D.N. Iustiniani perpetui Augusti Institutionum sive Elementorum per Tribunianum virum magnificum magistrum & exquaestore sacri palatii, & Theophilum & Dorotheum, ... libri quatuor emendatissimi ex editione Iacobi Cuiacii. In eosdem Iani A Costa antec

발행: 1659년

분량: 678페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

521쪽

CAP. VI. De acrionibus. η29

debitoris persenam his casibus, ut si rem alienam pignorὶ dederit, aut malitiose versatus sit in pignore , l. 3. O t. 9. f. de pignerat. aft. Sed si rei pignori datae possessionem anallerit, agere debet Praetoria actione in rem Serviana, vel hypothecaria, I. s creditor , f. eod. tit Hoc enim casu jure civili nulla fuit prodita actio, qua rem pignori oppositam creditor persequatur; nisi tar-rε pignus esset quod dominium transferebat in creditorem, & dicebatur fiducia,

ut est apud Paulum lib. a. Sent. toto tit. de lege commissoria, & in I. 9. C. N. de infimmanius iis qua sub Vrannis gesta sunt: hoc enim casu, creditor tamquam dominus rei vindicationem habuit. Deficiente igitur hoc casu, jure civili. & in casu pignoris nuda conventione constituti, necessaria fuit haec Serviana actio, quae primum data fuit de rebus coloni, manifestaria conventione pro penso nibus pignori obligatis, Ut D. Cujac. in priorib. or posteriorib. notis, & in l. 4. 1f. de pactis, exposuit. Servianam autem dictam a Praetoris nomine nemo non videt , quam deinde Praerores dare coeperunt omnibus pignora, hypothecasque persequentibus. Ideoque dicitur quasi Serviana hoc loco: quia proprie Serviana fuit primum de coloni rebus tantum, & postea inducta ad omnem casum pignoris , hypothecaeve: datur enim tam de pignore nuda conventione constituto, quam de pignore tradito. Sed

cam da rur de pignore dato, propriE dicitur pigneralitia, ut in I. rem alienam, f. de pignerat. act. t. si Titio , f. de pignori vel pigneralitia Serviana, ut in I. 3. f. est autem personalis, Τ. ad exhib. cum de hypotheca, hypothecaria: ut ex differentia pignoris duae quodammodo actiones constituant ur, quamvis revera una & eadem actiost , quae utroque casu accommodatur. Et in hanc rem est elegans d. l. 3. F. est autem

personalis : ait enim eum agere posse ad exhibendum , qui qualicumque in rem actione acturus est, etiam pigneralitia Serviana, aut hypothecaria, inquit, creditoribus competant. Quibus verbis duas actiones designare videtur Iurisconsultus: unam tamen esse constat, quae in hypotheca primum introducta, ad pignus quoque inducta fuit ; ut quantum ad actionem hypothecariam, nihil intersit inter

pignus, & hypothecam: non sollim enim hypotheca, sed etiam pignus hac appellatione continetur, id est hac hypothecaria formula agitur non solum de hypotheca, sed etiam de pignore; quamvis, ut subjicit, pignus propria hypotheca non sit; dccum propris loquimur, nec abutimur verbis, hanc actionem, quae de pignore dato datur , Servianam pigneralitiam, non hypothecariam vocamus. Eodemque exemplo Martianus ait in I. ii. S. I.f. de pi nor. creditorem qui amisit possessionem antichreseos, non hypothecaria, sed in tactum actione uti solere; quia haec species pignoris ita dati, ut donec pecunia solvatur, pignore creditor Vta- ur in vicem usurarum, proprie hypotheca non est: solebant ergo , ut Martianus ii, hoc casu creditores agere in factum actione, non hypothecaria formula. Sed erudite ex Aetonis sententia D. Cujae. lib. 3. Obseq. n. dc hoc casu posse sentari ait, hypothecariam creditori competere, sicut & debitori pigneralitiam directam personalem competere idem Martianus non dubitat in I. si pecuniam, Τ. de pignerat. cl. quid enim vetat hypothecatiam, quae in casu pignoris traditione, non nuda con- Ventione constituti recepta fuit, ad hanc quoque tertiam pignoris speciem indu

cere.

ITEM SER vi A MAJ Postquam dixit Iustinianus de Pauliana actione, quae creditoribus chirographariis datur; subjicit de Serviana, & quasi Serviana, quae datur creditoribus hypothecariis , ut pignora hypothecasve persequantur, & ideo hypothςcaria dicitur. Cum enim pigneruitia civilis daretur tantum, cum creditori

522쪽

43o INSTIT. D. IVS TIN. LIB. IV.

