D.N. Iustiniani perpetui Augusti Institutionum sive Elementorum per Tribunianum virum magnificum magistrum & exquaestore sacri palatii, & Theophilum & Dorotheum, ... libri quatuor emendatissimi ex editione Iacobi Cuiacii. In eosdem Iani A Costa antec

발행: 1659년

분량: 678페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

CAp. XXVIII. Per quas personas obligatio acq. 379

patribus pleno jure acquirebantur,t. 79. placet,lf de acquir. heredit. Quae regula variis Impp. constitutionibus, ex variis casibus temperamentum accipiebat : donee Iustinianus adventitia a prosemens separavit, Vt apparet ex principio tituli supra per erreas personas nobis accΡιir. & fusius ex t. s. mm oportet, Coae de bonis qua liber. &aequum existimavit in bonis profectitiis veteris juris regulam servari: in adventitiis autem dominio penes filios remanente , vsumfructum tantum patri acquiri ; ne cum luctu& moerore auferatur, quod labore, & prospera fortuna quaesitum est: quo casu accedente filii consensu, actiones Sc suscipere, & movere pater debet. At cum pater usumfructum Iespuit, id totum commodum ad filium pertinet, selus filius pulsatur, dc agit: patre tamen consensum praestante; ne judicium sine patris voluntate videatur consistere, l. 8. f. sancimus ubi autem, Cod. de Lanis qua liber. Qum distinetionem designant verbλ haec nostri f. Patre actionem movente,secundum novella nostra constitutionis divisionem. QUAM NOSTRA DISCRUO CONSTITUTIO J Id est l. c.m oportet, C. d. bonis qua liberis, quae profectitia diligentius separavit ab adventitiis r & quod subjicit, patre actionem movente, secundum novella nostra constitutionis divisionem, referendum est ad i. vlt. s.fancimus, dc ρ. ubi autem. C. de bonis qua liberis: ubi, si ex adventitiis causis pater aequi suum amplectatur, agit ex consensu filii; si verb pater respuat, si-lius agit consensu patris. Et ad has procul dubio constitutiones novas pertinent postrema verba I. 39. F. de verb. oblig. quae esse videntur a manu Triboniani, Dominus.

inquit, servo stipulando sibi aequirit:sed cst pater Dio, siecundum quod leges permittunt.

g. I. Item per liberos homines alienos servos quos bona fide possidemus adquiritur nobis: sed tantum ex duabus causis, id est, si quid ex

operibus suis, vel ex re nostra adquirant. f. II. Per eum quoque servum, in quo viamfructum vel usum habemus , similiter ex duabus istis Causis nobis adquiritur. g. III. Communem servum pro dominica parte dominis i. s. is adquirere certum est, excepto eo, quod uni nominatim stipulando, aut per traditionem accipiendo, illi soli adquirit: veluti

quum ita stipulatur, Titio domino meo dare spondes 3 Sed se unius domini jussu servus fuerit stipulatus, licet antea dubi

tabatur : tamen post nostram decisionem ' res expedita est, ut

illi tantum adquirat, qui hoc ei facere jussit, ut supra dictum

est.' SED STV vs DOMINI I v s s V J Cum servus communis jubente uno ex dominis erat stipulatus . & non ejus qui iusserat, sed alterius ex dominis fecerat mentionem: cui acquireretur actio,vel lucrum quod ex ea causa accidebat,anxie ab antiquis quaesitum est. Et vatoris controversiae terminandae causa Iustinianus constituit in I. vlt. Cod. per quas personas nob. acquir. distinguendum esse, an dominus

jusserit sinipliciter servum stipulari; an specialiter jusserit sibi nominatim stipulari. Cum simpliciter jussit, &servus sine nomine stipulatus est: ei acquiritur qui iussit,

. . s. vlt. de stipulat. servor. tunc enim justio domini non est absimilis nominationi. Cum autem alterius fecit mentionem, ei soli acquiritur qui nominatus est; quia tunc expressio nominis praevalet jussioni. Sed com specialiter jussit sibi nominatim Dipulari, plus valet i ullus quam nomen, malitiis enim servorum indulgendum

472쪽

38o INSTIT. D. IVS TIN. LIB. III.

