D.N. Iustiniani perpetui Augusti Institutionum sive Elementorum per Tribunianum virum magnificum magistrum & exquaestore sacri palatii, & Theophilum & Dorotheum, ... libri quatuor emendatissimi ex editione Iacobi Cuiacii. In eosdem Iani A Costa antec

발행: 1659년

분량: 678페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

De heredum qualitate oe disserentia.

HEREDEs autem, aut necessarii dicuntur, aut sui & necessarii 3,

aut extranei. Avx sv I ET NEC EssARII J Suitas , ut Alciatus definit, est heredum qualitas, qui primum in hereditate paterna locum obtinent, continuationem dominii, necemiatεmque successionis inducens. At ut quis dicatur suus haee eon currete debent. Primum, qudd sit in potestate testatoris tempore mortis: alterum, quod obtineat primum gradum; nam si praecedat eum pater, non erit suus heres, nisi pater desierit esse suus, aut morte interceptus, aut emancipatione, aut aliter liberatus patria potestate. Suus heres dicitur, non tam relatione facta ad seipsum, quam ad defunctum de cujus successione tractatur, respecta cujus suus heres dicitur. Et ita non quasi sui ipsus heres,ut vulgo male creditum est; viventis enim nulla hereditas esse potest, sed mortui, LI. f. de heredit. vel act. vendit. aliamque esse oportet personam heredis, aliam ejus cui succeditur, I. 2. f. is stipuiat. semor. Sed suus dicitur quasi naturalis, proprius, nativus, & domesticus heres, ad patriam hereditatem vocatus. Necessarius denique dicitur, quia jure civili etiam invitua cogitur esse heres; sed Praetor aequitate motus removit illam necessitatem, & introduxit in favorem liberorum abstinendi beneficium, L necesseriis, s de acquir. vel

omiti. heredit.

g. I. Necessarius heres , est .servus heres institutus: ideo sic appellatus, quia sive velit, sive nolit, omnimodo post mortem testatoris protinus liber & necessarius heres fit. Vnde qui facultates suas suspectas 3 h bent, solent servum suum primo, aut secundo, aut etiam Ulteriore gradu heredem instituere: ut si creditoribus satis non fiat, potius ejus heredis bona, quam ipsius testatoris, a creditoribus possideantur, vel distrahantur, vel inter eos dividantur. Pro hoc tamen incommodo ε, illud ei Commodum praestatur, Ut ea quae post mortem patroni sui sibi adquisierit, ipsi reserventur. Et quamvis bona defuncti non sufficiant creditoribus,

tamen ex alia causa quas sibi res adquisivit, non veneunt.

NE cassARIVs HERES EsTJ Hic omnino heres est statim ,& protinus post mortem testatotis, nec abstinendi facultatem habet; ergo de ab lute neces.

sarius.

UNDE QUI FACULTAT Es s V As s V sPECTAsJ Hoc lege .ssilia Sentia permissum futile constat ex s. i.supra, qui cr quibus ex causis manumitt.' PRO HOC TAMEN INco MMODO J Hunc locum rectissime D. Cujac. ex Theoph. & vete lib. libris restituit in posteriorib. notis.

f. II. Sui autem Sc necessarii heredes sunt, veluti filius, filia, nepos, neptisque ex filio, 8c deinceps ceteri liberi, qui modo in potestate morientis fuerint. Sed ut nepos, neptisve sui heredes sint, non sussicit eum Dissiligod by Corale

292쪽

C Α p. XIX. De heredum qualitate oe disserentia. 119

eamve in potestate avi mortis tempore fuisse: sed opus est ut pater ejus vivo patre suo desierit suus heres esse, aut morte interceptus, aut qualibet alia ratione liberatus potestate. tunc cnim nepos neptisve in Iocum patris sui succedit . Sed sui quidem heredes ideo appellantur, quia domestici heredes sunt,&vivo quoque patre quodammodo domini existimantur. Vnde etiam si quis intestatus mortuus sit, prima causa est in successione liberorum. Necessarii vero ideo dicuntur, quia omnimodo, sive velint, sive nolint, tam ab intestato quam ex testamento heredes fiunt. Sed his Plaetor permittit ε volentibus abstinere se ab hereditate rvt p tius parentis quam ipsorum bona similiter a creditoribus possideantur.