in securitatem crediri res erat tradita pignori, ut constat ex toto mulo,s de plaudo maritia ali. de Cod. deficiebat actio in causa pignoris nuda conventione constret uti. Sed Plaetor colore traditionis introduxit primlim Servianam, in rebus coloni manifesta conventione pro pensionibus fundi pignori obligatis, ut docuit fideliter D Cujac. notis priorib. est poster. ad hunc tit. dc ad ι. 4. f. depactis, quam deinde produxit ad omnes creditores, qui pignora, hypothecasve persequerentur, & quasi Servianam appellavit, si ve hypothecariam. Quae cum datur de pignore propriε dicto, utilis pigneraticia dicitur, ι. 4 t. rem alienam . de pignerat. H. vel pigneraticia Serviana a. . Dest autem personalis,Τ ad exhibend. cum autem de hypotheca, hypothecaria dicitur : quae tamen una eademque actio est, quamvis dupuci nomine de cor et ur. LicEt autem nihil intersit inter pignus dc hypothecam, quod ad actionein hypothecariam attinet,cum illa tam de pignore, quam de hypotheca detur; attamen pignus proprie secundum loquendi usum ab hypotheca differt, & plures sunt magni momenti differentiae inter actionem pigneralitiam, & hypothecariam, ut constat ex Paristit. D. Cus acii, de pignerat. actione, de pignorib. st jpothecis, L. ct Od. 3 11Λxl ME sI MOBILis SIT J L. plebs f. pignus, s de verb. si . pignus enim est proprie, quod deponere dicitur debitor apud creditorem, & de manu in manum tradere: unde depositum pignus apud Paulum, lib. 2. Sem. tit. s. in prisciyis quod non proprie procedit in praediis, quamvis possessio transferatur. Hanc differentiam Sidon. Apollinaris observat epist. 1 . lib. 4. Nil quidem, inquit, loco Ad cia , pignori ue, vel argenti Pruestrans, vel obligans madiorum. Iuvenalis Sat r. s. Viginti millia faenus Pignoribus positis, argenti vascula puri. Eademque serma in t 9. g. vlt. f. de sepelles. legata. argentum pignori datum, dici tur propositum propter contrachus fidein, & restituendae rei vinculum.

g. VIII. In personam quoque actiones ex sua jurisdictione propositas habet Praetor: veluti de pecunia constituta, cui similis videbatur receptitia Sed ex nostra constitutione, quum S: si quid plenius habebat, hoc in actionem pecuniae constitutae transfusum cst, ea, quasi superVacua, jussa est cum sua auctoritate a nostris legibus recedere. Item Praetor proposuit de pcculto servorum, filiorumque familias: Mex qua quaeritur an actor juraverit, & alias Complures.

. ' IN PERso NAM ovo QvE A c T i o M E s J Dubitari merito poterat, an Praetor qui non habet potestatem legis condendae, sed interpretandae, posset inducere obligationes, & actiones ex sua jurisdictione; nam obligatio liberam personam astrinsit solvendi necessitate, ut ex definitione obligationis apparet: certe ea videtur esse solius legis potestas, ut obligationes introducat, quae hominis libertλ- tem quodammodo vinciunt. Sed dicendum hoc fecisse Praetorem colore quaesito a jure civili, ut ex hoc re sequentibus S. constat: nam constitutum, receptum imitatur, 'uod fuit ci vile negotium, eo quo actio receptitia; scu t ex constituto constitutoria, sive de constituta pecunia : propter quam similitudinis rationem, precarium inter contractus numeratur, I. 23. contractus, f. de rei fur. quia simile est commodato in quibusitam, quamvis in aliis maxime differat: sicut inter receptum, dc constitutum plures sunt differentiae , quae a Theophilo hie traduntur, di a Iustiniano in l. peniat ἰod. de constit. Pecun. CVI SIMILII IDEBΛetva. REc Eparra A J Hac enim actionς Olx

523쪽

CAP. VI. De acrionibus, 4; i

tenebantur argentarii, qui in se aliena debita recipiebant: & exemplo hujus civilis

actionis quae de recepto datur, introducta fuit ach: o a Praetore de constituto ; parum enim distat a recepto constitutum, imo est omnino recepto simile. Et ira in j. praecidenti Servianam introduxit Praetor in invectis, & illatis in fundum rusticum, ad exemplum civilis actionis de pignore tradito , quasi hoc casu quodammodo pignus traditum Videatur, quod, ut loquitur l. certi C. de Iocato, voluntate, & scientia domini in fundum conductum inductum est. Et quemadmodum Praetor custodite in casu simili hanc Servianam initio dedit ne temere videatur actionem ex nudo pacto dare, contra regulas luris civilis : ita& hanc constitutoriam actionem certis finibus initio circumscripsit; nec enim fuit de omni re quae in obligationem cadit, nec omni casu fuit perpetua,' sed certis casibus annalis, i. a. C. de constituta pecvn. Hanc tamen ampliandam voluit Iustin. id quod plenius erat in veteri receptitia transfundens in hanc actionem; puta, ut locum habeat non solum in rebus quae quantitate valent, id est quae pondere, numero,& mensura constant, in quibus mutuum consistit ; sed etiam in rebus quae corpore valent; & ut generaliter, & qu cumque casu sit perpetua, non annalis. Sic in S. fuerat, infra, hoc sit. omne jus quod vetus rei uxoriae actio habuit, transfert in actionem ex stipulatu;&supra in sit. Afideicommus hereditatib. senatusconsultum Pegasianum in Trebellianum. Ut ergo in dotibus hodie locus tant lim est actioni ex stipulatu, & in fidei commissis senatui consulto Trebelliano : sic hodie etiam si quis constituat, vel rccipiat se soluturum, quod ipse, vel alius debet, locus tantum est constitutoriae actioni, sublata omni receptitia tamquam inutili, & supervacua. Et hoc est quod ait M. seq. cum omnibus, non ut olim in receptitia cum argentariis tantum; sed indistincte cum omnibus qui se soluturos constituunt, vel recipiunt, quod ipsi, vel alii debent.