non est, ut liceat eis domini jussione contempta, sua libidine facere stipulationem. 4 Pos T Nos TRAM DECISIONEM J Est t. est. C. Per quas personas nobis aequir. quae ex sententia Azonis, explosis Iohannis, Martini, & Bulgari nugis, sic est accipienda. Si unus ex dominis servum communem stipulari jugerit, ei qui jussit acquirit obligationem, quamvis alium stipulando nominaverit; si nempe nomina

tim , 8c specialiter dominus sibi stipulari jusserit , & servus alteri sit stipulatus. Qubd si simpliciter, id est, non sibi nominatim, unus jusserit servum stipulari, & is quoque simpliciter stipulatus sit; ei acquirit qui stipulari jussit e qua de re non fuit

dubitatum, jussiim enim pro nomine antiqua quoque prudentia accepit, i. si semo, 6. idemque ait, 1 de Uufrua. I. semus communis, I. t. proinde, j. de stipulat. semor. At si jusserit simpliciter servum stipulari, dc is alterum nominaverit, nominato acquiritur obligatio. Vt hujus decisionis summa haec sit: cum unus ex dominis jubet servum sibi stipulat i nominatim , plus valet j ussum quam nomen, qua de re veteres dubitabant: cum autem simpliciter jubet, plus valet nomen quam iussum.

Quibus modis obligatio tollitur.

CAPUT XXIX.

TOLLI TvR autem omnis obligatio solutione ejus, quod debetur: vel si quis consentiente creditore', aliud pro alio solverit. Nec tamen interest quis solvat: utrum ipse qui debet, an alius pro eo. liberatur enim de alio solvente: sive sciente, sive ignorante debitore, vel invito solutio fiat . Item si reus solverit, etiam ii qui pro eo intervenerunt, liberantur. Idem ex contrario contingit, si fidejussor solverit: non enim solus ipse liberatur, sed etiam reus .' Sic vet certis modis jure civili obligamur, scertis enim modis contrahitur obligatio, ut ex praecedentibus titulis constat in sic & certis modis liberamur, ipsi scilicet jure; nam per exceptionem innumeris. Quibus autem modis ipso scilicet iure tollatur obligatio, docet Iuttinianus in hoc est. SI VIS co NfENTIENTE C R E D ITOR E J Aliud pro alio invito creditore solvi non potest. l. i. g. mutui datio ,f. de reb. credit. Imb nec factum pro re, vel facto, t. 98. g. mihi Roma,s de sistation. ct liberat. Volenti & consentienti creditori potest, i. r. g. an potest, Τ. de constitui. pecvn. l. 21 .s ei nuptura ,s de jure rit. de L 26. 3. si centum, Τ. de condie. indeb. Quod tamen post multas disputationes obtinuisse, ex d. legibus apparet: stricto enim jure, cum eadem in solvenda, quae in contrahenda obligatione erat observanda sorma, ne volente quidem creditore hoc fieri poterat. Sed deinde requitate suadente a prudentibus hoc est receptum; ut indicat manifestEverbum placet, quo utitur Vlpianus in d. l. I. f. an potest; quo utplurimum pruden-rum interpretatio significatur. Benigne ergo hoc receptum est, ut res pro re solvi possit, de aliud pro debito constitui: quod exemplo mutui in constituto est ad-

anissum.

INVITO SOLUTIO FIAT J At invito beneficium non datur, t. invito 69. f.

473쪽

C A P. XXIX. Quibus modis obligatio tollitur. 38i

tionem libertorum, ius non sumitur, ut nominatim Iurisconsultus monet in I. I.f. eod. sit. constat enim summum libertatis beneficium etiam invito dari l. vlt. C. de testamento manamss. & pro inuito quoque solήi posse: ut verissimum sit quod D. Cu-jac. docuit, nullam esse regulam juris quae sit perpetuo vera; quod & de Aphorismis Hippocratis magnus Galenus scripsit. 3 SED ETIAM R E v s J Et quidem ipso iure, hac elegantissima ratione, quam Accurs non intellexit ; quia ut ait t. 4. f. de fideisgbris. fidei utar rei principalis locum obtinet, & eadem obligatione teneri dicitur ι I. s. verbis .f. de oblig. ct action. quod locum non habet in mandatore solvente, ι. Papinianus, Τ. mandati. Et addenda est haec tertia differentia inter mandatorem & fidejussorem, duabus supra expositis in tit. defideiussorib. ct tit. de mandato, quae ab eodem sonte proficiscitur. Nain quemadmodum heres mandatoris non obligatur, & electo reo principali non liberatur mandator, vel contra; quia mandator rei locum non obtinet: ita quoque solutione mandatoris non potest reus ipso jure liberari. Ideoque recte Papinianus ait in LI. Papinianus, post solutionem aetiones esse cedendas; quia solutione extinctie non sunt. Aliud omnino obtinet in fidejussore; debet enim cessio actionum praecedere solutionem, vel saltem hoc nominatim agi, solutionem ideo fieri, ut mandentur actiones: quo casu videtur nomen a creditore venditum fidejussori, Lcum is, 1. da fide, orib. l. Modestinus ,1 de solutionib. t. cum possesn f. de censib. g. I. Item per accepti lationem tollitur obligatio. Est autem accepti

