D.N. Iustiniani perpetui Augusti Institutionum sive Elementorum per Tribunianum virum magnificum magistrum & exquaestore sacri palatii, & Theophilum & Dorotheum, ... libri quatuor emendatissimi ex editione Iacobi Cuiacii. In eosdem Iani A Costa antec

발행: 1659년

분량: 678페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

118 INSTIT. D. IVsT IN. LIB. II.

testator alienam tamquam suam legaverit, ex conjectura enixae voluntatis aliquando tuemur legatum, veluti si filio rem alienam tamquam suam legaverit, ut in I. cum pater, ti. eviritis, f. de leg. 2. vel si cognato, assini, conjunctaeue personae legaverit, i. ci malienam, C. hoc tit. vel si VXOri, l. Io. in sine .f. de aura st agento legato. His enim casibus, propter affectionem summam praei uiuitur legaturus fuisse veni alienam, etiamsi rem alienam esse scivisset.

g. V. Sed & si rem obligatam creditori aliquis legaverit, nccesse habet heres luere. Et hoc quoque casu idem placet , quod in re aliena: ut ita demum lucre necesse habeat heres, si sciebat defunctus rcinobligatamelle. Be ita divi Severus de Antoninus rescripserunt. Si tamen defunctus voluit legatarium luere, & hoc expressit : non debet lictes cam

f. VI. Si res aliena legata fuerit, & ejus vivo testatore le- E Vst./-0.gatarius dominus factus fuerit: si quidem ex causa emptionis, 'cx testamento actione pretium consequi potest. Si vero cxcausa lucrativa, veluti ex causa donationis , vel cx alia simili

causa , agere non potest. Nam traditum est duas lucrativas causas in eumdem hominem & In eamdem rem ' concurrere non posse. Hac ratione si ex duobus testamentis cadem rescidem debeatur: intercst Virum rem an aestimationem extestamento consequutus est. nam si rem, agere non potcst, quia habet cam ex causa lucrativa: si aestimationum, ager potcst. ET 1N EAM DEM REM J Rei verbo hoc loco corpus intel lige , quod

quantitati opponitur: dine cnim causae lucrativae in eamdem quantitatem concurrere posRint,l. plane 34. 3. sed si non corpμs, J. de leg. I. Ratio diiserentiae est evidens, quia eadem res sepius dari non potest, ue Volente quidem testatore ; res enim eadem mea saepius fieri non potest, ι.si servus Io3. g. Stichum de leg. r. At eadem quantitas saepius praestari potest; quia etsi sit eadem quantitas, non est tamen eadem res ;est idem genus, sed non eadem species. Dicit insuper, in eam iam rem, id est in unam rem nominatim legata me nam longe aliud cst in legato disjunctivo duarum rerum,

I. bwUmo i 8 . 6 si Tisio de Dia. g. VII. Ea quoque res quae in rerum natura non est, si modo futura est, recte legatur, veluti fructus qui in illo fundo I 'nati crunt, aut quod ex ancilla natum crit. Lr7.deleg. 3.

g. VI II. Si cadem res ' duobus legata sit, sive conjunctim, sive disjunctim R: si ambo perveniant ad legatum , scinditur inter cos legatum. si alter deficiat, quia aut spreverit legatum, aut vivo testatore dcccsscrit, vel alio quolibet modo defecerit , totum ad collegatarium pertinet. Coniunctim autem legatur, veluti si quis dicat, Titio & Scio hominem Stichum do lego. disiunctim ita, Titio hominem Stichum do lego, Scio Stichum do lego. Sed de si expresserit eumdem hominem Stichum , que disjunctim legatum intellegitur. Diuiligod by Gorale