g. IX. De constituta autem pecunia cum omnibus agitur,quicumque pro se vel pro alio soluturos se constituerint: nulla scilicet stipulatione interposita. nam alioquin si stipulanti promiserint, jure civili tenentur. g. X. Actiones autem de peculio ideo adversus patrem dominumve Comparavit Praetor : quia licet ex contractu filiorum servorumve ipso jure non teneantur ε: aequum tamen est peculio icnus, quod veluti patrimonium est filiorum filiarum auo, item servorum , condemnari eos.

Ipso IvRE NON TE M E AN ,-R J Id est jure civili, ut rectE Accur s. hoc

cnim j ure unumquemque ex suo contractu, non ex alieno obligari oportet, t. pere.

C. ne uxor pro marito. Ipsum jus clim dicimus, jus civile intelligimus, quod plerumquς juri Praetorio opponitur, L si si procurator, Τ. rem ratam haberi, t. 34. 6.s

ctibus filii vel servi, actionem in patrem vel dominum peculio tenus; quasi vi deantur ipsi contrahere, concesso peculio iis quos in potestate habent.' Ipso IVRE NOM TENEANTVR J Ipso jure , id est jure civili, unusquisque ex suo contractu, non ex alieno tenetur, La . ne uxor pro marito , Cod. ideoque pater ex contractu filii, vel dominus ex contractu servi. conveniri non potest. AEquum tamen visum est Praetori in duobus casibus eos teneri; cum peculium scilicet iis concesserunt, aut jubentibus illis negotium est gestum: tunc enim summa cum Latione eos conveniri posse receptum est, ut clari iis videbimus in tit. seq. in quo

dc actionibus quae in patres, dominosque, ex contractibus filiorum, & servorum ς Praecoria ι unldictione accommodantur, ex professo tractat Iustinianus.

524쪽

32 INSTIT. D. IVS TIN. LIB. IV.

g. XI. Item si quis postulante adversario juraverit Z deberi sibi pe

cuniam, quam peteret, neque ei solvatur: justissime accommodat ei talem actionem per quam non illud quaeritur, an ei pecunia debeatur, sed

an juraverit. POSTULANTE ADVERsARIO IURAVERIT J Iurejurando extra judicium delato , ut in I. I .f. de jurejur. Praetor actionem negotio de quo jurarum est accommodat; ut si quis juraverit se pecuniam credidisse, erit actio si certum petatur de jurejurando; si emisse, ex empto, si societatem fecisse, pro socio , t. si duos quis juraveris, de S. Marcellus, s eortis. qua in actione hoc tantum quaeritur, an juratum sit, i. s. f. dato, l. s. g. I. F. eod. Hanc autem actionem Praetor una edicti de jurejurando parte dicitur inducere, de l. in duobus .f. vlt. l. eum qui, feod. altera enim parte edicti actionem non promittit, sed jurare, aut solvere cogit, I. 3 . g. ait Praetor, Τ. eod. cum nempe ab ipso Praetore in j ure postulatur jusjurandum: quo casu si sit juratum, Praetor tamquam in judicatum, & consessum dat actionem utilem judicati; vel extra ordinem iudicatum exequitur, t. si Praetor in fine ,s de judiciis. Idemque contingit, si jusjurandum jam impetrata a Praetore actione competenti, delatum sit coram judice dato; nisi qudd hoc casu judex datus sententiam profert,& reum condemnat actore jurante, l. actori, C. de reb. eredit. Quod quoque observari constat, si reus in judicio, id est apud judicem datum, confiteatur se debere quod actor petit, i. vis. C. de executione rei judic. nam si in jure, id est apud Praetorem confiteatur, omnino pro judicato habetur, I. i. cum similib. st . de confess. nec enim Praetor pronuntiat de negotio in quo judicem dare solet, nisi in casu d. l. si Praetor, Zc in I. in peremptorio ,st . de judiciis, propter absentis,& tribus edictis evocati contumaciam. Et quod ait d. l. 34. g. vir. Τ. de injur. judex si actor juret, condemnet reum: id accipiendum est ex jure antiquo de judice dato ; vel ex iure novo de ipso magistratu indistincte cognoscente, contra veterem ordinem judicIorum, ex l. 2. C. de pedan. judicib. nam ind. f. vlt. Triboniani manus satis deprehenditur, quem Mideo Paulus Castrensis infuscatum vocat; est enim recenti Triboniani sermone totus

interpolatus.

