D.N. Iustiniani perpetui Augusti Institutionum sive Elementorum per Tribunianum virum magnificum magistrum & exquaestore sacri palatii, & Theophilum & Dorotheum, ... libri quatuor emendatissimi ex editione Iacobi Cuiacii. In eosdem Iani A Costa antec

발행: 1659년

분량: 678페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

INSTIT. D. IvST IN. LIB. III.

que quod plerique tentant imperite, fratrem admitti in semissem tantum, patro. num in alterum se milien qaia generaliter consti cutio ait in his omnibus casibuucessare sus patronatus, quod ec fidelitcr D. Cusac. docuit lib. II. O . cap. i3.

g. XI. Repetitis itaque omnibus' quae jam tradidimus, apparet non semper eos, qui parem gradum cognatio ius obtinent, pariter vocari: eoque ampli is ne cum quidem, qui proximior sit cognatus, semper potiorem esse. Quum enim prima causa sit suorum heredum, dc corum quos inter suos heredes jamcnumeravimus: apparet pronepotem vel abnepotem defuncti potiorem esse, quam fratrem aut patrem matremque defuncti: quum alioquin pater quidem & mater ut supra quoque tradidimus: primum gradum cognationis obtineant , frater vero secundum , pronepos autem tertio gradu sit cognatus, & abnepos quarto: nec intercst in potestate morientis fuerit an non, quod vel emancipatus vclex emancipato, aut feminino sexu propagatus est.

γ REPETITIS I T AQE E o MN Ia v sJ Hic g. pertinet ad omnia quae dicta sunt a titulo r. hujus libri, huc usque: nam ille titulus generalis est ad omnem successionem intestati, quam concludit constituta differentia inter gradus intestati,&gradus cognationis: tres enim tantum sunt gradus intestatae successionis, suorum, legitimorum, & cognatorum. Cognatos autem plures esse ex princedentibus satis luperque constat, & ptae sertim ex s. vlt. de success cognat. Cum autem in successione ab intes ato semper prima causa sit suorum, & eorum quos inter suos hered ex Plaetor, Sc constitutiones vocant: illis deficientibus legitimorum , δέ eorum qui pro legitimis habentur; & vltim b cognatorum habeatur ratio. Sequitur id quod dicitur, potiorem haberi eum, qui proximiorem gradum cognationis obtinet, habere tantum locum, cum quaestio successionis vertitur inter eos,qui ex eodem grada cognationis sunt, ut recte docet Iustin. in hoc quod jus circa successiones ab intestato valde est immutatum a Iustin. Nov. Ii8. quae totam intestati successionem

continet.

g. X II. Amotis quoque suis heredibus M quos inter suos heredes v cari diximus: adgnatus , qui integrum jus adgnationis habet, etiamsi longissimo gradu sit plerumque potior habetur, quam proximior cognatus. Nam patrui nepos vel pronepos avunculo vel materterae praefertur. Totiens igitur dicimus aut potiorem haberi eum qui proximiorem gradum cognationis obtinet, aut pariter vocari eos qui cognati sunt: quotiens neque suorum heredum jure quique inter suos heredes sunt, neque adgnationis jure aliquis praeferri debeat secundum ea, quae tradidimus: exceptis fratre S: sorore emancipatis, qui ad succcssionem fratruin vel sororum vocantur : qui etsi capite deminuti sunt, tamen prieferuntur ceteris ulterioris gradus adgnatis.

ToxillNs lGITVR. D I cIM v S J observandum est hoc jus immutatum fuisse No Uella Iustin. II 8. cu us lententiam hoc loco breviter tale perstringendam

Accursius noster monet.

Primo loco vocat liberos, tam agnatos, quam cognatos; id est non solum ne-

392쪽

C Ap. VI. De gradibus cognationis. 299

potes ex filio, sed etiam nepotes ex filia, & pronepotes, vel proneptes ex seminino sexu des cendentes, sine ulla diminutione tertiae partis: abrogato veteri jure, de quo in s. item vetustas , supra, de hereditatib. qua ab intestato. Hos autem omnino praefert parentibus, id est etiamsi defuncti fuerint in parentri potestate ; in his scilicet bonis quae acquisitionem effugiunt, ut Iulianus Antecelior eleganter loquitur in eootit. 1es. id est in bonis adventitiis, quae silio acquiruntur proprieratis jure patri vero jure vlasfructus: & in peculio castrensi, de quasi castrens, quod acquiritur filio pleno iure, id est sine u sfructus deductaone. Idemque obtinet in his bonis advenia

