessionibus.
C Α P V T VI. IV R E civili constitutum fuerat, ut qui bona fide ab eo qui dominus
non erat R, quum crediderit eum dominum csse, rem cmerit, Vel ex donatione, aliave quavis justa causa acceperit: is cain rem, si mobilis crat, anno ubique, si immobil1s, bicnnio tantum in Italico sola usu capiat, ne rerum dominia in incerto cssent. Et quum hoc placitum erat, putantibus antiquioribus, dominis iussiccre ad inquirendas res suas praefata tempora, nobis melior sententia sedit, ne domini maturius luis rebus
215쪽
is r. INSTIT. D. IVS TIN. LIB. II.
defraudentur, neque certo loco beneficium hoc concludatur : M ideo constitutioncm su per hoc promulgavimus, qua cautum est, ut res quidem mobiles per triennium, immobiles Vero per longi temporis posses.sionem sid est inter praesentes decennio, inter absentes vrginti annisὶ usucapiantur. & his modis non solum in Italia, sed in omni terra, quae nostro imperio gubernatur, dominia rerum, justa causa possessionis praeceden-re, adquirantur. SapARAT longi temporis possessionem ex qua praescriptio acquiritur, ab usucapione ; quamvis ex l. Unica, C. de Uuωρ. transfo . hodie longi temporis posses.sio in usucapione necessaria sit, ut nihil differre videatur praescriptio ab usucapione. Sed in ceteris quibusdam differentiam esse constituemlam convincunt diversi titulide usucap. & de praescription. longi temporis: quod ut liquid. intelligatur, si e res omnis breviter est conficienda. Res quae usucapi non pollunt, id est res in quibus iure civili locum non habuit usucapio primum introducta lege x M. tab. praescribi possunt longa possessione ex constitutionibus Principum, quae tam in italia, quam in provinciis locum habuerunt; quia & quaedam res in Italia fuerunt quae non potuerunt usucapi. Eleganter Imperator, in I. a. C. in quibus αεμ sis ressat longi temp. prascript. si usucapio procedat, frustra tractari de praescriptione, id est inuti sem est. praescriptionein, si sit locus usucapioni. Deficiente ergo usucapione, introducta fuit beneficio Principum longi temporis praescriptio: ut quod viucasere non posisunt, pol sint praescribere, ut in his exemplis. Sublata usucapione servitutum per
legem Scriboniam, introducta fuit praescriptio,' si quis diuturno ,f. si servitus vindie. Quae praescriptio necessar a quoque fuit in viatigalibus praediis, de quibus inrit. si ager vectigalii, vel embleu. pet.1f. haec enim tam in Italia, quam in provinciis usucapi non potuerunt, nec hodie possunt, i. cum sponsus, 3. in vectigalibus , sis public. in rem acit. l. si finita, j. si de vetitigalibus,sf. de damno insecto. Et olim, id est ante legem quinque pedum, C. D. regund. intervallum illud quinque pedum lege xi i. tis. & lege Manilia definitum usucapi non potuit , praescribi potuit, i. a.