Differentia igitur constituenda est inter jusjurandum praestitum extra judicium,& jusjurandum praestitum in judicio: ut me casu, fateor, dari dicitur utilis actio in tactum de jurejurando; sed primo casu 3mmodatur, ut dixi, negotio de quo

iuratum est, manente tamen pristina actione, quae ex ipso negotio competit: hac enim, si hoc malit, actor potest experiri; ut si juraverit se emitte, potest omissa hac actione agere ex empto, nec enim hoc casu novatio fit d. l. eum qui ,st. de Jurejuram do. Secundo casu, novatio in judicio fit litis contestatione, d. l. actori; ideoque agitur tantum actione sudicati. Primo casu agitur actione accommodata negotio de quo juratum est extra judicium I ut postquam judici constiterit actorem jurasse, reus condemnetur. Secundo casu agitur adversus reum ex jurejurando condemnatum, actione qua agi solet adversus iudicatum, negotio sententia judicis omnino profligato : ideoque hoc casu, hoc tantum quaeritur an judicatum sit; ut generali-ici observatur in actione judicati, d. l. si Praetor, l. o. β. de minoribus, & in exceptione rei iudicataei. S. pari, j. de liberis exhib. Primo casu datur actio ex jure 3urando voluntatio extra iudicium delato: secundo casu ex voluntario, &nec Diario in judacio delato; voluntatium enim esse non dubito, si ex utriusque partis voluntate in judicio praestitum sit: quo casu sententia dari dicitur ex placito voluntatis,

525쪽

C A P. VI. De actionibus. 43 3

tatis, t. cum proponas, C. de rebus erid. Huic voluntati opponitur necessitas, qua una parte in judicio jurejurandum deferente, auctoritate judicis constringitur pars altera , quae jurare, aut referre, aut solvere necesse habet, I. delata, C. eod. tit. Eadem quoque necessitate tenetur is cui jusjurandum refertur , Necessitate ei imponenda cui jura refertur, relationis sacramentum subire, ait Iustin. in L generaliter. 6. sed juramento, C. de reb. creditis. Vbi diligenter observandum, duas tantum sipecies

jurisjurandi delignari: id est tractari tantum de jurejurando voluntario in judicio ex Vtriusque partis consensu delato ; & de jurejurando necessario, quod ad petationem unius partis judex defert. Potest enim utrumque referri ; non illud quod ex mero judicis ossicio in summa probationum inopia proficiscitur, sine partium interventu : quod & ideo judiciale dictit in est, quia a solo tantum judice pendet, i. AEdmonendi, f. de jurejurando , l. in bona fidei , C. eod. tit. hoc enim reserri posse mirabile esset, ait verissimE Fulgosius in d. f. sed juramento. Et ut breviter exponam sententiam d. g. & F. seq. vult Iustin. in d. F.sed juramento, susceptum & approbatum jusjurandum, sive sit ab ipsis partibus delatum , vel ex auctoritate judicis ad petitionem unius partis, omnino esse praestandum , vel referendum ab eo qui jusjurandum suscepit; susceptum enim sine manifesta turpitudine & confessione recusari non potest, vulg. l. manifesta, st. de jurejιιr. Et hoc est quod ait, Si is cui imponitur sacramentum nihil ad hoe fuerit reluctatus, hoc Praestetur, vel referatur: suscepta enim & comprobata jurisjurandi conditione, si is qui suscepit

neque jurare, neque referre velit; tunc dicitur sententia ex recusato jurejurando, quod tamen antea probaverat, tamquam in confessum. Idemque contingit, si relatum recuset is qui detulit: utroque enim casu, quasi ex praestito juramento deciditur; habetur enim pro praestito, quod antea approbatum malε deinde recusatur: nec potest esse provocationi locus, conditione jurisjurandi ab utraque parte approbata, S hoc est quod ait, u)is enim ferendus est, dcc. Sequitur in j. sequenti casus superiori contrarius, cum delatum a Parte parti, vel ab ipso judice ad petitionem alterius jusjurandum non subitur, sed recusatur, Juod licet certis causis. Imo& hoc casu ad elatione licebat appellare, ut Paulus Ocer lib. 3. Seniem. tit. quando appellandum seu 32. quod Iustin. hoc loco prohibet;

translata tamen appellatione in definitivam sententiam, ne cursus litis importuna appellatione interrumpatur; sed, ut loquitur, suo marte percurrat, nullo obstaculo ei obviante. Vult erso hoc casu Iustin. si judex omnimodo jusjurandum praestandum existimaverit, sic causam esse dirimendam, quasi is qui statim recusat condi-xionem jurisiurandi, eam probaverit, & probatam postea recuset: ut hoc colore &ξ aeto tu fretus judex, quasi ex recusato, ut loquitur, sententiam pronuntiet; ut insuperiore casu, quo non fuit recte postea reculatum. Inducta ergo hac fictione voluntatis suscepti jurisiurandi, judex pronuntiat tamquam ex recusato:&hoc est quod ait, quasi volente eo, volente nempe, & approbante initio jurisjurandi conditionem, quam tamen postea rec at; ut perinde sit ac si susceperit, N probaverit,&deinde recusaverit: quo casu Seganter ait sententiam dici quasi ex recusato, ad di serentiam 1 uperioris casus, quo sententia dicitur ex recusato , hoc casu quali qx re-ςussero, quia quod numquam fuit susceptum fingimux susceptum fui isse, α postea recusatum. Haec enim est limplex fictio quae hoc loco proponitur, eum cui delatum est voluisse quod noluit, & quod voluisse fingitur, deinde recusasse. Nec debemus admittere fictiones glossae, quia sunt in casibus diversis. hic casus in de recusato ab eo cui delatum est, quem sine ullo circuitu simpliciter fingimus