IN L OCV M P AT RI s s v I s v c E DIT J Ex lege Iulia Vellea, & eleganter Vlp. in I. s. g. r. f. de heredib. instit. hos nepotes redigi ait ad filii conditionem, quod latius exposui ad tit. de exheredat. liber. Sed eave ne te decipiat quod Accursin hae g. scripsi, hodie ex novis Ivistiniani constitutionibus , sublatam esse omnem differentiam inter suos & emancipatos, neque locum esse edicto novo de conjungendis cum emancipato liberis, quod falsum esse Cujac. docuit ad NovelLH8. de aequalitate or agnatici tm cognatici juris. ε SED His PRAETOR P ERMITTIT J Quod non permittit necessariis l. xecesseniis, ε. vlt. Τ de acquiri hered.

g. II I. Ceteri, qui testatoris juri subjecti non sunt, extranei heredes appellantur. Itaque liberi quoquc nostri, qui in potcstate nostra non

sunt, heredes a nobis instituti, extranci heredes videntur. Qua de causa Δ qui lieredes a matre instituuntur, eodem numero sunt: quia feminae in potestate liberos non habent. Servus quoque heres a domino institutus,&post testamentum factum ab eo manumissus, eodem numero habetur. g. IV. In cxtraneis heredibus illud observaturi, ut sit cum sὰ eis testamcnti factio: sive ipsi heredes instituantur, sive hi, qui L. 9., 3 -an potestate eorum sunt. Si id duobus temporibus inspicitur: ' testamenti quidem facti, ut constiterit institutio: mortis vero testatoris, ut effectum habeat. hoc amplius, Se quum adierit hereditalcm, esse debet cum co testamenti factio: sive puro sive sub conditione heres institutus sit. nam jus heredis eo vel maxime tempore inspiciendum est,qus adquirit hereditatem.

Medio aurcm tempore inter factum testamentum,& mortem testatoris, vel conditionem institutionis existentem , mutatio

juris non nocet heredi: quia, ut diximus, tria tempora inspicimus. Testamenti autem factionem non sollim is habere videtur, qui testamentum facere potest: sed etiam qui ex alieno testamento vel ipse capere potest, vel alii adquirere, licet non

possit facere testamentum. Et ideo furiosus, & mutus, & po- ζ-stumus, & infans, de filiusfamilias, M servus alienus testamen- μὸ ε

293쪽

INsTIT. D. IVS TIN. LIB. II.

ei factionem habere dicuntur. Licet enim testamentum facere non possint, attamen ex testamento vel sibi, vel alii adquirere possitnt.

y ILLvD OasERvATvRJ Idem observari in necessat iis, re in litis , in pos . notis D. Cujac. adnotavit; δύ ex veteribus interpretibus Aretinus, in hunc locum. Et quidem ut quis suus, vel necessarius dici possit, ea deindere tempora observamur sed non potest non esse cum suis, vel necessariis testamenti factio, id est si sui sunt vel necessarii: ergo cum his esse videtur testamenti factio , & in suis, vel necessariis vix dubitari potest an non sit testamenti factio. Quod necessarid tamen quaerendum

est, elim extra domum,& familiam heredem quaerimus, cum extraneis enim potest esse , vel non esse testamenti factio. In servo tamen alieno, vulgo facessit negotium in hoc tractatu I. si seruus ejus,Τ. de mula. vel omiti. hered. quam D. Cujac. ma-IE propitia iurisprudentia omnes interpretes tractasse notat, ad i. 49. f. de heredib. instit. Mihi tamen valde placet, quod veteri interpreti Iacobo de Arena venisse in mentem Paulus Castrenus docet in L se femus. fuisse in specie d. legis cum domino servi testamenti factionem, quod & Viglius notavit, nec tamen exposuit. Feram igitur suppetias Iacobo, proposita ex veteri iure commoda specie: vel de Latino Iuniano, cum quo fuit testamenti factio, & tamen ex lege Iunia Norbana capere hereditatem non potuit, Vt docet Vlp. lib. Reg. tit. 2O. cst 12. vel, quae propria videtur species ex inscriptione d. legis, de coelibe qui ex legibus caducariis capere non potest, re cum eo tamen est testamenti factio ; nam si intra centum dies legi paruerit, id est nuptias contraxerit, ex testamento capere potest, eodem Vlp. auctore ut. i7. Cum hoc ergo constat esse testamenti factionem: quo admisso, sequitur valere institutionem initio ,& fieri polle capacem, si intra d1em cretionis maritus reperiatur. Eademque ratione nihil vetat servum ejus manumissum heredem esse,

vel novum dominum cui venditus est ; si nihil tamen in fraudem legis Papiae hae manumissione, vel venditione factum sit; id est nisi tacite fide interposita manu

missus servus, vel is cui vendidit promiserit, se restituturum hereditatem ei, qui per leges capere non potest et quae est elegantissima interpretatio d. Ieris.

