D.N. Iustiniani perpetui Augusti Institutionum sive Elementorum per Tribunianum virum magnificum magistrum & exquaestore sacri palatii, & Theophilum & Dorotheum, ... libri quatuor emendatissimi ex editione Iacobi Cuiacii. In eosdem Iani A Costa antec

발행: 1659년

분량: 678페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

heredum qualitate oe di serentia.

CAPUT XIX.

ΗΕ REDEs autem, aut necessarii dicuntur, aut sui & necessarii ,

aut extranei. ν Avet sv I ET NECESSARIIJ Suitas , ut Alciatus definit, est heredum qualitas, qui primum in hereditate paterna locum obtinent, continuationem dominii, necessitatemque successionis inducens. At ut quis dicatur suus haee conia currere debent. Primum, quM sit in potestate testatoris tempore mortis: alterum. quod obtineat primum gradum, nam si praecedat eum pater, non erit suus heres, nisi patet desierit esse suus, aut morte interceptus, aut emancipatione, aut aliter liberatus patria potestate. Suus heres dicitur, non tam relatione iam ad seipsum, quam ad clefunctum de cujus successione tractatur, respectu cujus suus heres dieitur. Et ita non quasi sui ipsius heres,ut vulgo male creditum est; viventis enim nulla hereditas esse potest, sed mortui. I. I. st. de heredit. vel adi. vendit. aliamque esse

oportet personam heredis, aliam ejus cui succeditur, t. 2. Τ. de si uiat. semor. Sed suus dicitur quas naturalis, proprius, nativus, & domesticus heres, ad patriam hereditatem vocatus. Necessarius denique dicitur, quia jure civili etiam invitus cogitur esse heres ; sed Praetor aequitate motus removit illam necessitatem, & introduxit in favorem liberorum abstinendi beneficium, L necessariis,1. de aequis. vel

omisi. heredit.

g. I. Necessarius heres in servus heres institutus: ideo sic appellatus, quia sive velit, sive nolit, omnimodo post mortem testatoris protinus liber & necessarius heres fit. Vnde qui facultries suas suspectas habent, solent servum suum primo, aut secundo, aut etiam Ulteriorς gratadu heredem instituere: ut si creditoribus satis non fiat, potius ejus heredis bona, quam ipsius testatoris , a creditoribus possideantur, vel distrahantur, vel inter eos dividantur. Pro hoc tamen incommodo φ, illud ei Commodum praestatur, ut ea quae post mortem patroni sui sibi adquisierit, ipsi rc serventur. Et quamvis bona defuncti non sufficiant crcditoribus,

tamen ex alia causa quas sibi res adquisivit, non veneunt.

NEC EssARIVs MEREs EsTJ Hic omnino heres est statim, & protinus post mortem testatoris, nec abstinendi facultatem habet ergo & absolute neces

sarius.

' UNDE UI FACULTAT Es sv As s VsPEcTAsJ Hoc lege Elia Sentia permissum fuiste constat ex g. i.Iura, qui ct quibus ex causis manumitt.' PRO Hoc TAMEN IN COMMO DO J Hunc locum rectissime D. Cujac. ex Theoph. & veterib. libris restituit in posteriorib. notis.

g. Ι I. Sui autem & necessarii heredes sunt, veluti filius, filia, nepos, neptisque cx filio, S deinceps ceteri liberi, qui modo in potestate mo-Ωcntis tuerint. Sed ut nepos, neptisve sui hercdes sint, non sussicit eum Diuiti eo by COOsla

282쪽

C A p. XIX. De heredum qualitate re disserentia. 119

eamve in potcstate avi mortis tempore fuisse: sed opus est ut pater ejuς vivo patre suo desierit suus heres esse, aut morte interceptus, aut qualibet alia ratione liberatus potestate. tunc enim nepos neptisve in locum

patris sui succedit . Sed uti quidem heredes ideo appellantur, quia domestici heredes sunt, & vivo quoque patre quodammodo domini existimantur. Vnde etiam si quis intestatus mortuus sit, prima causa est in successione liberorum. Necessarii vero ideo dicuntur, quia omnimodo, sive velint, sive nolint, tam ab intestato quam ex testamento heredes fiunt. Sed his Praetor permittit ε volentibus abstinere se ab hereditate : ut potius parentis quam ipsorum bona similiter a creditoribus possideantur.