latio, imaginaria solutio'. Quod enim cx verborum obligatione Titio debetur, id si velit Titius remittere, poterit sic fieri, ut patiatur haec ver

ba debitorem dicere: Quod ego tibi promisi habesne acceptum & Ti

tius respondeat: Habeo. Sed de Graece potest acceptum fieri: dum m do sic fiat, ut Latinis verbis solet: ἔχις λαίω μυα ἀσα. ;-λαc M. Quo genere ut diximus in tantum eae solvuntur obligationes, quae ex

verbis consistunt, non etiam ceterae . Consentaneum enim visum est,

verbis factam obligationem, aliis posse verbis dissolvi. Sed & id quod alia ex causa debetur, potest in stipulationem deduci, & per accepti lationem dissolvi. Sicut autem quod debetur, pro parte rebe solvitur', ita in partem debiti accepti latio fieri potest.' IMAGINA Ri A so L v T IO J Est enim juris civilis commentum; quod cum sit plenum fictionibus, commentis,& imaginibus, eleganter ius commentitium dicitur l. si poena,s de paenis. Alludere videtur Tertullianus in lib. de corona militis, Omnia, inquit, sisne imaginaria in hoc saeuis , ct nihil veri. SED ET GRAECE POTEsTJ Quacumque lingua accepti latio fieri potest; quia hoc jure utimur, ut juris gentium sit, l. 3. S. vlt. Τ. de acceptilat. Ea autem quae juris gentium sunt, sine verborum solemnitate, quacumque lingua perficiuntur. NON ETIAM CETE RAE J Accepti latio tamen his opposita, quamvis sui natura non valeat, vim pacti habet, I. svnus, F. pen.1. de pabis, ι. e.m emptor,Τ. de rescind. vendit. I. an inutilis,l. si accepto latum , Τ. de acceptilatione. Quod absoluth verum est sine distinctionibus Accurui, ex sententia Martini contra Bulgarum, ut D.

Cujac. rectὸ vindicat in d. L si unus.7 RE ET E soLvxxv RJ Volenti, non invito, quod liquidb probat I. tutor, cim, f. de Ustii. Nec obloquitur l. quidam ,ss de rebus creditis; sunt enim hi ca-

474쪽

sus ita perspicue disparandi. Aut debitor extra judicium partem pecuniae debitae offert, deponit, & obsignat quod loco solutionis est: & frustra est, nihil agit;

quia frustra est oblatio, creditore nolA te partem accipere . Aut in jure apud Praerorem petenti creditori sibi dari actionem in decem, debitor offert quinque, dereliquis judicium accepturus : de hoc casu, contra duriorem sententiam existiman tium non eme cogendum creditorem partem accipere, humanius Iulianus ait Praetorem facturum, si creditorem compulerit ad accipiendum id quod offertur; quia, ut ait, Praetoris officium est minuere lites. Idem non permittitur judici dato a Prae rore; judicium enim jam acceptum judex datus non potest scindere, multo minus scindi potest actio creditoris extra ludicium.

