D.N. Iustiniani perpetui Augusti Institutionum sive Elementorum per Tribunianum virum magnificum magistrum & exquaestore sacri palatii, & Theophilum & Dorotheum, ... libri quatuor emendatissimi ex editione Iacobi Cuiacii. In eosdem Iani A Costa antec

발행: 1659년

분량: 678페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

qui & ei scripti sint heredes de extiterunt ,& pro qua parte heredes facti

sunt a

g. VIII. Masculo igitur usque ad quatuordecim annos substitui potest: feminae usque ad duodecim annos. & si hoc tempus excetarint, substitutio evanescit, . SuasTI TvTIO EVANESCIT J Lichi nominatim longius tempus comprehensum sit, i. in pupillari,fde vulse Gr pupill. quo casu si moriatur filius intras, ubertatem, valet substitutio : si verb post pubertatem, jure civili omnino inuti is& nulla est substitutio , I. verbis, Τ. eod. Privilegio tamen militiae, velut ex cauta fideicommissi, in milite defendimus substitutionem, id est dicimus non valere quidem iure directo, sed jure fidei commissi, l. centurio,feod. l. precibus, C. de impuber. ct aliis substitui. Quod indistincte hodie obtinet ex jure Pontificio, vulg. cap. Rainserius extra de testamentis, hoc colore sive praetextu; quia verba quibus hodie in testamentis utimur, quandocumque sine liberis decesserit, facile trahi possunt ad fidei com

missum.

g. IX. Extraneo verbi vel filio puberi heredi instituto R, ita substituere nemo potcst: ut si heres extiterit, & intra aliquod tempus decesserit, alius ei sit heres. sed hoc solum permissum est, ut eum per fideicommissum testator obliget, albi hereditatem ejus, vel totam, vel pro parte restituerc. quod jus quale sit suo loco trademus.

HEREDI INsTITUTO J Recte instituto, nam exheredatum frustra rogaret de hereditate restituenda , fideicommisso enim tantum continentur bona testat

ris, non bona heredis propria, t. coherede, j. quod si heredem ,sf. de viag. ct pupili. UT EUM PER FIDEI COMMissu M J Hodie vulgo dicitur thbstitutio fideicommissaria, quae omnibus, & ab omnibus fieri potcit.

Euibus modis testamenta infirmantur. CAPUT XVII.

TE s T A M E N et v M jure factum usque adeo valet, donec rumpatur irritumve fiat.

D v o B V s modis, ait Vlp. lib. Ris. sit. 13. testamentum jure famini, id est his omnibus observatis de quibus supra dictum est, infirmatur si ruptum , aut irritum laetum sit.' TEs TAMEN TvM quod ab initio jure factum est, duobus modis infirm tur ; uno si rumpatur, altero si irritum fiat, apud Vlplanum in Fragm. tit. 13. Rumpitur autem duobus modis I mutatione, & agnatione sui heredis. Mutatione, per posterius testamentum. Agnatione sui heredis, vari E, vel per nativitatem postumi , vel per adrosationem, & adoptionem filii; vei per successionem in locum suorum heredum , vel per conventionem uxoris in manum testatoris post factam ab eo testamentum; & aliis modis de quibus vide Cujacium ad I. a. Is de injusto rapti Prie. Itritum autem fit, non adita li oditate, & capitis dinumtione tinatatis.

272쪽

CAp. XVII. siuibus modis testam . infirmantur. Σο9

g. I. Rumpitur autem testamentum, quum in eodem statu manente testatore. ipsius testamenti jus vitiatur. Si quis cnim post factum test mentum adoptaverit sibi filium per Imperatorem, cum qui est sui juris, aut per Praetorem secundum nostram constitutionem, eum qui in potestate parentis fuerit, testamentum eius rumpitur quasi adgnatione sui heredis.

IN EODEM sTAT v MANENTE J Id est non minuto capite; hunc enim primum infirmandi modum, quo testamentum rumpitur, opponit secundo modo νquo capitis minutione in eodem statu manente testatore, testamentum irritum fit,f. alio autem, infra, hoc eis. Theophilus omnino malE legi iste videtur, in eodem stam non manente , quasi in eodem statu non maneat is, qui filium adoptavit, vel adro avis; quia novo quodam facto, id est adoptione, vel adrogatione, coepit habere lium, eumdemque suum heredem, quem tempore testamenti non habebat. Et in hanc rem est elegantissima, quam & krsitan in animo habuit Theoph. I. as,3.Iilfritiberis tr postum. Sed tamen verissimum est quod hoc loco ait Iustin. non mutari statum testatoris, id est testatorem non mimul capite; & rumpi testamentum agnatione, vel quasi agnatione sui heredis, ut Vlp. docet eoae tit. 23.

