장음표시 사용
241쪽
i 8 INSTIT. D. IVS TIN. LIB. II.
eundum illius constitutionis tenorem procedant.' UT PER MA M v xl του set Aro Ris J Hoc primum constituit Iustin. in I. jtibemus, Coae hoc tit. deinde abrogavit, Noeli. II'. cap. 9.
g. V. Possunt autem omnes testes 5 uno anulo signare testamentum.
quid enim si septem anuli una sculptura fuerint, secundum quod Pomponio visum cst Sed & alieno quoque anulo licet signare. g. V I. Testes autem adhiberi possunt ii, cum quibus testa- L .ς 'amcnti factio est. Sed nequc mullar, neque impubes, neque scr- ε iam uti.
Vus, neque furiosus, neque mutus, nequc si1rdus, nec cui bo- N,
nis interdictum est : neque ii quos leges jubent improbos intestabit Esque esse, possunt in numero testium adhiberi. g. VII. Scd quum aliquis ex testibus ' testamenti quidcm faciendi
tempore libor existimabatur, hostea vero servus apparuit': tam divus Hadrianus Catonio Vero, quam postea divi Severus de Antoninus r scri pserunt , subvenire se ex sua liberalitate testamento, ut sic habeatur, atquc si ut oportet factum esse te quum eo tempore, quo testamentum significaretur, omnium consensu hic testis libcrorum loco fuerit, nequc quisquam esici, qui status ci quaestionem movisset.' 3 SED CUM AL In Vis Ex et E s et i a v s J Cum quaeritur an rata sint quae facta sunt a servo, qui liber ab omnibus aestimabatur: vel irrita fiant detecta demum servitute: multum refert distinguere, an publici alicujus ossicii, an sui ipsius negotii privati causa fecerit. Priori casurata sunt, nec fiunt irrita: quia publica utilitas haec omnia confirmat, I. Mebarius Philinas,st de ulla. 'Praelaris, ad quam vide Cujac. m. I8. Obses. yn. Ideoque clim factio testamenti publici juris sit, L 3. f. quiresiam. facere pus si servus testis adhibitus est, qui liber ab omnibus aestimabatur,& postea apparuit servus , non fit irritum testamentum. Posteriori casu , irrita sunt quae gesta sunt, simul ac servitus detecta est, i. non idcirco f. de furiciis. POSTEA s E R V V s A p P A R v IT J Ergo constare non potest, quod D. Cu-jacius scribit ad i. ad testium, S. conditionem . f. qui testamenta sacere possunt, & lib. I S. 'Obs cap. 33. Testamentum quide in .valere antequam servus vindicatus sit in servitutem; sed si servus pronuntiatus sit, nullum esse testamentum, argumento l. nuiata, F- qui Er a quib. dc l. non idcirco, A. M. F. de judiciis. At vir doctissimus id non scripsisset, si verba hujus f. in memoriam revocasset, quae hanc sententiam fallam esse manifesto convincunt. Et erudite Accurs. in hanc rem utitur l. barbarius Phiasinus . f. de usic. Praetoris, quae gesta a servo, qui praetuta per obreptionem functusust, contemplatione publicae utilitatis confirmat. Separanda autem sunt ea quae quis gessit tamquam liber, dum sibi ipsi negotium gerere voluit, ut in contrariis legibus, ab iis quae gessit ossicii publici causa. Idemque dicendum est de eo qui adhibitus est ad testamenti factionem, quam constat eise juris publici, cum ab omnibus civis Romanus,& hujus publici juris capax esse crederetur. qua distinctione nihil potest esse certius, vel manifestius; utroque enim casu publica utilitas efflagitat, Vt valeat quod actum est. Libertatis verb licet favor fit in legibus citatis, non tamen Omnino publicus, uti testamenti; nam privatam servi utilitatem, de commodum continet, qui libertatem est accepturus, de peculiare quin lucrum.