g. V. Extraneis autem heredibus deliberandi potestas est de adeunda hereditate, vel non adeunda. Sed sive is , cui abstinendi potestas est, immiscuerit se bonis hereditatis: sive extraneus, cui de adeunda hereditate dc liberare licet, adierit: postea relinquendae hereditatis facultatem non habet, nisi minor sit viginti quinque annis. Nam hujus aetatis hominibus, sicut in ceteris omnibus causis, deceptis, ita & si temere damnosam hereditatem susceperint, Praetor succurrit. Sciendum est tamen divum Hadrianum etiam majori vigintiquinque annis veniam dedisse,

quum post aditam licrcditatem grande aes alienum, quod aditae hereditatis tempore latebat, emersisset. Sed hoc quidem divus Hadrianus cuidam speciali beneficio praestitit. divus autem Gordianus postea in

militibus tantummodo hoc extendit.

g. VI. Sed nostra benevolentia commune omnibus subjectis imperio nostro hoc beneficium praestitit : dc constitutioncm tam aequissimam, quam nobilem scripsit, cujus tenorem si observaverint homines, licet ei adire hereditatem, & in tantum teneri, quantum valere bona her

294쪽

C ΑΡ. XIX. De heredum qualitate re disserentia. 2eti

ditatis contingit: ut ex hac causa neque deliberationis auxilium eis fiatricccssarium, nisi omissa observatione nostrae constitutionis, 3c deliberandum existimaverint, & sese veteri gravamini aditionis supponere

maluerint. T AM AEnvissIMAM QUAM N o B IL E M J Ex qua heres non tenetur vltra vires hereditatis , si intra tempus praestitutum inventarium fecerit; est enim beneficium quod heredibus Iustinianus dedit I. vli. C. de jure deliberandi: dc inde vulgo heririer par benefice Himentatis, qui separatur ab eo quem vocamus heritier simple. Remanet enim vetus jus deliberandi, si quis hoc beneficio uti nolit.

g. VII. Item extraneus heres testamento institutus, aut ab intestato ad legitimam hereditatem vocatus, potest aut pro herede gerendo, aut etiam nuda voluntate ' suscipiendae hereditatis heres fieri. Pro herede autem gerere quis v Hetur, sircbus hereditariis tamquam heres utatur , vel vcndendo res hereditarias, vel praedia colendo locandove, & quoquo modo voluntatem suam declaret, vel re, vel verbis de adeunda hereditate : dummodo sciat eum, in cujus bonis pro herede gerit, testatum intestatumve obiisse, & se ci heredem esse. Pro herede enim gerere, est pro domino gerere. Veteres enim heredes pro dominis appellabant. Sicut autem nuda Voluntato tἡ νβ iextraneus heres fit: ita 8c contraria destinatione statim ab he- - m s. dareditate repellitur. Eum qui surdus, vel mutus natus , vel

postea factus est, nihil prohibet pro herede gerere, SI adquire- 2. re sibi hereditatem, si tamen intellegit V quod agitur. ivstit.' AUT ETIAM NvDA voLvNTATE J L. si avia, C. de Iure deliberandi. Et observa quaeso progressium hujus juris, explosa perversa interpretatione glossae, quae nudam voluntatem confundit cum gestione pro herede. Initio non potuit acquiri hercssitas nisi actu solemni & legitimo, cretione puta, vel aditione hereditatis verbis solemtubus & legitimis; adnibito quoque lumbolo, id est percussione digitorum, & apprehenso, dicis causa, corpore certo. Deinde acquiri coepit hereditas

citra solemnitatem sola heredis gestione, herede se gerente pro herede; quod qui dem facit, si quid faciat quali heres, id est si quid hereditarium attinsat: inio & sine ullo tacto, etiamsi nihist attingat, nuda voluntate, animo solo interdum pro here- de gerere videtur, ut in duobus casibus a Paulo notatis in I. gerit, is de aeruirenda vel omisi. heredit. Et tandem obtinuit nuda voluntate explicata quibuscumque verbis , sine solemnibus vllis, dc sine ullo facto, acquiri polle hereditatem: puta si heia res quocumque loco interrogatus an sit heres, respondeat se heredem elle; nuda enim voluntas est, quae neque stipulatione, neque ulla alia solemnatare, neque facto ullo confirmatur, ut nudum pactum. Et ita quod in I. 4. C. Tb. de donationibus dicitur, inter conjunctas personas valere donationem ex uda voluntate, licet neque mancipatio, neque traditio, neque stipulatio subsequuta sit; id ita Paulus ex tulit lib. 4. Sent. fit. I., filio, inter conjunctas personas sufficere quibu1cumque verbis voluntatem expressam. Et quod ait l. 3. C. de donationibus, spem futurae actionis,