IN LOCUM PATRIs sv I sv cc EDIT J Ex lege Iulia Vellea, & eleganter Vlp. in l. 6. g. r. F. de heredib. instit. hos nepotes redigi ait ad filii conditionem, quod latius exposui ad tit. de exheredat. liber. Sed cave ne te decipiat quod Accurs in hoc g. scripsit, hodie ex novis Iustiniani constitutionibus , sublatam esse omnem differentiam inter suos & emancipatos, neque locum esse edicto novo de con; ungendis cum emancipato liberis, quod falsum eme C ac. docuit ad Novesi. ii8. de aequalitate or agnatici ct cognatici juris. SED HIs PRAETOR P ERMITTIT J Quod non permittit necessiariis l. necessariis, 3. est. F. de ac ruis. hereaeg I II. Ceteri, qui testatoris juri subjecti non sunt, extranei heredes appellantur. Itaque liberi quoquc nostri, qui in potestate nostra non

sunt, heredes a nobis instituti, extranei heredes videntur. Qua de causa& qui heredes a matre instituuntur, eodem numero sunt: quia feminae in potestate liberos non habent. Servus quoque heres a domino institutus,&post testamentum factum ab eo manumissus, codem numero habetur. g. IV. In cxtraneis heredibus illud observaturi, Ut sit cum ris, isti eis testamcnti factio: sive ipsi heredes instituantur, sive hi , qui ι ν ,. --an potestate corum sunt. & id duobus temporibus inspicitur : ' testamenti quidem facti, ut constiterit institutio : mortis Verotestatoris, ut effectum habeat. hoc amplius, de quum adierit heredi tatem, csse debet cum eo testamenti factio: sive purc sive sub conditione heres institutus sit. nam jus heredis co vel maxime tempore inspiciendum est, quo adquirit hereditatem.

Medio autem tempore inter famim testamentum, S mortem tu statoris, vel conditioncm institutionis existentem , mutatio jiaris non nocet heredi: quia, ut diximus, tria tempora inspici-mias. Tcstamenti autem factionem non solum is habere videtur, qui testamentum facere potest: sed etiam qui ex alieno testamento vel ipse capere potcst, vel alii adquirere, licet non possit facere testamentum. Et ideo furiosus ,& mutus po-itumus, & infans, S: filiusfamilias, de servus alienus testamen- f. ΠDiuiti Cooste

283쪽

INSTIT. D. IVS TIN. LIB. II.

ei factionem habere dicuntur. Licet enim testamentum facere non possint, attamen ex testamento vel sibi, vel alii adquirere possunt.

R I L Lu D OasERVAT vRJ Idein observari in necessariis, & in suis , in poster. notis D. Cluac. adnota vir ex veteribus interpretibus Aretinus, in hunc locum. Et quidem ut quis suus, vel nec ellarius dici possit, ea Jemdere tempora observantur,

sed non potest non esse cum suis, vel nece ilariis testamenti iactio, id est si sui sunt vel necessarii: ergo cum his esse videtur testamenti factio , & in suis, vel necessariis vix dubitari potest an non sit testamenti factio. Quod necessarib tamen quaerendum

est, cum extra domum,& familiam heredem quaerimus, cum extraneis enim po

test esse, vel non esse testamenti factio. In servo tamen alieno, vulgo face illi negotium in hoc tractatu t. si seruus ejus ,Τde acquir. vel omisi. hered. quam D. Cujac. ma-IE propitia juri prudentia omnes interpretes tractasse notat, ad i. 49. 1. de heredib. instιt. Mihi tamen valde placet, quod veteri interpreti Iacobo de Arena venisse in mentem Paulus Castrensis docet in L l. si servus. fuisse in specie d. legis cum domino servi testamenti factionem, quod & Viglius notavit, nec tamen exposuit. Feram igitur suppetias Iacobo, proposita ex veteri jure commoda specie: vel de Latino Iuniano, cum quo fuit testamenti factio, & tamen ex lege Iunia Norbana capere hereditatem non potuit, ut docet Vlp. lib. Reg. tit. 2O. st χχ. vel, quae propria videtur species ex inscriptione d. legis, de coelibe qui ex legibus caducariis capere non potest, & cum eo tamen est testamenti factio ; nam si intra centum dies legi paruerit, id est nuptias contraxerit, ex testamento capere potest, eodem Vlp. auctore tit. I . Cum hoc ergo constat esse testamenti factione me quo admisso, sequitur valere institutionem initio ,& fieri posse capacem, si intra diem cretionis maritus reperiatur. Eademque ratione nihil vetat servum ejus manumissum heredem esse,

vel novum dominum cui venditus est; si nihil tamen in fraudem legis Papiae hac manumissione, vel venditione factum sit; id est nisi tacite fide interposita manu missus servus, vel is cui vendidit promiserit, se restituturum hereditatem ei, qui per leges capere non potest: quae est elegantissima interpretatio d. leris.