242쪽
C A P. X. De testamentis ordinandis. 179
g. VIII. Pater, necnon is, qui in potestate ejus est, item duo fratres, qui in cjusdem patris potestate sunt, utrique testes in uno testamento fieri possunt: quia nihil nocet ex una domo plures testes alieno negotio adhiberi. g. IX. In testibus autem non debet esse qui in potestate testatoris est. Sed S: si filius familias de castrensi peculio post missionem faciat testamentum nec pater eius recte adhibetur testis, nec is, qui in potestate ejusdem patris est. reprobatum est enim in ea re domesticum testimonium. g. X. Sed neque heres scriptus, neque is qui in potestate ejus est, neque pater cjus qui eum habet in potestate, neque fratres, qui in ejusdem patris potestate sunt, testes adhiberi possidiat. quia hoc totum negotium, quod agitur testamenti ordinandi gratia, creditur hodie inter testatorem Sc heredem agi. Licet cnim totum jus tale conturbatum fuerat ,& Veteres quidem familiae emptorem,& cos, qui per potestatem et coadunati fuerant, testimoniis repellebant: hercdi, & iis, qui per potestatem ci cons uncti fucrant, concedebant testimonia in testamentis praestare, licet ii, qui id permittebant, hoc jure minimc abuti eos debere suadebant: tamen nos eamdem Oblar Vationem corrigentes , ω quod ab illis suasum est, in legis necessitatem transferentes, ad imitationcm pristini familiaremptoris, mcrito nec licredi, qui imaginem votustissimi familiae emptoris ' obtinet, nec aliis personis, quae ei, ut dictum est , conjunctae sunt, licentiam concedimus, sibi quodammodo testimonia praestare. ideoque nec ejusmodi veteres constitutiones nostro Codici inseri permisimus.
UETU TIssIMI FAMILIAE EMOTORIs J Qui de heres erat , & cuna quo olim totum hoc negotium agebatur, ut supra ex Theophilo docui. At cum heres seorsim tabulis scribi coepit, Salius fuit a familiae emptore; negotium quidem aperth agebatur cum familiae emptore, tacite vero cum herede. Et ideo admissum fuit a veteribus Iuris conditoribus posse heredem testem adhiberi r quo jure tamen restatores minime abuti debere admonebant; quia revera res omnis agebatur cum herede. hodie sublatis his quorum imaginarius usus est, ut loquitur Consimi in in l. quoniam, Cod. hoc rit. res omnis agitur directo cum herede, quem dc ideo assiis nutamus vetustissimo familiat emptori, qui & heres fuit. ' UITVsTIssIMI FAMILIAE EM PT ci R is J LicEt erimo statim tempore , quo testanientum per aes de libram introductum est, idem fuerit familiae emptor de heres, teste Theophilo hoc tis. Postea tamen coepit heres seorsim tabulis scribi,& consequenter coepit alius quoque esse familiae emptor , alius heres & successot; alia mancipatio familiae, id est imaginaria testatoris substantiae venditio ; alia nuncupatio testamenti, id est heredis institutio, apud Vlpianum libsing. Reg. tit. da te-
243쪽
flament. Et quia etiam tunc, id est ab initio, totum negotium testamenti ordinandi gratia, agi credebatur cum emptore familiae; admittebant veteres juris conditores posse heredem. tamquam extraneum, adhiberi testem, non familiae emptorem.
g. X I. Legatariis autem & fideicommissariis, quia non juris successores sunt, & aliis persenis quae eis conjunctae sunt, testimonium non denegavimus: imo in quadam nostra constitutione, S hoc specialiter concessimus. Ac multo magis iis, qui in corum potestate sunt, vel qui eos habent in potestate, hujusmodi licentiam damus.
g. XII. Nihil autem interest testamentum in tabulis, an in chartis membranisve, vel in alia materia fiat. g. XIII. Sed M unum testamentum pluribus codicibus Ex Fμμην conficere quis potest, secundum obtinentem tamen observationem omnibus factis, quod interdum ctiam necessarium μ. ρ csti veluti si quis navigaturus & secum serre, de domi relinquere judiciorum suorum contestationem velit, vel propter alias innumerabiles causas, quae humanis necessitatibus imminent. Sed haec quidem de testamentis, quae in scriptis conficiuntur. si quis autem sine scriptis voluerit ordinare jure civili testamentum, septem testibus adhibitis ,& sua voluntate coram eis nuncupata ', sciat hoc persectissimum testamcntum jure civili, firmumque constitutum.