C. 'eod. eod. tit. Vt ante eonstitutionem Iustin. de usucapione transformanda, .
praedia provincialia usucapi non potuerunt, in quibus tamen locum habuit praescriptio longi temporis. Quibus omnibus adde & nunc casum, qui pertinet non solum ad praedia provincialia, ted etiam Italica ; si minor praedium donaverit contra senatusconsultum: hoc casu usucapi non potuit praedium ab eo, qui bona fide adon
rario accepit ,& tamen longa possessiotae praescribi potest .vit. C. si quis ignorans
rem minoris esse sine dec. co . Vsucapio primam quidem originem sumpsit ex x Ir. tab. quae mobilibus annum, in immobilibus vero biennium praescribit: Sed distinctio locorum, ut res mobilis ubique, id est tam in Italia , quam in provinciis ; immobilis vero in Italia tantum usucapiatur, interpretatione prudentum introducta fuit. Et ideo Iustin. hoc loco dicere maluit, Iure civili constitutum fuerat, &c. quia & pleraque alia, quae adiura usucapionum pertinent, eadem interpretatione, id est jure civili sunt rccepta. praescriptio vero longi temporis principalibus constitutionibus antrodum Tuit, i. 7. vers. ct eorum, infra , hoc tit. l. dolia. in M.f. de comrah. empl. Hac au in non acquintur dominium, quod constat acquiri usucapione ; est enim usucapio adeptio, vel adjectio doiniuii. Non acquiritur quoque actio in rem qua quis amissa in i possessionem recuperat; ted acquiritur exceptao tantum, qua is qui possidet agentem
216쪽
CAP. VI. De Osucapion . oe longi temporis possess iues
repellit, quod praescriptionis nomen indicat satis, nihil enim est aliud praescriptio,
Sed jure singulari certis casibus data fuit, non directa actio in rem, quae domino tantum dari potest: sed utilis, deficiente directa, l. si quis diuturno , fissi servitus vindic. t. si duo Iuliantis, Fri jur ur. l. 7. st l. est. C. de obligat. quam generaliter, &in omni calu tandem deὸisse videtur, leen. C. de praescript. o. ann. Praeterea litis contestatione non interrumpitur usucapio, l. Iulianus in M. Gr L seq. st l. si a bona fiet,st de rei vindie. I. Iulianus, j. quantum I. ad exhib. l. 2. Τ. Pro donam, & t. a. S. vlt. f. pro empl. qua tamen interrumpitur praescriptio longi temporis, t. Io. C. de acquir. retinend. yos . l. 26. C. de rei vindic. 5 I. I. 2. erio. C. de praescri t. longi temp. Erat Molim maxima differentia in tempore, quam sustulit Iustin. Et ideo in multis Pande-ctarum locis passim Tribonianus reposuit ungo tempore capere, pro v=capere , de in hoc tit. 3. quod autem T. ut colligere licet ex t. 33st. δευμrpat. s usi cap. Eademque constitutione effecit, ut praedia provincialia, in quibus olim non procedebai viu capio, hodie usucapi postini. Atque ita, sine ulla locorum distinctione commisto, Meoadunato usticapionum, & praescriptionum jure, in casibus, quibus dc olim usuc Pio procedebat, vel hodie ex nova constitutione procedere coepit; contingit, ut
veluti duplici jure nitantur, qui per longum tempus res soli possident; jure antiquo usucapionis , & beneficio Principalium constitutionum , quibus fuit introducta praescriptio. In rebus vero quae nec hodie usucapi possunt, puta in vectigalibus praediis, in servituti bi , sinii libusque rebus ; locus hodie dandus est praescriptioni longi temporis , quae his casibus laparanda omnino est ab viucapione, & diverso jure censeri debet. Neque imperitiae cum Culacio insimulandus est Tribonianus, quod in I. saliena Io. f. i.f. ae usurpat. st Uecap. scripserit, hoc jure utimκr, ut semitutes persenuisuam longo tempore capi possint: quia nec hodie longa poIIessione servitutes usa
capiuntur, sed praescribuntur tantum, quod vir doctiis. agnovisse videtur in Par ti . C. tit. de praestriRt. long. temp. In his ergo rebus quae usucapi possunt, in praescriptionem transformatur usucapio ἱ vel, ut dicam explicatius, praescriptio est quoque usucapio : in quibus vero non procedit usucapio, remanet sola praescriptio, quae non est usucapio 1, quamvis communia quaedam habeat cum usucapione. Et ita est concilianda vetus controversia Martim & Bulgari, de qua glossa hoc loco. Ex praescriptione longi temporis, quae & usucapio est, acquiritur dominium ;& vera est hoc casu Martini sententia. ex praeserietione, quae non est usucapio, non potest acquiri dominium ; Et verum est hoc casu quod Bulgatus voluit. est & quaedam usucapio quae non est praescriptio 1 rerum nempe mobilium , quae hodie triennio pcrsitacitur , de qua in i a. vers. quia nostra, infra, hoc tit.' I N C I p i T ab hoc titulo Iustinianus agere de variis modis acquirendi dominii jure civili; quorum duoesumma sunt genera. Vnum eorum quibus acquirimus singulatim, id est res singulas,& particulares: ut usucapio, donatio, legata, fideicommissa singularia. Alterum corum quibus universaliter, id est universitatem bonorum acquirimus et cujusmodi sunt testamentum, succcssio ab intestato, bon rum polle Ilio, adrogatio, addumo bonorum libertatis conservandae causa; de quia bus omnibus ad usque titulum de obligationibus, infra lib. s. Quomodo autem usi capione acquiramus, docet hic titulus: cujus inscriptio longi lcmporis posses ii nem, id est praescriptionem, ab usucapione separat. Quamquam enim Iustinianus mL unica, Cod. de usucapione transformanda , tempus biennii , quo res immobilsis
217쪽
is INSTIT. D. IUSTIN. LIB. II.
