장음표시 사용
321쪽
test. Et ideo si quis fundum generaliter legaverit, legatum inutile est, Lemmps
69. g. gener, st. de jure dοι. qui λ fundus demonstrari non potest cum quaelibet pars fundi, vel etiam unica gleba fundus sit, i. locus 6o. F. deve .sign. At homine generaliter legato, valet legatum, quia hominis certa demonstratio est; cum legatarius certum hominem eligere posuit, quem sibi dari postulabit, licet incertus homo legatus sit., ELECTIO LEGATARII EsT 'olim legato relicto per vindicationem, legatarii erat et cetio; per damnationem, neredis, ut Vlp. docet lib. me. Metis. Cujus verba felicitur emendavit Cujac. lib. II. Obs cap. 23. Hodie quibuscumque verbis legatum relictum fit, perinde est ac si relictum esset per vindicationem; quia hodie cuique legatario potestas est qua actione uti velit: nac enim ratione utitur Africanus, ut constituat 4egatarii eli e electionem in ι. Demus, j. cym homo, F. de leg. LSed subjicit Iustin. hanc exceptionem, nisi aliud testator diserit, id est nisi nominatim hoc expresserit, se vello electionem esse heredis: quo casu quamvis relictum sit te satum per vindicationem, perinde erit ac si relictum ellet per damnationem ; ut olim re aliena legata per vindicationem ex senatust. Neroniano, perinde erat ac si legata fuisset per )amnationem, Ulp. auctore in Fragm. hoc tis. Et contra si testato Isorte utatur verbis, quibus relinquitur legatum per damnationem, quo casu olim constabat electionem esse heredis: hodie electio non erit heredis, nisi nominatim hoc adjemim sit; quia Ze hodie is cui legatum est per damnationem rem vindicare potest, & actionem eligere; propter confusionem legatorum quam Iustin. secit, ad quam revocandae sunt omnes Pandectarum lcges, quae invicem pugnare videntur. Et quibus locis dicitur clectionem esse heredis, ex mente Iustiniam supplendum est, id fuisse nominatim expressum a testatore. Sublatis enim sormulis, vel sublata potius vi Sc potestate formularum, ex qua varietatem voluntatis prudentes collegerular, neces Iarib danda fuit nova regula; ut supra in legato conjunctim relicto vindicavi. ELECTIO LEGATARII EST J Hoc ita olim procedebat, si per vindicationem legabatur; nam si per damnationem, electio erat heredis, ut ait Vlp. in Fragm. hoc tit. cujus differentiae ratio haec erat; quia in legato per vindicationem potestas erat legatario, utpote domino rei legatae, qua actione agere vellet, t. st femvus io 8. i. cum homo ,ss de leg. I. In legato autem per damnationem , potestas Cratheredi utram rem dare vellet legatario, I. qiιi concubinam 29. q. Ist. de leg. 3. Hodi
autem sublata differentia legatorum per vindicationem , re per damnationem i quibuscumque. verbis legatum relictum est, perinde est ac si relictum esset per vindicationem; quia hodie cuicumque legatario potestas est qua actione agere velit, reali, personali, vel hypothecaria, l. i. Cod. communia de IV. dc consequenter cuiuscumque legatarii, in quocumque genere legati hodie electio est, non heredis.
f. XXIII. Optionis lcgatum id est, ubi testator ex servis suis vel
aliis rebus optare legatarium jusserat, habebat in se conditioncmi', Mideo nisi ipsc legatarius vivus optaverit, ad heredem legatum non transmittebat. scd cx constitutione nostra, Sc hoc ad meliorem statum reformatum est: & data est licentia heredi legatarii optare servum, licet vivus legatarius hoc non fecit. Et diligentiore tractatu habito, & hoc in nostra constitutione additum est, ut sive plures legatarii existant, quibus optio relicta est, de dissentiant in corpore eligendo: sive unius legatarii plures heredes, oc inter se circa optandum dissentiant , alio aliud corpus
322쪽
CAP. XX. Delegatis. 2 Ieligere cupiente: ne pereat legatum quod plerique prudentium contra
benevolentiam introducebant) fortunam esse hujus optionis judicem,& sorte hoc esse dirimendum ut ad quem sors veniat, illius sententia in optione praecellat.