S. V. Extraneis autem heredibus deliberandi potestas est ge adeunda hereditate, vel non adeunda. Sed sive is, cui abstinendi potestas est, immiscuerit se bonis hereditatis: sive extraneus, cui de adeunda heredit te deliberare licet, adierit: postea relinquendae hereditatis facultatem non habet, nisi minor sit viginti quinque annis. Nam hujus aetatis hominibus, sicut in ceteris omnibus causis, deceptis, ita & si temere damnosam hereditatem susceperint, Praetor succurrit. Sciendum est tamen divum Hadrianum etiam majori viginti quinque annis veniam dedisse,

ruum post aditam heroditatem grande aes alienum, quod aditae here-itatis tempore latebat, emersisset. Sed hoc quidem divus Hadrianus cuidam speciali beneficio praestitit. divus autem Gordianus postea in

militibus tantummodo hoc extendit.

g. VI. Sed nostra benevolentia commune omnibus subjectis imperio nostro hoc beneficium praestitit : dc constitutionem tam aequissimam, quam nobilem 'scripsit, cujus tenorem si observaverint homines , licet ei adire hereditatem tantum teneri, quantum valere bona MI

284쪽

C A P. XIX. De heredum qualitate re disserentia. m

ditatis contingit rut ex hac causa neque deliberationis auxilium eis fiat neccssarium, nisi omissa observatione nostrae constitutionis, 3c deliberandum existimaverint, εc sese veteri gravamini aditionis supponere

maluerint. T AM AE avis frMAM QUAM NOBI L EM J Ex qua heres non tenetur vltra vires hereditatis , si intra tempus praestitutum inventarium fecerit; est enim beneficium quod heredibus Iustinianus dedit I. ULC. de jure deliberandi & inde vulgo heririer par benefice Einventatre, qui separatur ab eo quem vocamus heririer si pie. Remanet enim vetus jus deliberandi, si quis hoc beneficio uti nolit.

g. VII. Item extraneus heres testamento institutus, aut ab intestato ad lcgitimam hereditatem vocatus, potest aut pro he-τede gerendo, aut etiam nuda voluntate ' suscipiendae hereditatis heres fieri. Pro herede autem gerere quis Vsdetur, si rebus hereditariis tamquam heres utatur, vel vendendo res hereditarias, vel praedia colendo locandove, NI quoquo modo Voluntatem suam declaret, vel re, vel verbis de adeunda hereditate: dummodo sciat eum, in cujus bonis pro licrede gerit, testatum intestatumve obiisse, & se ci heredem esse. Pro herede enim gerere, es pro domino gerere. Veteres enim heredes pro dominis appellabant. Sicut autem nuda voluntate QExtraneus heres fit: ita & contraria destinatione statim ab hereditate repellitur. Eum qui surdus, Vel mutus natus , vel

postea factus est, nihil prohibet pro herede gerere, M adquirere sibi hereditatem, si tamen intellegit quod agitur.

' AUT ETIAM MVDA voLUNTATE J L. si avia, C. de iure deliberandi. Et observa quaeso progressum hujus juris, explosa perversa interpretatione glossae, quae nudam voluntatem confundit cum gestione pro herede. Initio non potuit acquiri hereditas nisi actu solemni & Iesitimo, cretione puta, vel aditione hereditatis ver bis solemnibus & legitimis; adhibito quoque symbolo, id est percussione digitorum, Ac apprehenso, dicis causa, corpore certo. Deinde acquiri coepit hereditas citra solemnitatem sola heredis gestione, herede se gerente pro herede; quod quidem facit, si quid faciat quasi heres, id est si quid hereditarium attingat: i md & sine ullo facto, etiamsi nihil attingat, nuda voluntate, animo solo interdum pro here- de gerere videtur, ut in duobus casibus a Paulo notatis in I. gerit . F. de aeruirenda vel omitti heredit. Et tandem obtinuit nuda voluntate explicata quibuscumque verbis , sine solemnibus vllis, & sine ullo facto, acquiri poste hereditatem : puta si heres quocumque loco interrogatus an sit heres, respondeat se heredem elle; nuda enim voluntas est, quae neque stipulatione, neque ala alia soleinnitare, neque s eho vllo confirmatur, ut nudum pactum. Et ita quod in l. 4. C. N. de donationibus dicitur, inter conjunctas personas valere donationem ex nuda voluntate, licEt neque mancipatio, neque traditio, neque stipulatio lubsequuta sit; id ita Paulus e Iulii lib. 4. Sent. fit. I. filio, inter coniunctas personas luisicere quibulcumque verbis voluntatem expressam. Et quod ait l. 3. C. de donationibus, spem futurae actionis,

plana intercedente donatoris voluntate posse transferri; accipere soleo de stipes