3 Er sv A voLvNTATE CORAM EIs N V N c up a T A J Sine sormalibus illis verbis, quibus testator profiteri tenebatur se velle testamentum sine scriptis componere , l. hac consultissima , ε. per nuncupationem , C. hoc tis. quia hoc jus abrosatum fuit L 16. C. eod. Hanc autem nuncupationem esse ex jure civili supra docui. Notandum tamen est, testes juratos deinde a judice esse interrogandos de vltima voluntate testatoris, ut i ectilliine doctores notant. Ceterum forma testamenti qua hodie utimur in testamentis , quae vulgo nuncupativa vocant , quamvis neque proprie fiant per nuncupationem, neque per scriptura , similis ferme est sor- viae perscriptae in testamento caeci , l. in hac consultissima, C. am testamenta facere poss Su A voLUNTATE CORAM EIs NuNCvPATA J Id est viva voce testata, & palam expressa sine scripto ; unde testamentum hoc nuncupativum vulgo nuncupatur, qudd nuncupatione, id est voce tenus fiat, L hac consultissima. g. per
SVνRADic TA diligens observatio' in ordinandis testamentis, militibus propter nimiam impcritiam , constitutiore bus Principalibus remissa est. Nam quamvis ii neque legitimum numerum testium adhi-Diuitigod by COOste
244쪽
CAP. XI. De militari testamento. 181
buerint, neque aliam testamentorum solemaitatem observaverint: recte nihilominus testantur, videlicet quum in expeditionibus φ occupati sunt: quod meri id nostra constitutio introduxit. Quoquo enim modo voluntas ejus suprema inveniatur, sive scripta, sive sine icriptura: valet testamentum ex voluntate ejus. Illis autem temporibus, per quae citra expeditionum necessitatem l in aliis locis, vel suis aedibus degunt: mini me ad vindicandum tale privilegium adjuvantur. sed restari quidem, etsi filii familiarum sunt, propter militiam conceduntur: Jure tamen communi eadem observatione de in eorum testamentis adhibenda, quam S in testamentis paganorum proxime exposuimus.
' TEsTANT iv M alii solemnitatibus juris ac regulis adsti icti sunt, ut pagani; alii iisdem soluti ac liberi, ut milites. Pagani dicuntur toto iure, qui non sunt milites;
milites autem, qui in numeros relati, de cingulo cincti stipendia merentur,& in expeditione occupati, I. vis. F. Me tis. Pasani jure communi testantur ; milites jure .gulari, quo nuda quaelibet voluntas de divisione bonorum suorum, vel rei familiaris decretum a milite quoquo modo factum contemplatione mortis, justum &legitimum testamentum est ex constitutionibus Principum, quae veniam dederunt imperitiae & eorum simplicitati, t. impuberi ,st . de administrat. tui. Si quid sorte intestamento faciendo minus perite, minusve legitimὶ secerint,l. I.F. hoc tit. Dices: Sequiritur ut miles convocet homines, id est testes ad testamentum faciendum, g. piane,infra, hoc tis. Sc l. divus a. . f. eod. ergo nuda voluntas non susscit. Respondeo, convocationem illam requiri, non ut firmum sit δc persectum testamentum militis, nuda enim voluntas ejus sufficit, d. l. I. sed ut constet militi voluntatem
fuisse testandi. Et quod ait Iurisconsultus de hypotheca in l. 4. f. de fide instrument. adhiberi scripturam ut probari possit quod factum est, non ut substantiam capiat obligatio, quae per se nudo consensu sine scriptura jure Praetorio consstit 3 idem
quoque de militis testamento dicere liceat, testes vel scripturam adhiberi ut res gesta probari possit, non ut actus perficiatur ι vel ut necesse est in testamento pas ni voluntas testibus efficiatur, l. dictantibus, Cod. de testam. Vt ergo valeat testamentum militis, debet de voluntate ejus certo constare, vel testibus, vel scriptura: testibus, saltem duobus, ut recte Accursius argumento I. ubi, F de testibus, non unico teste, ut male Theophilus; quia ad legitimam probationem testis unicus non sufficit. Scriptura constare debet, qualiscumque ea fuerit: sufficit enim si miles in clypeo, vel in vagina litetis sanguine suo rutilantibus annotaverit; vel etiam in ipso articulo mortis gladio suo in pulvere inscripserit, quid post mortem suam fieri velit, I. milues, Cod. hae tit. vel etiam notis intelligibilibus expresserit voluntatem suam, L Lucius, 4. f. eod. tit. Et hujus quidem privilegii militatis ratio triplex assignari potest. Prima, incalli ditas fori, vel ignorantia rei forensis, quae dicitur simplicitas militum, d. t. II. hoc tis. l. 3. C d. eod. Milites enim arma magis, quam jura & leges scire praesumuntur, L . Cod. de jure deliberi aut certὸ si quas olim didicerint, earum oblivisti praesumuntur, vel ipso teste Iulio Frontino, dum est: Nam dum armorum magis exerceor curis, totum hoc negotium, literatum scilicet, de rerum forensium, velut oblitas intermiseram, nec quicquam aliad quam belli gloriam cogitabam. Secunda , militiae occupationes,
Per quas militibus testari volentibus integrum non est consulere petitos juris; non