g. II. Posteriore quoque testamento , quod jure perfectium est, superius rumpitur. nec interest extiterit aliquis heres ex eo, an non. hoc enim solum spectatur, an aliquo cru existere potuerit. Ideoque si quis aut noluerit heres esse, aut vivo testatore, aut post mortem.ejus, antequam hereditalcm adiret, decesserit, aut condi tione sub qua heres institutus est, defectus sit: in his casibus paterfamilias intestatus moritur. Nam Sc prius testamentum non valet, ruptum a posteriore: A posterius aeque nullas habet viro, quum ex eo nemoe heres extitetit.' POLTERIO Ra curo uva et EsT A ME in o J Obstat l. eum quidam , Τ. de iis quibusve indign. in qua testator secundo testamento secit heredem incapacem, quae institutio vitiosia est, & tamen prinus heredibus, id est scriptis primo testamento, aufertur hereditas; erso testamentum posterius non iure factiim rumpit prius. Respondeo, non ideo autem hereditatem primis heredibus, quia prius testamentum per posterius ruptum sit; ruptum enim non est, ut ait nominatim d. l. ci m quidam: sed quia prim1 isti heredes voluntatem supremam defuncti non habuerunt, cum nolueritieos heredes esse mutata voluntate ;qub fit, ut fisciis ei sui. indignis eripiat hereditatem. Indigni enim non tantum dicuntur, qui aliquid faciunt contra voluntatem defuncti, ted etiam qui non habuerunt voluntatem ipsius.

g. I II. Sed& si quis priore testamento jure perfecto, p Ex Mari L sterius aeque jure fecerit: etiamsi ex certis 3 in eo heredem in-- c. stituerit, superius testamentum sublatum esse, divi Severus de Antoninus rescripserunt. cujus constitutionis verba inseri ius simus, quum aliud quoque praeterca in ea constitiatione expressum est. Imperatores Severus & Antoninus Cocceio Campano. Testamentum secundo loco factum, licet in eo certarum rerum heres scriptus sit, perinde jure valere, ac si rerum men Diqitiam by Corale

273쪽

INSTIT. D. IVS TIN. LIB. II.

tio facta non esset: sed teneri heredem scriptum ', ut contentus rebus sibi datis, aut suppleta quarta ex lege Falcidia, hereditatem restituat his, qui

in priore testamento scripti fuerant, propter inserta verba, quibus ut valeret prius testamcntum, expressum est, dubitari non oportet. Et ruptum quidem xinamentum hoc modo ossicitur.3 ETIAM si Ex o E RT Is J Dubitari merit 3 potuit, utrum posterius testa. mentum, in quo heres ex certis rebus institutus est, possit superius testamentum rumpere; haec enim institutio ipso jure non valet,& selet judex familia: erciscundae ex aequo dc bono , contra subtilitatem iuris tueri voluntatem testatoris, ι. qui on militabat, f. de heredib. instit. I. I. C. Gregori famil. erciscunda. Sed ex rescripto Severi & Antonini, quod proponitur in hoc . & in I. si quis priore 29.1 ad TreME. nullus linquitur dubitandi modus; quia perinde jure valet testamentum, ac si rerum mentio facta non esset, id est rejicitur haec rerum mentio, & perinde est, ac si heres pure dc simpliciter institutus futilet. quod rescriptum videtur fuisse necessarium; quia, ut rumpatur prius testan entum, nominatim hoc desideratur , ut posterius omnibus numeris perfectum & absolutum sit :& videtur hoc testamentum hac parte deficere; quia jure ipse ex certis rebus institui non potest. Exi AM si Ex cERTIs J Licet institutio ex certis rebus, sive speciebus, ipso jure omnino inutilis non sit, cum detracta rei mentione trahatur ad universam hereditatem, l. i. g. si ex fundo, I. ro. f. de heredis. instit. merito tamen dubitari po intuit, utrum posterius testamentum, in quo heres incertis rebus institutus est, pos

sit superius testamentum rumpere. Cum enim res certas tantum expressit testator. non videtur satis valido argumento voluntatis mutationem ostendere; maxime autem cum necelle sit omnino, ut rumpatur prius testamentum, posterius omnibus

