장음표시 사용
491쪽
C A p. II. De bonis vi raptis. 39s
aris. de furtis. sed observandum hanc actionem introductam 1 Praetore, non adversus raptorem manifestum, qui praesente, & reclamante domino rem rapuit, coactis, & armatis ad hoc hominibus: de quo non cogitavit Praetor , cum competat actio gravissima in quadruplum, quam poenam nulla actio excedit, M. omnes, infra, de actions. Sed adversus eum, qui ex loco in quo nemo erat abstulit, hominibus coactis & armatis r unde certa ducitur conjectura eum rapere voluisse. Ille enim tenebatur tantum actione furti nec manifesti in duplum , quia non erat deprehensus, i. 12. si cynis uxari, F. est. F. de furt. quae cum non videretur lassicere ad coercendam raptoris improbitatem; hanc Praetor introduxit, quae gravior est intra annum : clim enim ex propria Praetoris jurisdictione substantiam capiat, anno terminatur, 3. I. infra, de perpetuis ct temporalib. act. post annum superest furti nec manifesti in duplum, quae perpetua est. Post annum, inquam, non intra annum, licet etiam ei qui esit actione furti ganifesti, proponere actionem vi bonorum raptorum 3 ut id quod amplius in ea est consequatur, ι. I. F. de vi bonor. raptor. quia num
quam actiones poenales de eadem re concurrentes alia aliam consumit, i. so. numis
quam , f. de oblig. ct My. s scilicet levior primo loco proposita sit, i. 3 . qui servum,sfeoi. Hanc autem actionem fuisse propositam a Praetore adversus raptorem nee manifestum , confirmare licet ex eo, quod injure crebro fiat concursus actionis vi bonorum raptorum, & furti nec manifesti: contra autem nusquam agatur de concursu actionis vi bonorum raptorum,& furti manifesti: quia numquam decurrimus ad Praetoriam cum datur civilis, nisi cum amplius est in Praetoria, quam in civili , l. s. g. ait 'Praetor ,s nauta caup. stabat. ideoque de raptore deprehenso non cogitasse Praetorem in edicto verissimum est.
g. I. Quia tamen ita competit haec actio, si dolo malo quisque rapuerit: qui aliquo errore inductus , suam rem esse existimansi So imprudens juris eo animo rapuit , quasi domino liceat etiam per vim rem suam au ferre posscssoribus, absolvi debet. Cui scilicet conveniens est, nec furti teneri eum, qui codem hoc animo rapuit. Sed ne, dum talia cxcogitantur, inveniatur Via per quam raptores impune suam exerceant avaritiam:
melius divalibus constitutionibus pro hac parte prospectum est, Vt nemini liceat vi rapere rem mobilem, vel se moventem, licet suam eamdem rem existimet: sed si quis contra statuta fecerit, rei quidem suae dominio derc. sin autem aliena sit: post restitutionem ejus, etiam aestimationem Musdem rei petat stare. Quod non solum in mobilibus rebus, quae rapi posisunt, constitutiones obtinere ccnsuerunt: sed etiam in invasionibus, quae circa rcs soli fiunt, ut ex hac causa omni rapina homines abstineant. g. II. In hac actione non utique expectatur rem in bonis Eaer . l. a.
actoris esse . nam sive in bonis sit, sive non sit, si tamen cx bonis sit ', locum haec actio habebit. Quare sive locata, sive commo- 'idata, sive ctiam pignerata, sive deposita sit apud Titium, sicut rapti intersit ejus eam rem non auferri, veluti si deposita re culpam
quoque promisit, sive bona fide possideat, sive viam fructum in ea quis habeat, vel quod aliud jus , ut intersit ejus non rapi:
492쪽
dicendum est competere ei hanc actionem , Ut non dominium acet piat, . sed illud solum, quod ex bonis ejus, qui rapinam passus est, id est, quod ex substantia ejus ablatum esse proponatur. Et generaliter dicendum est, ex quibus causis furti actio competit in rc clam facta, ex iisdem causis .