245쪽
181 INSTIT. D. IVS TIN. LIB. II.
permittente loco hostili, de necessitate pugnandi. Hi ne illud Cati Marii, Se iatre
amorum strepitum verba iuris civilis non exaudire, apud Valer. Maxim. lib. s. cap. a.
Tettia denique ratio est favor militiae, & Reipub. qui enim se pro Republica devovent digni sunt, ut cum jam ultimum vale pro Reipublicae defensione dicunt, ali quo privilegio doncntur restandi, potuὶs quam ii, qui domi secuti in desidiosa qui
te delitescunt. Di Lia ΕNs o BsERVATIO J Multis vigiliis excogitata atque inventa', ut loquitur l. si quando, C. de in c. te tamento. Proprium autem & singulare hoc habet militis testamentum, ut sine solemnitate juris valeat, & satis sit constare de vltima mentis testatione; valet enim nuda militis voluntas, & sumit ad perficiendum testamentum, l. in fraudem, g. I. Is hac tin quamvis non sit secundum praeceis pia juris facta, quae in paganorum testamentis obiervantur. Vt autem constet, necesse est militem testari convocatis ad hoc hominibus, id est adhibitis ad contestandam , iton ad perficiendam vel efficiendam ultimam voluntatem, ut loquitur l. dietantibus, C. de testamentis. Et hoc est quod ait ε. plane, hoc tit. juncta l. divus , feod. debere dcclarare militem, quem velit sibi heredem esse,&cui legatum, fideicommissum, vel libertatem rclinquat; vel, ut est in l. Lucius ,ff. hoc tis. dictare θε bet testamentum scribendum, vel ipse praescribere; testatur enim quomodo vult, dc quomodo potest, de sufficit rem gestam probari legitimis probationibus. Legitimae autem probationis duo potissimum genera sunt, testes & scriptura. Sussicit autem ad probationem scriptura sine testibus, etiamsi in vagina, vel clypeo literis sanguine suo rutilantibus adnotaverit, ut est in I. milites, C. hoe tit. Vnde
non male quidam libri fuso sanguine, dc ut est apud Silium Italicum lib: 9. mananti sanguine signat
In clypeo mandata patris:fuge praelia Varro. Et hoc est opinor quod Leo Imper. scripsit in Nov. 4 o. valere testamentum militis sine testibus, ad hoc puta adhibitis ut perficiatur testamentum, id est ut ex solen nitate testium substantiam accipiat ultima voluntas militis. dc quod Iurisconsul tus ait de hypotheca, l. f. de fide infum. adhiberi scripturam ut probari possit quod actum est ι ut contractus fides possit ostendi, non ut substantiam capiat obli gatio, quae per se consensu nudo sine scriptura, ex jure Praetorio consistit; hoc enim desideratnt tantum in contrastibus, qui scriptura perficiuntur: id nobis de testa
mento militis dicero liceat, testes vel scripturam adniberi ut res gesta probari posisit, non ut actus perficiatur , ut intestamento pagani. Ceterum testamentum militis ceteras admittit legitimas probationes ;& si sine
scriptura fiat, sane videntur ad rei gestae fidem saltem duo testes necelsarii, argumento t. ubi, f. de ilib. Nec probare possiim Theophili sententiam, qui unicum testem sussicere scripsit, quem tamen ad legitimam probationem perficiendam non lassicere explorati juris est.