numeris persectum esse & absolutum. sed ex rescripto D. Severi Sc Antonini, quod proponitur in hoc f. dc in l. si quis priore, f. ad βenatusconsultum Trebell. nullus relinquitur dubitandi locus; quia perinde valet testamentum, ac si certarum rerum mentio facta non esset, de pure ac simpliciter heres institatus esset.' SED TENER x MEREDEM ACRIPTvMJ Posteriori testamento prius rumpitur; potest tamen superius posteriori ita confirmari, ut valeat jure fidei commisis, vel jure codicillorum, l. qmerebatur, 1. de testamento militis. quo genere confirmari non potest superius principale per posterius pupillare, quia pupillare non potest infirmare superius principale; frustra ergo confirmaret, quod non infirmat. Et haec est certissima sententia l. ex pupillari,ss. de vulg. ct pupili. quam nos docuit D. Cujac.

g. I V. Alio autem modo testamenta jure facta infirmantur : velutiquum is, qui fecit testamentum, capite deminutus sit. quod quibus modis accidat primo libro retulimus. Hoc autem casu irrita fieri testamenta dicuntur , qutim alioquin & quae rumpantur irrita fiant: S: quae statim ab initio non iure sunt, irrita sunt. Sc ea quae jure facta sunt,&postea propter capitis deminutionem irrita fiunt, possumus nihilominus rupta dicere. Sed quia sane commodius erat singulas causas singulis appellati

nibus distingui, ideo quaedam non 3 ure facta dicuntur, quaedam jure fa

cta rumpi, vcl irrita sic ri. Dissilirco by Coos Ie

274쪽

CAp. XVII. cuibus modis testam. infirmantur. Gi

g. V. Non tamen per omnia inutilia sunt testamenta, quae, ab initio jure facta, propter capitis deminutionem irrita facta sunt: nam si septem testium signis signata sunt, potest scriptus hcres secundum tabulas testamenti bonorum possessionem agnoscere: si modo dcfunctus, & civis Romanus suae potestatis mortis tempore fuerit. Nam si ideo irritum factum sit testamentum, quia civitatem, vel etiam libertatem testator amisit, aut quia in adoptionem se dedit, & mortis tempore in adoptivi patris potestate sit: non potest scriptus hercs secundum tabulas bonorum possessionem petere.

NON TAMEN OER OM MI A J Vide in hunc locum Vip. d. tit. 13. q. siseptem signis. Haec autem bonorum possessio, quam Praetor dat, erit fine re; si is sors tan, qui exceptione doli mali opposita tentat excludere heredem scriptum, favorabili persbna sit, δcrem omnimodo habiturus sit ab intestato: hoc enim est quod Papin. ait in l. qui ex liberis, ε. vis.f. de bonorum possesssec. rab. Hanc exceptionem ex persona ejus qui opponit esse aestimandam.

g. VI. Ex eo autem solo non potest infirmari testamentum, quod postea ic stator id noluit valere: vsque adeo ut&siquis post factum prius testamentum posterius facere coeperit, Sc aut mortalitate pra Ventus, aut quia eum ejus rei poenituit, non perfecerit: divi Pertinacis oratione cautum sit, ne alias tabulae priores jure factae irritae fiant, nisi sequentes jure ordinatae & perfectie fuerint. nam imperfectum testamentum sine dubio nullum est ε.

NAM IMPERFECTUM TEs TAMENTUM SINE DUBIO NULLUM.

EsTJ Si tamen in priori scriptus sit extraneus, in inferiori verb is qui rem ab intest to habiturus est , superius persectum rumpitur per posterius imperfectum, l. hac consultissinna, g. si quis autem, C. de testamentis. Eademque lege g. ex imperfecto, testa. mentum imperfectum valet inter liberos. Imperfectum autem testamentum dicitur, in quo 1 olemnia juris, de quibus supra iit. de testamentis ordinandis, observata

non fuerunt.

g. VII. Eadem oratione cxpressit, non adnussurum se hereditatem ejus, qui litis causa Principem reliquerit heredem, neque tabulas non legitime factas, in quibus ipsc ob eam causam heres institutus crat, pro

baturum : nequc ex nuda voce heredis nomen admissurum: neque ex vl

la scriptura, cui juris auctoritas desit, aliquid adepturum. Secundum haec divi quoque Severus &: Antoninus tarpiis me rescripserunt. Licet enim inquit in legibus soluti simus, attamen legibus vivimuS.

275쪽

in Fris testamento.

CAPUT XVIII.