3 Siv E NON s IT, s I TAMEN EX BONI s s IT J Ex his verbis apparet.
manifeste, differentiam esse inter, in bonis, & ex bonis : in bonis esse videtur, quoa . in dominio naturali est: unde quis dicebatur dominus bonitarius, qui scilicet modo aliquo prodito jure gentium nactus fuerat dominium; ad differentiam qui citarii. id est illius qui dominus ex jure Quiritum dicebatur; quia modo aliquo jure civili introducto dominium erat adeptus. Quos modos acquirendi Ulpianus explicat in Fragm. tu. Is de dominiis ct acquisiu. rer. Ex bonis autem dicitur esse hic, id quod ire dominio, aut patrimonio non est , sed in quo jus aliquod habemus, ut in casibus in
DA M N i injuriae actio constituitur per legem Aquiliam:
cujus primo capite cautum est, ut si quis alienum homi- ' nem, alienam Ve quadrupedem, quae pecudum numero sit, injuria occiderit: quanti ea res in eo anno plurimi fuerit, tantum domino dare damnetur.
LEx Aquilia tribus capi tibus omnia damna, quae inj uria dari possunt, comprehendebat : ideoque in l. i. F. hoc fit. omnibus legibus, quae antea de damno injuria quutae sunt, dicitur derogasse; erant enim singulae de certis damnorum generibus, quae hac lege gentraliter continentur: ut a Graecis in I. I. hoetu. lib. go. Basilicon, hac de causa recte dicatur quod tamen scholiorum auctores intellexisse non videatur, adnotantes Aquiliam generalem dici, quia non facit differentiam persecutionum. Lax Aquilia omnibus legibus,quae ante se de damno injuria dato loquutae sunt, derogavit, ut est in I. i. f. hoc siti tribus enim capitibus omnia damna quae injuria dari poterant comprehendebat. In principio de servo occiis, aut quadrupede quae pecudum numero est agebat, I. a. ff. eod. eumque qui occidisset ita coercebat, ut praestate aestimationem cogeretur quanti plurimi fuisset anno retro. In tertio capite de cetero omni damno loquebatur, si quid ustum, fractum, ruptum , id est corruptum, injuria fuisset, L a . si semus, g. tentio autem capite, Τ eod. eumque qui damnum dederat, quanti ea res fuisset in triginta diebus proximis, tantum aes domino dare damnabat. Secundum caput, suod abiit in desuetudinem, si domino C acio fides in Parant. f. fiuit de qualibet alia ratione damni dati; etiamsi non fuisset laesares nostra, sed intercepta forte utilitas quaedam; ve ipse probare nititur ex Plinii loco, lib. s. naturaliι bist. cap. 19. T ANTV M.
493쪽
C A P. III. De lege isquilia. 4o I
TANTvM DOMINO J L. i. s. legis,f. hoc tis. quod accipiendum est de directa; utilem enim dari ei qui domini loco est, utilitatis causa tandem receptum fuit, s. vir. d. l. II.
g. I. Quod autem non praecise de quadrupede, sed de ea tan- Ex Lasa. tum quae pecudum numero est, cavetur: eo pertinet ut neque de feris bostiis , nequc de canibus cautum esse intellegamus, sed de iis tantum quae proprie pasci dicuntur : quales sunt qui, muli, asini, oves, bo Ves, caprae. De suibus quoque idem εὰ placuit. Nam &sues pecudum appellatione continentur: quia υ πο ιον.& hi gregatim pascuntur. Sic denique& Homerus in Odyssea ait, sicut 2Elius Marcianus in suis Institutionibus refert:
g. II. Injuria autem occidere intellegitur, qui nullo jure occidit Itaque latroncm qui Occidit, non tenetur: utique si aliter periculum c Diagore non potest.