Plana intercedente donatoris voluntate posse transferri; accipere soleo de stipes

Ee iij

295쪽

1L1 INSTIT. D. IUSTIN. LIB. II.

tione, quae necessiaria hoc casu videtur; plenam enim voluntatem opponit nudae sed de his alias diligentius. 3. Si evT AUTEM N V D A v O L V N T A T E J D lex fuit, ut dixi, ratio a qui tendae hereditatis. Prima juris, in qua solemnia desiderantur. Secunda facti Mnaturalis, nudaeve destinationis. Et duplex quoque ratio amittendae. Prima quae juris est, dc injure fieri dicitur ; haec Propriε repudiatio. Altera vero quocumque Ioco fieri potest, facto, vel quibuscumque verbis demonstrata voluntate; & haee proprie recusatio est, quod D. Cujac. docuit in prioribus notis ad hune tis. Sed promiscue utimur his verbis repudiandi, & recusandi, ut ostendit tit. C. de repudianda ct recusanda hereditate. M SI TAMEN iNTELLEGIT J Si non intelligit datur curator L 3. s. vlt. F. de postulando, per hunc curatorem bonorum possessionem petere potest, L siemo im viro . g. pen .f. ad Trebeli. idemque de furioso dic eadum est, cujus curator bonorum ponitionem decretalem petere potest, I. vlt. g. sin autem σάlia, C. de curatore furiosi vel prodigi.

De legatis

Posτ haec videamus de legatis, quae pars juris extra propositam

quidem materiam videtur: nam loquitur de iis juris figuris, quibus per universitatem res nobis adquiruntur. Sed quum omnino de testa mentis, deque heredibus qui testamento instituuntur, loquuti sumus: non sine causa sequenti loco potest haec juris materia tractari. g. I. Legatum itaque est donatio quaedam a defuncto Ση μ'

tit. lib. Reg. aliam Florentinus in I. legatum iis .f. de leg. I. habes dc quartam ex MO- destino in l. legatum 16. f. de let. a. dc de omnibus vide si placet Cujac. in Paratis . de legatis I. ' EST DONATIO Qua D A M J Rectὸ quadam, id est certi generis don tio; quia neque est donario inter vivos, neque donatio causa mortis. non donatio inter vivos, quia illa non revocatur; legatum autem identidem revocati dc adimi potest, toto tiride adimend. ct transferend. leg. non item donatio causa mortis; quoniam illa ab intestato relinqui potest, I fi filias io .s de legat. praestand. legatum au tem non potest. Et legatum dicitur donatio quaedam, quia lucrum semper continet si unchim ab omni onere, quo nomine ab hereditate differt, cui utrumque, lucrum simul & onus semper inest. Porrd addunt quidam in hac definitione verba haec, ab herede notanda, s quae hic tamen desunt, & apud Theophilum : imb dc apud Modestinum ipsum hujus definitionis auctorem, in l. legatum 36. f. de leg. 2. maxime autem, clim legatum relictum est per vindicationem. Existimo autem non errare eos qui ea verba addunt, cum addita hoc solum significent, legati relicti posisessionem , ius eam tradiderit defunctas, ab herede omnino praestandam esset; Diuili od by Corale

296쪽

CΑΡ. XX. De legatis.

e im& heredi competat adipiscendae possessionis interdictum, si legatarius ipse privata sua auctoritate occupaverit legatum , nihil moratus heredem, I. r. Is quod Mat.

g. II. Sed olim quidem erant legatorum genera quatuor : per vindicationem , per damnationem , sinendi modo, per praeceptionem : & certa quaedam verba cuique generi legatorum adsignata erant, per quae singula gencra legatorum significabantur. Sed cxconstitutionibus divorum Principum selemnitas hujusmodi verborum penitus sublata est .

Nostra autem constitutio, quam cum magna fecimus lucubratione, defunctorum voluntates validiores esse cupientcs, & non verbis, sed voluntatibus eorum faventes, dispdsuit ut omnibus legatis Una sit natura.

quibuscumque verbis aliquid derelictum sit, liceat legatariis id persequi, non solum per actiones personales, sed etiam per in rem, & per hypo

thecariam. Cujus constitutionis perpensum modum ex ipsius tenore

persectissime accipere possibile est.