OV i A plerumque parentes sine causa liberos suos exhe

redant, vcl omittunt, inductum est ut de inossici se te ,. M. i. i. Ramento agere possint libcri, qui queruntur, aut inique se e. heredatos , aut inique praeteritos : hoc colore quasi non sanae mentisi fuerint, quam testamentum ordinarent. Sed hoc di-

Citur non quasi vere furiosus sit, sed recte quidem fecerit testamentum, non autem ex officio pietatis. Nam si verEfuri sus sit, nullum testamentum est.

IN Duc TvM An lege Glicia, eademque lege taxata fuit portio quae querelam excludit, ut placuit viro praestantissimo 3 Lex enim passim inclucere sci- Lur quod probat Iib. obs i . cap. I . Et uti quoque aliquando lex solet in novis rebus constituendis colore, praetextu, fictionibus, ut de lege Cornelia notissimum est. Sed vereor ne nimis fragile sit argumentum, quod ex sola inscriptione l. 6. F. eod. tit. ducimus; potuit enim Iurisconsultus ad legem Gliciam scribens, cujus in tum meminit inscriptio, ex ἄωλουθα, & consequentia sermonum arripere occasonem, ut fit, explicandae rationis, qua obtinuit filium exheredatum agere possequerela inossicioli restamenti. Et magis placet quod alii censent, auctoritate, dc interpretatione prudentum hoc intro auctum fuiste, ut pro furioso habeatur is, qui non ex officio pietatis testatur. Ut eodem jure receptam fuisse interdictionem quae

Prodigo fit; quia furioso comparatur, supra duobus locis docui. Si lex hoc induxi ses et , non fuisset grave Iurisconsultis rem tam magni momenti tribuisse legi; quos constat diligenter separasse jus quod ex legibus , natulconsultis, rescriptis Principum descendit, a ceteris partihus juris civilis. Cum ergo simpliciter scriptum sit, hanc querelam inductam suisse ; valde procli-Ve est rem omnem referre ad interpretationem prudentum, & dissutationem sori, de qua in I. 1.ε. his leribus, his de orig. juris. Si enim diligentius inlpicias ea omnia , quae in hoc jure constituendo sensim recepta sunt; ubique certissima teperies vestigia juris, quod ab interpretatione, de disputatione fori descendit, & usu receptum est. Primum enim, suadentibus peritis juris, id est prudentibus, coeperunt exhere dati filii hanc quet elam apud Magistratum proponere, id est implorare Magistratus officium extra ordinem, omni legitima,&solemni actione destituti, quod ipsum

nomen querelae indicat satis. Eade inque de re aditum fuisse D. Augustum constar, ex notissimo Valerii Maximi loco, lib. 7. My. 7. Et ita hoc paula tun conversum est

in assiduam jurisdictionem; ut de fidei commisssis dicitur infra tit. de fideicommisi. M- redit. Eademque Elertia forma hujus querelae instituendae diligentius constituta fuit. Jc coepit vocari actio. Deinde lege Falcidia lata sub Augusto, quae quadrantem omnium bonorum heredi scripto degit; ad quem passim pei tinei e dicitur haec pomo jure testat nenta, jure institutionis, t. qui duos, j. δε j ct pupia si bst. t. p ιν, F. ad i. Falcia. Prudentes induxerunt eamdem portionem tussicere ad excludeu-

276쪽

C Ap. XVIII. De in Officioso testamento. 2I

dum querelam; & omnino esse praestandam liberis, quos natura ad hereditatem parentum vocat, vuls. l. ehm ratio 7.f. de bonis damnat. Et ideo deberi de jure naturae, si' φυον, ut loquitur Nov. I. ut portio heredis scripti jure testamenti. Inductam autem fuisse legem Falcidiam ad hunc casum, vel hoc potissimum convincit ;qubdpaesitim appellatur haec portio Falcidia : quae si a lege Glicia taxata fuisset, quare non retineret nomen vetustioris legis, quoci semper retinet Falcidia ad diversos casus inducta senatusconsultis, constitutionibus Principum, dc auctoritate prudentum Quibus omnibus adde de hoc; eadem auctoritate inductiim videri, ut quinquennio excludatur haec querela, cimi antea biennio excluderetur, id est usucapione legis XLI. tab. ut docet Plinii epist. r. lib. s. Quod post tempora Plinii receptum videtur, postquam constitutionibus Nervae, dc Marci Imper. consti latum fuit, post

quinquennium de statu defuncti non esse quaerendum, ut in tit. f. ne de statu def. pa'

