D.N. Iustiniani perpetui Augusti Institutionum sive Elementorum per Tribunianum virum magnificum magistrum & exquaestore sacri palatii, & Theophilum & Dorotheum, ... libri quatuor emendatissimi ex editione Iacobi Cuiacii. In eosdem Iani A Costa antec

발행: 1659년

분량: 678페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

rso INSTIT. D. IUSTIN. LIB. II.

diae constat ex l. in singulis r . f. hae rit. ac proinde verba legis Falcidiae, quae testatori concedunt usque ad dodrantem legare, videntur etiam accipienda de dodrante cujusque portionis ; quot enim portiones a testatore fiunt, tot videntur esse a testatore constitutae hereditates, quare cum dicimus in singulis heredibus locum esse Falcidiae, intelligere debemus in singulis portionibus divisis, exhaustis, vel oneratis : nam si plures conjunctim, & sine partibus heredes instituti sint, omnes Falcidiam inducent, vel nemo, ι. in ratione xi. si filio, Τ. hoc tis.

i. II. Quantitas autem patrimonii, ad quam ratio legis Fati H

cidiae redigitur, mortis tempore 1pectatur . Itaque ii, VerbIgratia, is qui Centum aureorum patrimonium in bonis habe- υ. -υ bat, centum aureos legaverit: nilui legatariis prodest, si ante aditam hereditatem per servos hereditarios, aut ex partu ancillarum hereditariarum, aut ex foetu pecorum tantum accesserit hereditati, ut centum aureis legatorum nomine erogatis

heres quartam partem hereditatis habiturus sit , sed necesse est ut nihilominus quarta pars legatis detrahatur. Ex diverso, si septuaginta quinque legaverit, de ante aditam heruditatem in tantum decreverint bona, incendiis forte, aut naufragiis, aut morte servorum, ut non amplius quam septuaginta quinque aureorum substantia, vel etiam minus relinquatur, solida legata debentur. Nec carcs damnosa est heredi, cui liberum est non adire hereditatem. quae res cssicit ut sit necesse legatariis, ne destituto testamento nihil consequantur , cum herede in portione pacisci.

gata a tempore mortis testatoris deseruntur, S cedunt, I. unica, j. cum igitur ,coLde caduc. tollend. ideoque post mortem testatoris quicquid accrescit, vel decrescit

hereditati, nec proficit, nec nocet legatariis; sed accrestit, vel decrescit heredi, I. in quantitate, i. in ratione 3 o. f. hoc tis. Nec obstat, qubd si ante aditam hereditatem peculium auctumst, uberior ex postfacto hereditas intelligatur, & in ponenda ratione legis Falcidiae inspiciatur, quantum fuerit in peculio tempore aditae hereditatis, I. si creditor Hii 83. f. Me tit. Nam inpeculio utrumque tempus spectamus, sub hac distinctione; ut si ante aditam hereditatem auetiam si peculium, id imputetur in Falcidiam, quod fuit in peculio aditionis tempore ; si autem post testatoris mortem ante aditam hereditatem imminutum sit, id imputetur & contribuatur bonisi defuncti quod fuit in peculio mortis tempore et & hanc distinctionem Marcellus probat, in I. cum quo, j. hoc sit.

g. II I. Quum autem ratio legisFalcidiae ponitur, ante deducitur aes

alienum' , item funeris impensa , & pretia servorum manumissorum: tunc deinde in reliquo ita ratio habetur, ut ex eo quarta pars apud heredes remaneat, tres vero partes inter legatarios di stribuantur, pro rata

scilicet portione cjus, quod cuique eorum legatum fuerit. Itaque s fingamus quadringentos aureos legatos esse, de patrimonii quantitatem, Disiti co by Corale

342쪽

CAp. XXI H. De fideicommissariis hereditatibus. 1 uel

ex qua legata crogari oportet, quadringentorum esse, quarta pars legatariis singulis debet detrahi. Quod si trecentos quinquaginta legatos fingamus, octava debet detrahi. Quod si quingentos legaverit, initio quinta, deinde quarta detrahi debet. Ante enim detrahendum est quod extra bonorum quantitatem est, deinde quod cx bonis apud heredem

remanere oportet. ANTE DE Duo I TvR AEs ALIENVM J Quia nemo nisi de suo legare potest, id autem cujusque est, quod soluto aere alieno superest, ι.subsignatum, s. I ff. de ver . si P. ideo deducto aere alieno legata praestantur, l. in imponenda, Cod. ad i. Faleid. neque solum aere alieno deducto, sed etiam deducta funeris impensa: aequius namque est lucrum non capere legatarios, quam testatorem insepultum jacere, t. er si quis. F. I. f. de relig. oesumptis. fan. Funeris autem appellatione intelligitur, quicquid corporis causa antequam sepeliretur consumptum est,t. funeris se tus. F. eod. Monumenti autem ratio eadem non Ost; quia monumentum magis est ad pompam, quam ex necessitate, I. I. k.M. st. hoc tiri niti cum testator ipse jussit sibi fieri monumentum: quo certe adhuc casu, non omnem eam impensam deducit lis res , quam testator in monumentum fieri jussit di, sed justam dumtaxat, & probabilem , & quae lassicit ad speciem modicam monumenti, I. a. f. hoc tit. Postremd deducuntur pretia servorum manumissorum; quia haec extra bona defuncti esse censentur,& Falcidiam omnino non patiuntur, ι. si semus sue .sf. boc tis.

De fideicommissariis hereditatibus.

CAPUT XXIII.

NVNc transeamus ad fideicommissa. Et prius est ut de hereditatibus fidei commissariis videamus. g. I. Sciendum itaque est omnia fideicommissa primis temporibus infirma fuisse,quia nemo invitus cogebatur praestarc id,de quo rogatus erat. Quibus enim non poterant hereditatem' vcl legata relinquere , si relinquebant, fidei committebant corum, qui capere eX testamento poterant. Et ideo fideicommissa appellata sunt, quia nullo vinculo iuris, sed tantum pudore eorum, qui rogabantur, contincbantur. Postea divus Augustus semel iterumque gratia personarum motus, vel quia per ipsius salutem rogatus quis diceretur, aut ob insignem quorumdam perfidiam , jussit Consulibus φ auctoritatem suam interponere. Quod quia λustum Videbatur dc populare erat, paulatim conversum cst in assiduam iurisdictionem : tantusque eorum favor factus est, ut paulatim ctiam Praetor proprius crearetur, qui de fideicommissis ius diceret, quem fideicommissarium appellabant.

343쪽

INSTIT. D. IUSTIN. LIB. n.

commissorum constituto obtinuit his tantum dari posse fidei commissa, quibus & te gari potest, Ulp. auctore lib. Reteriri de Meicommissi. Atqui legatum capere non potuit, fidei commistum capere potuit; 'LLatinus Iunianus cum quo fuit testametrufactio, sed lex Iunia Norbana nominatim vetabat cum hereditatem, vel legatum capere: ei tamen benigna interpretatio non denegabat fideicommissum, quod non proficiscitur ex tigore juris civilis .. sed pendet ex aequitate Praetoris Denique senatusconsulto Planciano ad legem Papiam facto plectitur is, qui tacitam fidem accommodavit ut non capienti fideicommissum restituat, ut docet Vlp. d. tit. f. yen θ. Qui avs Eui M N o M P OT E R A NT J Puta Latinis Iunianis , teste Vlpia tio in Fragm. hoe iit. Hi enim licet hereditatem vel lefiata capere non possent, quia lex Iunia Norbana id nominatim vetabat; fidei commilium tamen ex benigna interpretatione capere non prohibebantur, idque non constituto adhuc iure fideicommissorum. Eo enim jam constituto, id est converso in assiduam surisdictionem , iis tantum relinqui fideicommissa potuerunt, quibus & legata, teste eodem Vlpiano hoc rit. In tantum etiam, ut plectatur is qui tacitam ficem accommodavit defunis

eho , id est promisit se restituturum aliquid ei, qui prohibetur per leges capere; qualis est, verbi gratia, deportatus, i. II. F. de 'ris, ι. f. de jure fissi. Tacitam autem fidem accommodasse dicitur, qui domestica,& clandestina conventione se obligavit, id est privato chirographo promise se restituturiam, d. l. 3. d jure Asia.& t. in fraudem , f. de iis quibus ut indignis. Iussis CoΗsu Linus J Qui de de fidei commissis in urbe cognoscebant, si de majori summa ageretur; ut ex Ouintiliano lib. 3. Institui. Cujac. docuit, lib. 21. Obs cap. 34. 'Si vero de minori, Praetor fideicommissarius cognoscebat; in provinciis vero Praesidum cognitio suit. Sed observandum est hanc cognitionem fuisse extraordinariam, nulla enim fuit ordinaria actio vel sormula in urbe, vel in provinciis proposita de fideicommissis, ut nominatim Vlp. ait in ae titulo I & Paa. lib. 4. Sent. tit. i. f. vle. Ius omne fideicommis , non in vindicatione, sed in petitione consistit, id

est in extraordinaria persecutione.

g. II. In primis igitur sciendum est, opus esse ut aliquis recto jure

testamento heres instituatur, ejusque fidei committatur, ut eam hereditatem alii restituat. alioquin inutilc est testamentum , in quo nemo heres instituitur. Quum igitur aliquis strassiserit, Lucius Titius heres csto: poterit adicere, Rogo te Luci Tipi, ut quum primum poteris hereditatem meam adire, eam Gaio Seio reddas restituas. Potest autem quisque de de parte rini tuenda heredem rogare: S liberum est, Vel pure, vel sub coim ditione relinquere fideicommissum, vel ex die certo.

opus EssEJ Nempe cum quis testamento vult relinquere fideicomminsum; potest enim etiam codicillis ab intestato, S solo nutu relinquere, nec tum opus est aliquem heredem scribere.

g. III. Restituta autem hereditate, is quidem qui restituit nihilominus heres permanet': is verbqui recipit hereditatem, aliquando heredis , aliquando legatarii loco habebatur.

HEREs p ER M AN ET J Inspecta scilicet subtilitate& regula juris, quae vult cum qui semel heres extitit, non posse desinere esse heredem, I. 88 f. de hereae instit. I. ait Praetor 7. 6 Penus de minorib. Huic tamen regulae contrarius eu F. per contrarium

344쪽

C A p. XXIII. De fideicommissarus hereditatibus. 213

in . insta, de heredit. qua ab intest ubi Iustini amis ait, diei posse filium ipso jure suum heredem esse desnere. Respondent aliqui , in casu ibi proposito desinere

quoad emolumentum hereditatis, quod totum est penes fiscum; ipio tamen jure non desinere. Sed rectius alii regulam illam interpretantur, ut qui leniet heres extitit non desinat esse heres facto suo, puta, si hereditatem vendiderit, i. 2. Cod. de pactis a. a. Cod. de heredis. vel actione vendita: si hereditate se abstinuerit, quamvi4 beneficio Praetoris; quia P cietor ut heredem sacere non potest, j. quos autem, infra,ribon. yossus ita nec escere ut qui semel heres est, desinat esse heres. Potest tamen desinere esse heres qui heres extitit; vel jure civili, ut resciso testamento per querelam inoffciosi; vel lege eerta, ut lege Iulia majestatis, ex parte qua damnatur memoria perduellionum, I. vlt. f. ad legem IuI. majest. & d. , per contrarium. ALI ANDO HEREDis J Heredis, si ex Trebelliano ; legatarii, si ex Pegasiano. quod diligentius exponam in sequentibus. F ΑL hQVAM DO HEREDis J Nempe cum ei hereditas restituebatur ex senatusconsulto Trebelliano; ut dealiquando legatarii loco, cum ex senatusconsulto Pegasiano, quo heres fiduciarius omnia hereditatis onera sustinebat; fidei commis- facius autem nulla, instar legatarii, qui regulariter nulla sustinet.

f. IV. Et Neronis qui clem temporibus Trebellio Maximo & Annaeo Seneca Consulibus senatusconsultum factum es quo cautum est, ut si hereditas ex fideicommissi causa restituta sit, omnes actiones quae jure civili heredi de inlic redem competerent, ci&in cum darentur, cui ex fidei commisso restituta est hereditas. Post quod senatusconsultum Praetor utiles actiones ε ci & in eum, qui recipit hereditatem, quasi heredi &in heredem dare coepit.

VTILEs Acrio NEsJ Dices e cur non dantur directae a mones adversus fidei commis hirtum Respondeo, quia direetie tantiis dantur ei qui verus est heres; at fidei commissarius per senatusconsultum vetus heres factus non est, sed quasi heres , vel loco heredis ;& consequenter ei, Zc in eum, solae utiles competunt. Quare post senatusconsultum Trebellimum directie actiones remanserunt penes heredem fideicommissarium ; sed sine re, id est sine effectu : propter exceptionem senatusconsulti, qua seipsum tueri potest adversus creditores hereditarios , I. I. g. g amquam, Τ. ad senatusconsutiam Trebeia.

g. V. Sed quia heredes scripti, quum aut totam hereditatem, aut pe-

RQ totam plerumque restituere rogabantur, adire hereditatem ob nullum Vel minimum lucrum recusabant, atque ob id cxtinguebantur fidei

commissa: postea Vespasiani Augusti temporibus, Pegaso S Pusione

Consulibus , Senatus censint, ut ci, qui rogatus csset hereditatem restituere, perinde liceret quartam partem retinere, atque lege Falcidia cxlegatis retinere Conceditur. iEx singulis quoque rebus, quae per fidei- Commissum relinquuntur eadem retcntio permissa est'. Post quod senatusconsultum ipse heres onera hereditaria sustinebat: ille autem qui ex fideicommisso recepit partem hereditatis, legatarit partiarii loco erat, id est elus legatarii, cui pars bonorum legabatur. quae species legati partitio vocabatur ': quia cum herede legatarius partiebatur hereditatem.

345쪽

Vnde quae solebant stipulationes inter heredem Sc partiarium legatarium

interponi, eaedem interponebantur ' inter eum, qui ex fideicommisso reis

cepit hereditatem, & heredem, id est, ut & lucrum & damnum heredi

tarium pro rata parte inter eos commune esset.

EADEM RETENTIO PER MissA EsT J Eodem senatusconsulto, quod D. Cujacio magis placuit. Quidam vero auctoritate prudentum, quod non Insub tiliter tentari potest. sed omnino rejicienda est eorum sententia, qui retentionem

hanc tribuunt constitutioni D. Severi.

PARTI Tio vocABAT vRJ De hoc legati genere ita scribit Vlp. in Fraitit. de legatis: Sicut res singiua legari possum, ita ct universarum rerum summa legari ,

test: vi puta, Mavius heres meus hereditatem meam eum Titio partito, vividito . quo casu dimidia pars bonorum legata videtur. Potest aiatam ct alia pars , veluti tortia , vuquarta legari: quae species partitio appellatur. 2 ι' ' E. EDEM INTERPONERANTvRJ Quia idem pene jus erat fideicommis. sani, & legatarii partiarii. Sicut enim fideicommissarius non dicitur heres, nec fideicommistum universale proprie hereditas appellatur ;.ita & is cui pars hcredit iis per partitionem legata erat, neque hqres erat, neque pars hereditatis et legata proprie hereditas dicebatur: cum hereditas institutione, vel substitutione tantum reIinquatur ; non ope & ministerio heredis, ut in fideicommisso ; vel legati nomine, veluti in legato partitionis. Deinde, sicut fideicommissum legatum non est, ita nec legatum partitionis legatum proprIE est; iam in utroque non certum corpus aliquod, nec certa species, sed universitas quaedam corporis relinquatur. Et e propter iniquum fuerat tam eum, qui partem hereditatis sub legati specie acceperat , quam eum, qui per fideicommissum, commodum siue onere sentire. Ideoque introductae sunt stipulationes, quibus inter heredem & legatarium partiarium; itemque inter heredem, & fideicommissarium, pro rata utriusque portione com

moda, & onera communicarentur.

f. VI. Ergo si quidem non plus, quam dodrantem hereditatis scriptus

heres rogatus sit restituere, tunc ex Treuelliano senatusconsulto restituebatur hereditas , M in utrumque actiones hereditariae pro rata parte dabantur: in heredem quidem jure civili: in eum vero qui recipiebat hereditatem, ex senatusconsulto Trebelliano tamquam in heredem. At si plus quam dodrantem, vel etiam totam hereditatem restituere rogatus esset, locus erat Pegasiano senatusconsulto: & hcres, qui semel adierit hereditatem, si modo sua voluntate adierit, sive retinuerit quartam partem, sive retinere noluerit, ipse universa oncta hereditaria sustinebat. Sed quarta quidem retenta, quasi partis N pro parte stipulationes interpon bantur , tamquam inter partiarium legatarium M heredem, si vero totam hereditatem rcstitueret, emptae & venditae hereditatis stipulationes interponebantur. Sed si recuset scriptus heres adite hereditatum, ob id, quod dicat eam sibi suspectam esse quasi damnosam: cavetur Pegasiano senatusconsulto, ut desiderante eo, cui restituere rogatus est, jussu Praetoris adeat '', M restituat bereditaremi perindeque ei in eum, qui re-

346쪽

C Ap. XXIII. De fideicommissariis hereditatibus. 2s s

tipit hereditatem, actiones darentur, ac juris est ex Trebelliano senatusconsulto. quo casu nullis stipulationibus est opus: quia simul de huic, qui restituit, securitas datur, M actiones hereditariae ei, & in eum transferuntur, qui recipit hcreditatem, utroquc senatusconsulto in hac specie

concurrente.

Ivss V PRAE Tostis ADEAT J Qui recusat hereditatem adire fideicommissariam, per Praetorem in urbe adire, dc restituere cogitur . in provinciis per

praesidem. Sed & per Duumviros ex praecepto praesidis cogi potest ; si tamen

praesens sit. Si enim absens sit,uel contumaciter Iatiret; interponitur decretum Praetoris, quo fideicommittarius in posset sonem bonorum hereditatiorum mittitur, α ipso jure transeunt in eum utiles omnes actiones, ut constitutum est in I. pen. S.

g. V I. Sed quia stipulationes cx senatusconsulto Pegasiano descendentes & ipsi antiquitati displicuerunt quibusdam casibus captiosas eas homo excelsi ingenii Papinianus appellat' , & nobis in legibus magis simplicitas, quam dissicultas placet: ideo omnibus nobis suggestis tam similitudinibus, quam differentiis utriusque senatusconsultra placuit ex ploso senatusconsulto Pegasiano, quod postea superVenit , omnem au-

ritatem Trebelliano lanatusconsulto praestare, ut cxco fideicommissariae hereditates restituantur : sive habeat heres ex voluntate testatoris quartam, sive plus, sive minus, sive nihil penitus: ut tunc quando vel nihil , vel minus quarta apud eum remanet, liceat et i vel quartam, vel quod deest, ex nostra auctaritate retinere, vel repetere solutum, quasi ex Trebelliano senatustonsulto, pro rata portione ', actionibus tam in heredem, quam in fideicommissarium competentibus. si vero totam here ditatem sponte restituerit, omncs hereditariae actiones fideicommissario M adversum cum competunt. Sed etiam id quod praecipuum Pegasiani senatusconsulti fuerat, ut quando recusabat heres scriptus sibi datam hercditatem adire, necessitas ei imponeretur totam hereditatem volenti fideicommissario restituore, de omnes ad eum M contra eum cransire actiones: & hoc transponimus ad senatusconsultum Trebellianum, ut ex Iloc solo Zc necessitas heredi imponatur, si ipso nolente adire, fideicommissarius desiderat restitui sibi hereditatem, nullo nec damno , nec CO- modo , apud heredem remanente.

' IPSI AN Tisi UITAeti o i s p Lic v ER v N T J Et meri tosane, nam his stipulationibus qui lites,& judicia effugere volebat, pluribus litibus immergebatur : etenim cum creditotibus hereditariis primo res Illi erat ἱ deinde cum fideicommissatio agere debebat ex stipulatione, ut recuperaret quod creditoribus sol

visset. CApτIos As EAs MOMO Exc0sI INGENII PAPINIANVS AP

PELLAT J Ita etiam appellat & ipse Iustinianus in confirmatione digestorum, g. 6. his Verbis : Solum, inquit, senatusconsultum Trebellianum ponendum esse existimavimus:

Diuiti sed by Corale

347쪽

1 16 INSTIT. D. IvST IN. LIB. II.

captiosas etenim, θ' ipsis veteribus odiosas Pegasiani senatusconsules ambages, ct utriasque senatusconsiuiti ad se tam supervacuas, quam scrupulosas diversitates respuentes, ra. tum jus si per bis psuum , senatusconsulto Trebellians adjudicavimus. 3 Lic EAT EI J Etiam contra testatoris voluntatem, si jus hic positum inspiacias si autem Novellam primam Iustin. de heredib. ct Falcid. cap. 1 versic. si verbexpressim, ratio legis Falcidiae relinquitur arbitrio testatoris , ne locum habeat eo invito. Idem dicendum videtur, hanc quoque quartam Trebellianicam non habere Iocum Invito testatore; cum utriusque quartae eadem ratio sit. Imo & eadem quar ta sit, quae primo legatorum minuendorum causa introducta est, deinde producta&porrecta ad fidei commissa; unde quarta Trebellianica passim Falcidia dicitur. I. I. s. inde Neratius , Τ. - senatusconsultum Trebell. l. si ut allegas Cod. ad let. Falcid. re pluribus aliis locis.' δ' PRO RATA PORTI ON E J Quod attinet scilicet ad onera creditorum; ea enim dividuntur inter heredem, Sc cidei commissariam, pro quadrante, & do drante , I. s. Cod. ad senasus Uustum Trebell. An etiam quod attinet ad onera leg torum Distingue: vel enim dodrans hereditatis retenta quarta restituendus est, vel minor pars, ut puta semis: priore cassi onera legatorum ad solum fideicommissarium pertinent; quia ea quadrante legata non delibantur, sed quadrans delibatur ex legato, I. I. 6.A .ff. ad senatusconsultum Trebeli. multoque magis cum tota heis

reditas restituitur : posteriore autem casu legatorum onera dividuntur pro rata inter heredem,& fideicommissarium, L 2. Coae eod. l. L. f. pen. . eod. l. eriam, S. I. f.

νι legator. seu fideicommissor. serv4nd.

g. VILI. Nihil autem interest , virum aliquis ex asse heres institutus,

aut totam hereditatem, aut pro parte restituere: an ex parte heres instia tutus, aut totam eam partem, aut partem partis restituere rogatus sit.

Nam & hoc casu eadem observari praecipimus, quae in totius hereditatis restitutione diximus. g. IX. Si quis una aliqua re ideducta, sime praecepta, quae

quartam Continet, veluti fundo vel alia re , rogatus sit restituere hereditatem : simili modo ex Trebelliano senat consulto restitolio fiat perinde, ac si quarta parte retenta rogatus csset reliquam hereditatem restituere. se ὀ allud. int est , quod Ex Maria

altero casu, id est, quum deducta sive praecepta aliqua re vel ι-3φ., μι pecunia restituitur hereditas, insolidum ex eo senatusconsulto tam .ia2.

actiones transferuntur: δί res quae remanet apud heredem siue ullo onere hereditario apud cum remanet , quasi ex legato ei adquisita ε. altero verb casu, id est, quum quarta parte retenta rogatus est heres restituere hereditatem , & restituit: scinduntur actiones Sc pro dodrante quidem transferuntur ad fidei commissarium: pro quadrante remanent apud herc-dem. Quin etiam licet uni re aliqua deducta, aut praecepta, . restituero aliquis hereditatem rosatus est , qua maxima pars hereditatis contineatur: aeque in solidum transteruntur iatro

neos

348쪽

CAp. XXIII. Defideicommissariis hereditatibus. 13

nes ,& secum deliberare debet is, cui restituitur hereditas, an expediat sibi restitui. Eadem scilicet interveniunt,& si duabus pluribusve de duactis praeceptisve rebus, restituere hereditatem rogatus sit. Sed & si certa

summa deducta, praeeeptave quae quartam Vel etiam maximam partem hereditatis continet, rogatus sit aliquis hereditatem restituere, idem juris est. Quae aulcm diximus de eo, qui ex asse heres institutus est, eadem transferemus &. ad eum, qui ex parte heres scriptus est.

s Si quis V NA AL QUA R E DED VOT AJ Hoc est omnino quod ait vexata I. in quartam ,f. ad i. Falcidiam, Sive praeripere, vel retinere, vel deducere jsus est. Quod enim hac verborum figura relinquitur, id est, cum quis deducta, retenta , vel pr. ecepta certa re, vel summa rogatur hereditatem restituere; hac mente relictum esse a testarore, ut in ea re heres habeat quartam- Ideoque quamvis ea res non contineat quartam, suppicndam esse quartam Iurisconsultus ait, &ex Tie belliano restitutio rem fieri, l. I. g. st heres praecepto is.1. ad Heli. Diversa autem est causa legati, quod per praeceptionem vulgh dicitur, Vel praelegatum ; nam aliquando vel totum hoc pra: Iegatum, vel saltem pars quat jure hereditario capitur, continetur ipis universali fidei commis o, id eis venit in restitutionem hereditatis, l. 3.3 quidam ,st . ad Trebell. l. eum qui, 3. vlt. f. de his qua ut indignis, I. cum virum , C. Eo fideicomm. Haec ver b res qua deducta, vel Praecepta, vel retenta, heres heredi talem restituere rogarus est, venire non potest in restitutionem fideicommissi universali,; quia restitui non potest haec hereditas, nisi hac re prius deducta, vel retenta, ex manifestissima voluntate testatoris. . Si civ Is v NA ALIQUA R EJ Huc spectat quod Martianus ait in I. in qκamram,f. ad i. Falcia. Si quis heres rogatus hereditatem restituere, jussus est piaecipere, vel deducere, vel retinere; id ei in quartam imputari: nam cum quis vel piaecepta , vel retenta, Vel deducta re aliqua, aut summa, rogarus est hereditatem restituere; ea mente relicta videtur res illa a testatore, ut ex ea quartam sibi heres habeat,&constituat. Nam cum circa legis Falcidiae rationem hoc unum maxime Iurisconsultis studio & curae fuerit, ut plura, quoad fieri posset, in quartam imputarentur, quo plenius voluntati defuncti in legatis, & fideicommissis praestandis satisfieret; benignε receptum est, ut si quid deducere, praecipere, retinereve jussus esset fiduciarius heres, id in quartam ei imputaretur, d. l. in quartam nedin sideicommissa , perinde ac si quarta parte retenta rogatus esset reliquam hereditatem restituere, ut hic dicitur, id est quasi hereditario jure id esset ei quaestum.

Quae verba palam innuunt hoc ex interpretatione prudentum descendere , quorum haec ratio fuisse videtur, qvbd res & summa, quam heres ex ipsa hereditate retinere jussus est, ei jam ex institutione cum rcliqua hereditate, cujus universo jure continebatur, fuisset acquisita. Nec obstat quod ex legato ea res ac summa acquiri dicatur hoc loco: nam vel de imputatione quaeritur, vel de oneribus hereditariis; priore casu jure hereditario capi intellisitur ; posteriore quasi ex legato, ut scilicet illud iminutae, & illibatum habeat heres, ut dicitur hic in versic. illud interest, de ini. 3o. f. multum, s. ad 'natasconsultuari Trebeli. Sed curtam Varie, dixerit aliquis Respondeo, quia Mut aequum est heredem in quartam sibi imputare ut quod senatulconsultum Pegasianum commodum praestat in proposito casu: ita aequum est ut illud habeat ab oneribus immune; quia ita testator voluit.

Voluisse autem tmelligitur, quia res certa, aut summa quam jussit heredem praeci Diuili od by COO le

349쪽

pere, deducere, retinere, sui natura non recipit aeris alieni, vel alterius oneris minutionem , I. cogi I6. g. inde quaeritur . F. ad senatusiconsultum Trebell. ne tum quidem , cum expresso institutionis titulo relicta est, l. quoties, Cod. de hereae instit. Itaque unus id&rique, hoc casu, diverta respectu loco heredis est, & loco legatarii ;

aut potitis heres revera est, setangitur legatarius, quem constat immunem esse ab omnibus oneribus hereditariis. Idemque obtinet in eo qui ex certa re institutus est heres, uel certis rebus pro sua insti tutione contentus esse jussus est, d. l. quoties, Coae de hered. instit. nam &hic revera heres est, Nov. Iustiniani iis . cap. 8. M tamen legatam Io aest, d. t. quoties, quod attinet uilicet ad onera hereditaria. QUASI ET LEGATO EI A c QRI s i et a J Id est habetur legatarii loco; fingitur legatarius, quem constat obnoxium non esse hereditariis oneribus. Idemque obtinet in herede in certa re insaluto, vulg. I. quoties , C. de heredib. institu. Ceterum revera,& ipso jure heres est, Sc hanc rem, quam totam imputat in quartam, jure hereditario ,& tamquam heres accipit i sed quod attinet ad transsationem actionum in selidum ex senatusconsulto Trebelliano, di ad onera hereditaria,

legatam loco est, fictitio, & commentitio quodam jure. Et ita accipiendum est quod subiicit in versici sed est si ereta sun a, idem jus esse, si certa suinina praecepta

rogatus sit restituere; nam quantum pertinet ad modum capiendi, diversam omnino esse aliquando causam praediorum pro hereditaria parte retentorum, & summae , vel pecuniae Papin. docet in I. dedam, j. acceptis .fad Deli. Qui enim accepta praeceptave pecunia hereditatem restituere rogatur, totam pecuniam jure Falcidiae percipere videtur, tamquam si eam ex bonis retineret. Quod tunc quoque respondenaum esse ait, clina pro parte coheredi tuo hereditatem restituere roga tur : hoc enim casu, de portione propria heres rogarus accipere vidctur pecuniam.

sed subjicit diversam esse causam praediorum pro heredi taria parte retentorum , alia enim portis, inquit, non nisi a cohesrede, quidominiam habet accipitur: dc hoc ergo casia parrem rei, qua retenta hereditatem restituere rogatus est, accipit iure hereditario a semetipse, partem vero jure legati a coherede.

g. X. Praeterea intestatus I quoque moriturus, potest rogare eum, ad quem bona sua vel legitimo jure, vel honorario pertinere intellegit:

Vt hereditatem suam totam partemve ejus, aut rem aliquam veluti fundum , hominem, pecuniam, alicui restituat: quum alioquin legata, nisi

ex testamento, non valeant ' P RAET ER E A iux Eset Arvs J An senatusconsultum Trebellianum ad fideicommissa ab intestato relicta pertineat, apud Iulianum olim tractatum est, ut Videre est in ι. 6. ψ. m mi . f. ad senatusconsultum Trebesi. Forth dubitandi rationem faciebat, quod senatusconstutum de herede instituto tantum loquereturi sed placuit tandem ad intestatos pertinere etiam senatusconsultum, ut probat Vlpianus, in d. ς. meminisse, de in I. I. f. hoc rem , f. ad senatusconsultum Trebeli. quod de D. Pii constitutione nominatim cautum fuisse refert Iurisconsultus, in I.*issam.F. ad

I. Falcia.' 3 Nisi Ex TasTAMENTO NON v A L E A N T J Respicit ad tempus, quo legata nondum per omnia dc in omnibus exaequata erant fidei commissis: nam post exaequationem, ut fideicommissa, ita Sc legata ab intestato relinqui potueruue, ut docet Cujacius ad ris. Cod. e munia de legat. ct fideicomm .

s. XI. Eum quoque ', cui aliquid restituitur, potest rogare ut id ru

350쪽

CAp. XXIII. Defideicommissariis hereditatibus.

sum alii aut totum, aut pro parte, vel etiam aliquid aliud restituat.

E v M Qv o QE E J Non tantum heres, sed & fideicommissarius onerati fidei commisso potest: sed hoc inter utrumque discrimen est, quod heres quartam detrahit, non detrahit fideicommissarius, I. si Patrem. ι. 22.3.fπ.s'. ad sexuuascon fultum Trebere. t. 47. f. numquam ,s ad i. Falcid. Et ratio est, quia lex Falcidia heredis causa lata est, non fideicommissarii, I. potest heres II. f. ad L Falcia. Potest tamen duobus in casibus quartam retinere fideicommissarius. Primus, si suspecta diista sit hereditas, & eam non sponte, sed coactε adierit heres, & restituerit, I. Maneellus 3o. f. ad senatusconsultum Trebeli. Secundus est, si heres ingratiam fideicontinissarii primi quartam retinere noluerit; tunc enim dodrans hereditatis dumtaxat secundo fideicommissario restitui rur, I. r. 6.s e Neratius,ff. hoc fit.

I. XII. Et quia prima fidcicommissorum cunabula a fide heredum pendent, & tam nomen quam substantiam accepe- iis, I ' runt i & ideo divus Augustus ad necessitatem juris ea detraxit, nuper & nos eumdem Principem superare contendentes,

ex facto quod Tribuni anus vir excelsus. Quaestor sacri palatii suggessit, constitutionem fecimus: per quam disposuimus, si testator fidei heredis sui commisit, ut VcI hcreditatem , vel speciale fideicommissum restituat :& neque ex scriptura, neque ex quinque tcstium numero, qui in fideicommissis legitimus esse noscitur , possit res manifestari , sed vel pauciores quam quinque, Vel nemo penitus testis intervenerit: tunc sive pater heredis, sive alius quicumque sit, qui fidem heredis et gerit, & ab intestitui aliquid voluerit: si heres perfidia tentus. adimplere fidem recuset, negando rem ita esse subsequutam et si fideicommissarius jusjurandum ei deluserit, quum prius ipse

de calumnia juraverit: necesse eum habere vel jusjurandum subire, quod nihil tale a testatore audivit, vel recusantem ad fideicommissi, vel universalis, vel specialis solutionem coarα

tarI , ne pereat ultima voluntas testatoris fidei heredis commissa. Eadem observari censuimus, & si a legatario vel fidelia commissario aliquid similiter relictum sit. Quod si is a quo relictum 'dicitur confiteatur quidem a scaliquid rolictum esse, sed ad legis subtilitatem decurrat: omnimodo silvere cogendus est.

' QUOD SI Is A nvo Ra L rcY v M J Malὸ quidam ex falsa veterum diffiniactione, de qua glossa hoc loco, adducunt haec supposuitia verba, postquam negarastis, quae & abesse a veteribus libris Iohannes Fabet testatur. Nam omnino ita se res habeti vel negat heres,vel fatetur; si negar,non potest recusare las urandum, id est tenelut iurate, vel solverer si fateatur, non potcst recurrere ad subtilitatem juris, id est non potest dicere secundum solemnitatem juris fideicommisium non fuisse reis iustum; sed omnimodo solvere tenetur. Quod autem objiciunt ex ι. si veritas, C. des eisOmmus locum habuit ante hanc novam Iustiniani constitutionem, quae hoc

SEARCH

MENU NAVIGATION