312쪽

CA P. XX. De legatis. 229

' SI EADEM R E s J Pertinet laic locus ad tractatum de jure accrescendi, quod habent collegatarii jure conjunistionis, ut sociis non concurrentibus retineant solidum. De quo jure Iustin. tractavit in I. unica, f. ubi autem , C. de caduc. tollend. νnde & hic g. a Triboniani manu totus conflatus est. Et ut intelligatur, sciendum est hanc conjunctionem triplici modo fieri vult l.triplici,sf. de versi sign. cujus pars est re conjuncti, f. de leg. s. vel re tantum;vel re & verbis; vel verbis tantum, non etiam re: de qua hoc loco non agitur, nec in d.l unica ; haec enim conjunctio nullius est momenti , nisi quando pro duplici accipitur ex mente defuncti, id est nisi quando non solum verbis, sed etiam re conjuncti intelliguntur collegatarii, ut diligenter Cujac. ς posuit lib. 24. Obs cap. 3 .re 3 s. Coniuncti re & verbis per eminentiam dicuntur conjuncti; quoniam his opposivi conjuncti re tantum, disjuncti potius, & separati Videntur; & v t Iustin. eleganter ait in d. I. unica, g. ubi autem, ab ipso testatoris sermone discreti. Hi enim quibus conjunctim legari Iustin. ait hoc loco, in d. lege unica, nominis S rei complexu junguntur. Seearantur vero hi quibus disjunctim legatus; quia non simul cadem res legatur ; sed discreto sermone, discretaque clausula, ut in exemplis propositis in hoc Haec ergo sermonis varaetas variam peperit voluntatis interpretationem, o qua natas conitat fuisse varias legatorum sormulas, in quibus tractatum fuit a prudentibus, an hoc jus accrestendi locum habere possit, quod ex voluntate testatoris inductu ni fuisse omnes fatentur. Quaestum enim fuit, an ex testatoris voluntate colis legatarius , altero forsitan desciente, sblidum habere dc at, vel partem tantum :an veso duobus concurrentibus uterque solidum ; unus nempe soliduni, id est rem ipsam, alter vero aestimationem , & an scindi debeat legatum in duas partes. Et in legatis per vindicationem, & per praeceptionem, horum enim eadem sere vis &sormula, sive conjunctim, sive discretim legatum retrinum sit in obtinuisse videtur singulis in solidum ab initio testatorem rem assignasse, & pruno non concurrente secundum retinere solidum; & partem ergo deficientem accrescere secundo, vel non decrescere solidum quod retinet secundus. In legatis vero per damnationem& sinendi modo, sive conjunistim , si ve disjunctim legatum datum sit, non fuit inductum jus accrescendi. Cum enim ita conjunctim legabat testator, heres damnas esto dare Titis, ct Maiio, manifestum erat partes seci illa ab initio testatorem, id est, voluisse heredem simul eamdem rem praestare duobus divisis partibus, quas ipse testator fecisse intelligebatur. Et ideo Vlp. ait, singulis ab herede deberi partes tantum rideoque uno non capiente, non potuit acquiri pars deficiens alteri; sed vel ex jure antiquo in i creditate remanebat, vel ex nova lege Papia caduca erat. Si vero disjunctim; singulis solidum praestare tenebatur heres, id est rem uni qui gere praeoccupaverat actione personali, alteri aestimationem. Iustinianus autem ind. l. unica has differentias sustulit: de posteriori non dubitatur; cum enim in legato per damnationem disjunctim relicto, uni res, alteri aestimatio praestanda esset, Iustin. nominatim ait hodie hoc locum habere non posse,in d. l. unica, f. ubi aurem, & in hoc f. nostro, scindi legatum quibuscumque verbis, & quocumque genete datum sit. Sed addenda est exceptio ex d. I. unica , nisi constet de volumate testatoris, quam Tribonianus appinxit in I. si pluribus,1f. de leg. r. de aliis plerisque locis notatis 1 D. Cujacio.

Sed anxie quaeritur, an prior differentia sublata sit; id est, an quemadmodum constat ex hac nova constitutione partem collegatario accrescere legato disjuruium relicto, sublata differentia veteri legatorum per vindicationem ,& per damnatio-

313쪽

23o INSTIΤ. D. IVS TIN. LIB. II.

nem; ita quoque sublata sit differentia quae olim fuit inter legata per vindicati nem, & damnationem, si conjunctim legatum relictum sit. Nam si per vindicati nem , praestantia. Cujac. non dubitat partem accrescere collegatario, t. si duobus 16.f.vit. ι.tegatum II 6. plane 3 Fs duobus,sf. delet. LI. si servo, frigatusib. Si autemper damnationem; non capientis, vel deiicientis partem I manere In her duaredux-

ratus vetus, & non elle locum iura accrescendi, l. 7 f. de tig. 2. d. l. si duobur, in princ. t. hujusmodi 84. ,.si Titis, d. I. plane, g. si disjunctim. Is de leg. r. hauc --, anquit, differentiam non reperio sublatam. Et hoc veluti effugio declinandas esse censet omnes difficultates, quae hactenus praestantissimos Iurilaonsultos male habuerunt. Sed contra C acium, Ium n. ipse manifestis verbis in d. L unica, f. albi autem, 'er- sic. nos autem , ait se omnino repellere hanc dissiona iam legatorum : S si vel quadam parte relinquendam esse voluit, quare tollendam sedulo curavit omnem mentionem horum legatorum in libris juris civilis. Sed d1ssicultatem omnino tollere videtur quod idem Iustin. ait in d. versic. nos aurem, non sollim in Omnibus legaris, sed etiam fideicommissis, se unam & eamdem nataram imponere. In fideicommissis olim non erat jus accrescendi, nam eodem serme jure censebantur quo legata per damnationem, quod & D. Cujac. docuit :hodi locus erit in fideicommissis juri accrescendi, quia sunt exaequata legatis. Et si in hac parre diuIta est differentia intexlegatum & fideicommissim, multo minus Me potest differentia inter legatum petvindicationem, & legatum per damnationem. Verius itaque esse existimo, ita fili Te in hac quoque parte confusam & commixtam naturam horum legatarum, ut si conjunctim legatum datum sit quibuscumque