g. II. Est prodita stipulatio quae vulgo Aquiliana appella--Fω λtur, per quam stipulationem contingit, ut omnium rerum obli- ὸ gatio in stipulatum deducatur, & ea per acceptilationem tol- ianiatur. Stipulatio enim Aquiliana novat omnes obligationes,& a Gallo Aquilio ita composita cst; Quidquid te mihi ex quacumque causa daro facere oportet, oportebit, praesens in diem ver quarumque rerum mihi tecum actio, quaeque adversus te potitio, vel adversus te persequutio est, eritve: quodve tameum habes, tenes possidesve , dolove malo fecisti, quo munus possideas: quanti quaeque earum rerum res erit, tantam

pecuniam dari stipulatus est Aulus Agerius', spopondit Numerius Negidius. Item ex diverso, Numerius Negidius interrogavit Aulum Agerium : Quidquid tibi hodierno die per Aquilianam stipulationem spopondi, id omne habcsne acceptum respondit Aulus Agerius: Habeo acceptumque tuli.' ' QV o DUETu MEUM HABEs, TENEs, POSsIDESVE J Haec tria verba ita distinguuntur, ut verbum habere ad civilem possessionem reseratur , ten re ad naturalem, possidere autem ad utramque. Generaliter enim possidere dicimus eum, qui Incumbit corpore sui e rei ; sive habeat justam causam credendi se dominum eme, sive habeat tantum affectum sibi habendi. justa causa destitutus. γ STIPvLAT vs EsT ΑvLvs AGER I v s J In formularum conceptionibus non semper Titium aut Maevium; sed & Agerium actoris, Nigidium rei nomen sustinuisse, ut in hac stipulatione videre est, constat ex I. I. tutor, S. ab Aulo uerio, 1. de usuris, in quo Agerio Gaius Seius conjungitur.

g. . III. Praeterea noVatione tollitur obligatio : veluti si id quod tu Seio debeas a Titio dati stipulatus sit. Nam interventu novae personae, nova nascitui obligatio ,& prima tollitur translata in posteriorem : adeo ut interdum, licet posterior stipulatio inutilis sit, tamen prima novationis jure tollatur: veluti si id quod tu Titio debeas a pupillo sine tutoris auctoritate stipulatus fuerit, quo casu res amittitur . nam & prior dcbitori boratur, dc posterior obligatio nulla est Non idem auris est V si ascrvo quis fuerit stipulatus. Mam tunc prior perinde obligatus manet, ac si postra. nullus stipulatus tuisset. Sed si eadem persona sit, a qua postea sti Disiti Coos le

475쪽

CAP. XXIX. Quibus modis obligatio tollitur. 38,

puleris: ita demum novatio fit, si quid in posteriore stipulatione novi sit di

serte si conditio aut dies, aut fidejussor adicratur, aut detrahatur. Quod autem diximus, si conditio adiciatur,novationem fieri: sic intellegi oportet ut ita dicamus factam novationem, si conditio extiterit, alioqu:n si defecerit, durat prior obligatio. Sed quum hoc quidem inter veteres constabat,tunc fieri novationem,quum novandi animo in secundam obligationem itum fuerat: per hoc autem dubium erat , quando novandi animo videretur hoc fieri, & quasdam de hoc praesumptiones alii in aliis casibus introducebant: ideo nostra processit constitutio k quae apertiss- me definivit, tunc solum novationem fieri, quotiens hoc ipsum inter contrahentes expressum fuerit, quod propter novationem prioris obligationis convenerunt. alioquin manere pristinam obligationem, dc secundam ei accedere: ut maneat ex utraque causa obligatio secundum nostrae constitutionis definitionem, quam licet ex ipsius lectione apertius cognoscere. φ NvLLAssTJ Placet valde quod D. Cujac. contra priores notas in I in persona, g. pen. f. de pactis, & in posterioribus scripsit, pupillum naturaliter hoc casuelle obligatum; hoc enim verissimum esse convincit i. i. . de novations. Sed ut procedat haec sententia, ponendum eth cum Cujacio in d. l. in persona , & l. ii 7. f. deverb. obl. pupillum novandi causa expromisiue pro eo, cui eamdem summam de obet, quam in rem sitam convertit. Sed addo, & tamen ex eo locupletior, & melior factus non apparet: haec enim sunt distinguenda, Loe 3 i. g. interposita , f. de a in strat. tutor. ut stipra docui in sit. quibus alienare licet, vel non. NON IDEM IVRIs EsTJ An quia extra causam peculiarem servus pro alio intervenire non potest, neque naturaliter obligatur, ex Accursi sententia ind. l. in persona, f. pen. F. de pactis si fit fam. f. de peculior sic videtur Cu-jacio lib. 8. Obs cap. H. Sed placet quod Theoph. addit, non posme procedere hoc