litus, quorum usu sfructus non acquiritur parii; putae si nominatim sub hac conditione donata sint, ne usu sfructus patri acquii atur, ex Novella ra . ex qua sumpta est authentica Excipitur, C. de bonis qua liberis. Peculium tro sectilium pater occupat pleno jure, nec in noc peculio potest ei successioni locus esse: sed quod patet filio dona Vitmoribus nostris favore matrimonii pleno jure, id est neque retento usu fructu: filio defuncto se perstitibus liberis, ad patrem neque usus ructus iure, quamvis profectitium sit, reverti posse respondi: quasi sub hac conditione donat Em sit, nevnquam proprietatis jure, vel viusfructus ad patrem redeat, quamdiu libera quorum

causa donasse videtur extabunt. Remanet autem in hac linea vetus Iegula, ex qua proximior ulteriorem non excludit; remanet vetus jus successionis in stirpes, si defuncto sit filius, & ex alio filio jam mortuo sint duo nepotes, ut in s. cum filius, se pia, de hereditatibus qua ab inte Laim.

Secundo ordine vocantur parentes, servata gradus prie rogativa, & exclusis iis qui sunt ex latere, vel ex transversis, id est omnibus agnatis, & cognatis. Excipiuntur tamen fratres ex utroque latere conjuncti; hi enim succedunt cum parentibus, cujuscumque gradus sint, in capita , id est, ut Iulianus Antecessor rectissime, quamvis pater & mater sint, etiam cum patre di matre. Quod ideo Iusti manus ait, ut doceat se nominatim omnino abrogare jus vetus, quo pater matrem excludebat, ut habuimus pura , g. s. versic. pateri de stuat consulto Tere ians, fratre, vero in proprietate patrem excludebant , cult. C. commania de successionia. Ex hac vero constitution z viriles partes parentes, fratres, & sorores pleno jure habent: quae est certissima hujus loci interpretario, explosa sententia Irneru, qui, ut constat ex synops Novel sequam in fine Institution. D. Cujac. dedIt, fratres ulteriores parentes omnino excludere existimabat, quod Accurs. hoc loco meritb rejicit. Ad haec notandum est, si plures existant parentes ejusdem gradus, ut si defanctus avum paternum , avum maternum, a viamque maternam reliquerit , avum paternum in semissem vocari, ceteros in alterum semissem. Tertio ordine Nocantur , sublato omni disclimine agnationis & cognationis, omnes cognati simul cum asnatis ejusdem gradus : exceptis fratribus eodem parente conjunctis, eorumque filiis, qui praeseruntur fratribus uterinis, vel consanguineis matre diversis. In hac autem linea, ex regula veteri proximior excludit vite- .riorem, te hereditas dividitur in capita. Sed excipiuntur fratrum jam defunctorum eodem jure conjunctorum filii, quos superstues fratres non excludunt: sed jure repraesentationis, quod hoc tantum casu in hac linea habet locum, succedunt in stirpes cum fratribus defuncti ; & ex Nov. 117. etiam cum parentibus fratribusque defunctii cum parentibus non item. At si soli existant fratrum filii, non parentes, non fratres; succedunt in capita ex sententia Adonis quae praevaluit , servato in hoc casu jure antiquo, de quo Caius in Institui. & in collat. l . Mosarca tu. Is . quia Novella non est temere trahenda ad hunc calum:&, ut vulsb dici solet, vi-

393쪽

tanda est correctio legum, vulgata leg. praecipimus, ε. vlt. C. de appellat. Eademque

ratione, in successione filiorum fratris, vel sororis; patruum vel avunculum, patri matrive ex utroque parente conjunctum, non dicimus praeserendum esse patruo, vel avunculo ex uno tantum parente conjuncto, ex sententia Barioli in I.

post con Dimor, f. legitima ,sf. de His ct legitim. heredib. quam dominus Cujac. se

quitur lib. 2.feudor. cap. H. ct comitat. 6.

De successone libertorum.