olim v sucapiebantur, mutaverit in decem dc viginti annos, quibus similiter olim res immobiles praescribebantur ; dc consequenter hodie nihil tempore videatur praescriptio differre ab usucapione: non omnes tamen differentiae praescriptionis dc usucapionis sublatae sunt. Nam hodie, etiam post d. leg. unicam, verum est quasidam adhuc essie res immobiles, in quibus praescriptio tantum locum habet, non us capio : quales sunt fundi emphyleutici, sive vectigales di itemque superficiarii, Lcum sponsus. f. in vectigalibus, j. de Public. in rem ant. Qualis est fundus t minore donatus contra senatusconsultum; ille enim qui bona fide a donatario accepit, usucapere non potest, sed tantum praescribere, I. vlt. Cod. si quis ignori rem min. Quale est intervallum illud quinque pedum lege x II. tab. & lege Manilia inter duos agros
definitum, L 2. Od. Th. finium rei Quibus etiam servitutes annumerandae sunt,
quae tametsi usucapi prohibeantur lege Scribonia, praescribi tamen poliunt, i. siqων uiuturno, is si servitus vindic.
IvRE CIVILI J V capionis origo est a lege x ii. tab. his verbis, V*ς auctoritas fundi biennium esto, ceterarum rerum annus. apud Tullium in Topicis. Quam legem ideo Iustinianus per jus civile designavit; quia leges x ir. tab. sunt fontes, dc origines juris civilis. vel dicit, jure civit l, id est interpretatione prudentum ad d. legem xI I. tab. Distinctio enim locorum, ut nimirum res mobilis ubique, id est tam in Italia, quam in provinciis; immobilis autem in Italia tantum usucapiatur, interpretatione prudentum introducta est; ut & pleraque alia, quae ad juravi uc pionum pertinent. Praescriptio autem longi temporis, constitutionibus Principum accepto ferenda cst, S. I. vers. st eorum, infra hoc tit. Ideo que, cum In multis abvlucapione distinguatur, tum hoc uno praecipue, quod usucapione acquiratur Ominium , & proprietas ; cst enim usucapio adeptio dominii, l. ΕΤ de Uucap. ct Uumpat. praescriptione autem possiesito tantum, l. indebiti, g sed etsi numi , j. de condi Lindeb. Reliquas differentias usucapionis de praescriptionis vide apud Cujacium ita Parasit. Cod. de praescript. longi tempor. AB EO QU. I Do Mi Nus NON ERAT J Qui rem ab aliquo habet , dc possidet: vel a domino vero habet, de possidet, vel a non domino: qui a vero domino, sola traditione dominium nanciscitur, & jure gentium dominus fit, g. Per m ditionem , supra, de rem divisione. neque eam usucapere necesse habet; cum qui jure gentium jam dominus est, jure civili amplius neri non possit. Qui autem a non domino, traditione dominium nancisci non potest ; nam, ut dixi, iure gentiam nullo modo fieri potest, ut non dominus alium dominum faciat: sure tamen civili dominum effici placuit, si rem tempore a lege definito pol sederit. Et hoc est quod ait l. traditionibus, Cod. de pactis. Traditionibus, & usucapionibus dominia rerum transferri; traditionibus factis i domino justa ex causa;& usucapionibus, si tradiationes factae stat a non domino.' i ALIA vE Avis i v sT A C A v s A J Duo in perficita da usucapione necessaria sunt, bona fides, Sc justus titulus. Bona fides est,clim quis justo errore, justaque ignorantia putat se rem a domino, qui tamen dominus non est, accipere. I ultus titulus est susta aliqua causa acquirendi, & possidendi; quales sunt quae vulgo produntur, pro emptore, pro herede, pro donato, pro dote,& aliae causae, de quibus speciales sunt tituli iii Pandectis, ct Cod. ne ieram dominia in incerto essent Dices : Vsucapio pugnat cum jure gentium, eo quod dominium invitis auserat Respondeo, ita elic sane: pugnat enim cum aequitate naturali, quae vetat cmquc invito dominium auterri, l. non debet,st de Reg. ur. Sed id fit bono publico, in-