ET cERTA QDE DAM vERBA J Id est formulae certae, sive solemnes verborum conceptiones, quae referuntur ab Vlpiano in Fragm. tit. de legatis. Qui enim per vindicationem legare volebat, iis nominatim, & non aliis uti debebat, Do, le-ν, capito, habeto. Qui per damnationem, his verbis, Heres meus damnas esto dare, δε-ro, facito. Qui sinendi modo, Heres meus damnas esto sinere Lucium Titium sumere tiatam rem .sibique habere. Denique qui per praeceptionem sic, L. Titius illam rem p eipho. uuae solemnes legandi sermulta , quoniam prudentum ingenio & artibus

erant excogitatae, ac propter testatorum voluntates, quas saepenumero ex nimia

subtilitate verborum impugnabant; tandem constitutionibus Principum sublatae sunt. Et primo Constantini patris, i. quoniam, Cod. de testamentis, & ι.M. Cod. qui admitti d bon. possesspus Deinde filiorum ejus Constantis, de Constantii, I. in legatis an Cod. hoc tit. Post hanc tamen legem, quia per eam tantum necessitas subla- La fuerat solemnium,& occaso voluntatis impugnandae; permissiam adhuc fuisse videtur legare per vindicationem: sine periculo tamen aucupationis verborum. Uidetur quoque remansisse adhuc diversa natura legatorum, per vindicationem scilicet, per damnation Em, per sinendi modum, & per praeceptionem, circa actiones ex jure civili competentes; donec tandem Iustinianus volens unam omnium legatorum esse naturam, definivit in I. I. Od. communia, de legat. ct fideicommus quibuscumque verbis legatum teli inim esset, licere id triplici actione persequi, personali, reali, & hypothecaria. ' PENITus sva LATA EsT J A Constantino , Constantio, & Constante Imper. t. in legatis, C. hoc tis. quae pars est l. quoniam, C. de testamentis, & I. vlt. C. qui admitti ad bon. posse on. pus Sustulit quoque Constantinus veteres ambages actionum, & formulas, l. I. C. de formulis ct impetrat. Et has forsitan leges intelligit Nazarius in panegyrico dicto Constantino, inquit, leges regendis moribus, ct frangendis vitiis constituta, veterum calumniosa ambages rescise , cfflanda simplicitatis laqueos perdiderunt. Qua tamen constitutione non ita sublatas fuisse actionum antiquas formulas puto quin his uti liceret, sine periculo tamen aucupationis syllabarum. & ira quoque post hanc constitutionem, qua sublata dicitur solemnitas verborum in legatis, permissum videtur fuisse legare per vindicationem, vel cete-

297쪽

114 INSTIT. D. IVsT IN. LIB. II.

ris modis: sublata enim tantum fuit necessitas solemnium, & occasio voluntati oppugnandae ex subtilitate nimia formularum , & mansisse tamen videtur diversa natura legatorum, per vindicationem, per damnationem, sinendi modo , & per praeceptionem; circa actiones ex jure civili competentes. Et si non constaret quo genere legati relictum esset legatum, quia nullae erant formulae certae ; existimo ex legato relicto qui biiscumque verbis ante Iustinianum datam tantum fuisse actionem personalem ex testamento. Deinde Iustinianum volui iste in I. I. C. communia de lega tis ct Deitam. omnium legatorum unam esse naturam,& quibuscumque. verbis aliquid relictum sit, id persequi licere vindicationibus, & aliis personalibus actionibus;& insuper hypothecaria actione, quam in rebus hereditariis legatario primus dedit Iustinianus.

g. III. Sed non usque ad eam constitutionem S standum esse existim Vimus. Quum enim antiquitatem invenimus legata quidem stricte concludentem , fideicommissis autem , quae ex voluntate magis descendebant defunctorum , pinguiorem naturam indulgentem: necessarium esse duximus omnia legata fideicommissis exaequare, ut nulla sit inter cadi Dfcrentia: sed quod deest legatis, hoc repleatur ex natura fideicommissorum: M si quid amplius est in legatis, per hoc crescat fideicommissorum natura. Sed ne in primis legum cunabulis permixte de his exponendo, studiosis adulescentibus quamdam introduceremus difficultatem, operae pretium esse duximus interim separatim prius de legatis, Se postea de Mdeicommissis tractare: ut natura utriusque juris Cognita, facile possint. permixtionem eorum eruditi Q btilioribus auribus accipere.

