장음표시 사용
531쪽
C A p. VI. Se acZionibus. 43 9
in personam ver b actiones, quibus dare facere oportere 37 intenditur,
condictiones: condicere enim cst denuntiare prisca lingua. nunc vero abusive dicimus, condictioncm actionem in personam esse, qua actor intendit dari sibi oportere, nulla enim hoc temporc co nomine denuntia
AppELLAM vs AvTEM J Sicut genus actionum in rem est vindicatio, ita Sc omnium actionum in personam senus est condictio, L 1 . a mon m , is de obtig. S I. in omnibus enim praecedebat lolemnis denuntiatio, aqua omnes illae actiones nomen acceperunt; condicere enim prisca lingua est denuntiare. Sed quaeri merit, potest, an denuntiatio fuerit usurpata in actionibus in rem, & tamen condictiones non fuerint appellatae; quia proprium & principale nomen vindicationis habuerunt. Et verius est asserere, cum vindicatio tantum rem afficiat, & non personam) actorem jus non habuisse denuntiandi & comminandi; nam denuntiario
comminantis est, ut docet Donatus in Terentium Adelph. actu a. sic. I. non potuis
se, inquam, denuntiare ei quem nullo jure obstrictum faberet. Denique cum favorabilior sit rei suae petitio, quim debiti persequutio, l. 11 f. de reg. jur. absurdum, imb iniquum vitum fuisset, per hujusinodi ambages & circuitus denuntiationum actionem in rem deferri, & judicium trotelari; cum reus non ita egeat mora& dilatione ad instruendam causam, &se, cum rei vindicatione pulsatur, sicut cum personali actione convenitur. Atque ita in vindicationibus denuntiationes non fuis-1e usurpatas certum est.
Sed dicet quis parum sibi constare videtur Iustinianus, qui in principio S. actiones Omnes, quibus dare, aut facere oportere intenditur, condictiones appellari ait: in fine tamen hanc appellationem restringit ad eas tantum, quae intendunt dare: nisi cum quibusdam velimus admittere, illum praecisa loquutione designare quod initio dixerat, dare, aut facere ; ut plerumque Iurisconsu)ti annua die dicunt, pro annua, bima, trima die, quod nullo modo est admittentam. Sed dicendum, Iustinianum referre se ad id quod hodie obtinet dc observatur; ut illae tantlim actiones in personam in veteri condictionis nomine remaneant, etiam sublatis denuntiationibus, quae dare, id est dominium transferre, intendunt. Et eo sensu vera est regula quae vulgo jactatur, neminem posse rem suam condicere nisi furi, g sic itaqua discretis, supra: quae falsa esset, si condictionis nomen omnem actionem in personam contineret. Et haec est sine dubio mens Iustiniani, quam indicat Theophilus, cum in principio nostri f. actionis personalis intentionem non exprimit; quasi nil referat qua ratione concipiatur, dare, facere, aut aliis quibusdam modis tic Meneraliter condictionis nomen ibi sumatur pro omni actione in personam. In fine autem exprimit, ut secundum id quod hodie obtinet, ostendat condictionis nomen ad eas tantum actiones in personam pertinere, quae dare, id est dominium transferre, in
DARE FACERE O p o RT E R E J observa quod ait, dare facere, non dare simpliciter, ut in s. praecedenti r hac enim formula , dare facere, agi potest omni actione in personam, quae competit ex obligatione, qua quis ad dandum, vel faciendum Obligatus est, I. ah ff. de oblig. staf . quamvis specialiter condictio dari dicatur adversus eum qui dare tenetur, id est dominium transferre, cum rei debita debitor dominus est, l. 1. F. de liberat. legata. Sed generaliter omnis actio in per 'natu condictio dicitur, ex veteri illa denuntiatione, quae in omnibus actionibus per-
532쪽
4 o INSTIT. D. IV ST IN. LIB. IV.
nati biis necessaria erat: imo dc interdictis, ut docet l. penuit. Od. Theod. de deis nuntiatione or editione rescripti, quia quamvis in rem scripta sint, vi tamen iis a perinsonalia sunt, i. i. g. pen .F. de interdict. Et valde notandum est, actionem personalem praescriptis verbis, quae datur ex eontractu in nominato & incerto, vocari condictionem in l. duo in solidam, g. vis. F. de precario, & in I. i. C. de jure dat. generali personalis actionis nomine :& contra condictionem indebiti actionem simpliciter, in I. s. f. rem rat. haberi, & in l. s. f. I. F. de censib.