218쪽
CAP. VI. De etsi capion. re longi temporis possess. i
quit Caius, i. I. f. hoe th. cujus ratio semper potior habita est , quam utilitatis privatae. maxime autem, cum puniendae dominorum negligentiae causa usucapio introducta sit, & ut esset aliquis litium finis , l. vlist. pro suo, quae ex incertitudii .e dominiorum oriri poterant.
g. I. Sed aliquando etiamsi maxime qui bona fide rem possederit, non tamen illi usucapio ullo tempore procedit: veluti si quis liberum hominem, vel rem sacram, vel religiosam, vel servum fugitivum' possideat.' VEL sERVUM FUGITIVvM J Vide Cujac. lib. I 7. Obs cap. IO.' VEL sERVVM sva IT ivvM J Non quod servus fugitivus non si in commercio hominum; sed quia sui ipsius furtum facit, dum i domini potestate se praeripit. quod utilitaris causa receptum est, ne servorum fuga dominis damnosa sit, I. I. Cod. de servis fugitivis. Et ut servi deterreantur a fuga, si intellexerint se non recipi posse a quoquam, nec alteri acquiri ullo titulo.
g. II. Furtivae quoque res,& quae vi possessae sunt, nec si praedicto kmgo tempore bona fide posscssae fuerint, usu capi possunt. nam furti Varum rerum, Icx duodecim tabularum, Sc lex Atinia, inhibent usuca pionem: vi possessarum, lex Iulia Ac Plautia.' S LEx A Titii AJ Paulus hanc legem latam fuisse putat, ut caput quod erat in XII. tabulis praetermissum adjungeretur ; nimirum nisi res furtiva in potest tem ejus cui subrepta est revertatur, l. 4. f. quod autem, f. hoc tit. vide Cujac. ibid.
g. III. Quod autem dictum est, furtivarum, & vi possessarum rerum usucapionem per leges prohibitam esse, non eo pertinet , Ut ne ipse fur, quive per vim possidet, usucapere possit, nam his alia ratione usucapio non competit, quia scilicet mala fide possident in sed ne ullus alius, quamvis ab eis bona fide emerit, vel ex alia causa acceperit, Vsucapiendi jushabcat. Vnde in rebus mobilibus non facile procedit, ut bonae fidei possessori usucapio competat. Nam qui alienam rem vendit , Vel ex alia causa tradit, furtum ejus committit. g. IV. Sed tamen iὸ aliquando aliter se habet . nam si heres βη :- ρι rem defuncto commodatam, aut locatam, vel apud eum depositam , existimans hereditariam esse , bona fide accipienti vendiderit, aut donaverit, aut dotis nomine dederit: quin is, qui acceperit, usu capere possit, dubium non est: quippe quum
ea res in furti vitium non ceciderit: quum utique heres, qui bona fide tamquam suam alienaverit, surtum non committit. g. V. Item si is, ad quem ancillae usus fructus pertinet, par- Ση . LIO. tum suum esse credens vendiderit, aut donaverit, furtum non committit. furtum enim sine affectu furandi non committitur.
f. VI. Aliis quoque modis accidere potest, ut quis sine vitio furti, rem alienam ad aliquem transferat, & essiciat ut a possessore usu capiatur.