Pi q. quaeratur a quasi memoria, & status defuncti ratione quadam laedatur hac accusatione, quae, ut Valerius Max. loquitur in sine cap. 8. lib. 7. mortui cineres quietos esse non patitur. In hac enim accusatione vel querela, tamquam in crimen quoddam , quod judicio publico vindicari solet, subscribere solebant, ut docet Lep. Plinii. 3c defunctos parentes furoris insimulabant; quod forsitan illis permittendum esse placuit intra tempus, quo ex ipsis constitutionibus de ipso statu

desuncti quaeri potest e quam tamen conjecturam meam vobis excutiendam relinquo. IMDv cxvM Eset J Non certa constitutione aliqua, ut voluit Duarenus; non lege Glicia, ut Cujacius lib. I . Obseq. 14. ostendit, ex inscriptione I. 4.F. hoc rit. sed interpretatione prudentum, ut jam fere omnes agnoscunt. Prudentes enim

cum viderent patres novercalibus delinimentis instigatos patria potestate abuti, maligne contra sanguinem suum inferentes judicium, d. l. 4. legem illam decemviralem , quae testamenti factionem adimebat fiuiosis, vel dementibus, interpretatione sua ad eos, qui contra ossicium pietatis testati fuissent, produxerunt. Quasi& ii fiariosi, & dementes videantur , & consequenter factionis testamenti quasi incapaces: non quidem ab initio Si statim testamenti facti tempore, sed postquam ex causa, de inossicioso scilicet, cognovit judex, de pronuntiavit adversus testamentum. Opus enim est sententia judicis ; clim, inspecta legum solemnitate, testamentum inossiciosum neque nullum, neque injustum , neque ruptum aut irritum dies possit: nec prius jure civili turbari, aut infirmari possit, quam proposita querela, Iequutaque sententia, ι. non putavis, F. debon. ρυ contra tab. Nec obstat quod dicitur in I. a. Coae de edim D. Adriani toll. testamentum in ossiciosum vitio subjectum esse; illud enim , non de testamenti, sed de testatoris ipsius vitio intelligendum est, arsumento l. nihil interest, j. si cum filius,=. hoc tit. Constat enim eum qui

agit de inossicioso, testatoris, non testamenti vitium arguere; cum rem hoc colore

defendat apud judicem, quas furiosus, & non sanae mentis fuerit, qui contra o cium pietatis est testatus, i. hoc colore, F. hoc tiri Av Ninu E FI ET ERIT Os J Hoc de praeteritis a matre, vel avo ma terno, qui pro exheredatis habentur, intelligendum est, non de praeteritis a patre 3 quia praeterici a patre ab initio nullum testamentum Ieddunt, ut diximus supra intit. de exhered. Uber. in As I NON fANA MENT 1sJ Furor est spretis suis, extraneos heredes instituere. Plinius in pan 'r. ani: Non tu falsis, non iniquis tabulis adoo risi

nullius ad te iracundia, nulliuι impietat, nullius furor confugit.

277쪽

g. I. Non autem liberis tantum' permissum est testamentum parentum i possiciosum accusare, Verumetiam parentibus liberorum. Soror autem S frater turpibus per nis scriptis hercdibus, ex sacris constitutionibus praelati sunt . Non ergo contra omnes heredes agcre possunt. Ultra fratres igitur & sororcs, cognati nullo modo aut agere possunt, aut agentes

vinc re. NON AvTEM LIBERI s T A NTV MJ Non tantum liberis exheredatis

querela concessa est, sed etiam parentibus exheredatis; quia non minus piε parentibus liberorum, quam liberis parentum hereditas relinqui debet, i. nam etsi, fhoe iit. Licet enim in querendo potior sit causa liberorum, l. pater filium , f. hoe fit quia naturae ordo, patrisque affectio & votum hoc est, ut filius supervivat, & succedat patri; quia tamen hic ordo naturae saepe turbatur, ratio pietatis sive miserationis exigit, ut si patri non fuerit relicta quarta debitae portionis, ei de inofficioso

competat actio , d. I. nam es. Nec interest, an nominatim parentes sint exheredati, aut praeteriti; nam praeteritio parentum habetur pro exheredatione. Denique datur querela fratribus exheredatis et seatribus, inquam, germanis, non uterinis; licet consanguinitas soluta sit emancipatione , t. fratres, Cois. hoe tit. Ita tamen, si im-trobum sit testamentum, id est si in testamento fiatris turpis persona scripta sit

er es.