NU N c de libertorum bonis videamus. olim itaque licebat liberto

patronum suum impune testamento praeterire. nam ita demum lex

duodecim tabularum ad hereditatem liberti vocabat patronum, si intestatus mortuus csset libertus nullo suo herede relicto . Itaque intestato quoque mortuo liberto, si is suum heredem reliquisset, patrono nihil in bonis ejus juris erat. Et si quidem ex naturalibus liberis aliquem suum heredem reliquisset , nulla videbatur querela . si vero adoptivus filius fuisset, aperte iniquum erat nihil juris patrono superesse.' D E successionibus ingenuorum, tam ex testamento, quini ab intestato, egit Iustin. in praecedentib. rit. sed separatim in hoc tractat de successione libertorum in univertum, tam scilicet ab intestato, quam ex testamento ; tam de civili, quam de honoraria: & denique tam de ea quae competit aliis, sive extraneis heredibus, sive necessitudine aliqua conjunctis, quam de ea quae paetronis. Et quoniam hoc jus v rias inspectiones habet, & partim a lege x II. tab. partim ex edicto Praetoris, partim ex lese Papia, & Principum constitutionibus conflatum est; quid fuerit illis cautum separatim explicat, origine ab ipsa lege x m. tab. repetica, quα patrono,& patronae libertorum hereditatem deserebat; si intestato une suo nerede liberti decessissent: nulla hac in re inter patronum M patronam, libertum dc libertam constituta differentia. Quae tamen in aliis erat, ut docet Virian. in Fragm. tit. 29. nam Patronus Patronaque, plus juris habebat in liberta, quam in liberto : & patronus Plus etiam juris, quam patrona. Cum enim intestata moriebatur liberta, semper ad patronum, aut patronam pertinebat hereditas, quamvis filios reliquisset; quia sui heredes ei non erant, cum feminae suos heredes habere nequeant, I. I s. Τ. de seis ct legitim. F. femina de adoption. s f. ceteri, de heria. qualis. ct disser. supra: atque ita manifestum, patronos, de patronas plus juris habuisse in bonis liberrarum, quam libertorum, in successione intestati. In testamentaria autem, plus habebat juris pλ-

eronus quam patrona in successione libertae: nam cum esset in perpetua tutela pa-zroni post I 2. annum completum, non nisi auctore patrono poterat testamentum facere, ut docet Vlpian. in Fragm. tit. 1 o. qui non facilἡ auctoritatem praestabar, nisi liberta ei satisfaceret, & certam partem quasi auctoritatis praemium praestaret. Quod licet confirmare ex eo quod dicit Vlpian. in d. lib. tit. 19. legem Papiam p trono prospexisse, cum libertas quatuor liberorum jure tutela patronorum liberama it, e& consequenter condendi testamenti licentiam sine patroni auctoritate tria

394쪽

C A P. VII. De μα one libertorum. 3o I

buit: ne enim jura patronorum minueret lex, quae dicitur I Iustiniano auxisse; cavit , ut pro numero liberorum libertae superstitum, vitilis pars patrono deberetur.

Quod in patrona obtinere non potuit, cum libertae tutelam non nanci lceretur: vnde tequitur plus juris habuisse patronum, quam patronam, quae sibi prospicere

non poterat, cam liberta testamentum condebat. NULLo suo RERE DE RELICTO J Vel naturali, vel adoptivo i vel uxore quae in manum convenerat, auctore Vlp. lib. Reg. tinuit. NULLA vi DERATVR ME RELA J Naturali ratione, quaeliberis nat ratibus desert successionem, contra patronum omnino Praevalente.= APERTE ivi QVvM E R A T J Quia hoc casu pugnat civilis ratio adoptionis cum naturali ratione, ex qua patremo libertus obligatus est ob tam grande beneficium libertatis, Li. f. de bonis uberror. t. si non sortem, g. libertus , f. de condic. i deb. Itaque superiori casu omnino potior est ratio filii naturalis : civilis vero ratio adoptivi non potest sola omnino vincere naturalem aequitatem, qua nititur patronus i ideoque meritb a Praetore aequitate naturali temperatur, ut saltem in partem cum filio adoptivo admittatur patronus.

g. I. Qua de causa postea ' Praetoris edicto haec juris iniquitas emendata est. sive enim faciebat testamentum libertus: jubebatur ita testari, Ut patrono partem dimidiam bonorum suorum relinqvcret. Ac si aut nihil

aut minus parte dimidia reliquerat, dabatur patrono contra tabulas teis

stamenti partis dimidiae bonorum possessio. sive intestatus moriebatur, suo herede relicto filio adoptivo : dabatur aeque patrono contra hunc suum heredem partis dimidiae bonorum possessio. Prodesse autem liberto solebant ad excludendum patronum naturales liberi, non silum quos in potestate mortis tempore habebat, sed etiam emancipati, & in adoptionem dati: si modδ ex aliqua parte scripti heredes erant, aut praeteriti contra tabulas bonorum possessionem ex edicto petierant. nam exheredati nullo modo repellebant patronum.