verbis, ut loquitur 6, 2.loc rar. omnibus Eo currentibus, scindatur omnino legatum. Quibusdam vero deficientibus, volentibus,& agnoscentibus accrestere logatum ; quasi solidum ab initio relictum sit per vindicationem: invitis ver b, dc reαculantibus non posse accrescere ; quasi relictum sit per damnarionem. Et ita ex mente Iustiniam conciliandae videntur semes leges, in quibus legatum accrescere, vel non accrestere dicitur. Nec temese debemus iocordiae, vel imperitiae insimulare Tribonianum, qui morato nobis vestigiae quaedam reliquit veteris nujus differentiae, ut hanc novam confusionem facili inrelligamus. Verum ergo hodie est, in ilegato conjunctim dato, ab initio videri legatariis soliduin datum, si deficiemes partes agnoscanti & ab annio quoque vadoxi habuisse partes, si deficientes partes agnoscere necusent , ,quod votissimum ellis ostendo Superior differentia ex varietate sermula: Iegatorum emanabat, ex ea enim diverstatem voluntatis prudentes colligebam ἔ nam Mol initio solidum, vel mitio partes dedisse testator intelligebatur, prout legaverat per Mindicationem, vel per damn tionem. At hodie sublata omni vi & potustate harum formularum, quIbi lcumque verbis conjunxerit testator legatarios . ex menve Iatamam hoc ridotur relinquere arbitrio legatariorum, ut ol partem, uel totum habeant, tu uno caelu videatur legatum relictum per vindicationem, altero vero per damnationem, confusis vesuti,& commixtis omnibus legatis, ut fit in acticinibus dandis ruerbi gratia, hodie i distincia datur actio Hi rem, quasi legatum relictum se per vindicarionem, MIMachio in personam, quasi relictum sit per damnationem, quod & D. Cuj c. docmi

in principio hujus tit. poster. notis. Eadumque confusio in legatis, de. cino nimilis, ut quod in uno locum habere non potest, ex adtero assumatur. Ex hac autem confusione ,rai fallor, repetenda in nouaxacio hujus novi juris, quo contra novam regulam res accrestit volenti, non invito; quia hoc votata

314쪽

C Α Ρ. X X. De legatis. 23 I

praesumitur testator, si conjunctim quibuscumque verbis legaverit; Sc contra aliud voluisse omnino praesumitur, si disjunctim legaverit, quo casu accrescit invito, ut

latius explicat Iustin. in d. l. . f. sin ver. . Certissima igitur comparatio iuris antiqui , de novissimi a Iustiniano inducti haec est. Iure antiquo duobus disjunctim per

vindicationem dato legato, concurrentibus partes praestabantur; uno vero non concurrente, alteri pars deficiens accrescebat, quasi ab initio datum esset lolidum. Per damnationem, utrique solidum praestabatur uni res, alteri pretium. Hodie diis versia horum legatorum natura ita confunditur, ut solidum uterque nunquam habere pollit; sed duobus concurrentibus legatum scindatur , ac si relictum esset conis junctim per vindicationem, vel per damnationem. Si vero non concurrat unus, ut

is qui agnovit omnino retineat solidum, quod de olim obtinuit in legato per vindicationem altero deficiente; &per damnationem etiam altero concurrente. Eadem fere confusio fit in legato conjunctim dato, nam per vindicationem jus accrescendi olim habuit collegatarius, quod non habuit per damnationem, ut supra d cui. Hodie habetius accrescendi si vult agnoscere partem deficientem, dc perinde est ae si legatum esset per vindicationem. Si verb agnoscere recusat,cessat jus accre-stendi , ac si legatum esci per damnationem. quae omnia sublatis variis legatorum formulis induxit Iustin. ex praesumpta voluntate testatoris, a qua jus accrestendi prosectum esse nemo est qui nesciat. SIVE CONIvNCTIM, si VE DIs IvNCTIM J Pertinet hic locus adtractatum de jure accrescendi, sive de jure conjunctionis inter collegatarios , de quo Iustinianus tractavit in I.unica, Cod. de ea Ac. tollend. de Paulus in l. triplici I x. f. de verb. sign. de in I. re conjuncti, de leg. 3. Ait autem Paulus in d. l. triplici, tribus modis conjunctos intelligi. Alii enim sunt conjuncti re dc verbis simul; alii retantum ; alii verbis tantum. Re conjuncti tantum sunt, quibus disjuncta dc separata testatoris oratione res eadem togata est; veluti Titio fundum Tusculanum dolego, Maevio eumdem fundum Tusculanum do lego. Re dc verbis simul, quibus conjuncta oratione res eadem legata est: veluti, Titio & Maevio fundum Tuscul num do lego. Verbis tantum , quibus conjuncta oratione res diversae, vel eiusdem

rei partes ab initio legatae sunt; vcluti, Titio fundum Tusculanum do lego,& Maevio centum do lego; vel Titio de Maevio fundum Tusculanum ex aequis partibus dolego. Conjuncti primo, Jc secundo modo, ab initio solidum habent singuli, de concursu partes faciunt, S ob id jus accrestendi inter eos versatur: quia si duo sint, exempli gratia, conjuncti re tantum , aut re & verbis simul; non concurrente Vno, solidum manet apuὸ alterum, & accrestere utique, de lucro esse videtur uni, quod ci non praeripit alter. At inter nudis verbis conjunctos non est ius accrestendi , quia ab initio partes habent singuli. quod injure accrestendi nusquam admissum fuit,l. I. f. interdum . dc I. pen. Τ. de Uufruct acersc. I. 66. Is de hered. instit. Ideo quo Pars non capientis in hereditate remanet ex jure antiquo, non hodie sublatis legibus caducariis. Ad haec notandum, ia disjunctim hoc loco, dia in d. l.unica, 3. ubi AE

tem . Cei. de cad. ιoLmd. ex qua totus hic f. transcriptus videtur a Triboniano, si-gitificare conjunctionem rerum, & disiunctionem verborum: si autem conjunctim,

conjunctionem rerum & verborum simul; ut coniunm hoc loco dicantur tantum ii, qui re & verbis conjuncti sunt: di juncti, qui re tantum non verbis. At isti quoque coniuncti dicuntur in d.l.triplici' Ita est,seὸ minus proprie; conjuncti enim proprie dicuntur, qui conjuncta testatoris oratione In eamdem rem, vel ius vo cantur: dis uiacta vitem, quI ab ipso testatore sermone apertissimo discreta iunt,

315쪽

2M2 INSTIT. D. IVsT IN. LIB. II.

quales sunt ii qui re tantum conjuncti dicuntur, in d. l. triplici. Et licet inter heredes conjunctos, & disiunctos locus sit juri accrescendi, ut supra

diximus . illud tamen non aeqith in quocumque genere legatorum prudentes olim ad mi serunt: nam in legatis per damnationem, live coniunctim, sive disjunctim re Iictum sit legatum , non induxerunt ius accreicendi . quoniam si coniunctim, manI-sestum erat partes fecisse ab initio testatorem, de volu ille heredem limul eamdem rem praestare duobus, divisis partibus i. planὸ , f. sconsunmm,f. de leg. I. ideo

no non capiente partem suam, non potuit ea pars acquiri alteri; sed vel remanebat ex jure antiquo in ipsa hereditate, vel caduca fiebat ex teste Papia, id est ad fi-

si una pertinebat. Si autem dissui .ctim; solidum singulis heredem piae stare volebant, ex tacita testatoris voluntate radest rem ei qui actione ex teltamento agere praeoccupati et, alteri autem aestimationem, t. si pluribus 33 st de leg. i. t. i f. de uia. i. duos ,f. de usust. ligat. Ac pluribus aliis. Idem quoque admittebant in legato sinendi modo, quod fere similibus verbis, quibus legatum per damnationem, relinquebatur: S sic in eiusmodi legatorum generibus, neutro lioc calu jus accrescendi admiserunt. In legatis autem per vindicationem, S per praeceptionem, quorum pene idem jus fuit & eadem formula, admiserunt: quoniam sive conjunctim, sive disiunctim legatum esset relictum , his duabus legandi formulis videbatur testator

singulis in solidum ab initio rem assignasse: dc ideo volebant uno non concurrente, alterum retinete solidum ex tacita voluntate testatoris; & pat tem deficientem accrescere, vel potitis non decrescere et , qui soliis legatum agnovisset. Et haec fuit ante Iustini an una juris observatio. Sublatis autem variis legatorum formulis ab eodem Iustiniano, si eadem res duobus legata et , sive conjunctim, sive disiunctim, sive per damnationem, sive alio quovis modo, & quibuscumque verbis; ex mente Iustiniani legatum interscinditur, si uterque concurrat , dc legatum Uterque agri stat: sin defccccit alter,id est repudiaverit legatum, aut decellerit, totum CDiciali gatarii e quod ipse Iustinianus induxit ex praelum pia voluntate testatoris, a qua sus accrestendi proscchum elle nemo est qui nesciat

g. I . Si cui fundus alienus V legatus fuerit, dc emerit pro

prictatem deducto usu fructu,& usus fructus ad Cum perVene' dis dis Dor. rit, S postea ex testamento agat: recte eum agere, & fundum p ctere Iulianus ait: quia usus fructus in petitione servitutis locum obtinet: sed officio iudicis continetur, ut deducto Vsufructu subeat aestimationem praestari.

. Sι CUI FUNDvs ALIE Mus J Huius f. sententia haec est elegantissina, paulo altius repetenda. Proposita fuit in S. 6. versic. nam traditum, sustra, hoc tinregula luris, quam his verbis concipit Iulianus in I. omnes debitores, f. de obligat. stastion. Omnes debitores , qui speciem , id est certum corpus , aebent. liberantur cum eas'ecie a i creditores ex eavo lucrativa pervenerit. Hujus autem verbi, pervenerit, vim&potestatem idem Iulianus expolint in eodem libro, in I. non quocumque S 2.1f. ἀσυρ. I. ut Ita demum huic regulae locus sit, si ita pervenerit ut avelli non pol sit, si perfecte facta fuerit credi roris, ut loquitur l. omnes actiones I 9. f. I st de Reg. ju Liberatur ergo debitor solutione, & praestatione alterius debiroris : S si non solidum , sed pars tantum ad creditorem pcrvenerit, potest petere partem dumtaxars ut ex Marcello ad Iulianum notatur icid .l. 81. g. Marcellus. Et inde dubitandi ratIO huius S .repetenda est , contanet enim Iulianiae utentiam, quae cxtat in S. si fund-

316쪽

C A p. X X. De legatis. 233

d. l. 81. Fundus alienus legatus est Titio, qui domino proprietatem fundi comparavit deducto v fructu; venditor deinde capite minutus est , vel alio modo extinctus est usu sfructius,&cons blidatus proprietati. Quaeritur an Titius legatarius recte fundum petat ab herede, id est an recte agat fundum simpliciter petens ; qui enim fundum petit, & vltim fructum petere videtur, I. s Titio, t. si alii , f. de ιμ-

fructu legato ; dc quia usum fructum ex caula lucrativa habet, id est ex consolidati ne, plus petere videtur quam ei debeatur ab herede: qui autem plus petit non recthasit, id est male agit; ut qui ante diem agit, id est plus tempore petit, i. . f. vlt. p. quando dies usu mctas legati cedat. Iulianus tamen recte legatarium agere diacebat, neque plus perere ab herede ii fundum petat, si hac agendi formula utatur, Peto fundum quem mihi debes ex testamento. Math omnino Theophilus hoc loco hanc fuisse Iuliani sentcntiam ait, legatarium actione personali ex testamento astimationem proprietatis petere debere ;Iulianus enim contra asseverabat non aestimationem prop1ietatis, non proprietatem deducto v fiuctu, sed fundum a psum rectὸ petere iugatarium,nec ex veteri jure incidere in periculum plus petitioni 1. iniam senuentiam notabat Marcellus,& extat pars notae Marcelli in d. l. 8a. g. Marcellus. Et utebatur hoc argumento. v sfructus est pars res,l. F. de Uufractu, t. qui usu ructum M.f. de vepis. oblig. vel ut loquitur l. eum filius 76. q. dominus, FG leg. a. instar portionis est, id est obtinet locum partis. At si pars ex causa lucrativa ad creditorem pervenerit, potest petere partem

dumtaxat; ergo proprietatem deducto usust uctu, id est deducta parte quam ex causa lucrativa habet petere tantum potest. Et si funditan petit, totum petit; &male ergo agit, quia re plus petit, i. f. de compensationibus. Sed hane Marcelli objectionem facile diluit subjecta Iuliani ratio; qui avsusfiuctus in petitione, id est in instituenda actione, servitutis, non partis locum habet, id

est habetur pro servitute quae fundo accedere videtur, non pro parte r i. Non enim generaliter omnibus casibus usus fructus obtinet locum partis, ut nominatim Papin. ait in I. si Titio, g. x. F. de Uu mustu, non in casu d. g. I. neque in casta l. Maevius 66. g. pen. F. de leg. a. quae eleganter est usum fluctum in jure, non in parte consistere. Non obtinet etiam locum partis in petitione, si ve actione in rem agatur, sive in personam, l. recti, F. deverb. sign. In petitione enim usumfructum consideramus tamquam servitutem, tamquam jus, id est rem incorporalem, non tamquam corpus vel partem rei. Hanc quoque fui ste Iuliani sententiam Paulus ait in d. t. recte, quam veriorem esse affirmaei, rejecta puta, Marcelli nota, cujus ideo partem supprimit Tribonianus in d. f. Marcellus. Sed quamvis vlasfructus ita petitione, serviis tutis locum obtineat, quamvis hoc casu dc multis alias, in jure, non in parte conia sistat; emolumentum tameti rei continet, ut cleganter ait d. l. Mavim 3. pen. Et adeo ossicio judicis hoc continetur, ut in condemnatione jubcat a stimationem tan-1um proprietatis praestari; quia usum fructum habet legatarius ex causa lucrativa. Et ita supra in s. 18. versic. hed si ab alterutro, de rer. divisione. Aliud est in petitione , aliua vero in condemnatione; puta, quantitas frumenti est in petitione,

qualitas vero in condemnatione.' SI cui rura Dus J Hie s. hanc facti speciem habet. Titius sciens fundum alienum mihi legavit; antequam legatum peterem, ejus fundi proprietatem n dam, id est detracto usu fructu, acquisivi. Postea venditore mortuo, aut capite minuto, extinctus est usuaructus, & proprietati quam emi consolidatus ;& consequenter ex causa lucrativa ad me pervenit, quia pro eo nihil impendi. Quaeritur

317쪽

13 IN ST IT. D. IVS TIN. LIB. II.

mortuo Titio testatore, an nudam proprietatem, id est sine usufructu, vel plenam& cum usustuctu petere possim Et ait Iustinianus plenam me proprietatem peter

sosse, id est fundum ipsum, quem qui petit , & vsumfructum quoque petere intel- igitur, t. si Titio A. alii, is de Uu ct Unleg. Dubitandi rationem faciebat, quod

vlumfructum petens plus petere videar quam mihi debeatur; neque heres enim mihi usumseuctum debet, quem jam habeo ex causa lucrativa, nimirum ex consolidationei alioquin daretur concursus duarum causarum lucrativarum in eamdem rem, & eumdem hominem. Iulianus tamen, cujus lententiam laudat & sequitur Iustinianus, recte legatarium agere dicebat, neque plus petere ab herede fundum petendo, hac subjelia ratione; quia vlasfructus in petitione, id est in instituenda actione, servitutis, non partis locum obtinet; id est nabetur pro servitute quae sun do accedere videtur, non pro parte fundi. Quia, inquam, in petitione fundi usum-

fruetiam consideramus tamquam servitutem, tamquam jus, tamquam rem incor. Poralem, non tamquam corpus, aut partem rei corporalis. Remigitur in hoc ca sis ex testamento fundum petere possum, nam ususfructus servitutem peto, quam ipse non habeo. Verum quia us fructus licet in jure consistat, tamen emolumen tum rei continet, ut eleganter ait Papinianus, in I. Mavisιs. g. fundo legato ,st. d. leg. h. ossicio judicis continetur, ut in condemnatione iubeat aestimationein proprieratis tantum praestari, non etiam aestimationem usus fructus.

g. X. Sed si rem legatarii quis ci lcgaverit, inutile est lega- ,riis ὀ tum: quia quod proprium est ipsius, amplius e)us fieri non iv.

potest,& licet alienaverit eam , non debetur nec ipsa, nec aestimatio cjus. M. t. ET LICET ALIENA v ERIT E A M J Non probat ergo Iustin. contrariam sententiam Celsi, quae extat in l. i. g. vlt. F. de regul. Catoniana. Verius enim est, quod ex plurium sententia Vlp. ait in I. cetera, g. 1. 1. de leg. i. nec ideo dicendum est contrarium relichum esse in jure a Triboniano; quia Latis apparet ex diversissententiis hanc obtinuisse.' ET LICET ALIENAVE RiT EAM J Propter resulam Catonis, quae voluislegatum quod ab initio non valuit, ex postfacto convalelcere non posse, i. cetera 4 .stractari . de Ieg. r. Cui tamen regulae adversatur Celsus in s.' l. r.f. de regula Caton. ubi, si fundus meus mihi legatus lit, & eum vivo testatore alienavero, legatum deberi purat. Respondet Iohannes Glossographus, & post eum Duarenus ad Z l . &post eum nonnulli alii; voluisse Celsum cum quis rem meam mihi legat, eam legare sub tacita conditione, cum mea et Ie desierit: proindeque legatum utile esse; quia regula Catoniana ad legata conditionalia non pertinet, d. i. cetera, j. de leg. 1. δέ t. placet , f. de regula Caton. haud secus quim utilis est emptio rei meae sub ea conditione , cum mea esse desierit, i. existimo ,st. de contrah. e t. Atque ita conjiciebant voluisse Celsum eamdem esse rationem tacitae, & exprellae conditionis; quod rellia qui auctores negabant omnino , admittentes quidem legatum & emptionem rei duae sub exerella valere, sub tacita nequaquam. Quare verius est quod Cujacius ait notis priorib. ad hunc locum, Celsum dissentire a ceteris auctoribus iuris hac in re, ut in aliis saepe solet, de Iustinianum hanc plurium sententiam ut aequiorem sequa tum fuisse, qud via fraudibus praecludatur. Si enim legatum rei suae eure relictum convalesceret alienatione rei subsequuta vivo testatore, in potestate tor et legatarii

Malidum reddere legatum, quod ipso jure nullum est.

318쪽

C Α p. XX. De legatis. 23 7

g. XI. Si quis rem suam quas alienam legaverit, Valet legatum: nam plus Valet quod in veritate est, quam quod an opinione. Sed & si legatarii putavit , valere constat, quia exitum voluntas defuncti potest

habere.' Si cxv Is M sv AM QVAsI A L i E N A M J Qui rem suam quasi 4lienam legat, eo animo intelligitur fuisse, ut si suam scivisset multo magis legasi et

quare voluntari testatoris repugnaret, si diceremus talem errorem i edire effectum rei, quae bene & secundum tellatoris voluntatem cecidisset. Ideoque in hac specie locum habet haec regula, quae plus valere vult quod in veritate est, quani quod in opinione. Quae tamen regula ita vera est, s error faeti intervenerit, ut hic , non si error juristhoc enim posteriori casu praevalet Opinio veritati, l. is qui putatas. Τ. de acquir. vel omisi. heredit.

g. X II. Si rcm suam legaverit testator, posteaque eam alienaverit, Celsus existimat si non adimendi animo ' vendidit, nihilominus deberi idemque divi Severus Ac Antoninus rescripserunt. iidem rescripserunt cum , qui post testamentum factum praedia, quae legata crant, pignori dedit,ademisse legatum non videri' ideo legatarium cum herede agere posse, ut praedia a creditore luantur. Si vero quis partem rei legatae alienaverit, pars quae non est alienata, omnimodo debetur: pars autum alienata ita debetur, si non adimendi animo alienata sit.

' NON ADIMENDI A N I Mo J Colligitur autem hic animus ex his quae vul-gd notantur in I. rem legatam , f. de adimendis legatis, cum similibus ab Accursio notatis , vide l. cum status, si maritus, fis donat. inter vir. er uxori SI NON ADIMENDI ANIMO J Non adimendi animum testator habuis. se videtur, qui necessitate rei familiaris vrgente alienavit, I. fideicommissa, 3. si rem suam, f. deteg. 3. Adimendi autem, qui ultro,&sponte,& sine nec estitate alienavit. Et eae sunt conjecturae juris vulgo receptae, quas tamen hoc loco ideo praetermisit Iustinianus; quia non tollunt libertatem contrariae voluntatis probandae. Et eapropter si fuerit spontanea alienatio, ad legatarium pertinebit probare eamdem nihilominus fuisse testatoris voluntatem. Sin autem necessaria & coacta, heredis erit probare mutatam fuisse voluntatem, d. t. sdeicommissa si rem suam,ff. deleg. 3. quod si tantum Pignoraverit rem legatam testator, minus videtur mutaste voluntatem, neque adimere voluisse, I. 3. Cod. de legat. Sin autem rem lesatam alii donaVerit, omnimodo legatum extinguitur, neque locus est hoc loco distinctioni allatae supra ; quia distinctio illa in donantis munificentiam non cadit, cum nemo in necessitatibus liberalis existat, i. rem legatam, Τ. de adim. legat. x ADEMIs SE LEGATUM NON v I DE RiJ Paulus lib. 3. Sent. hoc tis. Ex eo mutasse volun talem non videtur, si postea pignori vel fiduciae rem legatam testator dederit: utimur ergo hoc casu superiore distinctione.

g. XIII. Si quis debitori suo liberationem legaverit, lega

tum utile est M: SI neque ab ipso debitore, neque ab heredecjus potest heres petere, nec ab alio qui heredis loco est. sed& potest a debitore conveniri, ut liberet eum. potest autzm quis . vel ad tempus jubere ne heres petat. luem. M.

319쪽

CΑΡ. XX. De legatis. 2 7

ejus concessa suerat,ad eas con quirendas & colligendas, tenebanturque tantum eam 1olvere annua, bima, rima die. Hodie autem, id est constitutione Iustiniani, exactio dotis, quae in re mobili constituta est, debet intra annum celebrari, l. unica, S. exaElio, Cod. de rei uxor. act. Et consequenter etiam post constitutionem Iustiniani, plenius est legatum dotis rei mobilis, quam de dote actio ; legatum enim statim peti potest: virile legatum dotis praelegatiim dicitur, quia veluti ad inanima praesens dos datur; & relegatum, quia uxori quodammodo res sua legatur, & redditur potiusquam datur, t. cum pater, g. fidei, d. leg. 2. non valet tamen legatum dotis rei immobilis ; quia dos haec etiam non legata itatam reddi debet, d. f. evacito.' S ED sI QUAM NON A c C E p I T J Qui dotem non accepit, & tamen legat ; vel simpliciter legat hoc modo, Iego uxori dotem suam, & legatum inutile cst L3. I P. cad. de falsea causa adject. vel legat adjecta certa quantitate hoc modo, uxori lego centum qua dotis nomine accepi, dc Vtile est legatum licet non accepcri I, I. s. c.m Fcriptum, Τ. de rite praeleg. Et ratio differentiae est, quia in priori casia nihil certi legatum est, sed tantum quod dotis nomine acceptum est; at nihil acceptum est, ergo nihil legatum. Posteriori casia certa summa uxori legata est, quae lic Et in dotem data non fuerit, debetur tamen si non vires legata, certε ut res alia, d. I. 3. Idem juris est ii maritus hoc modo legaverit, Centum quae in instrumento dotali conscripta sunt do lego : licet enim in eo instrumento non sit expressa certa quantitas, imb nec instrumentum dotale fuerit tactam , praestanda est tamen quantitas uxori, l. 6. Od. de falseaus adject. Nec obstat qubd falsa demonstratio sit; nam falsa demonstratio non vitiat legatum certae quantitatis, cCrtive corporis , quia abundat, l. I. g. δε quis uxori, f. de dote praug. Quod autem abundat non solet vitiare sciipturam, I. testamentum I . Cod. de testament. st passim in iure.

g. XVI. Si rcs legata sine facto heredis ' perierit, lega

tario decedit. Et si servus alienus legatus sine facto hercvis ma- ui. numissus fucrit, non tenetur heres. Si vero heredis servus legatus fuerit, & ipse eum manumiserit: teneri eum V Iulianus scripsit. nec interesse viruin scierit, an ignoraverit a se legatum esse. Sed 3e si alii donaverit servum, & is, cui donatus est, eum Mart. I.

manumiserit: tenetur heres, quamvis ignoraverit a se cum Ie- .ri, gatum esse.

Si Ris LEGATA J Nomine rei h c intellige certum corpus, aut certam speciem; non autem quantitatem, aut eorum aliquid quae pondere, numero, aut mensura constant. Haec enim cum in genere suo functionem recipiant, L 2, 6. I. f. de reb. credit. perire non possunt, ut nec ipsum genus perire potest, I. incendium, Coae se

certum petat.

' SINE FAceto R ER aD i s J Id est sine ulla mora, dolo, aut culpa heredis, Um res 47. S. Pen. f. de Ieg. I. l. mulier ix. f. sed enim, J. at senatusconsaltum Trebell. Quamquam tamen cum sine dolo & culpa, sed Iola mora heredis nes legata perit, puta, si servus legatus facto suo mortuus est; aequius visum ita distinguendum cum Sabinianis. Vel res aeque peritara erat apud legatarium ac penes heredem ; re hoc casu heres aestimationem praestare non tenetur: vel non erat peritura , quia eam statim venditurus erat legatarius , & ita periculum transsaturus ad

alium; & hoc casu heres tenetur praestate aestimationem, ι. item si verberatum , 6. D. f. de rei vindi

320쪽

C A p. XX. De legatis. 2 'g. XX. si peculium legatum fuerit, sine dubio quicquid

peculio accedit, vel decedit vivo testatore, legatarii lucro vel damno est. Quod si post mortem testatoris , ante aditam hereditatem servus adquisicrit: Iulianus ait, si quidem ipsi man Ex L ε. 3, misso peculium legatum fuerit, omne quod ante aditam hereditatem adquisitum est, legatario cedere: quia hujus legati dies ab adita hereditate cedit. sed si extraneo peculium legatum fucrit, non cedere ea legato, nisi ex rebus peculiaribus auctuin fuerit peculium. Peculium autem nisi legatum ' fuerit, manumisso non debetur: quamvis si vivus manumiserit, sufficit, si non adimatur 1'. de ita divi Severus de Antoninus rescripserunt. Iidem rescripserunt, peculio legato, non videri id relictum, ut petitionem habeat pecuniae ,quam in rationes dominicas impendit. Iidem rescripserunt, peculium videri lega-oum, quum rationibus redditis liber esse jussus est, dc ex eo reliqua in serre.

PECVLIUM AUTEM NIs I L et o A T v M J servo manumissio testamento peculium non debetur, nisi nominatim legatum sit: manumita autem inter vivos tacite debetur, nisi nominatim ademptum sit, L si Sticho , f. de peculio, l. vnis. Cod. depecia. ejus qui libera meν. Ratio diversitatis haec redditur ; quia qui manumittit inter vivos, peculium neque alii dat, neque sibi retinet, nisi nominatim adimat: qui autem manumittit testamento, nec nominatim manumisso peculium legat, peculium eum universo jure heredi suo dedisse videtur. Vnde mirum est quod ait Paulus Sent. lib. 3. sit. 7. versic fundo vel servo legato, servo simpliciter legato, peculium ejus ad legatarium pertinere; cum nullo iuris loco id proditum sit, nisi cum vicarius ordinario legatus est, I. 6. S. vicario, st depecul. IV.i' SUFFicis si NON A DI MAT v R J Ratio differentiae haec est, quia inter vivos peculium neque alii dat, neque sibi retinet; testamento vero, cum universo jure heredi dedisse videtur, quod D. C ac. docuit in tit. C. de peculis ejus qui liber

tatem meruit.

g. XXI. Tam autem Corporales res legari possunt, quam incorporales. ω ideo quod defuncto debetur, potest alicui le- ἴ' '

gari, ut actiones suas heres legatario praestet: nisi exegerit vivus testator pecuniam : nam hoc casu legatum extinguitur. Sed & tale legatum valet, damnas esto heres domum illius roficere. vel , illum aere alieno liberare.

f. XXII. Si generaliter servus vel res alia legetur , esectio legatarii

nisi aliud testator dixerit. Si GENERALITER sER J Quicquid dicitur de pluribus, apud

Iurisconsultos genus est, ut homo, equus, vinum, frumentum. Et ninc generaliter gare apud illos, est incertum quid indistincte, & indefinite legare, i. heredes 2s. q. s inceris,ssam. ercisc. I. cum incertus. l. legato 37. j de tes. I. Non tamen cujusti belcri in riae legatum est utile, ita ejus dumtaxat cujus aemonstratio certa essep

SEARCH

MENU NAVIGATION