Ee iij

285쪽

tione, quae necessiaria hoc casu videtur λ plenam enim voluntatem opponit nudae sed de hix alias diligentius. . Sic vT AUTEM NUDA V Ο L V N T A T E J Duplex fuit, ut dixi, ratio aequitendae hereditatis. Prima juris, in qua solemnia desiderantur. Secunda facti Mnaturalis, nudaeve destinationis. Et duplex quoque ratio amittendae. Prima quae juris est,&in jure fieri dicitur; haec proprie repudiatio. Altera verb quocumque loco fieri potest, facto, vel quibuscumque verbis demonstrata voluntate; de haec proprie recusatio est, quod D. Cujac. docuit in prioribus notis ad hane tis. Sed promiscue utimur his verbis repudiandi, & recusandi, ut ostendit tit. C. de repudianda ct recusanda hereditate. M Si TAMEN INTELLEGIT J Si non intelligit datur curator I. 3. f. de postulando, 3c per hunc curatorem bonorum possiessionem petere potest, I. servo invito, g. pen. f. ad Trebell. idemque de furioso dicendum est, cujus curator sonorum possessionem decretalem petere potest, L est. f. sim autem ex adia, C. de curatore fu-

si vel prodigi.

De legatis.

CAPUT X X. Posτ haec videamus de legatis, quae pars juris extra propositam

quidem materiam videtur: nam loquitur de iis juris figuris, quibus . per universitatem res nobis adquiruntur. Sed quum omnino de testa, mentis, deque heredibus qui testamento instituuntur, loquuti sumus: non sine causa sequenti loco potest haec juris materia tractari. g. I. Legatum itaque ' est donatio quaedam a defuncto

LEGAT vM ITA Q. EJ Aliam legati definitionem Vlp. dedit in principio hujustit. lib. Reg. asam Florentinus in ι. legatum n6. f. de les. r. habes & quartam ex M destino in I. legatum 16.f. de leg. 1. 5c de omnibus vide si placet Cujac. in Paratis. f.

de legatis I.

EST DONATIO etvAEDAM J Rectὸ quadam, id est certi generis don

tio, quia neque est donatio inter vivos, neque donatio causa mortis. non donatio inter vivos, quia illa non revocatur; legatum autem identidem revocati dc adimi potest, toto tit. de adimend. or transferend. leg. non item donatio causa mortis, quoniam illa ab intestato relinqui potest, ι si filius 1 o. f. de legat. praestand. legatum autem non potest. Et legatum dicitur donatio quaedam, quia lucram semper continet seiunctum ab omni onere; quo nomine ab hereditate differt, cui utrumque, lucrum simul δc onus semper inest. Porid addunt quidam in hac definitione verba haec, ab herede praestanda , quae hic tamen desunt, de apud Theophilum : imo Mapud Modestinum ipsum hujus definitionis auctorem, in l. letatum 36. f. de teg. 2. maxime autem, clim legatum relictum est per vindicationem. Existimo autem non errare eos qui ea verba addunt, cum addita hoc solum significent, legati relicti pota sessionem , nisi eam tradiderit defunctas, ab herede omnino praestandam CCC,

286쪽

CAP. XX. Delegatis. Q

clim& heredi competat adipiscendae possessionis interdi etiam, si legatarius ipse privata sua auctoritate occupavetit legatum , nihil moratus heredem, l. I. f. quod Mat.