vi Nu o IV RE occIDIT J Iure licet occidere in casu notato luteis cs, ex jure gentium, S legib. x M. tab. i. Ut vim. F. de iustitia ist jure , I. 4 f. Me tit.& in pancratio, & certaminibus Graecis, de quibus in t unica, C. de athletis; quia gloriae & virtutis causa, non injuriae gristia id fit, I. 7. g. si quis in colluctinisne , st. hociis. Sed addit, si cedentem vulneraverit, esse Aquiliae locum; id est victoriam cedentem , & ut est in veteri proverbio, herbam porrigentem: quod in illum Virgilii
versum, Et vitta comptos voluit pnetendere ramos, Servius ex Varrone notat : Cum , inquit, in agonibus herbam in modum palma dat aliquis ei, cum quo contendere non conatur, Er fatetur sis meliorem.
. III. Ac ne is quidem hac lege tenetur, qui casu occidit: si modo culpa ejus nulla inveniatur. nam alioquin non minus quam ex dolo, cxculpa quisque hac lege tenetur. g. IV. Itaque si quis dum jaculis ludit, vol exercitatur, transeuntem servum tuum transjecerit, distinguitur. Nam si id a milite in campo l, eo-re ubi solitum est exercitari, admissum est: nulla culpa ejus intellegitur. si alius tale quid admisit, culpae reus est. Idem juris est de milite, si malio loco, quam qui exercitandis militibus destinatus est, i cs ad sit.
A MILITE IN CAM po J Vnde dc Campidoctor, sub quo Romani urones
Qui tegitur parma s galιa, m tuis sique flagelli Discit ab hirsuta jaculum torquere casella. Vbi maximus Scaliger legendum esse voluit hirsutor, quia Capella, inquit, stat pro-Prium nomen campidoctoris. Sed nil mutandum est ἱ quia amentum intelligit quod fit ex pelle capellae, ut legi in veteri glossa optimi lib. manu scripti. Dicit au-μm jaculum torquere ab hirta a.capella, id est ab amento, juxta illud Virgilii,
Intendant acres aram, amentaque torquent.
494쪽
g. V. Item si putator ε ex arbore dejecto ramo servum tuum transeuntem occiderit, si prope viam publicam, aut vicinalem id factum est, neque proclamavit, ut casus evitari posset, Culpae reus est. si proclamavit, nec ille curavit Cavere, extra Culpam est putator. AEque extra culpam Eine intellegitur, si scorsum a via forte, vel in medio fundo caedebat, licet non proclamavit: quia in eo loco nulli extraneo jus fuerat vertandi.' ITEM SI p vT A To Ri Hunc locum totidem fere verbis exprimit Theodo- retus Sermone I 2. QEi πω v ς ψHῶς , nominatim notans his peccatis leges dare
g. V I. Praeterea si medicus qui servum tuum secuit, dereliquerit curationem, atque ob id mortuus fuerit servus, culpae reus est. g. V II. Imperitia quoque culpae Τ adnumeratur, veluti si medicus 1 deo servum tuum occiderit, quod eum male secue rit, aut perperam ei medicamentum dederit.
IMPERITIA Qv o QVE CV L J Vt si diatretarius calicem ex gemma perforandum susceperit,& per imperitiam fregerit, i. 2 si dicem, f. hoc tis. his enim calicibus ex gemma confectis veteres utebantur: Pacatus Drepanius in panegyrico, Nisi astita in gemmis capacibus glacie falema fregissent. D. Cyprianus in epist. ad Donatum, Suspirat ille in convivio, bibat licet gemma. De hoc artificio, quo solebantgcmmas perforare, D. Hieronymus loquitur lib. I . in Isaiam, cap. 34. Symmachus, inquit, Ur Theodotio Ru Dic, id est sculpturae : Aquila χρου - ιαμ οῦ posuit, quod verbum fo/atarum , calatarumque gemmarum sensum sonat. Νg. V III. Impetu quoque mularum quas mulio propter imperitiam retinere non potuerit, si servus tuus oppressus fuerit, culpae reus est mulio. Sed & si propter infirmitatem cas retinere non potuerit, quum alius firmior retinere potuisset, atque culpae tenetur. Eadem placuerunt de eo quoque, qui quum equo veheretur, impetum e us aut propter infirmitatum, aut propter imperitiam suam retinere non potuerit. g. IX. His autem verbis legis: Quanti in eo anno si plurimi fuerit, illa sententia exprimitur: ut si quis hominem tuum, qui hodie claudus, aut mancus, aut luscus erit occiderit, qui in eo anno intege &pretiosus fuerit: non tanti is teneatur, quanti hodie crit, sed quanti in eo anno plurimi fuerit. Qua ratione creditum est poenalem esse' hujus legis actionem: quia non solum tantum quisque obligatur, quantum damni dederit, sed aliquando longe pluris. Ideoque constat in heredem eam actionem non transire, quae transitura fuisset, si ultra damnum numquam lis aestimaretur. Qv ANTI i N EO ANNO J Egreditur enim retrorsum judicii aecipiendi
Ex Caro d. I. idem iuris s. ad leo fruit.