SOROR AUTEM ET FRATERJ Hoc accipiendum esse de consanguineis, non de uterinis constat, ex I. fratres, C. hoc tit. ubi cave ne tibi imponat Aecuria glossa illo loco, Maximi ue beneficiis suum patronum assequuti. Beneficiis, Inquit, id est maleficiis. Eamdemque interpretationem asserere tentavit in l. contra, F deleto. & ita in libro Iobi vetus interpres dixit benedicere, pro maledicere. sed repetendum τὸ non se vim υ , ut masistri Graeci loquuntur; ut sit, non bene merentes , de non maximis beneficiis suum patronum assequuti. PRAELATI sVNT J Quia praelatio turpium personarum in testamento fra. tris contumeliosa videtur, ut eleganter Mi Valerius Max. lib. I. cap. 8. in fine.

g. II. Tam autem naturales liberi, quam secundum nostrae constituistionis divisionem adoptati, ita demum de in ossicio I testamento agere possunt, si nullo alio jure ad defuncti bona venire possunt. Nam qui ad hereditatem totam vcl partem ejus alio jure veniunt, de inofficioso agere non possunt. Postumi quoque, qui nullo alio jure venire possunt , de inossicioso agere possunt.

7 ITA DEMvM DE IN OFFICI Oso J Hoc plane est quod est l. vlt. 3. nam eum, C. de liberis materit. querelam inosticiosi testamenti esse ultimum adjutorium , nec dari liberis qui aliud praesidium habent; puta liberis praeteritis, qui venire pota sunt jure accrescendi jure antiquo, vel jure bonorum possessionis contra tabulas, ut ex d. lege rectissime D. Cujac. docuit in posterioribus notis. Hoc autem remedium querelae excogitatum est a prudentibus in gratiam liberorum, qui a parentibus ex heredati, nullo alio jure ad hereditatem venire pollunt, I. non putavitis de is r. posscontra tab. Potuit tamen exheredatus dicere testamentum nullum, ruptum, aut irritum ; & hoc vel illo modo separatim agere, t. 8. S.' quis in .F. hoc tit. I. contra, C. cos. l. DC. de petit. hereditat.

278쪽

C A p. XVIII. De in icios testamento. Myg. III. Sed haec ita accipienda' sunt, si nihil eis penitus a testatoribu

testamento relictum cst, quod nostra constitutio ad verecundiam naturae introduxit. Sin vero quantacumque pars' hereditatis , vel res eis

fuerit relicta: de in ossicioso querela quiescente, id , quod eis deest usque

ad quartam legitimae partis repleatur ': licet non fuerit adjectum, boni viri arbitratu debere eam compleri.

' SED HAEC ITA AccipIENDA J Introducta querela inofficiosi ex interpretatione prudentum, cum Dequenter apud Centumviros, quorum de sustis & injustis, ratis , & irritis, ac inofficiosis testamentis notio erat, parentum testamenta oppugnarentur, & rescinderentur ut facta a furiosis, & mente captis. & ob id parentum pudor, de naturae verecundia laederetur: moribus postea receptum est, ut qui bis uarta pars legitimae portionis ab intestato contingentis relinqueretur, hi ab invincunda illa oppugnatione removerentur.' ' SIN UERO QvAMTAcvM E P A R s J Hujus juris primus auctor fuit Iustin Ianus in L omnimodo, Cod. hac tu. nam ante eum nisi quarta relicta fiasset, perinde licebat de inofficioso agere, ac si uihil omnino relictum fuisset, exceptis duobus casibus. Primus est apud Paulum lib. 4. Sentem. hae tit. g. stius, clim nimirum , filio ex minori parte instituto fiatres coheredes adiecti erant; cessabat enim querela hoc casu, & filius ex minore parte institutus hoc tantum intendere porcissat, ut ei legitima portio a fiatribus si pleretur. Alius casus est, cum moriens testator adjecerat, ut arbitratu boni viri, si minus relictum fuisset quam modus quartae essi agitabat, suppleretur: sive inter vivos quarta donata esset,l.' non montis cau-Ρ , F. hoc tit. sive quovis alio modo relicta, l. 4. Cod. γ h. hoc tis. Citra hos duos casus, integram quis habere debebat, ut de Inofficiose agere non posset. Sed tandem Iustinianus d. l. omnimodo , veteris illius juris asperitatem temperans remedium induxit, per quod ει fiIio subveniretur ne damnum sentiret in legitima,&defuncti fainae re existimationi parceretur: data nimirum actione ad supplementum legitimae, & sublato hoc casu querela inofficiosi.