casu novationem ; quia servus in jure civili personam non habet, cujus scilicet muratione novatio fieri dicitur. 'U NON IDEM IVR Is E sT J Cum servos ex contractibus naturaliter obligari certum sit, i. I .servi,f. de oblig. Er actionib. & naturalem obligationem sussi

cere ad novationem I .f. de nreation. meritb quaeritur cur novatio non contin

gat , csim creditor a servo novandi animo stipulatus est. Theophilus hoc fieri asse-Tit, quoniam ut novatio contingat, non sumcit nasci naturalem obligationem, nisi sit persona quae eam sustineat: at servus in iure civili personam non habet, cum pro mortuo habetur, Lservitutem 1 oy. f. de reg. juris I unae sequi videtur servum cum Personam non habeat, non posse obligationem novare. Sed cum personam domini iustineat,& ab eo personetur, ut Theophilus loquitur, aliunde petenda videtur ratio: nimirum ex eo, quod docet Cujacius lib. 3. Obs cap. I i. ex sententia Sabiniquae obtinuit, servum ne quidem naturaliter oblisari, si compromiserit, si judicio condemnatus fuerit, si actori in judicio jusjurandum detulerit, & si extra causam Peculiarem intervenerit. Nam si servus ne naturaliter quidem obligatur, tam intervenerit: sequitur novationem non contingere, cum novatio sit veteris obligationis In novam transfusio, dc transfusio esse non potest, cam is qui promittit nullo

476쪽

modo obligatur. Sequitur ergo durare priorem obligationem, sicut obtinet eam posterioli obligationi adjecta est conditio, quae defecit.

Nos TRA PROCE ss IT coNsTITUTIO J L. vlt. C. de novationib. ad quam vide omnino Cujac. lib. I9. Obs cap. 36.' Nos TR A p Roc Essi et CossTITUTIO J Cum maxima esset intex Veteres controversia, & non esset certum quando novandi animo in secundam obligationem itum esset; illius tollendae gratia Iustinianus constituit in l. vlt. Cod.

de novation. runc sol im prioris oblisationis novationem fieri, chin in secunda obligatione nominatim dictum esset, illam interpositam esse novandi causa. Sed cum Iulianus in I. 38. qui usu ructιιm, s. vlt. Is de verb. Oblig. & Vlpianus in I. 8. si Si chum, g. I. de Paulus in I. 1'. aliam, Is de novations. asserant ita demum novationem contingere, si id specialiter actum est, & in aliis plerisque juris locis idem Iurisconsulti affirment: mirum merit. videri posset, te hujus juris primum auctorem. Iustinianum affirmare. Verum in plerisque Pandectarum locis Triboniani manum agnoscinnis; qui , ut recia adnotat C actus , multa veterum Iurisconsultorum responsa aptavit ad jus novum a Iustiniano introductum, ut illorum sententia constitiitionibus congrueret: quod in multis adeo esain & manifeste deprehenditur, ut sit extra omnem dubitationem. Ad l. vis Coae de novat. cujus hic facit Iustinianus mentionem, vide Cujac. lib. I9. Obs cap. 36.

g. IV. Hoc amplius, eae obligationes, quae consensu contrahuntur, contraria voluntate dissolvuntur. Nam si Titius & Seius inter se consenserint ut fundum Tusculanum emptum Seius haberet centum aureis: deinde re nondum sequuta, id est, neque pretio soluto, neque fundo tradito, placuerit inter eos, ut discederetur ab ea cmptione, venditione: invicem liberantur. Idem est in conductione 5 locatione M in omnibus contractibus, qui ex consensu descendunt.

477쪽

PERPET VI AUGUSTI

INSTITUTIONUM SIVE ELEMENTORUM

Per Tribunianum virum magnificum Magistrum & Exquaestore sacri palatii, & Theophilum, & Dorotheum viros illustres, & Antecessores,

LIBER Q V ARTVS.

De obligationibus qua ex delicto nascuntur. C A P V Τ I.