495쪽
C A p. III. De lege Aquilia. η os
tempus, I. 2. g. qua m,f. de privatis desis. id est, ut Accursius recte exposuit, tempus quo post delictum admissum , statim judicium accipi potuit. Aliud obtinet incondictione furtiva: quamvis enim in ea tempus spectanaum sit, quo res unquam plurimi fuit,l. 8. s. vlt. de condia1. furtiva; aestimario tamen fieri debet non retrorsum, sed a tempore delicti admissi, usque ad tempus rei judicatae.' 7 CREDITUM E set poENALEM EssEJ Cum haec actio datur in confitentem in simplum, non esse poenalem videbatur dicendum; sed tunc tantum, cum ex inficiatione crescit in duplum, I. 1. 6. I. f. hoe iit. Verum cum illa sui natura non spectet tempus damni dati, sed recurrat ad annum aut mensem retro i, intra quod empus potest contingere, ut res major 3s pretii fuerit: meri id creditum est eam poenalem esse, & in heredem non transire. . Illa autem soli domino, & adversus dominum competit, I H. g. legis autem, Τ. eod. ideoque servi occidentis nomine dominus tenetur, bonae fidei possessor non tenetur, d. l. 1 . s. servi autem, J. eod. Vtilis tamendatur bonae fidei possessori, usu frumiario, & a milibus , d. l. ii. 6ded si servus, est seq. Et adversus bonae fidei possessorem datur, non ut servum actoris faciat, sed ut toto jure suo cedat. Vtilem quoque actionem suo nomine liber homo habet, si vulneratus sit, non directanN, quia haec lex emendat damnum rebus nostris datum, quae de patrimonio diminuto agit: at . nemo habet in patrimonio membra sua, l. Is . liber homo, F. eod.
g. X. Illud non ex verbis legis, sed ex intcrpretatione pla- cuit: non sothm perempti corporis aestimationem habendam . ML esse secundum ca quae diximus: sedeo amplius quidquid praeterea perempto eo corpore, damni nobis allatum fuerit: veluti si servum tuum heredem ab aliquo institutum antea quis occiderit, quam jussu tuo adiret . nam licreditatis quoque amissae rationem esse habendam constat. Item si ex pari mularum Vnam, Vel ex quadriga equorum unum occiderit, vel cxcomoedis unus servus occisus tuerit: non solum occisi fit aestimatio, sed eo amplius id quoque computatur, quanti depretiati sunt qui supersunt. g. XI. Liberum aulcm est et , cujus servus Occisus fuerit, de Ex L M, judicio privato legis Aquiliae damnum persequi, de capitalis se με - μή
Criminis cum reum facere. 1Θq'
g. XII. Caput secundum' legis Aquiliae in usu non est.