g. II. Sed olim quidem erant legatorum genera quatuor : per vindicationem , per damnationem , sinendi modo, per praeceptionem : & certa quaedam verbal cuique generi legatorum adsignata erant, per quae singula genera legatorum significabantur. Sed ex constitutionibus divorum Principum solemnitas hujusmodi verborum penitus sublata est . Nostra autem constitutio, quam cum magna fecimus lucubratione, defunctorum voluntates validiores esse cupientes, dc non verbis, sed voluntatibus eorum faventes, displisuit ut omnibus legatis una sit natura. &

quibuscumque verbis aliquid derelictum sit, liceat legatariis id persequi, non solum per actiones personales, sed etiam per in rem, & per hypothecariam. Cujus constitutionis perpensum modum ex ipsius tenore perfectissime accipere possibile est.' ET cERTA QUA DAM v E R B A J Id est formulae certae, sive solemnes verborum conceptiones, quae referuntur ab Vlpiano in Fragm. tit. de legatis. Qui enim per vindicationem legare volebat, iis nominatim, & non aliis uti debebat, Do, lego, capito, habeto. Qua per damnationem, his verbis, Heres meus damnas esto dare, δειν, facito. Qui sinendi modo, Heres meus damnas esto sinere Lucium Titiam sumere illam rem .sibsque habere. Denique qui per praeceptionem sic, L. Titius illam rem pra-cipito. Quae solemnes legandi formulae, quoniam prudentum ingenio & artibus Crant excogitatae, ac propter testatorum voluntates, quas saepenumero ex nimia subtilitate verborum impugnabant; tandem constitutionibus Principum sublatae sunt. Et primo Constantini patris, L quoniam, Cod. de testamentis, & ι. . Cod. qui misi. d bon. possesspus Deinde filiorum ejus Constantis, & Constantii, I. in log tis 2I. Cod. hoc tit. Post hanc tamen legem, quia per eam tantum necessitas sublata fuerat solemnium, dc occaso voluntatis impugnandae; permissum adhuc fuisse videtur legare per vindicationem: sine periculo tamen aucupationis verborum. Uidetur quoque remansisse adhuc diversa natura legatorum, per vindicationem sci- Iicet, per damnationem, per sinendi modum, & per praeceptionem, circa actiones ex jure civili competentes s donec tandem Iusti manus volens unam omnium legatorum esse naturam, definivit in I. I. Od. communia, de legat. deicommissi quibuscumque verbis legatum relictum esset,licere id triplici actione persequi, perlonali, reali, & hypothecaria. PENIT Vs sv a L AT A Eset J A Constantino , Constantio, & Constante Imper. t. in legatis, C. hoc tis. quae pars est l. quoniam, C. de testamentis,& I. vlt. C. qui admini ad bon. possession . pus Sustulit quoque Constantinus veteres ambages actionum, & formulas, i. r. C. de formulis ct impetrat. Et has forsitan leges intelligit Nazarius in panegyrico dusto Constantino, Nava , inquit, leges regendis moribus, ct frangendis vitiis constitrua, veterum calumniose ambages rescisa , captanda simplicitatis aqueos perdiderant. Qua tamen constitutione non ita sublatas fuisse actionum antiquas formulas puto quin his uti liceret, sine periculo tamen aucupationis syllabarum. M ita quoque post hanc constitutionem, qua sublata dicitur solemnitas verborum in legatis, permissum videtur fuisse legare per vindicationem, vel cete-

287쪽

114 INSTIΤ. D. Ius T IN. LIB. II.

vis modis: sublata enim tantum fuit necessitas solemnium, & occasio volvvoppugnandae ex subtilitate nimia formularum 1, & mansi me tamen videtur dinatura legatorum, per vindicationem, per damnationem, sinendi modo, Spraeceptionem; circa actiones ex jure civili competentes. Et si non constaret genere legati relictum esset legatum, quia nullae erant sermulae certae ; existim V . legato relicto quibuscumque verbis, ante Iustinianum datam tantum fuisse actioi . personale in ex testamento. Deinde Iustinianum volu ille in I. I. C. communia de hiis ct fideleom. omnium legatorum unam esse naturam, & quibuscumque. vel

aliquid relictum sit, id persequi licere vindicationibus, fle aliis personalibus acinibus; de insimer hypothecaria actione, quam in rebus hereditariis legatario mus dedit Iustinianus.

g. III. Sed non usque ad eam constitutionem standum esse existir Vimus. Quum enim antiquitatem invenimus legata quidem strictὰ ocludentem, fideicommissis autem , quae ex voluntate magis descenbane dc functorum , pinguiorem naturam indulgentem: necessarium duximus omnia legata fideicommissis exaequare, ut nulla sit inter ea. hserentia : sed quod deest legatis, hoc repleatur in natura fideicommis rum: de si quid amplius est in legatis, per hoc crescat fideicommissorum natura. Sed ne in primis legum cunabulis permixte de his exponendo, studiosis adulescentibus quamdam introduceremus dissicultatem, operat pretium csse duximus interim separatim prius de legatis ,& postea de Gdeicommissis tractare: ut natura utriusque juris cognita, facile possint. permixtionem corum eruditi subtilioribus auribus accipere.