g. XVI. Sequens illa divisio ' est, quod quaedam actiones rei per quendae gratia comparatae sunt, quaedam poenae persequendae, quaedam
mixtae sunt.' i' SEQUENs ILLA Divisio J Hic proponitur secunda actionum divisio. non tertia, ut voluit glossa: nam actiones omnes, vel persequuntur id quod nobis -best ex patrimonio, ut loquitur L 3 f. de oblig. er aft. & rei persequutoriae dicun
tur λ quales sunt omnes in rem , & in personam quae ex contracta descendunt, ex
cepta depositi actione in quatitor casibus : vel meram poenam, ut sunt quaedam ex illis, quae ex maleficiis proditae sunt; ut furti, sive manifesti, sive nec manifesti agatur , & ideo poenales dicuntur: vel rem & poenam simul,& mixtae appellantur: qualis est actio vi bonorum raptorum, & legis Aquiliae, de quibus supra diximus.
g. X VII. Rci persequendae causa comparatae sunt omnes in rem actiones. Earum vero actionum quae in personam sunt, eae quidem quae CX contractu nascuntur , fere omnes rei persequendae causa ' comparatae Videntur : veluti quibus mutuam pecuniam, vel in stipulatum deductam Petit actor : itemque commodati, depositi, mandati, pro socio, ex em-PLO, Vendito, locato, conducto. Plane si depositi agatur eo nomine,
quod tumultus, incendii , ruinae, naufragii causa depositum sit, in duplum actionem Praetor di t: si modo cum ipso apud quem depositum sit, aut cum herede ejus ex dolo ipsius agetur, quo casu mixta est actio.
FERE OMNEs REI PE RsEQVE NDAE CAVSAJ Ait fere, quia, ut sub jicit in versic. plane, actio depositi est in duplum, si agatur eo nomine quo tumul- s, incendii, ruinae, naufragii causa depositum est, in Flla omnium trepidatione, inqua, ut loquitur l. Pedius, st. de incendio, ruina. Et totidem verbis Quintilianus declamst. λIs, Rem disseilem exprest , Mei experimentum in illa omnium trepidatione, in ' μ ρηρ sua qui ue salute sellicitus, nihil de proximo cogitabat.
g. X UMI. Ex maleficiis vero proditae actiones, aliae tantum poenae persequendae causa comparatae sunt : aliae tam poenae quam rei persequendae , dc ob id mixtae sunt. Poenam tantum periequitur quis actione furti. si enim manifesti agatur quadrupli, sive nec manifesti dupli, de sola poena agitur . nam ipsam rem propria actione persequitur quis, id est, suam esse petens: sive fur ipse cam rem possideat, sive alius quilibet. Eo
amplius adversus furem etiam condictio est rei. g. XIX. Vi autem bonorum raptorum actio mixta est, quia in qu druplum VCi pcrscquutio continetur: poena autem tripli est. Sed & legis
Aquiliae actio de damno injuriae mixta est, non solum si adversus infician
533쪽
C A p. VI. De actionibus. Item in duplum agatur, sed interdum & si in simplum quisque agit: ve
luti si quis hominem claudum aut luscum occiderit, qui in eo anno integer & magni pretii fuerit secunddm jam traditam divisionem. Item mixta est actio contra cos, qui relicta sacrosanctis Ecclesiis, vel aliis vetanerabilibus locis legati vel fideicommissi nomine, dare distulerint usque adeo, ut etiam in iudicium vocarentur '. tunc enim &ipsam rem, vel pecuniam quae rclicta est, dare compelluntur, & aliud tantism pro poena:& ideo in duplum ejus fit condemnatio.
UT ETIAM IN IVDI cIVM VOCARENTvR J V est si jusse magistratus conventi sunt verse. Dd illa, f. χώ. infra, hoc sit. sola enim conventione, quae fit auctoritate Magistratus libello subscribentis, tenentur hac actione in duplum : ut in herede cessante annum integrum in exequenda voluntate defuncti, Novella r. ait annum numerari a conventione, & vocatione in jus; vel, ut loquitur, admonitione, id est conventione facta ex sententia judicis , qui e commonitoria dicitur in l. omnes, Cod. de of dc in I. cum clericis, ε. memorati, Ac f. statuimus, C. eod. h. Clerici, inquit, auctoritate sententiarum commoniti.
g. X X. Quaedam actiones mixtam ' causam obtinere videntur, tam in rem quam in personam : qualis cst familiae erciscundae actio, quae competit coheredibus de dividenda hereditate. Item Communi dividundo, quae inter eos redditur inter quos aliquid commune est ut id dividatur. Item finium regundorum, quae inter eos agitur, qui confines agros habent. In quibus tribus judiciis permittitur judici rem alicui ex litigatoribus ex bono&aequo adjudicare:&si Unius pars praegravari videbitur, eum invicem certa pecunia alteri condemnare.