QUA D E CAvs A pos TE A J Quoniam ex IegexI I. tab. suus heres prae inserebatur patrono , filius adoptivus, & uxor quae convenerat in manum, patronum excludebant, ut docet Vlpianus in Fragm. d. tit. 29. quod iniquum Praetori visum cst, ut ratio civilis adoptionis, aut conventionis in manum vinceret naturalem, quae propter insens beneficium libertatis patronum deficientibus naturalibus liberis vocat ad successionem. I. I. st δε bonis libere. Sicut enim justum judicabat Praetor naturae patronum oedere: ita naturalem aequitatem juris subtilitatem vincere aequam arbitrabatur. Ideoque hanc iniquitatem emendavit in successione liberi rum tantum ἱ cum in libertarum successione, propter jam allatas rationes, Praetoris auxilio non indigeret patronus, idemque tutor semper, M legitimus heres. Nam cum nullis liberis naturalibus relictis facto testamento decedebat libertus, patrono contra tabulas in partem dimidiam bonorum possessionem pollicebatur, si minus media parte ei fuisset relictum. Ab intestato autem, contra suum heredem, id est adoptivum, non naturalem , bonorum possessionem unde legitimi in eam partem dimidiam praestabat Praetor, sicque patrono cossulebat. Patrono, inquam, nam patronae nil lutis ex edicto dabatur: sed, ut Iecte Vlpian. in Fragm. d. tit. in

395쪽

bonis libertorum illud tanim jus habebat, quod lex x II. tab. introduxerat. Postex tamen lex Papia patronae ingenuae duobus liberis oneratae, libertinae tribus, id ja-ris dedit, quod patronus habebat ex edicto.

g. II. Postea lege Papia adaucta sunt jura patronorum, qui locuple

tiores libertos habebant. Cautum est enim, ut ex bonis ejus, qui sestertium centum millium patrimonium reliquerat, & pauciores quam tres liberos habebat: sive is testamento facto, sive intestatus mortuus erat:

Virilis pars patrono deberctur Itaque quum unum quidem filium filiamve heredem reliquerat libertus: perinde pars dimidia, debebatur patrono

ac si is sine ullo filio filiave testatus decessisset M : quum vero duos duan

ue heredes reliquerat, tertia pars debebatur patrono. si tres reliquerat ,. repellebatur patronuS.

PERINDE PAR s DIMIDIA J D. Cujac. lib. 3. Obs cap. is. de lib. V. cap. is . lioc loco legendum esse censet restatus, non intestatus, quod confirmat in posterioribus notiti; quia si decedat libertus intestatus, non in dimidiam, sed in assem -- catur patronus, i. 3.F. de suis ct levtim. l. libertos, J. de ban. libertor. quibus adde I. si tibertus, is eod. tit. quae nominatim ait paetrono dari bonorum possessionem totorum bonorum , tamquam legitimo : ut huius loci hic videatur elegans sensus, relicto unico filio a liberto, perinde patronum habere dimidiam ex lege Papia, ac si decedens sine filio extraneum heredem instituisset: quo casu datur ei bonorum possessio in dimidiam ex Praetoris edicto. Quod iniquum videtur, v non plus habeat filius naturalis , quam extraneus , & utroque casu patronus habeat dimidiam , sive heresesistat filius, sive, nullo filio existente, heres instituatur extraneus. Sed constanter in omnibus libris scriptum reperio, integitus, quae lecti O, quod pace magni viri dictum sit, non est temere rejicienda : quia & hunc commodum sensum eis cit, perinde esse ex lege Papia, decedente liberto resicto tantum uno filio herede; ac si intestatus deceaeret sine ullo filio, filiave, suppleri naturali, relicto tantum adoptivo: quo casu datur quoque dimidia patrono ex edicto Praetoris. Et iniquum igitur esse, ut non plus relinquere possit libertus filio naturali, quim relinquie intestatus filio adoptivo; & vitoque casu sine ulla differentia filii naturalis, & adoptivi, eamdem portionem dimidiam dari patrono. Nam&hoc posteriori

casu, eamdein fere emergere iniquitatem negare non possumus; ut meritb liceat haec omnia referre inter veteris juris altercationes ,& inextricabiles circuitus legis Papiae, quos amputandos esse ait Iustin. initio constitutionis Lavina de june patronaos, quam dedit lib. xo. obscv. 34. vir praestantissItaque, sive lioc, sive illo modo legas, apparet manifesta iniquitas; ut non male