dem Iustua. legata fideicommissis, I. I. C. tammunia de luatis ct fideicom. vi quod jure legati valere non potest secunddm rigorem juris civilis, trahatur ad fideicommissium; id est jure fideicommissi valere censeatur ,&perinde sit, ae si relictum sit per fideicommissitin, cujus, ut ait, pinguis natura fuit; ut observare licet, ex sit. Vlpiani, de Cati de fideicommissis. Et contra quod amplius fuit in legatis propter excelstentiam suris civilis, legis x M. tab. ex qua legata descendunt; applicandum esse voluit fideicommissis, quae antea sola Praetoris tuitione nitebantur, jaris civilis auxilio destituta. quod latius Cujacius exposuit in Paratis. d. tit. communia de te satis ct sides m. Cod. SED NONvs Qv EJ Sublatis solemnibus legandi sermulis, & veteri di serentia legatorum; supererant adhuc multae differentiae inter legata dc fideicommissa, quas omnes tollit hic Iustinianus, & in I. a. Cod. eommunia da legatis ct sideis. Exaequando scilicet per omnia, de in omnibus legata fideicommissis, id est comm nia faciendo jura legatorum , dc fideicommissorum , ita ut jura fideicommissorum,

quae erant humaniora, communicentur legatis; puta, ut non testamento tantum,

ut antea, sed etiam ab intestato, solo nutu, epistola, vel libello, legata relinquantur, ut de fideicommissa: nee in eis rigor juris civilis, sed sola voluntas defuncti dominetur, id est id quod jure legati valere non potest, propter rigorem juris civilis, trahatur ad fideicomnullum ut perinde st,ac si relictum sui met per fideicommissium. Contra quoque, quod amplius fuit in legatis, propter excellentiam juris civilis, AIeg. x11. tab. cx qua legata destendunt ι ut communicetur fideicommissis, quae a

288쪽

CAP. XX. De legatis. 22I

tea sola Praetoris tuitione nitebantur, juris civilis auxilio destituta; nimirum, ut iisdem actionibus petantur, quibus legata; eu dominium transserant in accipientem sicut legata.

f. IV. Non solum autem testatoris vel heredis res , sed etiam aliena legati potest: ita ut heres cogatur redimere eam S praestare: vel, si non potest redimere , aestimationem ejus dare. Sed si talis res sit, cujus non est commercium ε, nec asti- Ex L 3ρ. .matio ejus debetur. sicuti si campum Martium, vel basilicas, vel templa, vel quae publico v idestinatassint, legaverit. nam nullius momenti legatum est. Quod aulcm diximus. alienam d. tirem posse, lagari', ita intelleg cndum est i si defunctus sciebat ' alienam rem esse, non de si ignorabat. Forsitan enim, si scisset alienam, non legasset, & ira divus Pius rescripsit. Et Verius Eae Min. I. esse ipsum, qui agit, id est legatarium probare oportere, scisscalienam rcm lcgare defunctum, non heredem probare opor t ' 'tere ignorasse alienam , quia sem Fer necessitas probanda 1

cumbit illi, qui agit,

VIV3 NON EsT COMM ER c I v M J Idem est si lcgatarius commercium rei non habeat, quamvis res non sit omnino extra commercium, ι. mstrina 49. g. I-beo, st. de leg. 2. in qua proponitur unicum exemplum praedii provincialis, cujus commercium non habuit is qui inprovincia officii causa versatur, vel militat , i. qui Pii ,s de contras. empl. l. milites, j. de re militari, l. Princeps , C. Theod. de his qua administrantib. vel ossicium pub. gerentib. tradita sunt. Huic autem seri ten tiae non oblo quitur l. filius familias it . f. si quid, j. de leg. r. ubi soleo proponere speciem de mi. lita a relicta eunucho, quam propter corporis vitium obtinere non potuit, i. 4. f. dare militari, quamvis hujus militiae commercium habeat. Nec alia ratione in d. g. legatum dicitur licith relictum: si enim commercium non haberet, legatum esset omnino illicitum, α nullum. Idemque respondendum est ad i. fideicommissa, si servo , f. de leg. 3. militiam enim servus obtinere non potest ἱ nec vir clarissimus, id est Senator, tesseram frumentariam , quae plerumque libertis, & infimae plebecular popularibus relinquebatur,t. patronus,st. delet. . Nec alla est sententia, ut opi nor, vexatae l. sed si res aliena, f. de teg. I. in qua legatarius a quo fideicommissum relictum est, rei commercium non habuit; fideicommissatius vero cui retustum est ;non habuit jus possidendi. Haec enim censeo esse diversa, commercium non habere, re jus possidenui non habere; qui enim commerciatmnon habet, lus possidendi aliquando habere potest: atqui commercium habet, jus tamen possidendi aliquando non habere potest. Si ergo ab eo qui commercium non habe., e,. quL commercium habet legatum, vel fideicommissum relictum sit, valere legatum constat, d. l.