526쪽

434 INSTIT. D. IVS TIN. LIB. IV.

volui se, & deinde recusasse : glossa non simpliciter voluisse, sed etiam deserenti reis tulisse, & postea relatum remisise, ut in I. remittis , s de jurejur. qui casus ab hoc nostro alienus est; & si verum amamus, remissiam vix potest dici quali recusatum. Placere quoque non potest secundus casus, qui ab eadem glossa proponitur, relatum jusjurandum fuisse recusatum ab eo, qui prior detulit; cum hic noster casus sit de recusato ab eo cui delatum est. Et tamen hoc nomine laudanda est glossa, quia recte observat haec verba, Quo volente ra, accipienda esse de parte juramentum recusante, non de judice: color enim, sive praetextus quem Iumnianus fingit, sumitur ex parte ejus qui recusat, qui jurare detrectat; non ex parte judicis, cujus voluntas est plusquam manifesta, voluisse eum omnino jusjurandum elle praestandum. Nil ergo causae video, cur cum viro magno in hac lege legendum sit, quasi nolente eo, contra fidem omnium exemplarium; & haec verba, si diis placet, ad judicem reseramus, quasi invito judice jusjurandum sit recusatum: cui enim bono fingimus noluisse judicem, quem revera, sine ulla fictione nominatim voluisse Iustin. ait; an quasi nolentem dicere possumus eum, quem dixit omnimodo censere praestandum esse jusjurandum. Pos Tu LANTE ADvgRsARIO IVRAva RIlJ Ctim jusjurandum& pactum sola aequitate naturali nitantur, I. s. Stichum, s. naturalis,sf. de solution.

siciu ex pacto non datur actio , ita nec ex jurejurando, nisi cum lege confirmatur: ut clim libertus juravit se donum, munus, operas daturum patrono, quo casu lege Papia confirmatur, I. 7. in principis, Urg. jurare , Urseq.f. de operi liberrorum. In ceteris tamen casibus Praetor ex sua jurisdictione actionem pollicetur, colore quaesito a jure civili, & fictione adhibitat illud enim quod juratum est perinde habetur, ac si probatum fuisset, I. s. S. dato,Τ de jurejur. dc consequenter fingit praecessisse contractum, aut rem jurantis esse; ut scilicet ad exemplum juris civilis possit accomm dare actionem competentem , l. 13. si duo, 6. si quis juraverit, ct g. Marcellus , f. eod.

vel utilem ad judicati similitudinem, cum in judicio delatum est jusjurandum, sivea parte, sive a judice, l. 8. actori , C. de reb. creditis, jurejur. vel utilem ad similitudinem civilis actionis, secundiim naturam negotii super quo juratum est, cum CX-tra judicium a parte parti delatum est jusjurandum, l. H.sed si, g. si eum , d. l. 11 f. squis juraverit, δέ l. 29. quod si . de jnresuri ut recte docet D. Cujac. in Paratit. Cod.

de rebus credit. UT Jurejuri

go X II. Poenales quoque actiones η bene multas ex sua jurisdictione

introduXit, Veluti adversus eum, qui quid cx albo ejus corrupisset ': Min eum qui patronum vel parentem in jus vocasset, quum id non impetrasset. item adversus cum, qui vi exe incriteum, qui in jus Vocaretur, cujusve dolo alius exemeriti Q, ω alias innumerabile S.

' POENALEs Quo a v. E Ac T I o NE s J Multas quoque in personam ped nates actiones Praetor ex sua jurisdictione introduxi quae passim in factum dicun- ur; quia dantur ex facto, & peccato ejus qui aliquid admisit, quod dignum animadversione Praetor judicat: ut si quis album perpetuae jurisdictionis causa propositum ςorruperit, L . si quis, L. de juri ict. quo casu contempta Praetoris majestas vindicatur poena quingentorum aureorum. Et injuria quoque Magistratui p. puli Romani inflicta, cum vi exemptus est qui in ius vocabatur ; actione propolix quanti ea res est, per ita actori aestimatione, per alium ,s ne quis eum qηi injus voca. vi exim.

527쪽

' Qv r ne in Ex ALBO Eius C o R R V P I S S E T J Proposuit quoque Praetor actiones multas in personam p ales, quae dantur ex facto, & ex peccato ejus qui aliquid admisit, quod dignum animadversione Praetor judicat. Vt si quis album jurisdictionis perpetuae causa corruperit, I. T. F. de jurisdict. omnium jud. Paulus lib. I. Sent. tit. I3. Is qui album raseris,sustulerit, corruperit, mutaverit, quidve aliud propositum edicendi causa , &c. ubi serva quod ait, quidve aliud, hoc enim est quod Vlp. ait in d. l. 7. in charta, vel in alia materia. Quae tamen verba esse ex antiquo glossemate Cujac. censet, lib. 2I. Obs cap. a . sed utroque loco separatur edictum in albo propositum, ab edicto proposito in alia materia, in charta, puta, vel membranis : album enim propriὶ fuit, quod ex Hesychio Cujac. docet d. loco, tabula e ligno albata ; in qua existimo nigris literis edicta fuisse descripta, non ut Theoph. nugatur, albis , vetus fragmentum legis judiciariae, in tabula, in albo atramento se riptis rtituli vero minio, & rubrica insignes erant, & ideo pallim albo junguntur rubricae Quintilianus, ad album & rubricas. Plectitur autem albi corruptor poena quingentorum aureorum, non ut male Accursi glossa, quinquaginta, ut constat ex d. l. 7.