V vM expositum sit superiore libro de obligationibus ex contractu, &quasi ex contractu: sequitur vide obligationibus ex maleficio dispiciamus. Sed illae quidem sui suo loco tradidimus in in quatuor genera dividuntur. hae verbunius generis sunt , nam omnes ex re nascuntur, id est, ex ipso maleficio: veluti ex furto , aut rapina, aut damno, aut iniuria.' OBLIGAtto NEs omnes uuae ex contractu nascuntur, in quatuor genera dividuntur: illae autem de quibus dicturus est, ex facto, sive ex peccato esse dicuntur , Las. g. ex facto ,st . de Odiligat. Ur act. quoties ex eo teneri quis incipit, quod ipse admisit: veluti furtum, aut injuriam commisit, aut damnum dedit. Ex peccato enim obligatur quis, cum in facto summa quaestionis consistit, i. 32. g. ex peccato, F. do oblig. 6raa id est, non quaeritur an duorum pluriumve consensus intervenerit, an res aliqua tradita fuerit, & verborum solemnitas, aut seripturae proprietas adhibita sit, ut in contractibus fieri solet: sed an is qui convenitur fecerit id quod fecisseazguitur, furtum, puta, aut rapinam : initium enim harum obligationum est, aliquid factum suisse. Neque hane sententiam infirmat id quod dicitur Iustiniano, in s. injuria, infra, de injuriis, obligari aliquem literis aut verbis, si convitium fecerit, aut in infamiam alicujus libellum aut carmen scripserit: quoniam tunc non ex Verborum solemnitate, aut scripturae proprietate oritur obligatio, ut in contracta-bus; sed ex facto ipso, aut maleficio: ideoque verum est obligationes ex ea renasti, id est ex delicto. v Mius GENER is sv NT J Ex facto, ut Vlp. ait in I. assionam 296. I. f. da oblig. s action. Modestinus in I. obligamur 32. S. pen. reae tit. ex peccato; Cum in facto , Diqitiged by Cooste

478쪽

386 INSTIT. D. IVS TIN. LIB. IV.

inquit , summa quaestionis consistit, id est , cdm quaeritur an is qui convenit ut fecerit,

necne, quod fecisse arguitur; nec extrinsecus quaeritur, an ita verborum, vel scripturae solemnitas intervenerit; vci an plurium duorumve consensus, ut in contractibus fieri solet. Nec obstat l. i. g. r. l. lex Cornelia, β. si quis librum β. de injur. Quamvis enim aliquando literis & verbis injuria fieri dicatur; constat tamen injuria mfacto vel maleficio, ston verborum & literarum solemnitate, ut contractus qui verbis & litetis fiunt. ET FURTO AVTRAP IN AJ Quadrigam proponit ex maleficio obligationum, ex quibus actiones nasicuntur, quibus agitur vel de re familiari S privata, ruae nobis maleficio alterius abest, vel intercepta est : ut in furto, actione furti ; in amno injuria dato, actione legis Aquiliae; in rapina, actione vi bonorum raptorum : vel de vindicta sola, actione injuriarum , l. a. s. emancipatus, f. de collatione bo norum , nov. valentiniani de libertis ct eorum huce oris. dc apud M. Tullium in Orationem Carinna, Actione injuriarum agere causam doloris. Ideoque, quod notandum,

his tribus actionibus, quibus de re familiari agitur civiliter, in L . f. de public. judiciis praejudicium fieri dicitur futuro judicio publico; id est, denuo agi posse criminaliter , ex judicio civili quod praecessit exemplo sumpto : sic enim in divinatione M. Tullii, praejudicium esse accipiendum, quod instruat sequens judicium, in prefuse δι suiuandia, Ascon. Paedianus docuit; & eodem sensu praejudicium fieri dicitur in I.

vi bonorum raptor Actione verb qua agitur causa doloris, id est actione injuriarum , quae ad solam vindictam pertinet, non ad rem familiarem , praejudicium non fit futurojudicio publico; quia non licet rursus asere de vindicta, cum de ea

judicio civili satis actum sit. Nec obstat qubd Vlp. ait in I. indemnatius si dolo, J. ad i. Aquiliam, per judicium privatum legis Aquiliae, praejudicium non debere fieri futuro judicio publico ex lege Cornelia : utrumque enim verum est. praejudicium fieti , & praejudicium non fieti. Sed observandum diverso modo Rccipi traejudicium tind. l. 4.&in d. I. 1. praejudicium fieri, id est sumi exemplum ex judicio civili jam peracto, quod judices sequantur in criminali futuro: in d. l. inde Ne tius . cum similibus, praejudicium non fieri, id est non esse prius judicium civile impedimento futuro judicio criminali, ut in D. C. quaado civilis actio criminalip judicem, quod interpretes non intellexerunt.