' AD MARTAM LEGITIMAE PAR Tis REP L E A T U RJ Vul. I. omnimodo, C. hoc. th. Ait autem omnimodo; quia & ante hanc constitutionem uno casu, ex

jure antiquo haec repletio usurpabatur, ut Paulus docet lib. 4. Sent. tit. de ino . querela , filio, puta, instituto in minima portione. Quamvis enim is pro exheredato habeatur, l. a. f. quod cum eo qui in aliena potestate est ι tamen si fratres coheredes habeat hoc tantum desiderat, ut quarta sibi a fratribus coheredibus repleatur: siveIo extraneos, testamentum rescindit in totum querela inofficiosi. Et valde notandum est ad exemplum hujus querelae, quae datur filio instituto in minima porti ne , fuisse institutam querelam inofficiosae donationis, I. precibus, C. de in c. dona tionib. Ideoque, hoc quoque casu eadem distinctione uti aebemus; vel contulit pater donationes immensas in fratres ejus qui agere potest querela, vel in extraneos. Primo calu agit tantum filius ad supplementum, ut constat ex omnibus constitutionibus quidein tit. de ino . donation. Secundo vero casu rescindat in totum donationem , ι. 4. C. de contrah. empl. Et ira soleo contrarias Bulgari & Α-nis, & Iohannis

sententias conciliare.

Ceterum, haec actio supplementi eodem tempore praescribenda videbatur, quo ipsa querela praescribitur, id est quinquennio; succedit enim in querelae locum :S Eaec suit olun lententia Barioli, quam probat D. Cujac. in consuli. νιι. Sed abu

279쪽

jure utimur ex contraria sententia Baldi, quae in soro praevaluit hac ratione ; quia ex d. I. omnimodo, id est ex nova Iustiniani constitutione, datur condustio ex lege , quae condictio cum actio sit personalis, triginta annorum praescriptione tollitur rquam tamen rationem ineptam esse nemo non videt, sed nonis non licet rerum auctoritatem perpetuo ita judicatarum convellere: VS QVE AD QUARTAM LEGITIMAE P A RT I s J Illius talicet parsis, quam quisque liberorum ab intestato est habiturus: quae pars ideo te tima dici tur , quia lege naturae debetur ; natura enim liberis bona parentum addicit, L. ekm ratio, f. de bonis damnatorum. Qrsert etiam legitima appellatur, sed alia ratione; legitima dicitur, non quia natura desertur, sed quia ex sententia legis Falcidiae a prudentibus introducta est, & taxata. Nec obstat quod ipsa debitum naturale diiscitur ι.scimus, ,. illud priaenea, Cod. Me tiri non enim ideo debitum naturale di citur quod natura deferatur; debet enim relinqui certo,&expresso judi testatoris, ne testamentum quasi inofficiolum rescindatur, I. parentibus. Cod. hoΗit. sed qubd sit quarta pars debitae partis a natura, id est portionis ab intestato contingentis , quae proprie naturalis est. Et certε natura non deserri quartam hanc, vel haec juris ratio convincit, quod inde sequeretur inofficiosi querelam non esse necessariam; nam qui ad hereditatem totam, vel partem ejus veniunt alio jure, de inofficioso agere non possunt, s. tam autem vaturales . svra, hoc tit. exemplo adrogati, qui exneredarus ideo ab hac querela movetur; quia aliunde, id est ex D. Pii co stitutione quartam habere. potest, I. Papinianus , S. si quis impubes ,s hoc titi.

g. I V. Si tutor nomine pupilli, cujus tutelam gerebat, ex testamento patris sui legatum acceperit, quum nihil erat ipsi tutori limam a patro suo : nihilominus poterit nomine suo de inofficioso patris testamentα

I. V. Sed &si e contrario pupilli nomine, cui nihil relictum fuerit, de inofficiose egerit, M superatus est: ipse tutor quod sibi in eodem test

mento legarem relictum est, non amittit.

g. VI. Igitur quartam quis debet habere, ut de inossicioso testamento agere non possit: sive jurc hcreditario V, sive jure legati, vel fidei commissi, vel si mortis causa ei quarta donata fuerit, vel inter vivos, in iis