QvAEDAM AC Tio NEs MIxTAM J Praeter actiones mixtas, quae rei&poenae simul persequendae causa proditae sunt, aliae quoque mixtae dicuntur ; sed alia de causa, quia scilicet in rem, & in personam simul sunt, id est & rem simul , Se personam afficiunt. Quales sunt tres hic enumeratae, quae ex duobus constant , id est rebus, atque praestationibus : quae sunt personales actiones, ι. 22. idem Labeo, g. familia, Τ. fam. recisi. Illis enim vel vindicamus rem nostram, ut in actione finium regundorum: vel pro parte nostram, ut in familiae erciscundae,& communi dividundo judicio: vel petimus id quod nobis debetur , ut cum impensas fecimus in res hereditarias, aut communes, & eas pro parte a coherede, aut socio repetimus, Lx s. heredes, β. si unus, sffam. ercisc. dc l. 6. si quis, g. sive autem, Is communi dimid. Aut socius, vel coheres solus ex re communi, vel hereditate seuctus percepit, & pro parte nostra illos repetimus; nobis enim obligatus est dare, reddere, aut praestarer propter quas Praestationes dicuntur actiones in personam , non propter adjudica tiones , S condemnationes, ut quibusdam male placuit; cum illae non vi actionis,
sed officio judicis, ρ. sifamilia , & g. si siniam, infra, de incio judicis, & magis rebus, quam personis fiant, t. . S. si alter, & 3. non setum, st. D. reg. vide Cujac. lib. H.
g. XXI. Omnes autem actiones, vel in simplum conceptae sunt, vel in duplum, vel in triplum, vel in quadruplum. Vlterius autem nulla actio extenditur.
534쪽
442 INSTIΤ. D. IvST IN. LIB. IV.
g. XXII. In simplum agitur: veluti ex stipulatione, ex mutui datione , ex empto, vendito, locato, conducto, mandato, dc denique ex aliis compluribus causis.
g. XXIII. In duplum agimus: veluti furti nec mani festi, damni in
juriae ex lege Aquilia, depositi ex quibusdam casibus. Item servi corrupti, quae competit meum, cujus hortatu consiliove servus alienus fugerit, aut contumax adversus dominum factus est, aut luxuriose vivere coeperit, aut denique quolibet .modo deterior factus sit. In qua actione, etiam earum rerum quas fugiendo servus abstulit 'φ, aestimatio deducitur. Item ex legato, quod venerabilibus locis relictum est, secundum ea quae supra diximus.
QVAS FUGIENDo sERVvs AB s TV L 1T J Vix umquam sugit servus,
quin secum aliquid auferat, L est. F. de fugitivis . l. qui servo ι6. ἐ. vlt .f. de furtii, t.
I 2. C. ad I. Fabiam de plagiar. Horatius: Formidare malos fures, incendia, servos, Ne te comitent fugientes.
g. XXIV. Tripli vero ' in, quum quidam majorem verae aestimationis quantitatem in libello conventionis inseruit, &cx hac causa viatores, id
est, exequutores litium, ampliorem summam sportularum nomine exegerint. tunc enim id quod propter corum causam damnum passis fuerit reus, in triplum ab actore consequetur: ut in hoc triplo. &simplum, in quo damnum passias est connumeretur. Quod nostra constitutio In
duxit, quae in nostro Codice fulget A: ex qua dubio procul est ex lego
condictitiam emanare.' 't TRIPLI v ER OJ Ex lege x xx. tab. in jus vocatio fiebat privato actoris arbitrio, qui sequi reculantem, nec fidei ubentem judicio sisti, manu ducere postquam fuisset antestatus,& rapere in jus poterat, ut pluribus docet C ac. tis. 1 O. Obs cap. io. Sed deinde in jus vocatio fieri coepit Magistratus auctoritate, ut docet Iuttinianus in s. sed furti, infra, hac iit. idque vel nudo Magistratus mandato, vel scriptura& libello, vel interpellatione actoris apud Magi liratum deposita, t. q. n.πU'oret, Cod. de factib. or sit. expens idque per viatores, qui litium executores YO- cantur, quorum munus sese reos convenire,& exhibete,&sistere apud iudices, MCausas mitrii chas offerre. Quo nomine pro modo debitae quantitatis libello expressae, certa sumina illis praestabatur: quam re nullum erat periculum, quamdiu merus amittendae causae imminebat ei, qui in libello conventionis, S: intentione sua plus quam ei deberetur complexus esset, F. si quis agens, infra, hoc tis. Sed sublato illo periculo constitutione Zenonis, ε. sed hac quidem, infra, hoc tis. ut reos onera rent actores , majorem summam in libello conventionis inserere non dubitabant: quod coercendae hujus audaciae, & injuriae causa movit Iustinianum , ut constitu-xione tua tripli actionem introduceret advertus actores, qui maiorem Veraxstima-xi Ce quantitatem in libello conventionis exprimerent, ut viatores sportulae, ideli alatii nomitie, amplius quam illis deberetur exigerent: quod salarium sportulae t. omine Venit, de cujus varia acceptione vide Culac. in Pararit. GI. - porrui. Et ita constitutio Iuctuitatu introduxit tripli alaione ui ad verius acto em i&advcse
535쪽
sus ipsum viatorem, qui contra illius constitutionis normam a reis quidquam exi geret , quadrupli , Ut est in s. quadrupli, infra, hoe tit. QIAE IN Nos TRO CODICE FULGET J De hac colastitutione vide Cu jac. lib. i 2. Obs cap. 21. dc observa viatorum sportulas exactas missic a i eis, imo & abactoribus, D. Augustin. epist. s . Sunt alia persona inferioris loci, que ab utraque parte non insolenter accipiunt, sicut ossiciales: ct a quo remοVetur, ct cui admovetur licium, ab iis Macta per immoderatam improbitatem reperi solent, data per tolerabilem consi etiι-
g. XX V. Quadrupli, veluti furti manifesti , item de eo quod metus
causa factum sit, deque ea pecunia quae in hoc data sit, ut is cui datur calumniae causa negotium alicui faceret, Vel non faceret. Item ex lege con dicticia ex nostra constitutione oritur, in quadruplum condemnationem imponens iis exequutoribus litium, qui contra constitutionis normam areis quidquam exegerint.