M CAP v T s Ec v N DvM J Ad cap. 1. legis Aquiliae vide, splacet, quae D. C jac. scripsit in Paratis. Τ. est Cod. hoc tit. Ad caput 3. cap. 13. lib. 27. Obsg. XIII. Capite tertio de omni cetero damno cavetur. Ita que si quis servum vel eam quadrupedem, quae pecudum numero est, vulneraverit: sive eam quadrupedem quae pecudum L mul. 3. numcro non est, veluti canem aut feram bcstiam , vulneravexit, aut occiderit: hoc capite actio constituitur. In ceteris quO- Aquit. que omnibus animalibus, item in omnibus rebus, quae anima
carent: damnum iniuria datum , hac parte vindicatur. Si
496쪽
quid enim ustum, aut ruptum, aut fractum fuerit, actio ex hoc capite constituitur, quamquam poterat sola rupti appellatio in omnes istas causas sufficere. Ruptum enim intellegitur, quod quoquo modo corruptum est. Vnde non solum fracta, aut vita, sed etiam scissa, Se collisa, Ss cffusa,&quoquomodo perempta atque deteriora facta, hoc verbo continentur. De- A C. of nique responsum est, si quis in alienum vinum, aut oleum id
immiserit, quo naturalis bonitas vini aut olei corrumperetur: ὶ,- ὸ.. ex hac parte legis eum teneri.
g. X IV. Illud palam est, sicut ex primo capite ita demum quisque
tenetur, si dolo aut culpa ejus homo, aut quadrupes occisus occisave fuerit: ita ex hoc capite, de ὸolo aut culpa, de cetero damno quemque teneri. Hoc tamen capite non quanti in eo anno, sed quanti in diebus triginta proximis res fuerit, obligatur is qui damnum dederit. f. XV. Ac ne plurimi quidem verbum adicitur. Sed Sabi- Ex no recte placuit, perinde habendam aestimationem, ac si etiam 2 h. a hac parte plurimi verbum adjectum fuisset. nam plebem Ro- γυι. manam, quae Aquilio tribuno rogante hanc legem tulit, contentam fuisse, quod prima parte eo verbo usa est. g.l XV I. Cclcrum placuit ', ita demum directam ex hac lege actionem esse, si quis praecipue corpore suo damnum dederit. Ideoque in cum qui alio modo damnum dederit, utiles actiones dari solenti veluti si quis hominem alienum, aut pecus ita minam .
lncluserit, Vt fame necaretur: aut jumentum tam vehementer tu eger, i, Ut rumperetur: aut pecus in tantum exagitaverit, Vt
praecipitaretur: aut si quis alieno servo persuaserit, ut in arborem ascenderet, vel in puteum descenderet, de is ascendendo Nel descendendo, aut mortuus, aut aliqua corporis parte la -
sus fuerit: utilis actio in eum )atur. Sed si quis alienum ser-Vum , aut de ponte, aut de ripa in flumcn dejecerit, dc is suf- catus fuerit: eo quod projecit, corpore suo damnum dedisse non difficulter intellegi poterit: ideoque ipsa lege Aquilia tenetur. Sed si non corpore damnum datum, neque corpus lae sum fuerit, sed alio modo damnum alicui contigerit: quum non sufficiat, neque directa, neque utilis Aquilia: placuit cum qui obnoxius fuerit, in factum adtione teneri: veluti si quis misericordia ductus, alienum servum compeditum solverit, ut
fugeret. ' CETERvM P L A c v IT J Ordo actionum qui in Meg. proponit
est oblet vandus: illa: enim non fuerunt uria dc simul omnes proditae, i tim auctae usu ita exigente, I. r. f. augescente civitate ,ss. de ore. Iur. δέ t. I.