mortuo.

Sed merit , dubitatur in d. l. e. si res alisnae, de hodie anxiὶ quaeritur quid sit dicendum, si ab eo qui commercium non habet, aliquid relictum sit ei qui commercium habet, sed tamen jus possidendi non habet; ut in hac specie lingulari, quam

post variana mentis meae agitationem ex veteri jure repetendam eise animadverto.

finge : a Sempronio, qui ossicii causa in provincia, puta Aquitanica prima, versatur , per fideicommissum alienum praedium provinciale , in territorio civitatis Ruia

289쪽

hi 6 INSTIT. D. IvST IN. LIB. II.

iure utimur ex contraria sententia Baldi, quae in foro praevaluit hac ratione; quia ex d. L omnimodo, id est ex nova Iustiniani constitutione, datur 'condictio ex lege 3 quae condictio cum actio sit personalis, triginta annorum praescriptione tollitur et quam tamen rationem ineptam esse nemo non videt, sed nouis non licet rerum a ctoritatem perpetuo ita judicatarum convellere. VsQLE AD QUARTAM LEGITIMAE p A Ret i s J Illius talicet partis , quam quisque liberorum ab intestato est habiturus: quae pars ideo legitima diciatur , quia lege naturae debetur 3 natura enim liberis bona parentum addicit, ι. eum ratio, is de bonis damnatorum. Qu*rta etiam legitima appellatur, sed alia ratione; legitima dicitur, non quia natura defertur, sed quia ex sententia legis Falcidiae a prudentibus introducta est, & taxata. Nec obstat quod ipsa debitum naturale diiscitur ι.scimus, illud prMerea, Cod. hoc tu. non enim ideo debitum naturale dicitur quod natura deseraturi debet enim relinqui certo ,& expresso iudicu telha toris, ne testamentum quasi inossiciosum rescindatur, I. parentibus, Cod. horiis. sed qubd sit quarta pars debitae partis a natura, id est portionis ab intestato contingeα-ris , quae proprie naturalis est. Et certε natura non deferri quartam hanc, vel haec juris ratio convincit, quod inde sequeretur inofficiosi querelam non esse neces riam; nam qui ad hereditatem totam, vel partem ejus veniunt alio jure, de inofficioso agere non possunt, s. tam autem naturales . seu na, hoc tit. exemplo adrogati j

qui exheredatus ideo ab hac querela movetur; quia aliunde, id est ex D. Pii co stitutione quartam habere potest, I. Papinianus. S. si quis impubes ,s hoc tit.

g. I V. Si tutor nomine pupilli, cujus tutelam gerebat, ex testamento patris sui legatum acceperit , quum nihil erat ipsi tutori relictum a patre suo : nihilominus poterit nomine suo de inofficioso patris testamento.

agere.

g. V. Sed &si e contrario pupilli nomine, cui nihil relictum fuerit, de inofficiose egcrit, & superatus est: ipse tutor quod sibi in eodem test

mento legatum relictum est, non amittit.

g. VI. Igitur quartam quis debet habere, ut de inofficiose testamento agere non possit: sive jurc hcreditario V, sive jure legati, vel fideicom

missi, vel si mortis causa ei quarta donata fuerit, vel inter vivos, in iis tantummodo casibus , quorum mentionem facit nostra constitutio, vel aliis modis qui constitutionibus continentur.