- C V M IN ExpEDIT ION VsJ Hoc esse nemo non videt ex constit. Iustin. id est ex I. pen. C. hoc tit. ex qua eadem verba Tribon. appinxit se videtur in Lis. C. eod. Sed quod addit posterior nota Cujacii, olim in procinctu tantum, hodie etiam in expeditione, in castris ; tueri forsitan potes, si prima illa tempora consers illis extremas Imperat. Iustin. Verissimum tamen est tempore quo Principales constitutiones solemnia juris civilis , vel Praetorii militibus remiserint, obibletam fuisse memoriam veteris testamenti, quod tempore belli in procinctu fieri dicebatur: re, ut recte Theophilus seripsit, medio illo tempore ante Iustinianum miles
246쪽
C A P. XI. De militari testamentor 183
in numeros relatus, in quocumque loco sine ulla distinctione, jure militari testari potuit; hoc enim datum fuit imperitiae quae semper,& ubique praesumebatur in milite, i. impuberi , j. de adntinistrat. tui. Sed Iustinianus hoc novum jus introduxit, de ita hoe jus singulare restringendum esse censuit.
viri docti; quidam enim censent his verbis milites prohiberi militari privilegio uti, aliis locis quam in castris, in ipsa expeditione; non posse ergo jure malitari testari in hybernis, stativis, praeli diis, quae sedet a vocat t. i3. C. de episcopali audient. vi & hoc loco Theoph. qui haec verba intellexige non videtur; legens enim in hoc s. in seis sedibus, non, in suis edibus, hoc sic interpretatur, aut in qua sedeta vocantur, id est ubi eos agere necessie est. Et frustra est amicus quidam noster vir doctiss. qui in glossario mixo-barbaro Theophili verba se esse accipienda contendit; in testamentis non posse uti milites privilegio, quando aliis in locis degunt, quam in sedetis, id est in locis in quibus sedete, de consistere necesse habent. quem sensum ex verbis Theophili nemo umquam eruere potis erit: aperte enim negat Theoph. militem in sedetis jure militari posse testari, quam sententiam plarique sequuntur hodie. Nec
moventur argumento, quo D. Cujac. contrariae lententiae vindex acerrimus utitur,
in consuli. 49. Alioquin, inquit, nihil distaret paganus a milite; nam dc a pasano in procinctu, in hostico, quoquo modo factum testamentum valet, i. vlt. st . hoc sit. I. unica, is de bonor. ρ se . ea testamento militis; Differenta a enim Inter paganum, dc militem haec est valde perspicua; testamentum pagani non valet nisi in ipsa acie decesserit, militis vero valet etiam post annum nussionis ; ideoque nihil necestatio concludit d. argumentatio Cujacii.
Sed res facilis erit, si intelligamus liquido quid sit expedirio , & quid significant
haec verba Iustiniani, quae eadem lententia reperiuntur in ι. vlt. C. de restitui. miliatum, dc in l. vlt. C. quibus non objicitur longi temp. praescript. Jn quibus recto omnes libri in suis adibus, quam lectionem valae confirmant haec verba l. vlt. de commeatu lib. I 2. C. Si quis sine commeatu aliquo annum in penatibus propriis , vel in quibuslbet locis, desidiosa quiete transegerit. nam quod d. lex,in penatibus Zmyriis,hic paragraphus in suis aedibus, nec contra auctoritatem omnium librorum legendum est,sedibias. Sic enim, ut constat ex noti stimis Vegetii, dc Ammiani Marcellin, locis, posterior aetas stativa castra vocabat: δc inde Graeci dixere sedera . quae nominatim Suidas ait esse follata, vel castra. Et verissimum esse arbitror dici militem degere in aliis locis, vel in propriis aedibus citra expeditionis necessitatem, qui commeatu impetrato solutus ab omni necessitate militari, vel in propriis aedibus, vel in aliis locis versa tur, dc privatis non publicis actionibus occupatur, ut loquitur l. vn. C. in quibus αι uia
sis militantes fori prascri'. uti non pus vel, ut dicam explicatius, qui legitime abest
ab exercitu, vel a castris, Sc ad tempus dimissi is est: aliter enim tamquam Emansor, Desertor, dc Erroneus puniendus ellet, ut indicat l. vlt. c. de commeatu, quae in C: Theod. extat sub tit. de de senoribus. Et ita in legibus militaribus Leonis Imper. com