g. I. Furtum est contrectatio ' rei fraudulosa, vel ipsius rei, vel etiam usus ' ejus, possessio rusve L quod lege naturali prohiabitum est admittere.

i FVRTVM Es T cONTRECTATIO J Est definitio rei, quam mox sequitur definitio nominis; sed apud Paulum in I. I. f. de furtis, ree E ex arte praecedit nominis definitio. Est autem contrectatio, cum res loco movetur, I. vlt. F. de condictione furtiva; ideoque purgatur vitium si res reponatur, I. Ao. in princip.st'. da statvlib. ι.ε. g. Labeo quoque, F de Uurpar. ct Uuc. 3 FURTUM E sT CONTR E cx ATIO J Clim furtum in contrectatione fraudulosa rei alienae consistat, sequitur recte abolitam sententiam eorum, qui loci aut fundi fultum fieri posse existimabant, ut docet Iustinianus in F. qaod autem, θρώ .do Uueapionia. in qua sententia fuisse Sabinum docet Gellius di . u. ca8. vlti quia contrectare est rem movere loco, L 3. f. si rem , Τ. de aequis. p . lucri scilicet facie di gratia; unde purgare vitium surti dicitur, qui rem surreptam loco suo reponit,l. 4. F. Labeo quoquo ,Τ. Musucap. Furtum autem fit non rei tantum, sed etiam 'sus

479쪽

C Ap. I. De obligationibus qua ex delicto nascuntur. 387

ει possessionisi usus furtum facit, qui rebus commodatis aliter utitur, quam utendas acceperit, ut dicitur in g. placuis tamen , infra, hoc tis. Possessionis autem , ut exemplis a Theophilo allatis apparet. Φ VEL Exi AM v s v sJ Hoc enim Gellius lib. 7. cap. I s. in lib. jutis civilis Scaea volam scripsisse testatur, Quod cui servandum daιum id usus est, sive quod utendum acceperit, ad aliam rem atque acceperit usus est, furti se obligarite quo casu ratione usus datur actio furti domino, quae & fructuario dari potest ratione usus, vel

Husfructus, ut in I. cum as , f. I. I. intra omnes, si servin .st de furtis.

PossEssIONI sv EJ Vt in casu ex jure antiquo, ex Sabini libris apud eum iadem Gellium notato, lib. II. 8. I8. condemnatum furii fuisse colonum, qui fundorem conduxerat vendito, sic legendum, & interpungendum) possessione ejus ominum intervertisset. Sed quia non obtinuit Sabini sententia, qui fundi quoque furtum fieri existimabat, commodius erit uti cxemplis a Theophilo hoc loco pro positis.

g. II. Furtum autem vel a furvo, id est, nigro dictum est, Ex M. d. quod clam & obscure sat, M plerumque nocte: vel a fraude, vel a ferendo, vel a Graeco sermone, qui φυρος appellant fares. Imo & Graeci Κῶ τύ φ ρω dixerunt. g. III. Furtorum autem genera duo sunt: manifestum ,& nec manifestum. Nam conceptum Sc oblatum, species potius actionis sunt furto haerentes, quam genera furtorum, sicut inferius apparebit. Manifestus fur est, quem Graeca ἐπ' αἰ n,πωρω appellant: nec solum is qui in furto deprehenditur , sed etiam is, qui in eo loco deprehenditur, quo fit: veluti qui in domo furtum fecit,& nondum egressus januam deprehensus

fuerit: &qui in oliveto Olivarum, aut in vineis uvarum furtum fecit, quamdiu in co oliveto aut vincto fur deprehensus sit. Imb vlterius furtum manifestum extendendum est, quamdiu eam rem fur renens visus

vel deprehensus fuerit, sive in publico, sive in privato, vel a domino, vel ab alto', antequam eb pervenerit, quo perferre ac deponere rem destinasset. Scd si pertulit quo destinavit, tametsi deprehendatur cum refurtiva, non est manifestus fur. Nec manifestum furtum quid sit, ex iis quae diximus, intel egitur, nam quod manifestum non est, id scilicet

nec manifestum est.