SIVE IURE H E R E Di T A RIO J Hoc ita constitutum est in Novella I finiani 18. da triente s stemisse, ex qua desumpta est authentica novissima lege, Cod. hoc tit. Postea autem idem Iustinianus iniquum arbitratus praetextu donationis, legati, aut fideicommissi, temere filio exheredationis notam muri I constituit in Noveli. iis . non licere patri vel matri, avo vel aviae, filios, aut nepotes,& deinceps in serioris gradus liberos praeterire, vel exheredarem suo testamento i licet iis debitam portionem reliquerint per donationem, legatum, aut fideicommissum uenis adjecta aliqua ingratitudinis causa ex iis, quae enumerantur in d. Nov. II1. Habet enim exheredatio aliquam infamiae notam, t. Papinianus in prompto, Se ι.fluus, fisc th. quam quantulacumque donatione, legato, vel fideicommisse aestimari san Eodiosum est: debent enim exheredari cum e logio, ne alioqiunquerela inofficiosi

uitam tum roscindatur , vel ipso etiam jure non valeat: aut si aliquid legium

uomine

290쪽

CAp. XVIII. De inofficio se testamento. 217

nomine relinquatur, debet titulo institutionis relinqui, non titulo legati, fideicommissi, aut donationis. IN His et AN TvMMO DO CAsIBVs J Si nominatim dictum sit 1 testatore, hanc donarionem inter vivos imputandam esse in quartam, vel si pecunia donata fuerit ad militiam comparandam , lucrum enim quod ex ea re percepit filius imputare tenetur , ut colligere licet exl.pm. C. de eotiation. d. l. omnimodo, , est. Hi enim sunt, opinor, duo calus, quibus donatio inter vivos imputatur. 3 AL iis Mo D 1 sJ Rectε Accur fiusdotis, vel donationis propter nuptias , ex I. quoniam Novelia, C. hoc tis.

g. VII. Quod autem de quarta diximus, ita intellegendum est: vi

sive unus fuerit, sive plures δ', quibus agere de inofficioso testamento permittitur, una quarta eis dari possit, Vt ea pro rata cis distribuatur, id est, pro virili portione quarta.' SIvE VNvssu ERIT, SIVE P L VREs J Resert hic Iustinianus vel rem taxationem quartae legitimae, quae querelam inossicios excludebat; quam ta xationem : quoniam in ea nulla numeri liberorum legitima ratio habebatur, Iustinianus penitus abrogavit, aliamque trientis, & semissis, pro numero personarum

subrogavit. Voluit siquidem , in Novella de triente ετ semisse, quatuor, vel paucioribus liberis existentibus, singulorum legitimam esse trientem, id est tertiam partem ejus portionis, quam quisque habiturus erat ab intestato : vel quod idem est, mentem totius substantiae defuncti, ex aequo inter ipsos dividendum I non quadrantem, ut falsb vulgaris interpretatio habet, contra mentem ipsius Iustiniani, ut videre est apud Viglium , in s. st quis, in verbo, aut suppleta quarta, Institui. quibus modis te Itam. in m. Quinque autem, aut pluribus existentibus, voluit esse semis sem, id est dimidiam partem successionis ab intestato, sive totius substantiae desuncti, ex aequo singulis distribuendam, authent. novis a lege, Cod. hoc tis. quod & glosica in cap. Inutius, extra ae testamentis, in v cibo quartam parrem, memoriae causa, his versibus saetis apte expressit: alamor, aut infra, iam natis iura trientem: Semisem vero dant natis quinque, vel vhra.

Sed mirum profecto est, ne dicam a ratione alienum, quod Iustinianus introduxit in d. Nov. I 8. nimirum, clim quatuor sunt quibus legitima debetur, singulorum legitimam esse trientem; cdm quinque, semissem. Hoc enim modo fit, ut quinque existentibus major sit legitima. singulorum, quam quatuor existentibus; illi enim singuli pro legitima, unam. unciam & quintam partem alterius unciae serunt, istivnain dumtaxat: cum tamen rationi c gruat magis, ut quo plures sunt, eb mino-rcm pro legitima portionem consequantur. Dices sorid pro Iustiniano, hoc ab eo ita constitutum fuiste, qu bd inter trientem & semissem nullus alius medius numerus sit , quo commodius, & cimi proportione legitima definiri & assignari potuerit: sed hoc absurdum, potuit enim portionem quamdam inter trientem, & semissem statuere paulo minorem quincunce, ut saltem ipsum quincuncem: quo casu non tanta futilet iniquitas, cuni hoc modo sive quinque, sive quatuor fuissent, aequalis saltem legitima fuisset , nimirum una uncia. Diccndum est ergo, exemplum hic proponi ej us quod dici solet, non omnium quae a majoribus constituta sunt, cacionem

reddi posse.

SEARCH

MENU NAVIGATION