Potuit autem miles legitimὶ dimissus, ubicumque consisteret , uti privilegio militum ; quod jus emendavit Iustin. constituens hoc jure tantum militem uti polle, qui est in castris, dc in expeditione versatur: dc si verum amamus, qui est in exercitu per hyberna, vel aestiva disposito; qui est in praesidiis, vel stativis, quibus ut Livius ait lib. I. pugnatur longo magis quam acri bello, in expeditione, in castru
247쪽
versari dicitur; & astringi expeditionis necessitate, qua non potest absolvi sine legitima missione. Et recti is me veteres glossie juris civilis Basilicon ,- qu
verbo Graeci a Latinitate accepto utuntur, ut& aliis plerisque, in , inquam, vel expeditionem locum esse interpretantur, in quo exercitus agit, εν H διάw το ςes mori δον. Vbicumque ergo consistat miles praesidii, vel stationis causa, sanε adstringitur necessitate expeditionis, &Reipub. causa abesse intelligitur; quia publicum munus tractat. Et u verum amamus, absurdum omnino esset dicere militem, qui in praesidiis, & stativis versatur, longeque a penatibus propriis peregrinatur , non posse petere beneficium restitutionis in integrum; quod ei tamen denegat d. t. vlt. C. de restitui. militum, qui solutus est omni necessitate expeditionis . nam Sc expeditio non impropriE dici potest omnis peregrinatio militatis suscepta belli ,&munertis publici causa, dc ita eleganter glossarium Philoxeni expeditio, .f. διι εκδυμπη
g. I. Planc de testamentis militum divus Trajanus Statilio Sc vero ita rescripsit. Id privilegium quod militantibus datum
est, ut quoquo modo facta ab iis testamenta, rata sint: sic in . tellegi debet , ut utique prius constare debcat, testamentuin factum csse, quod & sine scriptura a non militantibus quoque fieri potest. Is ergo miles, de cujus bonis apud te quaeritur, si convocatis ad hoc hominibus ut voluntatem suam testaretur, ita loquutus est, ut declararet, quem vellet sibi heredem esse,& cui libertatem tribuere : potest videri sine scripto hoc modo esse testatus, & voluntas ejus rata habenda est. Ceterum si ut plerumque sermonibus fieri solet in dixit alicui: Ego te heredem facio, aut bona mea tibi relinquo, non oportet hoc protestamento observari. Nec ullorum magis interest, quam ipsorum quibus id privilegium datum est , ejusmodi exemplum
non admitti . alioquin non disticulter post mortem alicujus m litis testes existerent, qui affirmarent se audisse dicentem aliquem, relinquere se bona, cui visum sit, de per hoc vera judicia subverterentur. . g. II. Quinimo S mutus &surdus miles testamentum facere potest. g. III. Sed hactenus hoc illis a Principalibus constitutioni- Ex Afri bus conceditur, quatenus militant & in castris degunt. Post missionem vero veterani, vel extra castra,si faciant adhuc mili- ε tantes testamentum, communi omnium civium Romanorum jure facere debent. Et quod in castris secerint testamentum, non communi iure, sed quomodo voluerint: post missionem intra annum tantum valebit. Quid crgo si intra annum decesserit,condicio autem heredi adscripta post annum extitcriit an quasi militis testamentum valeat & placet valere quasi militis.
248쪽
C A P. XII. Quibus non est permissum facere testam. 18s
g. Iv. Sed & si quis ante militiam non jure fecit testamentum,& miles factus, de in expeditione degens resignavit illud ,& quaedam adjecit, sive detraxit, vel alias mari eta est
militis voluntas hoc valere volentis: dicendum est valete hoc testamentum, quas ex nova militis Voluntate. g. v. Denique de si in adrogationem datus fuerit miles, vel filiusfamilias emancipatus est: testamentum ejus quasi ex nova militis voluntate valet, nec videtur capitis deminutione i ritum fieri.
g. VI. Sciendum tamen est, quod ad exemplum castrensis peculii, tam anteriores leges, quam Principales constitutiones quibusdam quasi castrensia dederunt peculia, & quorum quibusdam peruussum erat etiam in potestate degentibus testari: quod nostra constitutio latius extendens permisit omnibus in his tantummodo peculiis testari quidem, sed jure communi. Cujus constitutionis tenore perspecto, licentia est nihil eorum quae ad praefatum jus pertinent, ignorare.
uibus non Ut permissum facere testamentum.