g. XXVI. Sed furti quidem nec manifesti actio,& scrvi corrupti, a ceteris de quibus simul loquuti sumus eo d:fferunt, quod hae actiones omnimodo dupli sunt: at illae, id est, damni injuria: cx lege Aquilia,& interdum depositi, inficiatione duplicantur: in confitentem autem in simia plum dantur. Sed illa quae de iis Oompetit, quae relicta venerabilibus locis sunt: non solum inficiatione duplicatur, sed etiam si distulerit relicti
solutionem usquequo juta magistratuum nostrorum conveniantur. In consilientem vero antequam jussu magistratuum conveniatur , solventem, simplum redditur. g. XXVII. Item actio de eo ε quod metus Causa factum sit, a Ceteris de quibus simul loquuti sumus, eo differt: quod ejus natura tacite continetur, ut qui ou dicis jussu ipsam rem actori restituat absolvatur. quod in ceteris casibus non ita est : scd omnimodo quisque in quadruplum condemnatur, quod est & in furti manifesti actione.
ITEM Acrio DE EO J Haec actio differt a ceteris, de quibus Iustin. supra in s. quadrupli loquutus est, quoniam est arbitraria : & ideo ejus natura tacite continetur, ut si reus se subjiciat arbitrio judicis, absolvatur. Quod non est ita intelligenduin, ut omnino simpliciter absolvatur, cum semper debeat satisfacere actori, secundum id quod aequum religioni iudicantis videbitur : sed ut absolvatur ab intentione actionis quae est in quadruplum, atque ita gravior quam aestimatio .esit a audice ex bono & οῦ equo, cum reus se subjiciat arbitrio iudicis. Quod non sine
ratione receptum est, sed quoniam, cum haec actio per se habeat graviorem condemnationem, eveniret plerumque nimis asperam&injustam esse sententiam, nisi prius sudex concederet reo facultatem satisfaciendi ex aequo &bono: ut cum quis actione quod metus causa ex facto alieno convenitur,l I . f. in hac actione .sf. quod metus causa. Atque ita intelligendum videtur, quod dicitur in f praeterea, insta, reum nisi arbitrio judicis satisfaciat condemnati debere ; scilicet secundum intentionem apsam actionis praecise : nain & utique condemnatur, cum satisfacit actoli jussu Se arbitrio judicis: sed tunc condemnatur e1 aequo de bono, non secundum actionis intentionem in quadruplum.
536쪽
444 INSTITVΤ. D. IVS TIN. LIB. IV.
g. XXVIII. Actionum autem Q quaedam bonae fidei sunt, quaedam
stricti juris. Bonae fidei sunt hae: ex empto, Vendito, locato , conducto, negotiorum gestorum, mandati, depositi, pro icio, tutelae, commodati , pigneralitia, familia: erciscundae, communi dividundo =7, praescriptis verbis, quae de aestimato proponitur,& ea quae ex permutatione competit, de hereditatis petitio. Quamvis enim usque adhuc incertum erat, siue inter bonae fidei judicia connumeranda sit hereditatis petitio, sive non: nostra tamen constitutio aperte eam esse bonae fidei disposuit.
Αε Acrio NuM A vT EM J Sunt quidam contractus, qui, ut Paulus loquitur lib. 1. Sent. tit. 17. ex bona fide descendunt, quibus bona fides inest, L hoe jure i 11. sit. Is daret. juris , id est maximE desideratur,& exuberare debet, l. s. C. de rescind. vendis. l. c. proscio : quia si ex dolo, quo nihil magis est contrarium bonae fidei, oriuntur & originem capiunt, consistere non pollunt , & ipso jure nulli sunt, l. 3. g. vit. f. pro socio, d. t. s. Cod. de rescindenda vendit. Et quia admittunt praestationes, non solum quae lingua nuncupatae sunt, ex lege contractui dicta; sed quas bona fides de summa aequitas desiderat.