219쪽
116 INSTIT. D. I v STI N. LIB. II.
g. VII. Quod autem ad eas res quae solo continentur , cX- L peditius procedit, ut quis loci vacantis possessionem propter absentiam, aut negligcntiam domini, aut quia sine succcs re dcccsserit , sine vi nanciscatur : qui , quamvis ipse mala s de possidet, quia intellegit se alienum fundum occupasse, tamen si alii bona fide accipienti tradiderit, poterit ei longa posscssione res adquiri, quia neque furtivum, neque vi possessum acceperit. Abolita est enim quorumdam veterum sententia, cxistimantium etiam fundi, loci ve furtum fieri: &. corum qui re Ssolis possederint, Principalibus constitutionibus prospicitur, ne cui longa & indubitata possessio auferri debeat.
μ ET EORVM ngi Ris soLI J Vel ex hoc loco apparet rectὸ vulgarem c litionem habere in l. rescriptis, f. de dives. temporal. Praescript. in rebus soli, mal εFlorentinam, in rebus moιildas: nam in mobilibus praescriptio longi temporis i cum non habuit, nisi immobilium jure censeantur, ut mancipia quae praedio colha rent , I. s. f. eod. tit. Quod autem ait d. l. rescriptis, in rebus soli, accipiendum est non solum de rebus sili provincialis, ut D. Cujac. voluit in Panti. C. tit. in quibus causisces ti longi temporis priscri'. sed etiam in resus soli Italici, in quibus locum non habuit usucapio, ut in superioribus exemplis a me notatis. quibus adde, etiam in
Italia hanc praesci iptionem fuissse necessariam bonae fidei possesibri, qui rem pignori oppositam comparavit; non potuit enim usucapione mutari jus pignoris cit. lino , ε πω mutat, F. hoc tit. l. eum pastalassem, j. vltdf. de damno infecto, l. misso ra. F proe t. de l. a. f. pro herede. Sed beneficio hujus praescriptionis potest bonae fidei posiseslar excludere creditorem agentem actione hypothecaria, l. H. f. de divers temporat. praescri'. l. . crvit. C. de obligat ct action. l. I9. C. de eviction. l. I. ct 2. C. si adversus creditor. Ceterum elegantissimus est Iustiniani sensus, quem vulgd non observant: expeditius procedere, ut res immobilis longa posscssione acquiratur, id Cst Vsucapiatur; quia neque furti vitium in eam cadere potest; & quia hanc longam posscitionem tuentur constitutiones Principum, quae praescriptionem rerum immobilium introduxerunt, non rerum mobilium.
g. V III. Aliquando ctiam furtiva, vel vi posscssa res usucapi potest, veluti si in domini potestatem rc Versa fuerit. tunc hin m. Ibis enim Vitio rei purgato procedit eius usucapio. raris. IX. Res fisci nostri I usucapi non potest : sed Papinia- Ex Mo. . nus scripsit, bonis vacantibus fisco nondum nuntiatis, bona :. h fide emptorem traditam sibi rem ex his bonis usucapere posse.& ita divus Pius, & divi Severus & Antoninus rescripserunt.