497쪽
s 't. verb. Et primb quidem compositae sunt ex verbis ipsarum legum quaedam, quae directae dictae sunt i quia in calibus expressis, secundum verba ipsarum legum dirisebantur. Iis deficientibus, ad exemplum ipsarum, ex mente dc sententia legis, ita suadente utilitate, a prudentibus introductae sunt aliae: quae ideo utiles dicuntur ; quia utilitas, quae justi propE mater & aequi est, eas extorsit, d. I. r.f. de praescriptis verbis. Denique, ubi verba legum& mens deficit, aequum tamen est actionem dari propter similem rationem; tum, quia id prudentum interpretatio efficere non Potest, necesse est recurrere ad aliud interpretationis genus, quod ex Praetoris jurii dictione oritur. Praetor autem non tantum interpretari, sed etiam supplere potest id quod juri civili deest, colore ab ipso jure civili petito, ut supra diximus in tit. debe- ην. ρσssus. Qui ordo manifestissime elucet, dinn agitur de damno injuria dato ex lege Aquilia. Nam adversus eum qui corpore suo corpori damnum dedit, occidit, puta, fregit, aut corrupit iniuria: datur directa actio ; quia ille casus verbis legis aperi Econtinetur, I. a. m. 27. f. tertio capite, Τ. hoc tis. In cum autem qui occasionem damni, vel mortis praebuit, puta pecudes, aut hominem inclusit ut fame necaret: datur utilis, i. s. i. si quis hominem, Lx'. f. si funem, l. 13. boves , f. hoc tis. quia damnum dedisse, aut occidisse intelligitur; quamvis enim non suo corpore, corpori tamen dedisse damnum certum est. At eum quis neque suo corpore, neque corpori damnum dedit ; sed alio modo, puta servum alienum compeditum ductus misericordia solvit ut fugeret ream non sufficiat neque directa, neque utilis; decurrendum est ad Praetoriam in faetiim: quia aequum est damnum res arciri, ut explicat Iustin. in hoc
GENERALITER. injuria dicitur , omne quod non jure
fit . specialiter, alias contumelia , quae a contemnendo dicta est, quam Graeci bcto appellant: alias culpa, quam Graeci iaso, - dicunt, sicut in lege Aquilia damnum injuriae accipitur: alias. iniquitas dc injustitia ., quam Graeci άχυιυ Vocant. quum enim Praetor vel judex φ non jure contra quem pronunciat, inauriam accepisse dicitur.
QUOD NON IURE p IT J Quintilianus declam. 161. Si id est vini que nostrum confessisns injuria, quod manifestum est non esse jure factum.' CUM ENIM PRAETOR v EL I v D a x J Cum Praetor jure antiquo non judicaret, sed judices daret qui pronuntiarent; quibus formulam judicandi praescribebat: antequam Imperatores Diocletianus & Maximianus magistratibus injungerent, ut in his causis, in quibus antὶ non poterant judicare , sed judices pedaneos dabant, notionis suae examen adhiberent, ut dicitur m l. a. placet, Cod. de pedan. judico. videbatur dicendum non potuisse locum habere quod hic docet Iustin. sed hoc tanti m obtinuisse post d. eonstitutionem, quae judicandi necessitatem eis impo- fur. Sed observandum, illis quoque temporibus PI aetores in causis extraordinariis,
498쪽
in quibuς nulla erat prodita actio, eausa examinata pronuntiasse; ut in fidei comis missis obtinuisse docet Vlpianus in Fragm. tis. 11. de fideicommus Fideicommissa, inquit, non per formulam petuntur, ut texata; sed eunitio est Roma quidem Consulum, aut Pnetoris, qui fideicommissasius dicitur. In causis igitur cognitionis, in quibus Praetor pronuntiabat, poterat inferre injuriam ei contra quem pronuntiasset :&post constitutionem Diocletiani & Maximiani, etiam in causis ordinariis.