FVR TENENs vrsus J SinguIaris hie lacus est, ut non minas cum re fut- ei va visus, quam deprehensus, pro iure manifesto habeatur quod ex hoc Cad loeo Servius juris antiqui peritissimus adnotavit, in illum Virgilii locum: Non ego te vidi Damonis, pessime, cVrum Excipere insidiis, multam latrante lycisca. quod D. Cunc. adnotavit lib. II. Obs cap. 33. VEL AB AL 1 o J D. Cujacius in posterioribus notis hune locum sic exposuit, ab alio, gerente pura negotium domini, non , qualibet alio; quae interpretatio pugnare videtur cum l. 7. g. vlt.1. de furtis, Parvisue, inquit, referre putat Celsus, dominus, an vicinus, an quilibet transiens apprebendae. Et sanὶ manifestus fur est, quem quili-hCL Irmsiens apprehendit Iem alienam auferentem , qui & ipsa apprehensione

480쪽

388 INsTIT. D. IVS TIN. LIB. IV.

negotium domini gerere videtur , vel si viso lare clamaverit, ut ille apud vitagilium,

Et cum clamarem, quo num se Proripit.

Et metit , dubitari potuit, utrum alio quolibet apprehendente acquiratur actis furti manifesti domino; regulariter enim per liberam personam actio non acqui ritur : sed hoc facilE contra regulam juris odio furum receptum fuit, ut quod de condictione dicitur in s. se itaque discretis, infra, de actionibus ' γ VgL Aa ALio J Quoniam certissima juris regula est, per liberam personam nihil posse nobis acquiri, merit b dubitari poterat, an per quemcumque, qua furem in ipso flagitio deprehendisset, posset domino acquiri actio furti manifesti. D. Cujacius existimavit hoc non esse generaliter in quolibet admittendum, sed in eo tantum qui domini negotium gerat, quod tamen non desiderat Vlpianus in L . g. vlt.ssis furtis, dum asserit furem manifestum esse, non tantsim qui a domino aut vicino, sed a quolibet praetereunte deprehendatuli Sicut enim in odium furum receptum est, ut contra definitiones juris domino detur condictio, f. sie itaqua discretis, infra, de actionib. ita & propter eamdem causam, ut ab omni furto abstineant homines, receptum videtur, actionem furti manifesti posse dominis aequiti quocumque, qui fures deprehenderit: adde quod ex ipsa apprehensione negotium domini gerere videtur, vel si vise fure clamaverit.

g. IV. Conceptum furtum ' dicitur , quum apud aliquem testibus

praesentibus furtiva res quaesita 8c inventa sit: nam in cum propria actio constituta est, quamvis fur non sit, quae appellatur concepti. Oblatum furtum dicitur, quum res furtiva ab aliquo tibi oblata sit , eaque apud te concepta sit: utique si ea mente tibi data fuerit, ut apud te potius, quam apud eum, qui dedit, conciperetur. nam tibi, apud quem concepta sit, propria adversus cum, qui obtulit, quamvis fur non sit, constituta est

actio, quae appellatur oblati. Est etiam prohibiti furti actio adversus

eum, qui furtum quaerere testibus praesentibus volentem prohibuerit. Praeterea poena constituitur edicto Praetoris per actionem furti non exhibiti adversus eum, qui furtivam rem apud se quaesitam & inventam non

exhibuit. Sed hae actiones , id est concepti & oblati ,& furti prohibiti,

necnon furti non exhibiti, in desuetudinem abierunt. Quum enim requisitio rei furtivae ' hodie secundum veterem observationem non sit: merito ex Consequentia etiam praefatae actiones ab usu communi recenserunt: quum manifestissimum est, quod omnes, qui scientcs rem furti-Vam susceperint, & celaverint, furti nec manifesti obnoxii sunt.' Coti cap xv M FvRTVM J De furto concepto per lancem & licium, notissimae sunt doctorum virorum sententiae; sed valde placet quod doctiss. Pithoeus vindicavit ex Petronii arbitri insgni loco, lib. I. advers cap. a. Illud tamen serendum non est, quod nescio quis afferre non dubitavit in commentario ad leges x Is. tab. differte furtum quaerere per lancem & licium, & furtum concipere per lancem& licium ; cum manifestum sit furtum conceptum per lancem & licium, surtum esse quod per lancem de licium quaesitum & inventum est: quemadmodum in hoc g. furtum Praesentibus testibus conceptum, est saltum praesentibus testibus quaesitum N

SEARCH

MENU NAVIGATION