REs si se 1 N os T RI J Vide in hanc locum Cujac. ad i. quamvis, F. hoc tis.
g. X. Novi s smo sciendum est, rem talem csse dc bcre, ut in se non habeat vitium, ut a bonae fidei emptore usucapi possit, vel qui ex alia 3 usta causa possidet. g. X I. Error autem falce causae usucapionem non parit : veluti siquis quum non emerit, emisse se existimans, possideat: vcl quum ei d Diuiligod by Corale
220쪽
natum non fuerit, quasi ex donatione possideat. f. X II. Diutina possessio , quae prodesse coeperat defun- Ση ,& heredi de bonorum hosscssori continuatur, licet ipse nsciat praedium alienum. Quod si ille initium justum non ha--ctbuit, hercdi & bonorum possessori, licet ignoranti, possesso non prodest. Quod nostra constitutio ' similiter de in usucapionibus observari constituit, Vt tempora continuentur. Inter venditorem quoque ' & cmptorem coniungi tempora, divi Severus de Antoninus rcscripserunt.
DIvTINA pos s E ssio J Facessit negotium hic f. cum duobus versiculissequentib. pretestantiis. Cujacio in notis prioribus , de in l. id tempus, j. hoc iit. Qui Seorsiculum, quod nostra, reponendum esse censet, post versi c. inter. Sed res erit facilis , si intelligamus Iustinianum passim diutinam possesionem vocare vacapionem rei immobilis, quae, ut docui, praescriptio quoque dici potest. Huic autem rei immobilis usucapioni itatim opponit inversiculo quod nostra, usucapionem rei mobilis, quae proprie, & absolute dicitur usucapio. Sic enim ille in conssitutione δε
ucapione transformanda : Si quis rem mobilem detinuerit per eontinuam triennium , is
'mo Iure eam possinat, quasi per usucapionem aequisitam, id est quas hodie haec ve-τε , dc proprie per usucapionem acquisita videatur. Et in fine eiusdem contatutionis, Ita enim, inquit , ampliatur uno temporis materia, minuitur autem usucapionis compendiosa dominis jactura, o ejus Iura nocentia. Et quidem ampliatur longi temporis materia; quia per longum tempus tantum res immobilis acquiritur lublata veteri viti ione biennii; & ita hoc casu praescriptio assumit naturam usucapionis. minuit ut em usucapio; quia hodie proprie usucapio proccdere tantum videtur in re mobili, in re enim immobili cum praescriptione concurrit.
His cognitis, sciendum est hoc olim in usucapione rei immobilis receptum fuisse, ut possellio coepta bona fide a defuncto, non interrum tur mala fide succestaris IVPl, ut Papin. loquitur in l. heres 3. F. hoc tis. ut continuatio non impediatur heredis scientia, quod & Paulus est locum habere generaliter in omnibus successbribus, qui vicem heredum obtinent, i. a. f. si defanflas,st. pro emptore, i. si is Pi , J. de ιF. or usucapion. Et haec sententia in te immobili sine ulla dubitatione admissa fuit, etiam in praescriptione longi temporis: sed admitti non potuit in re mobili; scientia enim succelloris, & superveniens mala fides interrumpit usucapionem, I. cum beres,sf. de divosis ortempor. prasicripi. quia rei mobilis furtum facit, qui sciens
alienam rem retinet, ex sententia veterum, I. vlt. C. unde vi. Hanc autem disseren
tiam rerum observare licet ex t. r. f da distrast pignar. de l. s rem, st. δε acquiri vel admitt.psi. Et hoc est, ni fallor, quod Paulus ait in l. numquam 3I. S. I . f. hoc tiri ut obiter defendam Tribonianum contra notam Culacii ad my. lib. Restit. 19. In τμ-
eapionibus, inquit, mobilium continutim tempus numenatur. Quia non Ha continuum
tempus ita vi ucapionabus rerum immobilium desideratur; haec enim continuatio, neque succellione, neque superveniente mala fide interrumpitur: quae tamen facile interrumpitur in usucapionibus reruna mobilium , in quibus maximε continuum tempus desideratur, cui nullum impedimentum interveniens objiciatur, ex quo possessor contrahere furtum videatur, quod non cadit in possessionem te immobilis. Divertum ergo fuit jus vi aptorus, propici Ivertam naturam rei qu*