tantummodo casibus , quorum mentionem facit nostra constitutio, vel aliis modis' qui constitutionibus continentur.' SIVE IURE M E R E DIT A R Io J Hoc ita constitutum est in Novella Mostis ni i8. de triente semisse, ex qua desumpta est authenitea novissima lege, Cod. lue rit. Postea autem idem Iustinianus iniquum arbitratus praetextu donationis, legati, aut fideicommissi, temerε filio exheredationis notam inuri; constituit in Noveli. iis . non licere patri vel matri, avo vel aviae, filios, aut nepotes,& deinceps inferioris gradus liberos praeterire, vel exheredate in suo testamento i licet iis de hiram portionem reliquerint per donationem, legatum, aut fideicommissum ; nisi adjecta aliqua ingratitudinis causa ex iis, quae enumerantur in d. Nov. II F. Habet enim exheredatio aliquam infamiae notam, I. Papinianus in principio, Se ι. filias, fBoc tis. quam quantulacumque donatione, legato, vel fideicommillo aestimari sanε odiosum est: debent enim exheredari cum elogio, ne alioquin querela inofficiosi ustanicatum Ictandaturi Vcl ιξω ztIam jure non valeat: aut si aliquid legitim nomine

280쪽

CAp. XVIII. De inoscioso testamento. et ir

nomine relinquatur, debet titulo institutionis relinqui, non titulo legati, fidei commissi, aut donationis. IN Hrs TANTUMMO Do CAsIBUS J Si nominatim dictum si a testatore, hanc donationem inter vivos imputandam esse in quartam, vel si pecunia donata fuerit ad militiam comparandam , lucrum enim quod ex ea re percepit filius imputare tenetur, ut colligere licePexl. pen. C. de eontian. d. l. omnimodo, vlt. Hi enim sunt, opinor, duo casus, quibus donatio inter vivos imputatur. 33 AL iis Mo o 1sJ Recte Accurfiusdotis, vel donationis propter nuptias , ex ι. quoniam Novella, C. hoc tit.

g: VII. Quod autem de quarta diximus, ita intellegendum est: vi

sive unus fuerit, sive plures δ', quibus agere de inossicioso testamento permittitur, una quarta cis dari possit, Vt ea pro rata cis distribuatur, id est, pro virili portione quarta.

A Siva VNvspvERi T, s IVE P L VRgs J Refert hic Iustinianus vel rem taxationem quartae legitimae, quae querelam inofficiosi excludebat; quam ta xationem : quoniam in ea nulla numeri liberorum legitima ratio habebatur, Iustinianus penitus abrogavit, aliamque trientis, & semissis , pro numero personarum subrogavit. Voluit siquidem, in Novella de triente oesemisse, quatuor, vel paucioribus liberis existentibus, singulorum legitimam esse trientem, id est tertiam eartem ejus portionis, quam quisque habiturus erat ab intestato : vel quod idem est, mentem totius substantiae defuncti, ex . equo inter ipsos dividendum; non qua drantem, ut falso vulgaris interpretatio habet, contra mentem ipsius Iustiniani, ut

videre est apud Viglium , in s. si quis, in verbo, aut suppleta quarta, Instit-. quibκs

modis testam. in m. Quinque autem, aut pluribus existentibus, voluit esse semisistra, id est dimidiam partem successionis ab intestato, sive totius substantiae desuncti, ex aequo singulis distribuendam, authent. novissima lege, Cod. hoc eis. quod & glosiasa in cap. Ravistius, extra se testamentis, in verbo quartam panem, memoriae causa, his versibus satis apte expressit:

Quatuor, aut infra, dant natis jura trientem rSemisem vero dant natis quinque, vel ultra.

Sed mirum prosectb est, ne dicam a ratione alienum, quod Iustinianus introduxit in d. Nov. I 8. nimirum, cum quatuor sunt quibus legitima debetur, singulorum legitimam esse triente micum quinque, semissem. Hoc enim modo fit, ut quinque existentibus major sit legitima singulorum, quam quatuor existentibus; illi enim singuli pro legitima unan, unciam dc quintam partem alterius unciae serunt, isti

unam dumtaxat: cum tamen xationi congruat magis, ut quo plures sunt, eb minorem pro legitima portionem consequantur. Dices fortε pro Iustiniano, Eoc ab eo ita constitutum fuisse, quod inter trientem & semissem uultus alius medius numerus sit , quo commodius, & cum proportione legitima definiri & assignari potuerit: sed hoc absurdum, potuit enim portionem quamdam inter trientem, & semissem statuere paulo minorem quincunce, ut testem ipsum quincuncem: quo casu non tanta fuallet iniquitas, cum hoc modo sive quinque, sive quatuor fui sient, aequalis saltem legitima faisset, nimirum una uncia. Dicendum est ergo, exemplum hic proponi us quod dici solet, non omnium quae a majoribus constit uta sunt, rationem 1eddi posse. Et

SEARCH

MENU NAVIGATION