NO N tamen omnibus licet facere testamentum. Statim Ex Caio Lenim ii, qui alicno juri subjecti sunt testamenti faciendi jus non habent: adco quidem, ut quamvis parentes cis permiserint, nihilo magis jure testari possint: exceptis iis, quos antea enumeravimus praecipue militibus, qui in potestate parentum sunt, quibus de eo quod in castris adquisierunt, per missiim est ex constitutionibus Principum testamentum facere. Quod quidem jus initio tantum militantibus datum est, tam ex auctoritate divi Augusti , quam Nervae , necnon optimi Imperatoris Tra)ani: postea verbs scriptione divi Hadriani, etiam dimissis militia, id est veteranis concessum est. Itaque si quod fecerint de castrensi peculio testamentum , pertinebit hoc ad eum, quem heredem reliquerint. Si vero intestalid cesserint, nullis liberis vel fratribus superstitibus, ad paremtes eorum jure communi pertinebit . Ex hoc intellegere possumus, quod in castris adquisierit nutes, qui in potestate patris Ex Ul ιν. est, neque ipsum patrem adimere posse, neque patris credat
249쪽
186 INSTIT. D. IUSTIN. LIB. JI.
fratribus communc esse : sed scilicci proprium ejus csse, qui id in ca
stris adqhusi erit : quamquam Jure Civili omnium , qui in potestate purcntum sunt, peculia perinde in bonis parcntum computantur, ac servorum peculia in bonis dominorum numerantur: exccptis vidclicet iis,
uae ex sacris constitutionibus, & praecipue nostris propicr di versas cauas non adquiruntur. Praeter hos igitur, qui castrense vel quasi castrense habent, siquis alius filius familias testamentum secerit, inutile cst, licet suae potestatis famis decesserit.
VI ALIENO IVRI sVBIECli S V N T J Quia, ut Vlp. ait Γb. Reg. tit. detestam . nihil suum habent; quidquid enim acquirunt, id neccilitate iuris parentibus acquirunt, in quorum sunt potethate, exceptis his quae ex constitutionibus acquisitionem effugiunt, ut castrensibus, ct quali castrentibus peculiis, in quibus filii fain. pro patribus a. habentur ex constitutionibus Principum. Vnde quaesitum est, an saltem patre permittente i cstari possint: nam ita pater remittere videtur omne jus, quod in rebus a filio acquisitis jure patriae potestatis habet, &veluti patrimonium quoddam filio conficere, de quo testari possit; si enim permittat mortis causa donare, valet donatio, l. ram is, g vh Τ. de mortis causa donation. Sed tamen contra obtinuit , patrem non posse liberam testamenti factionem filio concedere: quia quod adege nominatim certis personis desertur, id ab eisdem dari non potcst: ut merum imperium, quod 1 lege Masistratus accipit, non potest Magistratus alteri concedere , vel mandare. At patritam. tantum notissima lex x i I. tab. permittit factionerntcstamcnti: ergo filiosam. non potest paterfam. factionem testamenti concedere;
quia haec a lege datur, non a privati hominis voluntate, quae essicere non potest ut filiustam . habeat, quod ei lex denegavit. Aliud esse apparet in mortis causa donatione, quae non proficiscitur a lege ulla, neque cercis tantum personis permis. sa est. IvRE COMMUNI P E RT I N E B IT J Eodem jure, quo cetera peculia acquiruntur patri, qui nempe haec occupat, quasi numquam a proprio dominio disiccsserint. non succedit igitur pater quali heres quod male quidam hauriunt ex l. f. Pomponius, L. de minoribus, quem locum eruditissime D. Cujacius exposuit ad l. 6. f. de restitui. in im . Sed quia hodie ex novis constitutionibus, filii iam. in iis quae a quisitionem effugiunt, proprios heredes habere caruerunt ab intcstato, qui vel exl. vlt. Od. cominunia de success. patri praeseruntur, & hoc est quod ait hoc loco, nullis liberis, vel Patribus super=tibus, vel ex novit limo jure, id est ex vulgata authentica δε- functo, C. ad Tentyli. cum patre succedunt; tentari potest hodie patrem quasi heredem in his rebus succedore, quod Acctirtius noster non insubtiliter contendit.' I v RE COMMVNI P E R TIN E B I T J Ius enim vetus, quo peculium filii- familias ad patrem pertinobat, non tollitur potestate testandi filio concessa; sed suspenditur donec constiterit, ante status filias, an intestatus decedat. Si intestatus
decesserit, jus illud patris postliminii cujusdam suuilitudine redit ad patrem, L pen. f. pate , f. de castrensi pectit & peculium occupat pater, quas numquam a proprio
dominio abscesserit. Quamquam tamen hodie, quia ex novis constitutionibus filii proprios coeperunt habere heredes ab intestato, qui vel ex l. Osit. Coae cominunia desιccessionib. patri praeseruntur. quod haec verba in contextu nostro declarant, nempe,
nullis tiberis, vel fratribas superstitibus; vel novissimo jure cum patre succedunt, a
250쪽
C A P. XII. cuibus non est permisson facere testam. 187
thent. defuncto, Cod. ad Tertullian. posset cum Accursio tentari, patrem quasi here dem in his rebus filio succedere.