g. I. Injuria autem committitur non soldm quum quis pugno, puta, aut fustibus caesus, vel etiam verberatus erit. sed sit cui convitium factum fuerit: sive cujus bona quasi debitoris, qui nihil deberet, possessa fuerint ab eo, qui intellegebat nihil eum sibi debere: vel si quis ad infamiam alicujus libellum , aut carmen, aut historiam scripserit, Composuerit, ediderit, dolo ve malo fecerit, quod quid eorum fieret: sive quis
matremfamilias, aut praetextatum praetextatamve adsectatus
fuerit : sive cujus pudicitia attentata esse dicetur: de denique aliis pluribus modis admitti injuriam, manifestum est. g. II. Patitur autem quis injuriam non solum per semetipsum, sed citam per liberos suos, quos in potestate habec: itemper uxorem suam, id enim magis praevaluit'. Itaque si filiae ali-Cujus, quae Titio nupta est, injuriam feceris: non solum filiae nomine tecum injuriarum agi potest, sed citam patris quoque
S mariti nomine. Contra autem si viro injuria facta sit, uxor injuriarum agere non potest. Defendi enim uxores a viris, non viros ab uxoribus aequum est. Sed&socer nurus nomine, cujus vir in potestate est, injuriarum agere potest.' PER UXOREM sv AM, ID ENIM MAors PRAE V ALvIT J Haec Verba indicant, diversas fuisse Iurisconsultorum sententias in ea scilicet uxore, quα non convenerat in manum: nam in ea quae convenerat , cum emet in familia de po-t est at e mariti, & filiae loco, & quasi istor consanguinea communibus liberis ; nulla poterat esse ratio dubitandi: & tandem obtinuisse, competere injuriarum actionem marito , cum propter conjunctionem personae ipsi etiam facta injuria intelligatur.
g. III. Servis autem ipsis quidem nulla injuria fieri intellegitur ',sed domino per cos fieri videtur . non tamen iisdem modis , quibus etiam per liberos Se uxores: sed ita quum quid atrocius commisitim fuerit, & quod aperte ad contumeliam domini respicit : veluti si quis alienum servum verberaverit, Minhunc casum actio proponitur. At si quis serVO conVitium fece- - ἀιδε,-rit, vel pugno cum percusserit: nulla in cum actio domino s. in υeγbis.
competit. ν--. Nu A INIVRIA FIERI DN-x Eoi TVR J Inspecto scilicet jure civili, aut Praetorio, cujus non habet communionem: aliud jure naturali, quo omnes homineώ aequale sunt, ι.-quod atri et, FG reg. tur. Iuria ergo civilis inicile-
499쪽
etii non ipse, sed dominus injuria assicitur. Neque hanc sententiam inspugnat qdod
asserit deinde Iustin. aliter aestimari injuriam in servo actore, aliter in mediastino, aliter in compedito: quibus verbis innuere Videtur minui, aut crescere aestimationem injuriae, secundum qualitatem, & conditionem servorum; ut in liberis hominibus secundum gradus dignitatum, vitaeque honestatem. Sed respondeo hoc tantum fieri intuitu δc contemplatione domini; quia major ei videtur injuria inferri, pro qualitate, id est conditione servi: quamvis enim aequales lint omnes servi, tamea propter ossicia, seu ministeria quae exhibcnt, differunt.
g. I V. Si communi servos injuria facta sit, aequum est non 1 Npro ea parte , qua dominus quisque est, aestimationem in- Iz iuriae fieri r sed ex dominorum persona , quia ipsis fit injuria.
SI co MMVNI s E R v o J Et hoc quoque loco manifeste pugnat Caius, cum sententia Paedii relata a Paulo in I. I 6. J. hoc tis. quod & D. Culacius agnovit. Addendus est igitur ceteris supra a me notatis, in quibus Cati sententia adversatur iis, quae in Pandectis ex posterioribus Iurisconsultis retulit Tribonianus
g. V. Quod si ususfructus in servo Titii est , proprietas Ex I. rum. Maevii: ningis Maevio injuria fieri intellegitur. g. V I. Sed si libero, qui tibi bona fide servit, injuria fa- ιαμ . sta sit, nulla tibi actio dabitur, sed suo nomine is ex fieriri
poterit: nisi in contumeliam tuam pullatus sit, tunc enim d. Competit de tibi injuriarum actio. idum ergo cst dc in servo alieno bona fide serviente: ut totiens admittatur iniuriarum actio, quotiens in tuam contumeliam injuria ei facta sit. g. VII. Poena autem injuriarum ex lege duodecim tabularum propter membrum quidem ruptum talio erat: propter os vero fractum nummariae poenae erant constitutae, quasi in magna veterum paupertate. Sed postea Praetores permittebant ipsis, qui injuriam passi sunt, Cain aestimare: ut judex vel tanti reum condemnet, quanti injuriam Passus aestimaverit, vel minoris , prout ei visum fuerit. Sed poena quidem injuriarum, quae ex lege duodecim tabularum introducta est, in dc suetudinem abiit: quam autem Praetores introduxerunt, quae etiam honoraria appellatur, in judiciis frequentatur. Nam secundum gradum dignitatis, vitaeque honestatem , crescit aut minuitur aestimatio inJuriae. qui gradus condemnationis S in ervili persona non immerito servatur rut aliud in servo actore, aliud in medii actus homine , aliud in vilissimo vel compedito constituatur. g. VIII. Sed & lex Cornelia de injuriis loquitur, injuriarum actionem introduxit, quae competit ob eam rem , quod se pulsatum quis, verberatumve, domum ve suam vi introitam esse dicat. Domum autem accipimus, sive in propria domo. quis habitat , sive in con
ducta, vel gratis sive hospitio receptus sit.