dem Iustin. legata fideicommissis, i. r. C. communia delegatis σμei m. vi quod jure legati valere non potest secundum rigorem juris civilis, trahatur ad fideicommissum; id est jure fidei commissi valere censeatur, & perinde sit, ac si relictum sit per fideicommissuin, cujus, ut ait, pinguis natura fuit ;vt observare licet, ex tit. Vlpiani, & Cau de fideicommissis. Et contra quod amplius fuit in legatis propter ex- cestentiam juris civilis, δέ legis x II. tab. ex qua legata descendunt; applicandum esse voluit fideicommissis, quae antea sola Praetoris tuitione nitebantur, juris civi- ijs auxilio destituta. quod latius Cujacius exposuit in Paratis. d. tit. communia de le- satis ct fidei m. Cod. SED NON vs Qv. EJ Sublatis solemnibus legandi formulis, & veteri differentia legatorum; supererant adhuc multae differentiae inter legata & fideicomis missa, quas omnes tollit hic Iustinianus ,&in I. 2. Cod. eommunia delegatis orsideis. Exaequando scilicet per omnia, & in omnibus legata fideicommissis, id est communia faciendo jura legatorum, & fideicommissor tam , ita ut jura fideicommissorum,

quae erant humaniora, communicentur legatis ; puta, ut non testamento tantum,

ut antea, sed etiam ab intestato, solo nutu, epistolae, vel libello, legata relinquantur, ut & fideicommissa: nec in eis rigor juris civilis, sed sola voluntas det uncti dominetur ; id est id quod jure legati valere non potest, propter rigorem juris civilis, trahatur ad 1ideicommissum ut perinde sit,ac si relictum fuisset pet fideicommissum. Contra quoque, quod amplius fuit in legatis, propter excellentiam juris civilis, &leg. x II. tab. ex qua legata destendunt; ut communicetur fideicommissis, quae a

298쪽

CAP. XX. De legatis. 22y

tea sola Praetoris tuitione nitebantur, juris civilis auxilio destituta; nimirum, viiisdem mctionibus petantur, quibus legata ἱ & dominium transserant in accipiemtem sicut legata.

g. IV. Non solum autem testatoris vel heredis res , sed etiam aliena legari potest: ita ut heres cogatur redimere Cam&praestare: vel, si non potest redimere , aestimationem ejus dare. Sed si talis res sit, cujus non est commercium nec aesti- Ex L 3 ρ. .matio ejus debetur. sicuti si campum Martium , vel basilicas, vel templa, vel quae publico usui destinata sunt, legaVerit, nam a. ML ι. ., nullius momenti legatum est. Quod autem diximus. alic nam s. o. rem possis legari', ita intellegendum est: si defunctus sciebat alienam rem esse, non & si ignorabat. Forsitan enim, si scisset alienam, non legasset, & ita divus Pius rescripsit. Et Verius Ex Mari. I. esse ipsum, qui agit, id est legatarium probare oportere, scisse alienam rem legare defunctum, non heredem probare opor 'm' torc ignorasse alienam , quia semFur necessura probandi i cumbit illi, qui agit,

Ivs N Nessset co MNER civ M J Idem est si legatarius commercium rei non habeat, quamvis res non sit omnino extra commercium, ι. mortua 49. g. Lebeo, st. de leg. 2. in qua proponitur unicum exemplum praedii provincialis, cujus commercium non habuit is qui in provincia ossicii causa versatur, vel militat, i. qua cit,s de contrah. empl. l. milites, is de re militari, l. Princeps, C. Theod. de his qua administrantib. ves oscium pub. gerentib. tradita sunt. Huic autem sententiae non obloaquitur i. infamilias Ir . g. si quid, is de leg. I. ubi soleo proponere speciem de militia relicta eunucho, quam propter corporis vitium obtinere non potuit, i. a1.j. dare militari, quamvis huius militiae commercium habeat. Nec alia ratione in d. g. legatum dicitur licitὸ relictum: si enim commercium non haberet, legatum esset omnino illicitum, ω nullum. Idemque respondendum est ad i. fideicommissa, g. si servo .F. de leg. s. militiam enim servus obtinere non potest; nec vir clarissimus , id est Senator, temeram frumentariam , quae plerumque libertis, & infimae. plebeculae popularibus relinquebatur,t. patronus,st . de let. Nec alia est sententia, ut opi nOP , vexatae l. sed si res aliena, j. de teg. r. in qua legatarius a quo fideicommissum relictum est, rei commercium non habuit; fideicommissarius vero cui relictum est non habuit ius possidendi. Haec enim censeo esse diversa, commercium non habere, dc jus possidendi non habere; qui enim commercium non habet, jus possidendi aliquando habere potest: at qui commercium habet, jus tamen postidendi aliquando non habere potest. Si ergo ab eo qui commercium non habes, ei-qu L commercium habet legatum, vel fideicommissum relictum sit, valere legatum constat, d. l.

montio.