g. I. Praeterca testamentum facere non possimi impuberes: Ση ι γ ν quia nullum eorum animi iudicium est. Item furiosi : quia j 7 mente carent. nec ad rem pertinet , si impubes, postea pubes: Eep mion. aut furiosus, postea compos mentis factus fuerit ,& dccc fierit. Furiossi autem si per id tempus fecerint testamentum, quo furor eorum intermissus est, iure testati esse Videntur, certe eo, quod ante furorem fecerint, testamento Valente. Nam neque testamenta recte facta, neque ullum aliud negotium recte gestum, postea furor interveniens perimit.
g. II. Item prodigus , cui bonorum suorum administratio' . di
interdicta est, testamentum facere non potest : sed id quod an- sum. De. te fecerit, quam interdictio sitorum bonorum ei fiat, ratum ρ Τ
est. ITEM p Ronicvs J Prodigus est, qui neque t fus, nequesnem expensarum habet, sed bona dilacerando, & dilapidando profundit; cui ut bonorum
suorum administratio interdicitur, I. I. f. de curatorib. furios. ita & testamenti factio, quae pars est administrationis bonorum, & reces : prodigus enim parum distata furioio qui testari non potest ; nam, ut eleganter D. Pius in l. II.j. de tutorib. st curatori dat. prodigus quoad bona, furiosi facit exitum. Formula autem interdicti nis bonorum haec proponitur 1 Paulo lib. 3. Sent. tit. de testam. Quando bona paterna, avitaque nequitia disperdis, liberosque tuos ad egestatem perducis, ob eam rem tibi ea re,
commerciaque interdico. CUI BONORVM s V RUM ADMINIsTRATIO INTERDICTA EsT J
Ei qui sita nequitia paterna avitaque bona disperdit, sol et Praetor bonis interdicere, ex formula quam apud Paulum habemus lib. M Sent. tit. 4. ubi observa quod ait, paterna, avitaque, dc quod subiicit ea re, id est bonis: alludere enim videt
Horatius lib. I. Sem.fat. 2.ari cur, atque parentis Praelanim ingrata stringat malus ingluvie rem.
Hic autem non potuit olim testari per aes & libram; quia commercio ei nominatim 1nterdictum erat, quod Ulp. docet lib. Reg. tiri de testamenti , dc qui commercium non habet, non potest familiam, vel quid aliud mancipare, eodem Vlp. auctore eod. lib. tit. ist. At cur non potest testari jure quo hodie utimur in testamentis sine mancipatione 3 An quia bonorum administratio ei interdicta est,&praecipua pals administiationis bonorum videtur factio testamenti. Sed haec ratio claudicare videtur ; quia eadem ratione pollum efficcre minorem, qui curatorem accepit, & qui nominatim in t. M C. de in inrecum restuut. minori dicitur essc similis ei cui bonis interdictum est, non posse facere testamentum ; quod tamen salsum esse constat. Sed respondeo, similem esse prodigo minorem in hoc tantum casti, quia neuter rem suam vendere potest. ceterum prodigo invito bonis interdicitur, & datur curator; quia homo nequam est ;& perditus, quod ostendunt illa solemnia verba, nequitia tua: minori vero non interdicitur bonis, sed datur ei curator si hoc desideret, nocpotest dari invito, ut supra docui lib. I. tit. de curator. His adde prodigum parum