500쪽
ηοτ INSTIT. D. IVS TIN. LIB. IV.
g. IX. Atrox injuria aestimatur vol cx facto: veluti si quis Ex ιν. λab aliquo vulneratus fuerit, vel fustibus caesus . vel ex loco veluti ii cui in theatro, vel in foro, vel in conspectu Praetoris inauria facta sit. vel cx persona : veluti si magistratus iniuriam passus fuerit, vol si Senatori ab humili in)uria facta sit, aut parenti patronoue fiat a liberis vel libcrtis. Alitercnim Senatoris & parentis patronique , aliter Oxtranei S humilis pcrsonae injuria aestimatur. Nonnunquam dc locus vulneris atrocem insuriam facit: veluti si in oculo quis percusserit. Parvi autem rcfert utrum patrifamilias , an filio- familias talis in uria facta sit. nam&haec atrox aestimabitur. g. X. In summa sciendum est, de omni injuria cum qui passus eis, posse vci criminaliter agere , vel civiliter. Et si quidem civiliter agaiatur, aestimatione facta secundum quod dictum est, poena imponitur. Sin autem criminaliter, ossicio judicis cxtraordinaria poena reo irrogatur : hoc videlicet observando , quod Zenoniana constitutio introduxit, ut viri illustres , quique super eos sunt,& per procuratores possint actionem injuriarum criminaliter vel persequi, vel suscipere, secundum ejus tenorem, qui ex ipsa manifestius apparet.
f. XI. Non solum autem is injuriarum tenetur qui fe- η se
cit injuriam, M est, qui percussit: verum ille quoque con- G tinebitur, qui dolo fecit vel curavit, ut cui mala pugno per
g. XII. Haec actio dissimulatione aboletur . & ideo si Ex d. I x- quis injuriam dereliquerit, hoccst, statim ut passus, ad animum suum non reVocaverit: postea ex poenitentia remis- glam injuriam non poterit recolere.
D Issi Mu L AT ION E ABOLET v R J Haec actio facillimε tollitur; quamvis enim regulariter pactum non tollat, sed eludat tantiana actionem, g. praterea, infra , de exceptionib. pactum tamen ipso jure tollit injuriarum actionem , t. i . si tibi, Li. F. de actis; quia legitimum est, id est lege xu. t . confirmatur, si membramisit, ni eum eo pacit talio estν. Deinde dissimilatione aboletur, sinon contestatus sit illico is cui injuria facta est, se eam ad animum revocare: ex aequo enim Si bono est, in bonum & aequum concipitur, l. 3 . qui servum,f. de oblig. ct actim. l. 17. femvus , Τ hac sis. aequum autem non est, ex poenitentia renussa posse revocari, I. II. non solum, g injuriarum ,f. hoc tis. sed contra brevistituo tempore constringit ideoque ex quacumque causa anno continuo terminatur,t. 1 si non coni isti, Co . hoc iit.