sed constitutionibus ad hunc quoque casum poena legis Corneliae indueta suit, i. pen. f. ad i. Cornei. de sat . S cum quoque extra ordinem puniri idem Paulus do

cet d. tit. I .

torum edicta hoc loco designari putat: edictum ne quis eum qui in jus vocatus est vi eximat, & edictum de eo per quem factum erit quominus quis in judicio sistat: Iis 1 cilicet verbis, C Uve dolo alius exemerit, quod ita refellere postum. Duae sunt clausulae edicti, ne quis eum qui in jus vocatus est, &c. prima tenetur is qui ipse eripuit : secunda qui per alium, sive praesens, sive absens fuit, i. q. f. Praetor ait , cst l. s.f. eod. iit. & vindicatur hac actione violata Praetoris majestas, ad quam vocabatur qui vi exemptus est. Edicto vero de eo per quem factum est, & c. plectitur dolus et his , per quem factum est quominus quis in judicio sisteret, id est apud iudicem a Praetore datum : quo casu tenetur actione in id quod interest, in id quod in veritate est, id est revera abest , t. s. q. f. de eo per quem factum est quominus. Superiori vero casu non tenetur in Id quod in veritate est, sed quanti ea res est, permissa actori aestimatione: hoc enim additum est, ut appareat etiam si calumniator quis se, tamen limc poenam eum persequi, l. s.L ne quis eum qui . Est ergo ex hoc edicto actio mere poenalis: ex edicto de eo per quem factum est, &c. quae competit actio pro poenali habetur. Ratio differ entiae plusquam manifesta : Primo casu vindicatur iniuria inflicta Magistratui populi Romani, id est Praetori: secundo casu vindicatur injuria inflicta homini privato, id est iudici a Praetore dato.

g XIII. Praejudiciales actiones' in rem esse videnturi , quales sunt per quas quaeritur an aliquis libcr, an libertus sit , vel de partu agnoscendo. Ex quibus fere una illa legitimam H causam habet, per quam quaeritur an aliquis liber sit. ceterae ex ipsius Praetoris jurisdicctione substantiam capiunt. PRAEIUDICIALEs A CTI O N E s J Hoc nomen has actiones sortitas constat, quia morantur & impediunt futurum judicium de alimentis, de criminibus, de bonis vel hereditate , is recte Iohannes dixerit, omnes alias actiones uaterim

. silere debere donec a Praetore redditum praejudicium definiatur, exl.vus ingenuus esse dicetur, quemadmodum prius de possestione ex interdicto agitur, re deinceps

528쪽

416 INSTIT. D. IVS TIN. LIB. IV.

de proprietate rei vindicatione. Proponuntur autem hoc loco actiones praejudicia oles tres. Prima quaeritur an quis liber vel servus sit. Secunda an ingenuus vel libertus, ut apud Plautum in Milite s serim. Quid ea ingenua, an festuca facta , senua an libera est. Tertia est de agnoscendis liberis editis post divortium, vel post mortem patris, vel

ctiam constante matrimonio, ut agniti alantur. Sunt ergo quaestiones status, quae

propriὸ Praetoriae cognitionis sunt, de nominatim majores iudices desiderare dicuntur, l. non distinguemus, g. de liberali, is de receri. CV qui arbitr. recepi. Observandum tamen est, aliquando iis praejudiciis a Praetore recuperatores, dc judices addictos fuisse, Suetonius in Vespasiano, cap. 3. Flavia Domitilla ingenua, de civis Romana recuperatorio judicio pronuntiata est, dc in Domitiana, cap. 3. Recuperatores, ne se perfusoriis assertionibus accommodarem, identidem monuit. sic enim legendum esse recte vir doctus observavit, non persuasoriis. Pertusocias assertiones meo quidem iudicio vocat, cum a domino proposito fictilio assertore, causa liberalis agitur pei fuso ciEIdc per collusioneni patitur dominus servum liberum iudicari: qua de fraude, dc nimia indulgentia dominorum, factum fuisse senatusconsultum ejusdem Domitiani temporibus, nominatim ait LI. ff. de collus detegendar, ad quod pertinet ille Suetonii locus, non ad ter repetitas assertiones, de quibuς in I. i. C. de sertionib. tot en . hae enim jure antiquo in gratiam liberalis causae permissae fuerunt, ut bis, dc terram magna quaestio serio, non perfusori E in judicium revocaretur. Non sunt ergo perfusoriae ascrtiones, ut D. Cujac. voluit ad i. Is .st . de excusat. dc ad sib. Sem. Pauli tis. i. ubi quoque male utitur, 3c in Panaetit. Cod. tit. de assert. tollend. notissimo Martialis de assertore loco: Hoc si terque quatere e clamitaris,