n oprio Nis LEGAT vM J optionis legatum est, cum testator ex multis rebus ejusdem generis vult unam, vel plures a legatario optari. Solebat autem relinqui hoc legatum per vindicationem, hac formula, hominem optato, apud Vintis. de legat. f. optionis. Et fiebat & peragebatur optio solemniter, nimirum ptaesente herede, res universas ejusdem generis quae in hereditate inveniebantur exhibente, sine die, sine dilatione, sine conditione; nec amplius quam semel peragi poterat, i. s.fde leg. r. quoniam res continuo legatarii fiebat, cum dixerat se eam se mere, i. apud Aufidium ,st . de optione leg. dc quia optio actus erat legitimus, qui non recipiebat diem, neque conditionem , nec iterari poterat, l. actus legitimi , j. de Reg. juri nisi sorte res omnes ejusdem generis exhibitae non fuissent, ex quibus optio fieri debebat; hoc enim casu, de rebus omnibus postea exhibitis iterum optare poterat legatarius, l. 4 I. de opt. legata. HABET IN sE Co N D I T ION E M J Hanc scilicet, si Iegatarius vivus optasset; si enim antequam optasset moreretur legatarius , neque dies legati ced bat, neque ad heredem transnutiebatur. Nec obstrat. illud aut illud f. de vi. Di dum vult legatario antequam elegisset mortuo, legatum ad heredem suum transmitti: loquitur enim lex illa non de optione, sed de electione legata, quae duo plurimum olim inter sedistincta erant. Imprimis enim optio semper expressim dabatur; electio autem aliquando tacitἡ, ut in legato generaliter relicto; aliquando expressimillud, aut illud, utrum elegerit legatarius , d. l. illud aui illud. Deinde optio erat aetas legitimus , qui fiebat herede praesente, univertas res eiusdem generis quae erant in hereditate exhibente; electio non erat actus legitimus, fierique poterat etiam absente herede. Denique lesarum optionis erat conditionale; legatum et chionis purum . quae differentiae postea sublatae sunt a Iustiniano, in I. . Cod. comm . de te rat. cum voluit abrogato jure veteri, optionis legatum non habendum ess eampli iis pro conditionali, sed pro puro; mortuoque legatario antequam Optaverit, legatum nihilominus transmitti ad heredem: M SORTE Hoc EssE DI R I MEN D vM J Non est novum in jure sortis, hoe est fortunae judicium ; nam & coheredes inter se sortiri possunt apud quem --neant cautiones hereditariae s. F. fam. ercisc. & sorte quoque hereditatem dividere possitnt, i. a. quando, ct Ps. quarta pars dis. ex bon. de r. lib. Cod. io. & in judiciis finium regundorum, familiae erciscundae, eommuni dividundo, quibus con nes, heredes,&socii, inter se dilaeptant; si quaeratur litis ordinandae gratia uteractor sit, uter reus, res sorte discernitur de definitur, I. sed tam ambo, f. de judie.
At sortὸ dixerit aliquis cum Accursio rem frustra hIe sortis , dc fortunae judicio committi; cum Praetor iurisdustione sua possit eos qui inter se distentium compellere , t. huiusmodi in fine, f. da let. r. sed Praetor ipse mavult saepe rem sorti permittere, quam partes suas interponere ; ne aliquam ambitionis, vel gratiae suspicionem iubeat, i. generaliter, f. quid ergo, f. de mei mmirs libertatib.
g. XXI V. Legari autem illis solis potest, cum quibus testamenti fa
g. XX V. Incertis verb personis, neque legata, neque fideicommissa Uli
323쪽
Σ 2 INSTIT. D. IVS TIN. LIB. II.
olim relinqui concessiim erat. Nam ne miles quidem incertae personae poterat relinquere, ut divus Hadrianus rescripsit. Incerta autem persona videbatur, quam incerta opinione animo suo testator subjiciebat: veluti si quis ita dicat, Quicumque filio filiam suam in matrimonium dederit, et heres meus illum fundum dato. Illud quoque quod iis relinquebatur,qui post testamentum scriptum primi Consules designati crunt, aeque incertae personae legari videbatur. & denique multae aliae ejusmoai species sunt. Libertas quoque incertae personae non videbatur posse dari: quia placebat nominatim servos liberari. Sub certa vero demonstrati ne, id est, ex certis personis, inccrtae personae recte legabatur: Vcluti, ex cognatis meis, qui nunc sunt, si quis filiam meam uxorem duxerit, et heres meus illam rem dato. Incertis autem personis Iegata vel fideicommicta relicta, & per errorem soluta, repeti non posse, sacris constitutionibus
g. X X VI. Postumo quoque alieno inutiliter legabatur. Est autem
alienus postumus , qui natus inter suos heredes testatori futurus non cst. Ideoque ex cmancipato filio conceptus nepos, extraneus erat postumus
f. XXVII. Sed nec huiusmodi species penitus est sine justa emendatione rolicta: quum in nostro Codice constitutio posita est, per quam de huic parti medemur, non solum in hereditatibus, sed etiam in legatis, de fideicommissis : quod evidenter ex ipsius constitutionis lectione Clareicit. Tutor autem nec per nostram constitutionem incertus dari debet: quia certo judicio debet quis pro tutela suae posteritati cavere. g. XXVIII. Postumus autem alienus heres institui Mantea poterati ,&nunc potest, nisi in utero ejus sit, quae jure nostro uxor esse non potest.