Theoph. legisse videatur , Ac si sine ulti filio, filiave decessisset. expuncta hac litigiosa voce, testatus vel intestati . Vt intelligamus casum utrumque testati, vel intestati liberti decedentis sne filio, filiave naturali: & utroque cara dicamus dari patrono dimidiam : vel si intestatus filium adoptivum relinquat; vel . st tostatus extraneum heredem instituat; quibus duobus casibus datur bonorum posscssio dimidiae partis ex mera Praetoris indulgzntia, g. qua de causa , hoc tit. Et si verum amamus, videtur Iustin. conferre edictum Praetoris, quo datur dimidia portio icitato , vel In thato liberto ; cuin lege Papia, quae virilem portionem dat vuoque s l . Et verba quae praecedant, Cum unum fiam, fluitamur, reliquerat

396쪽

C A p. VII. De seuccessone libertorum Io 3

Merius, generaliter quoque meo iudicio sunt accipienda, sive testatus, sive intestatus decedat ; ut colligere licet ex praecedentibus. Et malETheoph. haec restringere videtur, cum addit haec verba ex testamentor quia & idem est si intestato decedat libertus , uno relicto filio. Et si vis cum Cujacio legere testatus ,& hunc locum accipere de liberto qui heredem instituit extraneum: contra dicam idem quoque contingere, ut dimidiam habeat patronus, ii intestatus decedat libertus sine filio, filiave naturali, relicto filio adoptivo. Et si tibi licet illum casum extranei heredis instituti comminisci, ut ex una parte edicti, testato liberto detur dimidia patrono: ruare mihi non laceat ex secunda parte edicti, qua intestato datur quoque dimi-ia, hunc casum e fingere praesertim cum in hanc rem uti mihi liceat auctoritate Pomponii in I. a. f. vlt. f. de bonis libertor. quae omnino acci Pienda est de hac Praetoria bonorum possessione; quia manifestb argumentatur aci una parte edicti, ad alteram, huic, inquit, filio testato liberto, & herede instituto extraneo , Praetor potius, quam nepoti daret debitae partis, id est dimidiae bonorum possessionem contra tabulas. Ergo & huic filio potius, quam nepoti, ab eodem Plaetore danda est bonorum possessio intestari liberti, ex altera edicti parte: quando nempe concurrit cum filio adoptivo, alamvis, inquit, legitima hereditas jure ipse ad nepotem pem tineat. Quibus verbis legitimam hereditatem, vel bonorum postessionem unde Ie- Sitimi, opponit Praetoriae bonorum possessioni, quae meram, ut dixi, Praetoris in-ulgentiam habet, sive libertus decedat testatus, sive intestatus.

legendum, ita enim in omnibus codicibus passim legitur, & D. Cujacius qui lib. 3. Ob cap. I .st lib. I . Gip. Is . legendum esse dicit, tegatus; ingenu E fatetur opinionem illam suam nullis, quos legerit libris scriptis, vel antiquis, adjuvari. Ideoque nil videtur mutandum, cum haec lectio sensum possit commodum cssicere: moriente scilicet liberto, relicto tantum uno fiIio naturali; perinde ad dimidiam partem ex lege Papia patronum admitti, ae si intestatus decessistet, sine filio, filiave scilicet naturali; relicto tamen adoptivo, quo casu dimidiam quoque datam fuiste patrono iam diximus. Nam si licet D. Cujacio petere exemplum ex edicto Praetoris, quando libertus facto testamento decessiti quare non licebit ex secunda Parte edicti casum essingere, in quo agitur de liberto intestato, qui adoptivum hilum reliquit, in quo casu etiam dimidia pars hereditatis patrono debetur : cum hac ratioue veterem, & vulgo receptam ab omnibus lectionem retineamus

si III. Sed nostra constitutio , quam pro omnium notione Graeca lingua compendioso tractatu habito composuimus, ita hujusmodi causas definivit, ut si quidem libertus vel liberta minores Centenariis sint, id est, minus centum aureis habeant substantiam. sic enim legis Papiae

summam interpretati sumus, ut pro mille sestertiis Vnus aureus computetur nullum locum habeat patronus in eorum successionem, si tamen testamentum fecerint. Sin autem intestati decesserim, nullo liberorum relicto: tunc patronatus jus i quod erat ex lege duodecim tabularum in integrum reservavit. Quum vero majores centcnariis sint , si heredes vel bonorum possessores liberos habeant, sive unum sive plures cu)uscumque sexus vel gradus, ad eos successionem parentium deduXimus, patronis

omnibus una cum sua progcnie semotis. Sin autem tae liberis decesse-

397쪽

3o INSTIT. D. IVS TIN. LIB. III.