Impones plagiario pudorem. Non debemus enim confundere repetitum hunc in liberalibus causis clamorem, unde de pro es amationi in libertatem nomen, cum tribus assertionibus jure judicioque Post latam bis sententiam repetitis; quia in singulis assertionibus privilegio liberalis causae permissis, terque quaterque de more ad libertatem proclamabant. Et quis non videt aliud esse in quocumque judicio liberali bis terque uno tenore, dcvna saliva proclamare; aliud vero etiam finito liberali judicio separatim admitteressecundam, dc tertiam assertionem : ut vere judica ron habeatur liberalis quaestio, nisi tertia sententia confirmata sit. Sed ad rem. Non selum iis Suetonii locis recuperatores datos suisse in causa status probatur, sed etiam auctoritate Iurisconsultorum: de judice enim, vel recuperatore in causa liberali a Praetore dato inteli genda est l. . g. 1. in me, f. de Petit. hereditat. cum ait jubere Praetorem judicem liseratis causae suis partibus fungi. Nec aliter intelligi potest quod dicitur in L cognitio, g. yen. F. de liberali causa, plures dominos servum vindicantes ad eumdem judicens ellemittendos; dc in L duobus so .sseod. est. Si uno judicio liber, altero servus judicatus est , commodi mum est eousque eos judices doneccemsemiant: cogi, nempe a Praetore, vel a Magistratu judices ex consilio datos ; quod in urbe constaSat Senatoribus quinque, de Equitibus totidem ; in provinciis viginti civibus Rom. ut Vlp. docet, lib. reg. tit. I. dc Theoph. lib. I. tit. q:us. ex causis: quod Sc Cujacium in libris ad Iulianum , in d. l. 3o. duobus , latius docuisse reperio. Et ex his deprehendere liceat, praejudicialibus actioni is, sicut de ceteris, addictos fuisse, non, ut opinor, quos bet; sed selectos, de consilii publici causa in urbe, vel provinciis Edecumatos.

529쪽

CAP. VI. De actionibus. 437

observandum ergo est potuisse Praetorem cognoscere de hoc praejudicio, L eo ἰ-tis,ff. de liberali causa , sed lite apud Praetorem ordinata, dedisse aliquando judices, ut Capitolinus D. Marcum ait, senatum multis cognitionibus, & maximἡ ad se ertinentibus judicem dedille. Hoc tamen postea Diocletiani constitutio prohi-uit, i. h. C. de pedan. iudicib. forte quia aetate Diocletiani recuperatores ex consilio edecumati non dabantur, admissis & datis passim omnibus , quasi repentὸ apprehensis; Plinius opst penu, lib. 3. Nam ut in recuperatoriis judiciis , sic nos in his comitiis, quasi repenti avrehensi, sineret judices fuimus.' PRAEIvDic IALEs Acrio NEs J Achiones in quibus agitur de statu praejudiciales dicuntur; sed cum causa status majores judices requirat, l. 324. de tiberali, F de recipi. Mi arbor. & apud Magistratus agitetur, non apud pedaneos judices , videbatur dicendum actiones dici non posse, i ed cognitiones, cum non habeant juris ordinarii executionem. Sed dicendum generaliter sumpto actionis nomine praejudicia quoque contineri, l. 37. actionis, s de oblig. ct action. licEt enim non passim per judices pedaneos expedirentur, aliquando tamen in his quoque a Praetore recuperatores, id est selectos judices datos titisse, plurimis juris locis licet confirmare I nam Vlpianus in I. 7. si quis, S. I. versic. planὶ,f. de perit. heredit. docet Praetorem iubere judicem libertatis partibus suis fungi: ex quibus verbis constat, etiam in causa libertatis iudices datos fuisse. Nec aliter potest intelligi, quod traditur in I. 8 cognitio, fi . pen. F. de liberali causa, plures dominos servum vindicantes, ad eumdem judicem elle mittendos, & in I. 3o. duobus, f. eod. si uno judicio liber, altero servus fuerit quis judicatus, comio Gissimum esse eousque judices cogi, donec consenserint; cogi nimirum a Praetore, vel Magistratu, judices selectos, de econsilio datos. Eae autem actiones praejudiciales dicuntur, duplici de causa: & quia aliis causis, si quae intervenerint, judicium per consequentias afferunt: & quod ante, & priori loco disceptantur, Sc judicantur. Verbi gratia, si quaestio sit de operis,&Obsequiis liberti, aut alio jure patronatus; is autem a quo haec Iura petuntur se libertum neget, & ingenuum asserat; prius liaec quaestio agitanda de terminanda est, an libertus sit vel ingenuus: nam si fuerit pronuntiatum illum libertum non esse, sequitur etiam praejudicatum videri, illum obsequium, aut operas non debere, Lusi. f. si ingenuus esse dicet. Ex his autem quaeltionibus illa dicitur causam legitimam habere, in qua de libertate agitur; quia ex lege x II. tab. pendet, qua cautum erat dari vindicias secundum libertatem,l. x M. cum placuissetis de Orig. jur. In rem autem Osic videntur; quia innexam & implicitam habent proprietatis quaestionem, licet de proprietate, & dominio principaliter non agatur, sed de statu controversa sit. Τμ IN REM Essavi DEN TvRJ Id est quali proprietatis causam continere, I recte Cnac. in posteriori not. eademque ratione interdicta de liberis, & libertis exhibendis, esse dicimus quasi de proprietate. Nec obstat quod ex Placentino allas idem vir magnus scripsit, de proprietate & dominio servi praejudiciali actione tractari, S ita pronuntiari servum illius esse videri, l. divi, g. recte,ss de liberali causa rnam sive quis ex servitute in libertatem se vindicet, vel ex libertate in servitutem petatur , plusquam manifestum est non propriε, & principaliter agi de dominio, quod propria actione, id est rei vindicatione petendum est: sed de statu hominis, qui cuin causam proprietatis implicitam quodammodo habeat, de proprietate agi videtur, quod tandem D. Cujac. agnovit. Et quod ex eodem Placentino aliquando admisit, improbasse tandem videtur ; dixisse Iustinianum hoc loco, feret, quoniam si quis in libertatem ex servitute se vindicet, non nisi in modum contra-