INsTITVI ET ANTEA POTERAT J Iure scilicet Praetorio, non civili λPraetor enim instituto postumo alieno dat bonorum possestionem secundum tabula . I. infra, de bon. yss. t. postumus, j. de ino . testam. quo sensu accipiendum est quM habetur in g. postumo quoqu/ supra, in hoc tit. postumo alieno legari non pol Ie, jure scilicet civili, quamvis jure Praetorio possit. Et nunc potest jure etiam civili novissimo, id est constitutione Iustin. Graeca de incereis personis; qine licet non extet in Codice Iustiniani, ejus tamen meminit Iustinianus in 3. r. supra, de bonor. poss. Dices: imo &jure antiquo postumus alienus institui poterati t. s. g.M. cum L seq. f. de rebus dubiis, ubi dicitur postumo suo, vel alieno nereditatem relinqui posse. Sed probabile est Tribonianum respicientem ad supradictam Iustin. constitutionem, addidisse haec verba vel alieno, in d. s.fin. l. s de reb. dubiis.
g. XXI X. Si quis in nomine I, cognomine, praenomine legatarii erraverit: si de persona constat, nihilominus valet legatum. Idemque in heredibus servatur , &recte. Nomina enim significandorum hominum gratia reperta sunt: qui si alio quolibet modo intellegantur , nihil in-
324쪽
Si ovis I N NOMINE J Nominum duo sunt genera; quaedam substantiam rei significant, ut homo, veitis, fundus ; quaedam differentiam accidentalem, ut Titius, Cornelianus. Quae substantiam significant sunt publica, & communia ;quae differentiam accidentalem sunt privata. Vt homo significet substantiam hominis, id publicε receptum est; ut hic homo appelletur Titius ,&hic fundus Cornelianus, privatum eit, & arbitrii cujuscumque. Quare error in nomine rei substantiam significante nocet legato; error autem in nomine differentiam accissentalem significante non nocet,l. de leg. I. vide Cujacium ad eamdem legem, ex qua haec desumpta sunt.
g. XXX. Huic proxima est illa juris regula, falsa demonstratione legatum non perimi. veluti si quis ita legaverit: Sti- V. δε- chum servum meum vernam do lego. licet enim non verna, sed rit. Θemptus sit, si de servo tamen constat, utile cst legatum. Et si convenientcr si ita demonstraverit: Stichum servum, quem 1 Seio emi, sitque ab alio emptus utile est legatum, si de servo
g. XXXI. Longe magis legato falsa causa non nocet: ve- Ex is luti quum quis ita dixerit. Titio, quia me absente negotia mea dis bis curavit, Stichum do lego: vel ita, Titio, quia patrocinio ejus ςρη in Θcapitali crimine liberatus sum, Stichum do lego. Licet enim 'st 'neque negotia testatoris umquam gessit Titius, neque patrocinio ejus liberatus est, legatum tamen valet. scd si conditionaliter enunciata fuerit causa, aliud juris est: veluti hoc modo, Titio, si negotia mea curavit, fundum do lego. g. XXXII. An servo heredis 'recte legamus, quaeritur.& constat pure inutiliter legari, nec quidquam proficere '', si vivo testatore de potestate heredis exierit: quia quod inutile foret legatum, si statim post factum testamentum decessisset testator, non hoc ideo debet valere, quia diutius testator vixerit. Sub conditione vero recte legatur, Vt requiramus, an quo tempore dies legati cedit, in potestate heredis non sit.' 3 AN sERvo Ag REDis J Servo heredis inutiliter legatur ἱ quia cum servus quicquid acquirit acquirat domino, non sibi, t. placet 79st. de acquiri vel o nitri heredit. sequeretur heredi ipsi a semetiplo lesari posse, heredem sibi ipsi debere, secum experiri posse, actoris & rei simul, & semel partes sustinere, quod fieri nullatenus potest, t. heres , fauodsistipulator, F. de Dejulserib. Aliud tamen est in datione libertati si potest enim servus heres institutus cum libertate, a seipso libertatem accipere, I. 6. de heredib. in iis quia aliud est legare, aliud libertatem do
' i' NEC Qem DuIAM PRO sic ERE J Iustinianus hic tacitὶ occurrit objeis moni quorumdam, qui causarentur facile tolli posse impedimentum, servo manumisso, aut alienato ante mortem testatoris , vel ante aditam ejus hereditatem. Respondet enim, ex regula Catoniana non convalescere legatum, quod ab initio inutae suit, i. i. F. de requia Catan.
325쪽
1 4 INSTIT. D. IVsTIN. LIB. II.s XXXIII. Ex diverso herede instituto servo, quin domino recte
etiam sime conditione legetur, non dubitatur. Nam & si statim post factum testamentum decolerit testator, non tamen apud eum qui heres sit, dies legati cedere inici legitur: quum hercditas a legato separata sit. M possit per eum servum alius hercs cssici, si prius, quam jussu domini adeat , in alterius potestatem transsatus sit: vel manum istas ipse heres effacitur , quibus casibus utile est lcgatum. Quod si in eadem causa permam serit, dc justi legatarii adierit, evanescit legatum. g. X X XI V. Ante heredis institutionem inutiliter antea legabatur, scilicet quia testamenta vim ex institutione heredum accipiunt ,& ob id veluti caput atque fundamentum intellcgitur totius testamenti heredis institutio. Pari ratione nec libertas ante heredis institutionem dari poterat. Sed quia in civile esse putavimus, ordinem quidem scripturae sequi, quod Sc ipsi antiquitati vituperandum fuerat visum, sperni autem
testatoris voluntatem: per nostram constitutionem S hoc vitium emendavimus, ut liceat & ante heredis institutionem, de inter modias heredum institutiones, legatum relinquere multo magis libertatem, cujus usus favorabilior est.
- ANTE HEREDII INsTITUTIONEM J Olim ante heredis institutionem legari non poterat, ut testatur Vlpianus in Fragm. hoc tis. quia legata vim ex institutione heredum accipiunt, ut hic ait Iustinianus. Inter medius autem institutiones legari poterat, ut docet Paulus lib. 3. Sem. eod. tit. Hodie autem ex constatutione Iumniani quae habetur in l. ambiguitates. Cod. de testam. & ante institutiones ,& inter institutiones recte, & utiliter legatur.
g. XXXV. Post mortem quoque heredis aut legatarii simili modo
inutiliter legabatur: veluti si quis ita dicat, Quum heres meus mortuus erit do lego. Item, Pridie quam heres aut legatarius morietur. Sed simili modo de hoc correximus, firmitatem hujusinodi legatis ad fideicommissorum similitudinem praestantes': ne vel hoc casu deterior causa legatorum , quam fideicomnusiarum inveniatur.' Pos T MORTEM VocUE HE REDIs J Ne, inquit Vlp. hoc tit. ab heredis herede legari videatur, quod juris ratio non patitur. Sed quete est haec juris ratio ὶ est vetus regula juris , quam Iustin. abrogavit tit. Cod. m actiones ab heredibus σcontra heredes incipiant, de qua Theoph. hoc loco & D. Cujac. ad c titulum. Pos T MORTEM Qvo ingJ Cur post mortem heredis, aut legatarii Iegari non possit, hanc rationem reddit Vlpianus in Fragm. hoc tit. quia ab hele de heredis legatum relictum videretur, quod ratio juris civilis non patitur; id est regula jur1s antiqui, quae volebat obligationem quae non coepisset a destincto, vel contra defunctum; ab herede, vel contra heredem incipere non posse, i. D. Cod. Thde diversi reseriptis; dc consequenter legatum post mortem heredis, vel legatarii relinqui non polle. nam hoc casu , cum certum iit eum qui legat obligare eum a quo lcgat, dum eum onerat praestatione legati ab herede heredis, vel legatarii obligatio Incipere non potest, quae tamen ab heredς, dc legatario xocte cadita fuisset.
326쪽
Nec obstat quδd post mortem herediς,& legatarii, id est ab herede heredis, & lexatarii , fideico nissum relinqui possit, i. si fuerit 6. M. f. de Di 3. de apud Vlpia
num in Fragm. tit. desideicommus nam fideico inmissa non tam obligatione aliqua juris, quam pudore eorum qui sunt rogati continentur, g. I. infra, de sideicomm. heredit. In legatis autem sectis; obligatione enim civili continentur, & peti possunt actione ex testamento. Et in fideicommissis adeb verum est ea ab herede heredis , &Iesalarii relinqui posse, ut nihil intersit virum testator dixerit eam morietur heres, Vel, cum mortuus fuerit: cum tamen veteres Iurisconsulti in legatis, & stipulationibus hanc subtilem differentiam admitterent Iut illo casu, nimirum cym morietur. legata, & stipulationes valeant i quia momentum moriendi a morte distinguitur ,& tempus iliad quod est in confinio vitae & mortis, magis vitae, quam morti imputatur, L quodcumque s. g. r. f. de verb. Obti . f. ita autem , infra . de inistilib.stipulat. Isto autem modo cam mortuus erit, non valeant. Et haec ita quidem jure antiquo Obtinuerunt: jure autem novissimo, id est duabus constitutionibus Iustiniani, quarum una in I. - . Coae vias . ab heredib. est in hered. inc'. altera in t. 'rupulosam , Cod. de coxaeah. or commist. ιξ ιιl. correcta sunt omnia; ut etiam legata relicta post morialis, vel legatarii; & stipulatio concepta post mortem stipulatoris, vel pro- non minus valeant, quam valebant olim fideicommissa quibuscumque clicta, id est cum morietur heres, vel clim mortuus fuerit; & stipulatiot concepta ante mortem stipulatoris, luel promissoris.
XXXVI. Poenae quoque nomine' inutiliter Iegabatur, Zc adie satur vel transferebatur. Poenae autem nomine legari Vim tur, quod
euaeendi heredis causa relinquitur,quo magis aliquid faciat, aut non accit: veluti si quis ita scripserit, Heres meus si filiam suam in matrimonium Titio collocaucrit; vel ex diverso, Si non collocaverit, dato decem aureos Scio: aut si ita scripserit, Heres meus si servum Stichum aliena- Verit; vel ex diverso, si non alienaverit, T1tio decem aureos dato. Et in tantum haec regula observabatur, ut quam pluribus Principalibus constitutionibus significetur, nec Principem quidem agnoscere, quod ei poenae nomine legatum sit. nec ex militis quidem testamento talia legata valebant , quamvis aliae militum via untates, in ordinandis testamenti s valde observabantur. quinctiam nec libertatem poenae nomine dari posse Placebat. eo amplius nec heredem poenae nomine adici posse , Sabinus
existimabat: veluti si quis ita dicat,Titius heres csto: si Titius filiam suam Seio in matrimonium collocaverit, Seius quoquc heres csto. Nihil enim
intererat qua ratione Titius coerceretur, utrum legati datione, an C
heredis adsectione. Sed hujusmodi scrupulositas nobis non placuit: Zc generaliter ea quae relinquuntur, licet poenae nomine fuerint relicta, vel adempta, vel in alios translata, nihil distarc a ceteris legatis constituimus, vel in dando, vel in adimendo, vel in transferendo, exceptis videlicet iis quae impossibilia sunt Α , vel legibus interdicta, aut alias probrosa. Hujusmodi enim testamcntorum dispositiones valere, lacta meorum tempo-
327쪽
13 INSTIT. D. IUSTIN. LIB. II.
mortuo Titio testatore, an nudam proprietatem, id est sine usui uctu, vel plenam& cum v fruetia petere possim Et ait Iustinianus plenam me proprietatem peteres osse id est fundum ipsum, quem qui petit, &vimfructum quoque petere miel igitur, t. si Titio, ι. alii, F de usu orvo'. ter. Dubitandi rationem faciebat, qubdvsum fructum petens plus petere videar quam mihi debeatur; neque heres enim mihi usumstudium debet, quem jam habeo ex causa lucrativa, nimirum ex Consolidationei alioquin daretur concursus duarum causarum lucrativarum In eamdem rem, & eumdem hominem. Iulianus tamen, cujus sententiam laudat & sequitur Iustinianus, re 'ε legatarium agere dicebat, neque plus petere ab herede fundum petendo, hac subjectia ratione; quia ususfluctus in petitione, id est in instituenda actione, servitutis, non partis locum obtinet; id est nabetur pro servitute quae sun do accedere videtur, non pro parte fundi. Quia, inquam, in petitione fundi usum-
fructum consideratrius tamquam servitutem, tamquam jus, tamquam rem incor Poralem i non tamquam corpus, aut partem rei corporalis. Recte igitur in hoc sis ex testamento fundum petere possum, nam usus tructus servitutem peto, quam ipse non habeo. Verum quia vllis fructus licet in jure consistat, tamen emolumen tum rei continet, ut eleganter ait Papinianus, in I. Maevius, s.fundo legato ,st . Gleg. 2. ossicio judicis continetur, ut in condemnatione iubeat aestimationem proprietatis tantum praestari, non etiam aestimationem v suffructus.
g. X. Sed si rem legatarii quis ci legaverit, inutile est legatum: quia quod proprium est ipsius, amplius ejus fieri non iv.
potest, S licet alicnaverat eam , non debetur nec ipsa, nec aesti- β
matio ejus. u ET LICET ALIENAVERIT E A M J Non probat ergo Iustin. contrariam sententiam Celsi, quae extat in l. i. g. vlt.F. de re M. Catoniana. Verius Cnim est, quod ex plurium sententia Ulp. ait in I. cetera, f. i. F. de Iet. r. nec ideo dicendum est contrarium relictum esse in jure a Triboniano; quia Latis apparet ex diversissententiis hanc obtinuisse.' ET L I c ET A LI EN A VER IT E A MJ Propter regulam Catonis, quae voluit legatum quod ab initio non valuit, ex postfacto convalelcere non posse, L cetera 4r. f. traftari . deteg. 2. Cui tamen regulae adversatur Celsus in s.'I. I. f. de regula Caton. ubi, si fundus meus mihi legatus sit, & eum vivo testatore alienavero, legatum deberi putat. Respondet Iohannes Glossographus, & post eum Duatenus ad L l . de post eum nonnulli alii; voluisse Celsum cum quis rem meam mihi legat, eam legare sub tacita conditione, cum mea eme desierit: proindeque legatum utile essit; quia regula Catoniana ad legata conditionalia non pertinet, d. i. cetera, s de leg. 1.&l. placet , fide regula Caton. haud secus quam utilis est emptio rei meae sub ea conditione , cum mea essta deserit, i. existimo ,st. de contrah. empl. Atque ita conjiciebant voluisse Celsum eamdem esse rationem tacitae, & exprellae conditionis; quod reliqui auctores negabant omnino , admittentes quidem legatum & emptionem rei suae sub expressa valere, sub tacita nequaquam. Quare verius cst quod Cujacius ait notis prioris. ad hune locum, Celsum dissentire a ceteris auctoribus luris hac in re,
rutin aliis saepe solet; & Iustinianum hanc plurium sententiam ut aequiorem sequu/rum fuisse, quo via fraudibus praecludatur. Si enim legatum rei suae purὸ relictum convalesceret alienatione rei subsequuta vivo testatore, in potestate foret legatarii ualidum reddere legatum, quod ipso jure nullum est.
328쪽
f. XI. Si quis rem suam quasi alienam i legaverit, Valet Iegatum: nam plus valet quod in veritate est, quam quod in opinione. Sed &si legatarii putaVit , valere constat, quia exitum voluntas defuncti potest
SI Q v I s REM s V A M QV A SI ALIENAM J Qui rem suam quasi lienam legat, eo animo intelligitur fuisse, ut si suam scivis Iet multo magis legasset: quare voluntati testatoris repugnaret, si diceremus talem errorem iriedite effectum rei, quae bene & secundum tellatoris voluntatem cecidisset. Ideoque in hac specie locum habet haec regula, quae plus valere vult quod in veritate est, quam quod in opinione. Quae tamen regula ira vera est, si error facti intervenerit, ut hie , non si error juris; hoc enim posteriori casu praevalet opinio veritati, I. is qui phtatis. Τ. de acquir. vel omisi. heredit.
g. XII. Si rem suam legaverit testator, posteaque eam alienaverit, Celsus existimat si non adimendi animo ' vendidit, nihilominus debcri. idemque divi Severus Sc Antoninus rescripserunt. iidem rcscripserunt cum , qui post testamentum factum praedia, quae legata erant, pignori dedit,ademisse legatum non videri W:ic ideo legatarium cum herede agure posse, ut praedia a creditore luantur. Si vero quis partem rei legatae
alienaverit, pars quae non est alienata, omnimodo debetur: pars aulciualienata ita debetur, si non adimendi animo alienata sit.
NON ADIMENDI A N I Mo J Colligitur autem hic animus ex his quae vul-gb notantur in I. rem legatam, f. de adimendis legatis, cum similibus ab Accursio notatis , vide t. cum status, g. si maritus, fis donat. inter vir. uxori SI NON ADt MENDr ANIMO J Non adimendi animum testator habui Dis videtur, qui necessitate rei familiaris urgente alienavit, i. fideicommissa, g. si rems AEm,f. deteg. Adimendi autem, qui ultro, & sponte, & sine necessitate alienavit. Et eae sunt conjecurrae juris vulgd receptae, quas tamen hoc loco ideo praetermist Iustinianus; quia non tollunt libertatem contrariae voluntatis probandae. Et ea propter si fuerit spontanea alienatio, ad legatarium pertinebit probare eamdem nihilominus fuisse testatoris voluntatem. Sin autem necessaria dccoacta, heredis erit probare mutatam fuisse voluntatem, d. l. sdeicommissa, g. si rem suam,f. delen quod si tantum pignoraverit rem legatam testator, minus videtur mutasse volun- ratem, neque adimere voluisse, i. Cod. de legat. Sin autem rem legatam alii don Verit , omnimodo legatum extinguitur, neque locus est hoc loco distinctioni allatae supra; quia distinoeo illa in Jonantis munificentiam non cadit, ctim nemo in necessitatibus liberalis existat, i. rem legatam, f. de adim. leg t. ADEMIs SE LEGATUM NON vin Eni J Paulus lib. Sent. hoc fit. Ex eo mutasse voluntatem non videtur, si postea pignori vel fiduciae rem legatam test tor dederit: utimur ergo hoc casu superiore distinctione.
g. XIII. Si quis debitori suo liberationem legaverit, legatum utile est β: & neque ab ipso debitore, neque ab herede xjus potcst heres petere, nec ab alio qui heredis loco cst. sed&potest a debitore conveniri, ut liberet eum. potest autem quis
Fri ad tempus jubere ne heres petat. liberat. M.
329쪽
ejus concessa fuerat,ad eas conquirendas SI colligeridas, tenebarmirque tantum eam se luere annua, bima . DIma die. Hodie autem, id est constitutione Iustiniani, exactio dotis, quae in re mobili constituta est, debet intra annum celebrari, l. Unica Gallio, Cod. de rei uxor. acti. Et consequenter etiam post constitutionem Iustiniani, plenius est legatum dotis rei mobilis, quim de dote actio; legatum enim statim peti potest: via de legatum dotis p legatum dicitur, quia veluti ad manum praesens dos datur; de relegatum, quia uxori quodammodo res sua legatur, & redditur potiusquam datur, t. c.m pater, S. sidei, d. leg. 2. non valet tamen legatum dotis rei Im mobilis; quia dos haec etiam non legata statim reddi debet, d. f. eeactio. SED sI QUAM NON A c c E P IT J Qui dotem non accepit, de tamen legat ; vel simpliciter legat hoc modo, lego uxori dotem Dam , Sc legatum inutile cst l. 3. σ M. Cod. de far a causa aleel. vel legat adjecta certa quantitate hoc modo, uxori lego centum qua dotis nomine accepi, dc utile est legatum licet non acceperit, i. s. cum scriptum, Τ. de dote pretii Et ratio differentiae est, quia in priori casu nihil certi legatum est, sed tantum quod dotis nomine acceptum est; at nihil acceptum est, ergo nihil legatum. Posteriori casu certa summa uxori legata est, quae licEt in dotem data non fuerit, debetur tamen si non ut res legata, certe ut res alia , d. l. 3. Idem juris est si maritus hoc modo legaverit, Centum quae in instrumento dotali conscripta sunt do lego : licet enim in eo instrumento non sit expressia certa quantitas , imb nec instrumentum dotale fuerit factio , praestanda est tamen quantitas uxori, l. 6. Od. de DC. caus adject. Nec obstat quod falsia demonstratio sit; nam falsa demonstratio non vitiat legatum certae quantitatis, certive corporis , quia abundat, I. I. g. s quis uxori .f. de dote prater Quod autem abundat non lotet vitiare scripturam, t. testamentum 17. Cod. de te tament. er passim in jure.
g. XVI. Si tes legata 'sine facto heredis ' perierit, lega
tario decedit. Et si servus alienus legatus sine facio heredas m numisius fuerit, non tenetur heres. Si vero heredis servus legatus fuerit, S ipse eum manumiserit: teneri eum J Iulianus scripsit. ncc interesse virum scierit, an ignoraverit a se lcgatum esse. Sed 3e si alii donaverit servum,& is, cui donatuS est, eum Ex Maν I.
manumiserit: tenetur heres, quamvis ignoraverit a se cum Ic- ιia.*ι. g. rgatum esse.' Si REs LEGATA J Nomine rei hic intellige certum corpus, aut certam speciem; non autem quantitatem, aut eorum aliquid quae pondere, numero, aucmensura constant. Haec enim cum in genere suo functionein recipiant2. S. I. f. de reb. credit. perire non pollunt, ut nec ipsum genus perire potest, I. incendium, Coae se
' ' SINE FAceto A g Ra Dis J Id est sine ulla mora, dolo, aut culpa heredis, res 7. g. pen. F. de leg. I. l. mulier 21. 6. sed enim, F ad senatusconsultum Trebell. Quamquam tamen cum sine dolo & culpa, sed lota mora heredis ves legata perit, puta, si servus legatus facto suo mortuus est; aequius vitum ita distingvcndum cum Sabinianis. Vel res aequE petitura erat apud legatarium ac penes heredem ; de hoc casu heres aestimationem praestare non tenetur: vel non erat peritura , quia eam statim venditurus erat legatarius, & ita periculum transsaturus ad
xlium; oc hoc casu heres tenetur praestare aestimationem, ι. item si verberatum , s. D. f. de rei vindic
330쪽
232C A P. X X. De legatis.s g. XX. si peculium legatum fuerit, sine dubio quicquid
peculio accedit, vel decedit vivo testatore, legatarii lucro vel damno est. Quod si post mortem testatoris , ante aditam hereditatem servus adquisicrit: Iulianus ait, si quidem ipsi manu- Ex t ε. 3. misso peculium legatum fuerit, omne quod ante aditam herc-ditatem adquisitum est, legatario cedere: quia hujus legati dies ab adita hereditate cedit. sed si extraneo peculium legatum fuerit, non cedere ea legato, nisi ex rebus peculiaribus auctum fuerit peculium. Peculium autem nisi legatum ' fuerit, manumisso non debetur: quamvis si vivus manumiserit, sufficit, si non adimatur '. dc ita divi Severus Sc Antoninus rescripserunt. Iidem rescripserunt, peculio legato, non videri id relictum, Ut petitionem habeat pecuniae ,quam in rationes dominicas impendit. Iidem rescripserunt, peculium videri lega-oum, quum rationibus redditis liber esse iussiis est, & ex eo reliqua inferre.
' PECVLIvM A v T E M Nisi LEGATUM J Servo manumisso testamento peculium non debetur, nisi nominatim legatum sit: manumissis autem inter viis vos tacitὶ debetur, nisi nominatim ademptum sit , I. si Sticho , Τ. de peculio, l. vnis. Cod. depecia. ejus qui libent. mer. Ratio diversitatis haec redditur ; quia qui manumittit inter vivos, peculium neque alii dat, neque sibi retinet, nisi nominatim adimat: qui autem manumittit testamento, nec nominatim manumissis peculium legat, peculium cum universo jure heredi suo dedisse videtur. Vnde mirum est quod ait Paulus Senι. lib. 3. tit. 7. versic fundo vel servo legato, servo simpliciter legato, peculium ejus ad legatarium pertinere cum nullo j uris loco id proditum sit, nisi cum vicarius ordinario legatus est, l. 6. F. vicario , 1. de pecul. leg. 3φ Sus Dacis SI NON ADIMAT vn J Ratio differentiae haec est, quia inter vivos peculium neque alii dat, neque sibi retinet ; testamento vero, cum universo jure heredi deditie videtur, quod D. C ac. docuit in iis. C. de peculis ejus qui liber
g. XXI. Tam autem corporales res legari possunt, quam incorporales. & ideo quod defuncto debetur, potest alicui le- ἴ
gari, ut actioncs suas heres legatario ptae stet: nisi exegcrit vivus testator pecuniam : nam hoc casu legatum extinguitur. Scd 5 tale legatum valet, damnas esto heres domum illius roficere. vel , illum aere alieno liberare.
f. XXII. Si gcneraliter servus vel res alia legetur, electio legatarii est , nisi aliud testator dixerit.
Si GENERALITER. sE R s J Quicquid dicitur de pluribus, apud Iurisconsultos genus est , ut homo , equus, vinum , frumentum. Et ninc generaliter legate apud illos, est incertum quid indistincte,& indefinite legare, i. heredes 1s . . se incerto 4f. sam. recisc. I. cum incertus. l. legatos . f. de leg. I. Non tamen cujuslibet fica in orta: Iegatum est vula, ita ejus dumtaxat cujus csemonstratio certa essep