rint, si quidem intestati, ad omnem hereditatem patronos patronasque

Vocavimus. si vero testamentum quidem fecerint, patronos autem vel patronas praeterierint, cum nullos liberos haberent, vel habentes cos exheredaverint , vel mater sive avus maternus cos praeterierint, ita ut non possint argui in officiosa eorum testamenta: tunc ex nostra constitutione

per bonorum possessionem contra tabulas non dimidiam ut anteaὶ sed tertiam partem Τ bonorum liberti consequantur: vel quod deest eis ex constitutione nostra repleatur, si quando minus tertia parte bonorum suorum libertus vel liberta cis reliquerit: ita sine oncre , Vt nec liberis liberti libertaeve ex ea parte legata vel fideicommis a praestentur, sed ad coheredes hoc onus redundaret: multis aliis casibus a nobis in praefata Constitutione confregatis , quos necessarios esse ad hujusmodi juris dispositionem perspeximus : ut tam patroni patronaeque, quam liberi eorum , nec non qui ex transverso latere veniunt, usque ad quintum gradum ad siccessionem libertorum vocentur, sicut ex ea constitutione intellegendum est. vi si ejusdem patroni vel patronae, vel duorum duarum, Ve pluriumve liberi sint: qui prox imior est, ad liberti seu libertae vocetur successionem ,& in capita, non in stirpes dividatur successo: eodem modo dc in iis, qui ex transverso latere veniunt, servando. Penὸ enim consonantia jura ingenuitatis de libertinitatis in successionibus fecimus.7 SED TERTIAM P A R E M J Ideo fere in omnibus Pandectarum locis, hoc unico excepto de quo supra, Tribonianus reposuit certam ,& debitam partem. Et secundum hoc jus novum proponenda est species t. ad i. Falcid. quae hactenus malε habuit interpretes, & C ac. ipsum lib. 21. Obs cap. 24. Censent enim non posse constare sensum sine emenάatione verborum, sed vel posita aureorum ratio, quae ex constitutione Iustiniani primum coepit observari , abrogata veteri sestertiaria, convincit hanc legem a manu Triboniani fuisse ad jus, quod ex nova constitutione obtinet accommodatam. Dicendum est igitur patrono, non dimidiam v olim, sed tertiam in specie dicta legis esse dandam. Legavit libertus qui ducentos aureos habebat, filio exheredato ito. aureos , extraneo reliqua , & ita legatis exhausta est hereditas liberti. Vt portionem debitam, id est tertiam retineat patronus, minuitur extranei legatum cui 8o. legavit: Scita proficit haec diminutio filio ad consequenda solida legata, id est uo. Ex So. enim conficit sibi tertiam patronus , reliqua praestat extraneo r & ita nihil est ammutandum in d. lege. ITA si NE ONERE J Ex ediisto Praetoris portio debita revcrentiae patro nati erat dimidia, quod imago secietatis induxerat; ut quod vivus solebat societatis nomine praestare, id de post mortem praestaret, t. i. J. de bon. libera. omnes enim bonorum posthssiones induxit Praetor colore quaesito a Iulecivili. Ex constItutione autem Iustiniani est tertia , sed sine onere, id est sine die, conditione. & sne onere legati, fidei committi, re satisdationis :&nihil interest quo titulo relinquatur. hereditatis, auc legati, I. 44. si patronum, S. vlt.s de bon. liberi.

s . IV. Sed haec de iis libertinis hodie dicenda sunt, qui in civitatem

398쪽

C A p. VIII. De ad gnatione libertorum. 3os

Romanam pervenerunt: quum nec sunt alii liberti, simul & Dediticiis& Latinis rublatis, quum Latinorum legitimae successiones nullae peni. tus erant, qui licci ut liberi vitam suam peragebant, attamen ipso ultimo spiritu simul animam atque libertatem amittebant, Sc quasi servorum ita bona eorum jure quodammodo peculii ex lege Iunia manumitares detinebant. Postea vero senatusconsulto Largiano cautum fuerat, ut liberi manumissoris non nominatim exheredati tacti, extraneis heredibus eorum in bonis Latinorum praeponerentur. Quibus supervenit etiam divi Τr ani edictum, quod eumdem hominem, si invito Vel ignorante patrono ad civitatem venire ex beneficio Principis festinabat, faciebat quidem Vivum civem Romanum, Latinum vero morientem. Scd nostra constitutione propter hujusmodi conditionum vices , & alias dissicultates, cum ipsis Latinis etiam legem Iuniam, S sic natusconsultum Largianum, de edictum divi Trajani, in perpetuum deleri censuimus, ut omnes liberti civitate Romana fruantur:& mirabili modo quibusdam adjectionibus ipsas vias quae in Latinitatem ducebant, ad civitatem Romanam capiendam transposuimus.

De adsignatione libertorum.

IN summa quod ad bona libertorum admonendi sumus, censitisse senatum, & quamvis ad omnes patroni liberos , qui ejusdem gradus sunt, aequaliter bona libertorum pertineant: tamen licere parenti , Vni cx liberis adsisnare libertum, ut post mortem ejus solus is patronus ha beatur, cui adsignatus cst: Zc ceteri liberi, qui ipsi quoque ad eadem bona nulla adsignatione intcrveniente pariter admitterentur, nihil iuris in iis bonis habeant: sed ita demum pristinum jus recipiant: si is, cui adsignatus est, decesserit nullis liberis relictis .' LIc Ena pARENT J Manumissori scilicet ; haec enim aflignandi licentia non egreditur personam illius, qui servum libertate donavit, qui propriE patronus dicitur : nam liberi manumissoris quamvis pro patronis ex lege x ιδ. rab. habeantur, tamen paternum libertum liberis suis assignare non possunt, etiamsi eis a parente fuerit assignatus. Idque verissimum esse constat, ciun Iulianus, Ac Mariscellus consentiant, I. liberi, f. hoc tis. quia cum assignatio jure singulari,& contrajus omne concessa sit, personam non egreditur. So Lus Is p ATRO sus M A ax A TvRJ Id est, is solus patronus intelligatur; quia solus vocatur ad successionem, in qua praecipua juris patronarus portio est ,& per eminentiam jus patronatus dicitur, I. 3. Cod. de bon. libere. Relictui ta-

399쪽

3o6 INSTIT. D. IVS TIN. LIB. III.

esse fingitur, cui assignatio facta est. Neque obstat quod dicitur in I. vlt. f. de Oper. t bertor. alios filios patroni jus patronatus non habere, cum vni assignatus libertus est. Id enim ita intelligendum est; ut ceteri non habeant cum esse u scilicet, quamdiu is cui assignatio facta est vivit, auri iberi ejus: quia interim jus illud in aliorum persona cessat. Q tu,s tamen revera patronos remanere apparet ex eo, qubd pristinum jus in persona illorum deprehenditur; si is, cui assignatus libertus est, nullis relictis liberis decesserit. Operarum autem petitio durante assignatione jure cereris datur; quia operae sunt deductae in obligationem, quae in heredes patroni transit, ut alia quaecumque hereditaria obligatio. NvLLIS LIBERI s R E L I c TIs J Liberos autem, ait Vlp. I. I. yen.f. b.ctit. accipere debemus non solum filios, sed etiam nepotes, & neptes, deincepsoue descendentes. Quod ideo notandum esse censet, ne quis forte hoc senatuscontultum, quod nominatim derogat juri communi, strictu accipiendum esse censeret deliberis primi gradus: contra latistimam appellationem , quam esse ex lege x II. tab. nominatim ait l. liberorum, j. deverb. signific.

g. I. Nec tantum libertum , sed etiam libertam: S non tantum filione potive, sed etiam filiae neptive adsignare permittitur. g. II. Datur autem haec adsignandi facultas ei, qui duos pluresve liberos in potestate habebit, ut eis quos in potestate habet, adsignare ci libertum libertamue liccat. Vnde quaerebatur, si cum cui adsignaverit, postea emancipaverit: num evanescat adsignatio. Sed placuit evanescere, quod Iuliano dc aliis plerisque visum est'.

' ALI Is PLERI suVE VI svM E s T J V ut d dicitur obstare l. virum xi. f. hoc tis. sed probanda est omnino interpretatio, & solutio D. CRacii, quam dedit in prioribus notis.

g. III. Nec interest testamento quis adsignet, an sine testamento, sed etiam quibuscumque verbis patronis hoc permittitur facere, ex ipso senatusconsulto, quod Claudianis temporibus factum est, Suillo Rufo de Osterio Scapula Consulibus.

De bonorum possisionibus.

IV s bonorum possessionis introductum est a Praetore emendandi vete ris juris gratia. Nec solum in intestatorum hereditatibus vetus jus eo modo Praetor emendavit, sicut supra dictum est, sed in eorum quoque, qui testamento facto decesscrint. Nam si alienus postumus heres fuerit institutus: quamvis hereditatem jure civili adire non poterat, quum imstitutio non valebat: honorario tamen jure bonorum possctar effici cbatur, Videlicet, quum a Praetore adjuvabatur. Sed& is a nostra constitutione hodie recte heres instituitur, quasi & jure civili non incognitus.

400쪽

C A p. LX. De bonorum posse nibus. 3 or

Pos ταvAM de successionibus & testamentariis , & legitimis egit Iustin.

transit ad honorarias successiones. Illae hereditates propriε appellantur, hae bonorum possessiones, quae introductae dicuntur a Praetore emenclandi , corrigendi, impugnandi, & supplendi veteris juris gratia , quod qua ratione intelligendum sit, videndum est. Emendare, non est abrogare, aut tollere jus, aut ei derogare, atat sui rogatei quod essicere sola lex potest, aut ea juris pars quae legis hisci vigorem, 3 F. de Reg. jur. Praetor autem in tantum luris dicendi, S reddendi gratia creatus, non serendi. Sed emendare nihil aliud est, quam mendum, quod Legissatori necopinanti exciderat, tollere ex mente ipsius auctoris, & servata ejus sententia : quod semper facit colore quaesito,&ratione petita ex jure civili ; ut nihil ex sese moliri, sed semper inniti & inhaerere praeceptis illius videatur. Quomodo etiam corrigere

jus dicitur, id est, id quod in pravum detorqueri coepit dirigere, & remim facere

quo sensu dicuntur mensores fines regere , cum depravatos restituunt δο resormant ; dc hinc titulus finium regundorum. Dices: impugnandi verbum recipere hanc interpretationem non potest , cum impugnare sit contra pugnate, adversari, & contradicere: unde Praetorem non tantum corrigere, sed etiam evertere posse jus civile dicendum videtur. Sed respondeo, Praetorem dum impugnat colorem quaerere, quasi scilicet cmendet &corri gat, non quasi ex adverso pugnet: nihil enim contra id quod diseri E, & expresse verbis iuris continetur facit, sed contra id, quod ex his verbis per consequentias disputando, certa ratione elicitur; ut rigorem, & lubtilitatem juris, adhibito huma nitatis temperamento molliat; ut in bonorum possessione contra tabulas, quae patvono praeterito, aut liberis emancipatis datur, videre est. Nulla enim lex prohibet illos capere hereditatem, sed lex x I I. tab. impugnatur per consequentias ; cum testamentum impugnatur, quod lex XII. tab. confirmat. Quod licet etiam ostende re exemplo proposito in g. aliquando . boctit. in bonorum possessione secundum tabulas, quae postumo instituto dabatur. Nulla enim lege, aut simili juris parte erat prohibitum , ne postumus institueretur; nam tunc bonorum possessio cenaret, I. u. s. vlist. de bonar. possess. sed per consequentias deducebatur ex eo, quod erat ieceptum incertam personam non poste institui, ut docet Vlpian. in Fragm. tit. Q. Se Iustinianus 6. incertis, de legatis, supra: postumus autem erat incerta persona; imone persona quidem , aut animal, sed portio quaedam viscerum matris,l. I. S. ex hoe rescripto I. de ventre inspis. Praetor tamen bonorum possessionem secundum voluntatem defuncti, ut alii cuicumque heredi scripto' ei pollicebatur, postquam natus esset , nixus regula juris, Qui in utero est, pro jam nato habetur, quando de ejus commodo agitur , . . qui in utero, Τ. de statis hominum. Ex qua specie manifeste apparet Praetorem jus ipsum non impugnare, id est ei non adversati, aut contradicere; sed ratione ex ipso jure petita emendare id, quod durum, & asperum nimis videtur. Qua ratione autem suppleat, ex his quae diximus supra de bonorum successione unde cognati proximitatis nomine introducta, satis constar.

g. I. Aliquando tamen neque cmendandi, neque impugnandi veteris juris, sed magis confirmandi gratia pollicetur bonorum posscsson . Nam illis quoque , qui recte facto testamento heredes instituti sunt, dat secundum tabulas bonorum possessionem. Item ab intestato suos heredes &adgnatos ad bonorum possessionem vocat. Sed S romota quoque bonorum possessione, ad cos pertinet, hereditas jure civili.

SEARCH

MENU NAVIGATION