Sed merito dubitatur in d. l.Ied si res aliena , & hodie anxiὶ quaeritur quid sit dicendum, si ab eo qui commercium non habet, aliquid relictum sit ei qui comme cium habet, sed tamen jus possidendi non habet; ut in hac specie singulari, qu-

post variam mentis meae agitationem ex veteri jure repetendam ei se animadverto.

finge: a Sempronio, qui ossicii causa in provincia, puta Aquitanica prima, vel in tur , per fideicommissum alienum praedium provinciali, in territorio.civitatis R

299쪽

116 INSTIT. D. IVS TIN. LIB. II.

tenensis relictum est Titio, qui jussu Principis ex Rutenensi in Cadurcensem civitatem transmigraverat, o in I. idem Vlpianus, 3. vltis de excusat. tui. Fuit ergo Ti rius novus colonus, vel , ut loquebantur, metoecus civitatis Cadurcensis. Solebant enim Principes civibus destitutas civitates nova colonorum adiection2 Rapplere,

ut docet a tactor panegyrici Flaviensum ad Constaticinum, loco a D. Cujacio est ro in I. 4. C. de fama sim. Certam autem, Hrmam etiam de jure antiquo his novis colonis datam fuisse constat ex d. l. 4. ut ante transnigrationem praeaea quae habebant distrahere tenerentur : quae verbaon distraxissent fisci viribus vindicabantur; quia in civitate, ex qua in aliam transserebantur, Principes eos possidere praedia noluerunt. Ex succeuione tamen testamento, vel legibus delata, vel ex lefiato; aut donatione praedia post transinigrationem acquirere potuerunt: sed quod novissime acquisitum erat distrahere statim tenebantur , quia jus possidendi in. ea civitate non habebant. Non omnino ergo haec transmigratio interdixit eis commercium rerum civitatis ex qua oriundi.erant; quia capere potuerant ex successione, legato, vel donMione , quae omnia colligere licet ex d. l. 4. &bellissime his hodie possumus comparare Ecclesias , ceteraque corpora quae vulgo vocamus gens de main morte, qui sent tenus de uuider leura maias dans l 'an or Dur. Sed ad rem . Titius cui per fideicomnusium rolictum praedium, de quo supra, ab ossiciali legatario, habet quidem commercium, di capax est legati, sed non habet jus possidendi, & retinendi: ossicialis veri, non habet commercium, quia nullo titulo ei acquiri potest, t. omnis. C. N. de his qua administrantis. vel o tum publicum, M. Non potest ergo hoc praedium alienum re dimete. Et merito dubitatur an valeat fideicomnuisum, nam prima seonte videbatur non valere; quia nec is a quo relinquitur habet praedii commercium, nec is cui relictiun est habet ius possidendi. Et tamen quia hoc praedium acquiri potuit ex successione, vel legato T1tio, quem constat hujus legati capacem fuisse ; quod tamen possidere diu non potest, & tenetur statim distrahere t Respondet Vlp. teneri legatarium praestare praedii aestimationem, quia praedium redimere non potest, cujus non habet commercium. Quoties enim non potest praestari fideicommissum , aestimatio praestanda est, ex regula tradita in I. fideicommio , g. ex bis apparet , Τ. deteg. 3. quae cum sit ex eodem auctore re libro, verba d. legis sed si res aliena, libenter huic versiculo addiderim; quasi haec omnia uno tenore, eodEmque contextu Ulpianus scripserit, lib. a. fideicommissorum. Ex superioribus autem emergunt quaedam valde notanda: ei qui jus commercii

non habce, & tamen jus possidendi habet, legari non posse: Et contra ei qui commercium habet, quamvis non habeat jus pol sidendi legari posse. Exempli gratiar Ossicialis praedium plovinciale, quod ante susceptam administrationein postulebat, retinere, & possidere potest; ergo habet jus possidendi. Hoc tamen praedium post

susceptum ossicium vendere non potest, ut nec aliud quodlibet praedium emere, nisi sorsitan paternum a fisco distrahatur; ergo non habet commercium. Et constat ex d. l. omnis , ei, neque legati, neque donationis titulo acquiri posse: quod jus Imper. Iam . recentavit, i. unica, C. de contrantib. judicum , cte. ubi donationis verbo hereditatem, Sc legatum contineri D. C ac. docuit, ex his quae ex Theophane retulit Anastasius Bibliothecarius. Sed contra metoecus acquirit ex his Omnibus causis in civitate ex qua transmigravit, sed possidere non potest, Si tenetur

distrahere ne fisco addicatur; commercium ergo habet, non jus possidendi, dc idς

300쪽

CAP. XX. Delegatis. 227

Ratio differentiae est elegantissima. ossiciali prohibetur commercium propter concussionis de impressionis metum, qui tam in legato , quam donatione locum

habet, ut in Li. omnis: recte ergo hic retinet,& possidet ea quae privatus ante administrationem habuit, postea ver o nihil acquirit. Metoecus Ver 1,& quae ante transmigrationem habuit, dc quae postea habiturus inpossidere non potest ; ne si Arte bona quaedam in patria, cujus amor naturaliter omnium animis insitus est, retineat. de nova civitate dimittenda facilins cogitet, dc nova consilia capiat. Haec ergo fuit provisio, vel ratio legis, quie non removet eum ab omni commercio rerum civitatis quam dimisit jussu Principis, si modo ex praescripto legis bona quae postea Ohoenerunt distrahat quia ius possidendi Ac retinendi non habet. Et haec sunt, quae de nobilissimi loci sententia post praestantissimos huius temporis In onsultos, quos hic locus valde exercuit, ut docent libri a D. Cujacio editi nomine Antoni, Mercatoris, de libri animadversionum, vel notarum Iohannis Roberti Antecessioris Aurelianensis in medium proferre non dubitavi : quae mutabo libenter . si

commodiorem sensum quis asserat. Delendae enim negationis, quam omnes et ibri constanter habent, & ipsa Basilicareti re vir praestantita. Ingenue testatur, nullam rationem esse video. ε Cuius Cori MERCIUM NON EST J EjusTei commercium n est, quae

usibus hominum subjici , de in obligati em duduci, alienari, & obligari non potest, I. 6. l. 34. stmnium, s. de contris. aempl. dc consequenter si legata sit, inutile leagatum est; quia a namine acquiri potest. Sod quid si res in commorcio quidem sit natura sua, ejus autem commercium legatarius non habeat , an ejus debebitur saltem aestimatio 3 Et multae sunt in hac suris quaestione leges quae pugnare viden-rur. Ego autem distinguendum en existi irio , quam ob causam commercium non habeat legatarius. Vel enm ideo non habet, quia et 'lege aliqua spectatun interia

dictum est: & hoc easti nectes, nec aestimatio debetur, veluti si ossiciali, id est Prae .sdi provinciae, praedium provinciale legatum sit, I. mortuo, S. Labeo, f. de leg. 2. Vel non est lege prohibitum, sed legatarii status, qualitas, conditio facit, ne comis mercium rei legatae habeat: &hoc casu debetur aestimatio, I.fideicommissa, g .si semvo .F. G leg. 3. ubi legata militia servo, quam propter solam suam servilem condiationem habere non potest, t. ab omni,st . de re militari, traditum est aestimationem

deberi, licet res praestari non debeat. Idem est si militia legata sit ei, qui propter vitium corporis militare non potest, t. filiusfam. it . f. si quid, f. de teg. a. qualis est eunuchus, l. 4. Τ. de re militari. Idem est si Senatori tessera frumentaria legata sit, quae non utas clarissimis, & Senatoribus , sed infimae plebeculae hominibus dari solebat, t. par onus 3 F. da leg. 3. Idem juris est, si a legatario res aliena per fideicommissum relicta sit, cujus commercium luatarius non habeat, fideicommissatius habeat, tametsi ipse jus possidendi non habeat, t. se si res aliena , F de M. t.

7 AS in , REM possE LEO A R I I Sublatia veteri differentia Iegato-xum , olini enim legari ramum potuit per damnationem : 6c corrupte Ita interpolatis instimιικnthus Caeli scriptam in., rem Ihenam sinendi modo Posse legasi; hoc enim modo Iegari tan rumportui res testatoris, vel heredis, ut Vlp. docet hoc tit. Ec manifesta ratio Hrmulae convincit. Obtinuit autem initio rem alienam posse legari per damnationem indistin te: sed primus Neratius Pristus induxit hoc tempera meritum., si testator latebat alienam esse, I. unum ex familia, si rem tmem,ss. de Dia. quae sententia D. Pii rescripto, ut hic ε. docet, confirmata est. Et haec est consti turio, qua in d. l. heredibus subventum esse Papinianus est. Imo, quamvis errans

SEARCH

MENU NAVIGATION