Alii vel b contractus sunt, qui stricti juris dicuntur, in quibus bonae fidei licEt quaedam habenda ratio sit, i. bonam fidem, C. de Oblig. ct assit. quam generalitet de
omni contractu accipiendam constat, non ideo tamen ita bona fides inesse cense tur, ut si sortὸ dolus supervenerit, per se non subsistant, t. ct eleganter, F. de doti nec ullas admittunt praestationes praetereas , quae stricto, subtili, & aspero, & directo jure receptae sunt, I. 11 ff. de donationia. Quam differentiam ipsa negotiorum natura suggerere videtur: nam in contractibus qui nudo consensu constant, & ex utroque latere obligationem pariunt, mutuum hunc consensum ex bona fide metiri, & mutuas quoque praestationes, quibus ex aequo&bono, id est ex bona fide invicem tenerentur, admittere proclive fuit; quasi utraque pars id volui me videatur, quod bonae fidei est consentaneum.
In ceteris vero contractibus, qui vel pecuniae numeratione, vel literarum aut verborum conceptione substantiam capiunt, & unum tantum obligant, ideoque
impropriE contractus dicuntur, ι. Labeo .F. de verb. signi . facti potitis & rei gestae ,
vel ejus quod scriptura, aut verbis continetur ratio habenda fuit, quam consensus, cui bona fides, aut dolus malus initium causam ve dederit. Qua ratione obtinuit, &per se contractus subsistere, etiam dolo malo interveniente: & nihil extrinsecus cme alla mendum praeter id, quod nominatim actum erat numeratione, scriptura.& conceptione verborum: ut ex veteri lege x II. Lab. in his obligationibus, quae jure civili per nexum fieri dicebantur, uti lingua nuncupatum erat, ita jus erat.
At in contractibus, & conventionibus juris gentium a jure civili comprobatis, multa aequitatis,& bonae fidei nomine, quod manare latissimε Mutius Scaevola apud Tullium ait, recepta sunt; quae subtili ras summi & stricti juris non admisit
in his contractibus, qui non tam consensu, quam scripto, facto, aut dicto, ex uno tantum latere constant. In his enim quaeritur quid & quantum datum sit, quid scriptum, quid lingua nuncupatum; & iis veluti finibus circumscribitur obligatio, ut eleganter I. unica, C. de rei uxoria actione dixerit, actionem quae ex his contractibus datur, scripto jure esse vallatam. In illis vero quaeritur quid nuda contrahentium voluntas voluisse videatur; qua in te constituenda assumitur id, quod a qui & boni
regula, id est bona fides vicique praescripsisse, de dictasse videtur. Di ili su by COOste
537쪽
Et ex hae differentia contractuum, inspecta negotiorum, & contrachium natura, compostae fuerunt a veteribus formulae, quibus lata, aut angusta judicibus iudicandi potestas concessa fuit. Quod a prudentibus primum constitutum fuisse conia stat in his contractibus, qui certum nomen habent, fere a M. Tullio enumeratis lib. 3. de ossis: in tutelis, societatibus, fiduciis, mandatis , rebus emptis venditis, locatis conductis, & ceteris contractibus, quorum incertam, & ex bona fide pendentem constat esse obligationem: ut & in pecuniae creditae numerarione , nec
non in obligatione quae nominibus fieri dicebatur, & stipulatione, ex quibus contraetibus certam pecuniam deberi nominatim Tull. ait in orat. Pro Roscio Comoedo. In his autem contractibus qui proprium nomen non habent, qui ideo incerti &in nominati dissi sunt, ad quos jam proditae actiones,& formulae non pertinebant, hunc iuris progressum evidentius observare licet. Ex his enim primum dubitatum fuit, utrum civilis obligatio nasci possita, imo an contractus nomine censendisnr, Ut constat ex L 7.f. de pactis, ubi Aristo Celse relpondere dicitur, & si in alium
confractum res non transeat, subsit tamen causa, . - αγ-: esse, & civilem obligationem nasci. Ex quo loco, & ex I. I. f. de astimatoria, & l. I. F. de rerum permut.&I. naturalis,f. de praescrip t. verb. intelligimus quo progressu post varias Iurisconsultorum disputationes res processerit, & quantae molis fuerit horum negotiorum, quae civilibus aetionibus destituta erant, nomen condere. Nam postquam placuit, dc receptum fuit negotia civilia esse, & aetionem competere civilem, quam praescriptis verbis vocarunt; quaesitum deinde fuit, utrum actio quae ex contractu in- ' nominato data fuit ad exemplum & instar contractus nominati civilis, ex quo eompetit actio bonae fidei, eodem quoque beneficio donanda esse . neque enim temere trahendum fuit ad innominatos contractus, id quod in his dumtaxat receptum est, qui suum nomen habent d. l. r. ff. de reri permutat. Datum quidem illis fuit, ut essent contractus similes contractibus proprio nomine donaris : sed uno impetu omnia, & eadem privilegia nancisci non potuerunt. Tentat Vlpianus in I. 1. g. pen. f. de precario, actionem praeseriptis verbis de precario esse bonae fidei, cum ait eam ex bona fide oriri: quod tamen non obtinuit, forte quia magis accedere donationi, quam commodato precarium videtur. In aestimatoria, & actione quae de permutatione datur, hoc facilius admissum fuit; quia ii contractus emptioni similes sunt, qua potissimum commercium inter homines constat , cuius commercii gratia multa recepta sunt. In ceteris praetcriptis verbis actionibus, quamvis contractibus bonae fidei, locationi, de mandato similes sunt, idem non fuit admissum; quia tanta non videtur horum negotiorum utilitas & necessitas. Variae enim sunt causae, ex quibus obtinuit judicia esse, vel bonae fidei, vel stricti juris. Iudicia mixta familiae etciscundae , communi dividundo, placuit esse bonae fidei; quia hi quasi conrtactus similes sunt loci elati, & actioni communi dividundo inest actio pro socio, ut D. Culae . notat exl. . f. sicut , f. communi diavid. Idem non obtinuit in judicio finium regundorum ; quia cessat haec subtilis ratio similitudinis. In petitione hereditatis, post senatusconsultum D. Adriani propositum in l. item veniunt ,Τde periri heredit. non dubitarunt quidam Iurisconsulti hoc admittere, propter multas praestationes quae ex bona fide descendunt, ut constat ex L pMης, S. vlt.1. eod. tit. Quod tamen ab omnibus non fuit admissum, I. utilis, Feod. sit. dc necessaria fuit Iustiniani constitutio, id est l. vlt. S. vlt. Cod. de petit. heredit.' Ac TIONYM A v et E M J Quartam Hc proponit actionum di visionem Ia-
538쪽
stinianus, quam trimembrem constituit: ut actiones quaedam fuit bonae fidei, aliae stricti juris, quaedam arbitrariae. Magis enim placet eorum sententia, qui arbitrarias proprii cujusdam generis constituunt; illae enim bonae fidei dici non possimi, cum inter illas non numerentur hic a Iustiniano , quo tamen loci omnes fideliter recenset: nec strictae, cum in illis ut in strictis judex non sit impos arbitrii sui, sed aestimatio fiat ex aequo & bono, & ex arbitrio judicis pendere dicantur in s praeterea, infra, in quo Iumnianus evidenter ostendit, arbitrarias constituere propriam & 2- paratam 1 pcciem ab actionibus bonae fidei, di strictis ; cum postquam de illis in praecedentibus f. loquutus est, subjicit, praeterea eme arbitrarias, id est praeter jam enumeratas , alias esse quae arbitrariae dicuntur.
Bonae fidei autem dicuntur, in quibus bona fides elucere, & exuberare debet, L 3 Cod. pro socio , I. s si dolo, Cod. de rescind. vendit. & ideo nullus potest esse locus dolo, aut scaudi, aut malitiae : quod Tullius 3. Ossic. cleganter ostendit his verbis, Quid ergo, aut in eo quod aequius melius est potest ulla pars inesse fraudis ; aut eam dicitur imrer bonos bene agier , quicquam agi dolose, aut malitios. potest. Quod ad differentiam actionum stricti juris dicitur, in quibus scilicet plerumque fraus & dolus versantur, & pleraque dura, aspcra, & iniqua exoriuntur. Licet enim dolus dederit causam contractui stricto, summo tamen jure vires habet, ι. 36. si quis, Τ. de verb. obl. neque potest dolus removeri vi&potestate ipsius actionis, quae ex illo descendit; sed alieno indiget auxilio, doli puta actione, aut exceptione eleganter, 3. non
Contra si dolus dederit causam contractui bonae s dei, contractus nullius est,t. '3. s. vlt. F. pro socior, nil enim tam contrarium bonae fidei quam dolus, quem comprobare contra bonos mores est. Imb si incidat, potestate ipsius judicii amovetur,
id est vi ipsus actionis vindicatur, l. 6. tenetur si dolo , f. de actionib. empti; quia seinper illum abessie oportet in judicio quod bonae fidei sit , d. l. tenetur , g. vlt. Verum, hanc differentiam infirmare videtur, quod dicitur in l. 4. f. de Oblig. staction. Od. aequum esse in omnibus contractibus bonam fidem considerati: nam si in omnibus habetur bonae fidei ratio, & nil tam adversatur bonae fidei quam dolus; sequitur actionem in omnibus contractibus deficere, cum dolus dedit contractui causam; vel certε admittendum est jus civile dolum probare, quod est absiardum. Sed dicendum, jus civile dolum numquam probare, imb bonam fidem etiam in contractibus strictis considerare: id tamen non fieri vi & potestate ipsius actionis,
quae ex contractu oritur. Illius enim vis & potestas non huc usque porrigitur; sed alieno remedio opus est, actione, puta, de dolo, aut exceptione doli mali, quae revocat naturalem aequitatem, quam saepe juris civilis subtilitas offundit, & impedit; ne cui dolus suus per occasionem juris civilis, contra naturalem aequitatem prosit, i. I. g. I. f. de doli malist mei. exe. Quae tamcn exceptio, sicut & reliquae, bonae fidei judiciis inest, ejiiique habetur ratio a judice, etiamsi non Opponatur, I. H. in judiciam, de I.seq. f. communi divid. quoniam haec actio propriis viribus dolum repellit, nec alieno indiget auxilio. Alia etiam differentia maxime notanda est, &observanda: vi in judiciis strictis nulla ratio habeatur nisi eorum, de quibus inter contrahentes actum est, l. 99. qui quid, ff. de verb. obl. In iis enim quaeritur quid & quantum datam sit, quid scriptum, quid lingua nunc atum, & his veluti finibus obligatio circumscribitur:
ita ut eleganter dixerit Iustinianus in I. unica , f. sed etsi, Cod. de rei uxor. act. actionem quae ex contractu stricto descendit, stricto iure esse vallatam; quoniam praeter
539쪽
id quod nominatim actum est numeratione , scriptura , aut verborum conceptione , nihil extrinsecus assumit. At in actionibus bonae fidei, quae fuerit nuda contrahentium voluntas quaeritur:
qua in re constituenda assumitur id, quod aequi bonique regula, id est bona fides utrique dictasse, aut praescripsisse videtur. Nam bona fides quae illis inest evicit,
ut multa naturaliter inesse credantur judicii potestate, quae alterum alteri praestare oportet, l. II. ex empto ,1. de actionib. empti. In esse, inquam, etiamsi ex prella nota fuerint, quod non sine summa ratione receptum est; sed quoniam illis contractibus, ex quibus eae actiones descendunt, vitae secietas utilitatum inter homines communicatione maxime continetur; S quia ejus sunt naturae, ut varias praestationes hinc inde admittant: de quibus cum non sit facile contrahentes diligenter cavere, necessarium fuit bonam fidem in iis supplere, quod minus cautum fuisset. S. vlt. supra, de oblig. ex consensu. Qua de causa olim, in formulis bonae fidei haec Hau
sula inseri sidebat, ex bona me condemna eum judex; quae non apponebatur strictis. Sed dicet quis, his distinctionibus & differentiis olim locus esse potuit, cum ritor &subtilitas sormularum observabatur: sed postquam strictarum actionum asperitas,& iniquitas variis remediis paulatim coepit temperari, g. in bona Dei, hoc tis. & generaliter tandem placere, in omnibus potiorem esse justitiae aequitavique, quam stricti juris rationem, i. g. placuit, Cod. G 3udici nulla superesse potest inter actiones disterentia; cum in omnibus indi stincte aequitas debeat dominari. Sed hoc nullo modo admitti posse, manifesth apparet ex fuerat, hoc tis. in quo Iustinianus aperte hanc differentiam admittit, & conser vat, cum asserit se actionem
ex stipulatu, quae sui natura erat stricta, fecisse bonae fidei: quod esset ridiculum, si nulla superest et inter actiones bonae fidei & strictas differentia. Alia igitur est d. l. 8. mens & sententia : nimirum , in stricto judicio cum oritur manifesta iniquitas, ut olim saepe, posse illam temperari jurisdictione judicantis; quod olim non ita licebat, ut colligitur evidenter ex in bona Dei, infra, hoc tit. Uerumtamen, in bonae fidei judiciis licere judici solutius aequitatem sequi, ut loquitur Vlpianus in I. I . 6. idem Labeo, f. de relig. ct fu t. fmer. id est liberius
laxius, uberius: cujus rei hanc elegantissimam reddit rationem ; quia hoc ei natura actionis indulget. Quod videre est in fructibus, usuris , pactis, ex eo quod in rerest; in quibus aliud obtinet etiam hodie, in actionibus bonae fidei, & iii strictis, i. 7. f. quinimo, ct f. adeo, de pactu. F. dc t. videamus 38. S. si actionem , dc j. in ceteris,
F de usuris. FAMi LIAE E RcrscvNDAE , COMMvNI DIVIDVNDO J Merit quaeri potest, an idem de finium regundorum actione lit intelligendum ; cum illa mixtam causam obtineat, de permittatur iudici rem uni ex litigantibus adjudicare ex bono & aequo, maximamque inter se habeant hae actiones similitudinem , &fiaternitatem, s. quadam actiones, supra, hac tis. Sed cum in hoc . inter ceteras bonae fidei non recenseatur , dicendum est illam non esse bonae fidei; quia ratio quae essicit ut illae inter bonae fidei judicia recenseantur , in hac cessat: nulla enim secietatis i maso, & similitudo in finium regundorum judicio; quae raemen hoc extorsit in aliis duabus. Illi enim quas contiactus sunt similes societati; imo actioni Communi divid do inest actio pro socio, ut rectECujac docet ad i. 4. S. sicut, scommuni divid. at cessat haec ratio subtilis similitudinis in finium regundorum sudi--, dc consequenter idem non est Ieceptum. Denique haec actio in persisnam est,
540쪽
4 8 INSTIT. D. IVS TIN. LIB. IV.
8c personales praestationes continet: plerumque oritur ex delicto, Ut cum quis malitiose circa fines aliquid commisit, verbi g. lapides finales furatus est, vel excidit:
in delicto autem bonae fidei ratio haberi nequit, L si finium, infra. de os . Ddis.
g. XXIX. Fuerat antea dc rei uxoriae actio 'una ex bonae fidei judiciis : sed quum pleniorem esse ex stipulatu actionem invenientes, omnCJus, quod res uxoria ante habebat, cum multis divisionibus in actionem ex stipulatu, quae de dotibus exigendis proponitur, transtulimus: merit, rei uxoriae actione sublata,ex stipulatu, quae pro ea introducta est, naturam bonae fidei judicii tantum in exactione dotis meruit, ut bonae fidei sit. Sed de tacitam ei dedimus hypothecam. Praeferri autem aliis creditoribus in hypothecis tunc censuimus, quum ipsa mulier de dote sua experiatur, cuius solius ' providentia hoc induximus.
nem fuisse bonae fidei, quam nominatim in aequum & bonum conceptam fuisse docet l. eas obligationes , Τ. de capite minutis . in nae enim addita fuerunt haec verba , quae excellere dicuntur 1 M. Tull. lib. 3. de QR. quantum equius er melius. I. pen. νοθ. f. soluto matrim. Et observandum est, non omnes actiones bonae fidei fuisse ejusdem potestatis; plenior enim fuit sermula actionum , in quibus non solum ex bona fide, sed etiam in quantum aequum & bonum erit formusta concipiebatur. Quamvis enim aequum& bonum nihil aliud esse videantur quam bona fides t. i. or l. 1 f. de oblig. ct adi. haec tamen subtili is a prudentibus fuerunt distincta. Nam bonae fidei nomine , in bonae fidei judiciis continentur civiles praestationes, jure civili in qualibet actione receptae, & constitutae; quae inesse dicuntur cujusque judicii potestare, i. ex empto, j. I. f. de action. empti, vel ut loquitur l. bona fides , . depositi, continetur bona fides praeceptis civilibus, & Praetoriis temperata, id quod jure civili aequum & bonum est. Quod si nominatim adjiciatur clausula in aequum & bonum, actio non solum civiles, sed etiam naturales praestationes, id est quidquid aequum & bonum est jure
naturali, admittit; ut de dote dicitur nominatim in d. l. eas obligationes. ideoque, quacumque ratione alteruter circumventus sit in dote danda, potestate hujus judicii juvari dicitur, quamvis major is annis sit ; quia naturalis ratio non admittiti crum quod quis facit cum alterius damno, l.jure succursum est, L vlt. f. de jure doncum tamen contra civili ratione aliud obtineat, nisi ultra dimidium justi pretii deceptus sit venditor, I. i. D vis. iuncta L 1. Τ. depositi. l. a. C. de rescini vendis. Differunt ergo manifeste praestationes. Idem dicendum esse arbitror de funeraria actione, quae est utilis actio directae actionis bonae fidei negotiorum gestorum; dicitur enim ex aequo S bono oriri, L IA. f. hac actio , f. de religor sumptib.funer. & propter hanc adjectionem Vlp. ait In d. I. L idem Labeo, iudicem huic actioni addictum non debere meram negotiorum gestorum actionem imitari; sed solutius aequitatem sequi, cum ei hoc actionis natura indulgeat. Et valde notanda est utilitas hujus adiectionis, qua sormula plenior fit: ut si actioni in rem adjiciatur, vel subjiciatur exceptio doli mali, hac adjectione actio bonae fidei constituatur, l. Seia , Τ. de mortis causa donat. Imo eadem exceptio nominatim apposita, &subjecta in iudicio bonae fidei, ut I. DC. de except. bonae fidei nomen facit manare latissime, quod D. Cujac. observat lib. s. Obs V. II Et