D.N. Iustiniani perpetui Augusti Institutionum sive Elementorum per Tribunianum virum magnificum magistrum & exquaestore sacri palatii, & Theophilum & Dorotheum, ... libri quatuor emendatissimi ex editione Iacobi Cuiacii. In eosdem Iani A Costa antec

발행: 1659년

분량: 678페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

16o INSTIT. D. IUSTIN. LIB. II.

novum jus induxit' quod tamen repetit ex ipsis fidei commissorum cunabulis, id est ex prima illa veterum fide, qua antiquitus fideicommissa nitebantur. SE O AD LEGIs svBTILITATEM J Id est intendat minus talemniter relictum fuisse fideicommissiuni sertE quod non intervenerant quinque testes, qui desiderabant ut in codicillis, & fideicommissis: sed cum fateretur ei relictum esse fidei commissum, non est quaerendum de testimonio; clim sola fide, & conscienti Lejus qui rogatus est convalescere posssit, I. 2. Cod. de fideicommis nec obstat L s υι- ritas , Cod. eod. cui etiam derogatum est per hanc Iustiniani constitutionem, quae habetur in I. D. Cod. eod. tit. de eicommig.

De singulis rebus per fideicommissum relictis.

CAPUT XXIV.

Poetis et autem quis etiamsingulas res per fideicommissum relin

quere, veluti fundum, hominem, Vestem, aurum, argentum, pecuniam numeratam: & vel ipsum heredem rogare, ut alicui restituat, vel legatarium, quamvis a legatario legari non possit

Fingi co MMiss A, vel sunt hereditatis, aut partis ejus, toto tis. superiore ἰvel sunt rei singularis, rei certae, certi corporis, ut hoc tis. quae rursus bifariam relinqui possitnt, ab herede fideicommissario, & legatario. A LEGATARIO LEGARI NON PossIT J Eadem forma vi p. lib. Mitit. de fideicom. Filia qui in potestate est, semove heredibus institutis, patris, vel domini Dei committi potest, quamvis ab eo legari non possit. Quye regula valde confirmat superiorem; nam si neque a patre, vel domino, qui per servum, vel filium heredes

existunt, legari potest; quia ex testamento heredes non sunt: multo minus a lega arario legari potest. Sed quaerit Accursi glosse, an hoc tantum obtineat ex iure antiquo ; non ex jure novo, quo legatorum, &fideicommissorum differentia sublata videtur, etiam hac in parte, t. a. C. eommunia de legatis. ut hodie verum sit a legatatio legari posse, quod & D. Cujac. probat is Paratis. C. eod. tit. communia de legatis. Sed hanc sententiam Iohannes Faber hoc loco rejicere tentavit, dubitanter tamen. Raphael verbFulgosius ad i. 3 vis. I. a. hanc regulam hodie manere intactam constanter assirmat; quia hoc loco Iustin. ait, legari non potest. Si enim sublata fuisset, non grave ei fuisset dicere, non poterat. Et quamvis hodie a legatario datum legatum valeat tamquam fidei commissum; tamen hoc semper remanet, legari non posse a legatario, sed fidei committi. A LEGATARIO LEGARI NON posset T J Meminit hujus inter legatarium & fideicommissarium discriminis Caius lib. 2. suarum Instit. sit. Is . & hinc in responsis veterum Iurr sconsultorum passim legimus, id quod a legatariis teli quitur, per fidei commissum relinqui. Sed hodie ex constitutione Iustiniani, qua legatorum & fidei commistorum differentia omnis sublata est; verum est etiam a legatario legari posse, vel expressis his Iustiniani verbis in I. 1. ρ.M. Coae communia de segat. 9 Deicommis. Si fidei here is, cr legatarii aliquid committatur , hoc er lega--m esse mulligatur. nec secte Fulgosius ad d. 6 An. hanc regulam, a legatario tega-

352쪽

CAp. XXIV. Desingulis rebus perfides m. relictis. 26r

ri ma passa, hodie manere integram constanter asserit ; propterea quod Iustinianus hoc loco ait, non pos, utendo scilicet verbo praesentis temporis, non praeteriti; quae dii tentia si sublata fuisset, inquit, non tam grave ei fuisset dicere, non pota t. Nam haec ratio si vera est, verum quoque erit legata hodie non nisi ex testamento relinqui posse, ex verbis ejusdem Iustiniani, g. praeterea , supra, de fideicommiF. hereditarib. Ita enim legitur eo loci, Cum Hioquin legata nisi ex testamento non valeant, praemsens tempus denotans, non praeteritum: quod ei quoque grave non fuerat denotare, & dicere, non valebant. Et tamen hodie legata aliis modis relinqui posse quam testamento adeo certum est, ut nemo sanus dubitet.

g. I. Potest autem non solum proprias res testator per fideicommita sum relinquere: sed heredis , aut legatarii, aut fideicommissarii, aut cu-justibet alterius L Itaque legatarius & fideicommissarius non solum de care rogari potest, Vt eam alicui restituat, quae ei relicta sit, sed etiam de alia, sive ipsius sive aliena sit. Hoc solum observandum est, ne plus qui Dquam rogetur alicui restituere, quam ipse ex testamento ceperit: nam quod amplius est, inutiliter relinquitur'. Quumautem aliena res per fideicommissum relinquitur, necesse est ei, qui rogatus est, aut ipsam redimere & praestare, aut aestimationem ejus solvere.

Nos soLvM -ονκ s REs J Hic adhibendae sunt distinctiones, quas in legato rei alienae obtinere supra dictusti est, in sit. de legat. 6. non solum. Si scilicet alienam rem sciverit testator, necne: & an res in commercio vel hominum, vel fideicommissam sit. vide quae dixi ad d. f. non solum. 3 AVT CVIVALIBET ALTERI Us J Res quae per damnationem dari poterant , & per fideicommissum relinqui possunt, ait Vlp. lib. Reg. tit. desdeicom. Igiturres omnes, dummodo tales sint quae dari possint: in re tamen aliena utimur distinctione, de qua supra in tit. de legatis, quod & hoc loco Accursius notat.' QUOD AMPLIVS EsT INVTILITER RELIN QV I T v R J Haec regula certi ssima est, & valde confirmatur exceptionibus ab Accursio propositis.

g. II. Libertas quoque servo per fideicommissum dari po- Σ t

teli, ut heres cum rogetur manumittere, Vel legatarius, Vel ii

fideicommissarius. nec interest utrum de suo proprio servo bmari testator roget , an de eo qui ipsius heredis, aut legatarii, vel etiam extranei sit. Itaque & alicnus servus redimi &. manumitti debet. Quod si dominus eum non vendat, si modo nihil ex judicio ejus, qui reliquit libertatem, reccpit et non statim extinguitur fideicommissam libertas, sed differtur: quia posisit tempore procedente4 ubicumque occasio servi redimendi siserit, praestari libertas. Qui autem ex fideicommissi causa Exιή. . manumittitur, non testatoris fit libertus, etiamsi testatoris ser-αζι vus sit, sed ejus qui manumittit . At is qui directo testanae eo liber esse iubetur . ipsius testatoris libertus fit, qui etiam or- Cinus appellatur. Nec alius ullus directo ex testamento liber- Icm habere potest, quam qui utroque tempore testatoris

353쪽

fuerit, & quo faceret testamentum, & quo moreretur. Direab autem libertas tunc dari videtur, quum non ab alio servum manumitti rogat, sed velut ex suo testamento libertatem ei competere Vult.

NEC INTER EsT VTRvM DE suo J Multum tamen interest, alund Vlpianus,& Marcellus, in I. generalitra, alienum , f. de fideicommus liberti Vtrum quis suum, an alienum servum manumittere rogatus sit. Qui enim suum, starim atque defuncti judicium agnovit, puta legatum accepit, eum statim manu mittere cogitur; licEt minus sit in eo quod accepit judicio testatoris, quam in pretio servi. Qui autem alienum, non alias cogi potest manumitter , quam si tanti potest redimere servum, quantum ex judicio testatoris consequutus est. Sed quod attinet ad testatorem, nihil certe interest sciverit, an ignoraeverit suum esse ser Vum, an alienum: neque enim hic adhibetur ea distinctio , quae in aliis legatis, Mfidei commissis adhiberi solet; quia revera nec testator legat ipsem servum, quo casu posset quidem habere locum ea distinctio e sed ipsi servo legat libertatem Qu are etsi alienus inveniatur servus, quem ut suum testator ab uno ex herediis bus voluerit manumitti ; cogendum tamen eum qui rogatus est eum redimere, &manumittere, scribit Paulas in I. Paulus, Τ. de fideicommss libertat. Quoniam, inquit , similis non est causa libertatis, ct fisico nisi pecuniarii. SED EI Vs MI MANU MITTIT J uicumque tandem is fuerit, ad quem servus cum sua causa pervenerit. Quo fu, ut is qui manumisit tam contra tabulas, quam ab intestato, ad bona ejus venire possit quas patronus. Non potest tamen eum ut ingratum revocare in servitutem, aut manumittendo operas ei imponere, I. qui ex causa os de bon. liberi. t. cerdonem 41. f. de operis libera. quia non ex manumissoris , sed ex testatoris liberalitate , dc beneficio libertatem consequu

tus est

f. III. Verba autem fideicommissorum haec maxime in usu habentur : Peto, Rogo, Volo, Mando , Fidei tuae committo. quae perindo singula firma sunt, atque si omnia in unum congesta essent.

M Codicillis:

C A P V T XXV. AN τε Augusti tempora constat codicillorum jus non fuisse , sed

primus Lucius Lentulus, ex cujus peris etiam fideicommissa coeperunt in codicillos introduxit. Nam quum decederet in Africa, scripsit codicillos testamento confirmatos, quibus ab Augusto petiit per fideicommissum,.ut faceret aliquid. Et quum divus Augustus Voluntatem ejus implesset, deinceps reliqui eiusauctoritatem sequuti, fideicommissa praestabant: & filia Lentuli legata, quae jure non debebat , solvit. Dicintur autem Augustus conVocasse prudentes , inter quos Trebasium quomque , cujus tunsi auctoritaβ maxima erat, de qvietae an posset hoc recipi, Diuili od by Corale

354쪽

C A p. X X V. De redicillis. 26

nec absonans a iuris ratione codicillorum usus esset, & Trebatium suasisse Augusto, quod diceret utilissimum, & necessarium hoc civibus esse, Propter magnas S longas peregrinationes, quae apud veteres fuissent: Ubi siquis testamentum facere non posset, tamen codicillos posset. Post quae tempora quum & Labeo codicillos fecisset, jam nemini dubium erat, quin codicilli jure optimo admitterentur.' CODICILLI, si nativam vocis inspicias significationem, parui quidam , dc breves codices sunt. Ipsi autem codices, ligneae tabulae in quibus veteres scribebant,&vrplurimum supremas suas voluntates exarabant. Hinc lignum pro testamento usurpavit Iurisconsultus, in I. quod vulgo, f. de bonon posse . contra tab. Nudae ergo, δέ nullius juris solemnibus subnixae testatorum, & intestatorum voluntates, a brevioribus tabulis in quibus scribebantur, codicilli dictae sunt: ut solemnes voluntates testatorum , & majoribus tabulis, codices. hinc codicem pro testamento usurpavit Iuvenalis Satyra Io. Nam codice sevo Heredes vetat esse sues.

Id est coeperunt confirmari ab Augusto, qui, ut subjicit, ex Lucii Lentuli codicillis fidei commissa solvenda esse existimavit: & ab hoc principio fideicommissa paulatim vires accipere coeperunt,ut supra docui in principio tituli praecedentis. Ceterum ante D. Augustum, & Lentuli codicillos, fideicommissa seequentabantur, sed omni juris auxilio destituta ex sola fide pendebant. LEGATA QVAE IURE NON DEBEBAT soLVIT J Data nempe codicillis testamento Lentuli confirmatis; nondum enim constituto jure codicillorum, legata dati non potuerunt codicillis, etiam testamento confirmatis. Et legata quidem ruisse eodicillis a filia data Theoph. scribit; sed addit incapacibus fuisse data, ut exponat illa verba, quae jure non debebat; quae veram interpretationem admittunt ex ipso codicillorum desectu, qui tune erant juri civili incogniti. quod & D. C acio placet in priori nota ; nam posterior in hunc locum corrupta videtur a manu librarii , illo loco, quo ait a *ia testamento legatis fuisse relicta: vel est memoria lapsus vir insignis, nam n testamento relicta fuerint, quamvis fieri possit ut non debeantur, si, ut fingit Theoph. legatarii incapaces sunt , tamen non video quid hoc faciat ad historiam codicillorum, quorum originem atque progressum hoc loco dicere voluit.' LEGATA QUAE IURE NON DEaga At J Relicta scilicet codicillis Lentuli , ut recte Cujacius in priorib. notis: non testamento, ut non recte idem Cujac. in ratis posteriori alioquin si relicta testamento dixeris, falsum est quod ait Iustimanus , non iure debita fuisse. Praeterea nihil omnino feceris ad historiam codicillorum, quorum originem & progressiim hic investigat Iustinianus, dum ait quae jure non debebat i quia jus codicillorum nondum receptum erat.

g. I. Non tantum autem testamento facto potest quis codicillos facere, sed intestath quis decedens fidei committere codicillis potest. Sed

quum ante testamentum i factum codicilli facti erant, Papinianus a: t non aliter vires habere, quam si speciali postea voluntate confirmentur. Sed

divi Severus & Antoninus rescripserunt, ex iis codicillis, qui testamon

355쪽

tum praecedunt, posse fidei commissum peti: si apparet eum, qui postea

testamentum fecit, a voluntate , quam codicillis expresserat, non re

cessisse.

' SED cvM ANTE TESTAMENTUM J Codicilli, vel post, vel ante testamentum conficiuntur . sed ante non aliter olim valebant, quam si alio postea testamento , vel aliis codicillis specialiter confirmati fuissent: idque indistincte, de absolutε , l. f. de suis codicili. quae enim adduntur verba haec in d. l. s. aut v luntas eorum quocumque judicio retineatur, a manu Triboniani sunt, ut annotavit Cuis jac. ad d. l. s. Hodie autem distinguendum est aliter . Vel enim in illis codicillis, qui testamentum praecedunt, aliquid directis verbis scriptum est, vel legata relicta sunt, aut etiam tutelae datae, haec enim directo relinqui solent in & hoc casu, ut olim, ita & hodie confirmandi sunt, l. 6. Cod. hoc tis. Si precariis verbis per fideicommissum relictum est ; valent sine confirmatione, ex rescripto D. Severi, ct aAntonini. Facti autem post testamentum non indigent confirmatione, l. 3. f.D. l. ab intestato, F. hoc tis.

g. II. Codicillis autem hereditas neque dari, neque adimi Ση IMO Lpotest: ne confundatur jus ' tcstamentorum & codicillorum: o. ideo ncc exheredatio scribi. Directo autcm hereditas codicillis, neque dari neque adimi potest. nam per fideicommissum hereditas codicillis jure relinquitur. Nec conditionem heredi β instituto codicillis adicere, neque substituere directo quis po- c. a. 'test. ' NE co NpvNDATVR i v s J Et haec est differentia inter testamentum dc codicillos: nam si codicillis, qui nullam exigunt juris solemnitatem, idem liceret quod testamento; periret usus, & jus omne testamentorum, tot tantisque vigiliis excogitatum & in nium, ut dicitur in I. si quando, Cod. de inos . testam.

g. III. Codicillos aulcm etiam plures quis facere potest, & nullam solemnitatem ordinationis , desiderant.

NvLLAM SOLEMNITATEM ORDINATIONI s J Quinque tantum testes desiderant codicilli, l. vis. F.M. Cod. hoe fit. sed hoc non ad solemnisatem Ordinationis, sed ad solius probationis necessitatem, argumento t. D. d. de Adeicommiis nam non solum in codicillis, sed etiam in omni scriptura, in qua soluta pecunia memoratur, similis testium numerus ex iptur , l. testium I8. Od. de testibus.

356쪽

PERPET VI AUGUSTI

INSTITUTIONUM SIVE ELEMENTORUM

Per Tribunianum virum magnificum Magistrum & Ex quaestore sacri palatii, & Theophilum, & Dorotheum viros illustres, & Antecessores,

LIBER TERTIUS.

De hereditatibus qua ab intestato deferuntur.

NTEsr Arus decedit,qui aut omnino testamentum non fecit aut non jure fecit : aut id quod fecerat ruptum irritumve factum est: aut nemo ex eo heres extitit.' Pos et ovAM de testamentariis successionibus abunde dictum est lib. a. series desiderat, ut de successionibus ab intestato agat Iustinianus: quod facere incipit ab hoc titulo, qui ad totam intestatae successionis materiam generalis est ; quamvis in eo specialiter de suorum dumtaxat successione agatur. Nam ex prolata in eo Imperator tradit, qui dicantur sui ex lege xii. tab.& prudentum ad eam interpretatione , qui etiam ex edicto Praetoris; & denique constitutionum Imperialium auctoritate: quae differentia summopere observandacst. Sui ex lege. xii. tabul. existimantur filii, & filiae, qui in potestate defuncti fuerunt tempore mortis; qui non tam heredes fiunt, quam apparent, & existunt: cum Vivo quoque patre quodammodo domini credantur, 3. sui autem, segra, de boreae qualis. Er disserent. l. i in suis. f. de suis ct legitim. heredib. cum ipso Iure eis acquiratur hereditu, s.far. hoc rit. nec tam aliena & speranda, quam sua & semper possessa bona capiant, ipsis communi naturae, & parentum voto quaesiua , L 7s ψω, S. vlt. l si tabula testam . mn extab. Hi igitur proprie sui heredes sunt ex lege x 11. tab. Nepotes autem, dc neptes, & deinceps reliqui descendentes, non nisi ill rum imiratione, & sunssilucline, suorum heredum jura nanciscuntur; quatenus in locum patris sui morte intercepti, vel qualibed alia ratione patria potestate exempti succedun t , d. g. sui autem , ρpra, de heria. qualis. Er distierentia, dc g. a. versic. ita demum, Me tit. quod non ex lege, dc jure ipso descendere, sed ex aequitate manifestissime docet Iustinianus in g. eam filius, hoc rit. his verbis, ε Equum esse videtur, potet, neptvigua in patris sui locum succedere; quibus etiam verbis utitur Caius in

357쪽

166 INSTIT. D. IUSTIN. LIB. III.

eadem facti specie, in Fragmento, quod extat in collatione legis Mosaica eum lege Rom. tit. 16. 6c Vlpianus in l. i. g.s filius, is de suis ct legitim. heredib. Ex quibus apparet, non lege aut jure suo vocari , sed ita suadente aequitate, iure repraesentationis ; quia patrem repraesentant, ejusque personam sustinent. Idebque in stirpes vocantur, qui si proprio jure venirent, admitterentur in capita , t. r. f. a. f. de furect legitim. heredib. f. 6 . versic. st quia Placuit, hoc tit. quo verbo, placuit, superior sententia potest confirmari; quoniam illo, viplurimum, interpretatio prudentum significatur. Praetoris autem beneficio, emancipati pro suis habentur, qui jure civili nihil juris habent; quia non sunt tales, quales eos lex vult esse, nimirum in pote

state, ideoque per legem x I I. tab. non admittuntur. Sed Praetor naturali aequitate motus, eos vocat perinde ac si in potestate remansissent; rescissa, scilicet, emancipatione, g. emancipati, hoc tit. atque ita pro suis eos habet hoc colore, quasi non fuerint emancipati; nam si patris potestate non essent liberati, dubium non est, quin legis ipsius auctoritate vocarentur. Denique constitutiones Imperatorum nepotes ex filiabus, & pronepotes ex neptibus inter sdos vocant; qui olim erant jure civili incogniti,& a Praetore tertio orat ne tantum, quasi cognati vocabantur. Nunc autem inter eos, & nepotes ex masculis, nulla superest differentia. TEs TAMENTUM NON FEC IT J Hic proprie dicitur intestatus, I. I. f. de

suis st legitim. heredi. Avitio Niv RE FE cIT J Non adhibitis juris solemnibus, i. si quis legatum f. ad i. Cornet. de falsis, I. I. Τ. de injusto rupto, vel non instituto nominatim, aut exheredato filiolam. d. L i. st l. postumorum, is de injusti rupto. His enim casibus testamentum ab initio nullum est, &passim dicitur injustum, non jure factum, inutile; haec enim vitia afficiunt statim testamentum. At quae deinceps superveniunt, rumpunt, vel irritum faciunt quod initio constitit, 3. r. σε. 4. alio autem modo, quibus modis testamenta infirmentur, supra. Rumpitur autem testamentum

mutatione ipsius per posterius, agnatione, vel quasi agnatione sui heredis . Irritum fit capitis minutione testatoris; & non adita hereditate , i. i. f. de injusti rupto, ι. pen. Τ. de bonor. possess. contra tab. quo tamen casu proprie dicitur desertum, vel desti-rutum , f. cum autem , infra, hoc fit. I. 38. F. vlt. f. de vulgari ct pupili. Hereditate enim non adita, solvitur omnis vis testamenti, I.si nemo . f. de Reg jur. vi rectὸ dicatur hereditatis aditio confirmare testamentum, I. st. ad Trebeli. & ideo hoc loco, & in t. i. f de suis ct legitim. destitutum testamentum sepa satur a rupto, Mirrito : notandum tamen est ex d. g. alio atitem modo, haec vocabula passim in jure confundi. Qui igitur decessit testamento facto cui haec eitia cohaerent, non impropriὸ dicitur intestatus. At qui omnino testamentum facere non potuit, impubes, puta, furiosus, is cui bonis interdictum est, impropriE dicitur intestatus, vel pro intestato habetur, l. i. ff. de suis 2 legitim. quod in casibus favorabilibus, non in odiosis, locum habere notat hoc loco Iohannes Faber Iurisconsultus iuris veteris Francici peritissimus. Quod autem ait Accursi glossa , infirmari testamentum, vel rescindi querela testamenti inofficiosi,& bonorum possessione contra tabulas, Mita patremfam. fieri intestatum: est quidem verissimum. Sed haec vulgo non con- numerantur inter vitia testamenti; quia non ipso jure testamentum afficiunt, sed opus est rescitaria actione, vel beneficio Praetoris.

g. I. Intestatorum autem hereditates ex lege duodecim tabularum, pr1mum ad suos heredesi pertinent.

358쪽

CΑΡ. I. De hereditatibus qua ab intest. deferuntur. 267

AD svos ΗERE DE s J Lex x M. tab. parentum hereditatem tacito quodam jure, ex communi omnium voto suis heredibus delatam potius esse sgnificat, quam nominatim deferendam esse censeat. Et quemadmodum Iurisconsultus in I. 8. 6 sed si quaeritur, J. si fervitus vindicetur, eleganter ait sententiam judicis servitu- tem non constituere, sed constitutam declarare: ita quoque non malὶ dixeris, legem xx s. tab. hereditatem magis datam declarare suis, quam nominatim deserre: his nempe verbis, Cui setius heres nec escit: quia sui vocantur ipso jure naturae, vulg. I. 7.sf. de bonis damnator. Et inde quoque fit, ut esse, existere, apparere statim dicantur : & civili nomine dicti sunt sui; quia domestici, sacrosanctae patriae potestatis vinculo parentibus conjuncti, S. L. vers sed sui , sima , de hered. quatit. ct di ι-

remia.

f. II. Sui autem heredes existimantur , ut Ac supra diximus, qui in potestate morientis fuerint: veluti filius, filia, nepos neptisve ex filio, pronepos proneptisve ex nepote , ex silio nato prognatus prognatavc. Nec interest utrum natural cs' sint liberi, an adoptivi. Quibus connumerari necesse est etiam eos qui ex legitimis quidem matrimoniis non sunt progeniti , curiis tamen civitatum dati 1 secundum divalium constitutionum, quae super his positae sunt, tenorem, heredum suorum jura nanciscuntur. Nec non eos quos nostrae amplexae sunt constitutiones, per quas jus fimus, si quis muliercm in suo contubernio copulaverit, non ab initio a sectione maritali, eam tamen cum qua poterat habere coniugium,&ex

ea liberos sustulerit: postea vero affectione procedente, etiam nuptialia instrumenta cum ea fecerit, & filios vel filias habuerit: non solum cos liberos, qui post dotem editi sunt, justos & in potestate patris esse : sed etiam anteriores , qui& iis qui postea nati sunt, occasionem legitimi nominis praestiterunt. Quod obtinere censuimus, & si non progeniti fuerint post dotale instrumentum confectum liberi, vel etiam nati ab hac luce fuerint subtracti. Ita demtim tamen nepos neptisve, pronepos pronepti sive suorum heredum numero sunt, si praecedens perlona desierit in potestate parentis esse, sive morte id acciderit, sive alia ratione, velut emancipatione. Nam si per id tempus quo quis moreretur, filius in potestate ejus sit: nepos ex eo ius heres esse non potest. Idque S in ceteris dcinceps liberorum personis dictum intellcgimus. Postumi quoque, qui, si Vivo parente nati essent, in potestate ejus futuri forent, sui heredes sunt.' NEC MΦTER Eset vM N xv RALEsJ Dubitari poterat de adoptivis , an ea omnia illis praestare posset commentum juris, id est adoptio, ut loquitur ι.fideicommissum 76st. deconditiom, ct demon Nan quae naturalibus, & tegitimidi praestat naturae veritas, ut loquitur Papin. in I. silis,lf de liber. Ur ρο -- Et tentari se stan potuit adoptivos quidem esse agnatos, sed non suos; ut quidam in specie I. scripto, j. si tabula testamenti nulla extabunt unde liberi, nepotem de quo quaeritur ind. Iege, esse agnarum avo, non suum : cujus sententiam erudite rejicit Papinianus. 3 CVRDIS CIVITATVM DΛTI J Hune modum, quo naturales filii, id est

359쪽

168 INSTITVT. D. IVsΤIN. LIB. III.

ex concubina suscepti, efficiuntur legitimi, & sui; jam docui lib. I. in sine fit. δε nu

pilis, Theodosium,& Valentinianum Imperatores excogitas , vulg. l. 4. C. de naturalib. liber. ut vel hac ratione idoneis hominibus replerent desertas,&destitutat

eurialibus civitates. Has enim fugere, δc deserere plerique solebant rus habitandi gratiar vel, ut Sidon. Apollinaris scribit epist. S. sim. 8.siola propaganda rei familiaris unica solicitari, munera municipalia passim detrectantes, t. vn. C. si curialis relicta

civitate rus habitare maluerit. Curiam autem nemo nescit esse minorem civitatis,

municipii, vel coloniae Senatum, compositum adinstar magni Romani Senatu rquem Scamplissimum ordinem M. Tuli vocat in orat. yro M. Caelio, illo loco, Ne mini umqκam praesenti Puteolani majores honores habuerunt, quam absenti M. Coelior quem Er absentem in amplissmum ordinem cooptarunt. ι Cumis c IVITATUM DATI J Curia erat minor civitatis, municipii, aut coloniae Senatus ; compositus adinstar Romani Senatus. Cum enim coloniae deducebantur , decima pars eorum qui deducebantur, consilii publici gratia describebatur, & inde decuriones dicti, ι. 239. pupillus, f. decuriones, Τ. de ve=s. Agn. Illi

autem munera civitatum, dc municipiorum onera sustinere cogebantur: quae ut effugerent, plerumque civitates , & municipia deserere solebant. Vt igitur ad inco tendas civitates invitarentur, Imperatores Theodosius de Valentin . hoc excogitaverunt', ut qui naturales tantum essent, Puta ex concubina suscepti, aut ex pellice, adulterio, aut alio incesto , dc prohibito coitu nati, hoc privilegio non gaudebant ) sui, re legitimi efficerentur patri, vel avo ; Vt ei tam ex testamento. quam ab intestato possent succedere, si a parentibus curiis darentur. Patri, aut avo ideo dico; quia hic modus facicndi legitimi ideo distinguebatur a ceteris, quod in aliis j us non tantum sui talis, sed etiam agnationis acquirebatur; in istis autem ho ejus sui talis tant diri r dc ideo curiis dati legitimis liberis patris, aut parentibus, agnatis, cognatisque , de vicissim illi his legituni succetares non erant, l. 9.eσmmunium , Cod. de naturalibus liberis, id est nullum jus in bonis ascendentium, vel de

scendenti uiri, aut collateralium patris poterant sibi vindicare. M CUM QUA POTERAT HABERE eo Niva IVM J Plenius in I. ro. C. de naturalib. liberis, Cκm quis a muliere libera, ct cujus matrimonium non est legibus interdi- lam, ut nominatim excludatur ancilla, in qua ducenda necessarium nisse rescriptum Principis docet elegans D. Hieronymi locus in epistola ad Oceanum: Multos via demus, inquit, ob nimiam paupertatem uxorum sarcinam declinare, ct ancillas suas habere pro uxoribus, susceptosue ex his liberos colere ut proprios: qui si foris ditari, ab Imperatoribus stolam illis meruerint. Illis scilicet ancillis, quas pro uxoribus habent, impetraverint decus matronale, de honorem nuptiarum: sic enim ille locus intelligendus. Et cum ait, stolam meruerint, respexit se videtur ad illa M. Tullii verba Philippica L. Curio intervenit , qui te a meretricio quaestu abduxit: ct tamquam stolam dedissis, in matrimonio certo, Ur stabili locavit. Sed Novell. 89. ct ii . permissae quoque fuerunt generaliter nuptiae cum ancillis :& ideo forsitan hoc loco Tribonianus haec verba non inseruit; quem de pleraque aviticuisse his libris nondum constituta, sed meditata tantum, docet D. Cujac. in fine hujus tit. in posterioribus notis.

g. III. Sui autem heredes etiam ignorantes fiunt. & liczt arae ratu. ι. furiosi sint, heredes possunt cxistere . quia quibus ex causis os . G aeq. ignorantibus nobis adquiritur, ex his causis & furiosis adquiri potest. Et statim moree parentis quasi cominuatur domuuum. υλι o. θ

360쪽

C Ap. I. De hereditatibus qua ab intest. deferuntur. 269

& ideo nec tutoris auctoritate opus cst pupillis, quum etiam ι aa. ἀη ignorantibus adquiratur suis heredibus hereditas. nec curato sit S O ' ris consensu adquiritur furio , sed ipso jurc. g. IV. Interdum autem licet in potestate parentis mortis tempore suus heres non fuerit, tamen suus heres parcnti essicitur: veluti si ab hostibus reversus quis fuerit post mortem patris. jus enim postliminii hoc

faciti. IUS EMM Pos T LIMINII no e s A c t et J Non obstat l. lege Cornelia, Is qui testamenta s.cere possunt, quam Accurs objicit. Nam vel fictione legis Corneliae , vel fictione juris postliminii dicimus hunc filium esse suum heredem quamvis veritate inspecta non suus sit, ut Iurisconsultus ait d. lege. Qui igitur revera non est suus, fictione auris dicitur suus. Nec est ulla differentia constituenda inter fictionem leos Corneliae, & fictionem postliminii hac in parte, quod quidam male cum

Accursio tentant; ut rectissime D. Cui ac. docuit 4n d. I. lege Cornelia. Non δε-

stat quoque huic s. l. capium , C. de rostliminis revers. quae id effici ait, non jure postliminii, sed beneficio legis Corneliae. Verissima enim est solutio Accursit, quam ct D. Cujac. pNbat in specie d. legis patrem apud hostes decessiisse; quo casu, filius reversus suus heres essicitur ex lege Cornelia ipso jure.

g. V. Per contrarium eveni t , ut licet quis in familia defuncti sit mortis tempore, tamen suus heres non fiat: voluti si post mortem suam pater judicatus fuerit perduellionis reus, ac per hoc memoria ejus damnata fuerit. suum enim heredem habere non potest, quum fiscus ei succedit:

sed potest dici ipso jure suum heredem esse, sed desinere'.

SUUM HEREDEM EssE, s ED DE sINERE J obstare videtur quod ait La it Prator, , sed quod Papinianus, s de minorib. 8c L ei qui solvendo,Τ. de heredib. Ἀ-stitu. eum qui semel heres extiterit, non posse desinere este heredem; semel heredem, in perpetuum esse heredem. Et quod est l. 3o. g.sed 6rsisuus , f. de fideicomm. libertata. eum non posse decedere sine herede, qui suum heredem habet, licet abstinentem se. Sed escendum est hoc ita procedere, ut suo factossuta repudiatione, vel abstentione, vel Praetoris auctoritate, nemo desinat heres esse; suus, quamvis se abstineat; extraneus, quamvis repudiet semel aditam hereditatem. Et quod ad Praetorem attinet, nihil Praetoris auctoritas hac in parte potest praestare ; Praetor enim neque heredem, neque exheredem facere potest, g. 2. infra, de bonor. possessSed jure civili fieri potest, vel lege certa ; ut qui semel heres cxtitit, heres esse den-nat: ut rescita testamento quecela inossiciosi testamenti, l. in substitutione, Τ. davust. Gr puρύι. rescinditur enim sure civili, ut bellissime probat g. I . versic. test mento , infra, hoc tis. Idem quoque praestat in hoc g. lex Iulia majestatis ea parte. qua damnatur memoria perduellionis Miff. ad i. Ialiam majes. R in hanc rem hie locus est singularis.' SvVM HEREDEM E s s E, s ED DE si NERE J Regula juris est : qui semel heres, numquam desinit esse heres, j. restituta, supra. de sdeicommus heredit. l. 88. ei qui α. de hered. instit. nam cum hereditatis aditio sit actus legitimus, ι. 77. altus ustimi, j. δε Reg. jur. fieri non potest, ut actus legitimus privati cujusdam dacto rescindatur. Et ita qui restituit heres remanet: dc qui injure cedit, ut docet Vlpia- m 'Vm, ιit. Iν, δέ qui veudit, ut apparet ex toto titulo de heredit. vel actione

SEARCH

MENU NAVIGATION