530쪽

438 INsTIT. D. IVS TIN. LIB. IV.

dictioni dominii quaestio inducitur; de in jure civili contraria vindicatio non datur,

nisi infervitutibus: ut praejudicium vere civile sit, cum quis ex libertate in servitutem petitur: civile vero proprie non sit, cum in modum conti adictionis, conti a juscivile inducitur contraria vindicatio, id est si quis ex servitute in libertatem se vindicet. Hanc enim rationem ineptam esse idem vir praestantiissimus docuit supra in F. que: quia certissimum est in rebus corporalibus admissam fuisse contrariam vinis dicationem , qua pollelibr rem suam esse dicit, & contra vindicat, ut supra latius

docui.

'i FERE v NA iLLA LEGITIMAM J Recte idem Cujac. legitimam causam .habere, quia ex x M. tab. descendit, unde caput illud, Vindicias dari secundum libertatem , l. a. f. initium , f. de Orig. jur. Ait autem fere, quia laaec praejudicialis actio. quamvis incunabula repetat 1 lege x II. tab. habet tamen quaedam nominatura ipso lyraetoris edicto praescripta: ut quod dicitur in I. M. C. de liberali causa, esse ex edicto perpetuo, eum qui dolo malo in libertate fuerit, perinde haberi atque si in servitute fui siet. Adde, secundum formam edicto perpetuo praescriptam, hanc liberalem causam esse ordinandam, I. 4. C. ne de statu defuncti post quinquenn. quaeratur.

g. XIV. S ic itaque discretis actionibus, certum est non posse acto rem suam rem ita ab aliquo petere: Si paret cum dare oportere 3. Nec enim quod actoris est, id ei dari oportet: quia scilicet dari cuiquam id intellegitur, quod ita datur, Ut csus fiat. Nec res, quae jam actoris est, magis cjus fieri potest. Plane odio furum i , quo magis pluribus actionibus teneantur, effectum est, ut extra poenam dupli aut quadrupli, rei recipiendae nomine fures etiam hac actione teneantur , Si parci eos dare oportere : quamvis sit adversus cos etiam haec in rem actio , per quam rcm suam quis esse petit.

33 SI PARET EUM DARE OPORT E R E J Et ideo ex causa depositi, vel commodari , quia semper intendo ut res mea mihi reddatur, non ita recte ago, si paret dare; sed addere debeo, si paret dare facere : faciendi enim verbo reddendi causa continetur, L faciendi, Is ae verb. sign. Eadem ratione l. 8. S. vlt. de liberi legat. ait, depositario, vel commodatario recte legari liberationem, quamvis res deposita, vel commodata mea sit; quia videtur desita, quae reddenda est, & petitur actione in personam, in qua faciendi verbum continet causam reddendi: ita enim sermula proposita, dare facere, sufficit unum probare, I.fepe, f. de verb. 'n. PLANI ODIO v v RVM J Et eorum qui pro furibus habentur,l. 4. g. per .ervis. Τ. de reb. credit. I. se quis in istus, 3. i.f. depositio iis enim locis condictio dicitur, quae praecise ita concipitur, dare oportere.' 1, PLANE ODio p v Ru M J Vel eorum qui pro furibus habentur, ut sunt inficiatores, i 4. Dpen. F. de reb. credit. l. is. si quis, Dult. f. depositi. Raptores, aut

qui res amovent divortii causa, l. 6. g. vlt. Est l. 2s.f. de act. rerum amotar. Haec autem

actio dicitur comparata in odium furum, ut senatusconsultum Macedonianum in odium foeneratorum, t. o. qui exceptionem, L. de condict. indebit. Et praescriptiones

dicti utur odiosae, non quod tales per se sint; sed quia sunt inductae in odium negligentiae contra desides , dc juris sui contemptores, i. vlt. Cod. de annal. excepe. contr. Italici tollenda.

g. A V. Appel Iamus autem g in rem quidem actiones Vindicationes: Diqitigod by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION