장음표시 사용
541쪽
Et ratio utilitatis haec est nondum hactenus satis explicata; quia exceptio doli m Ii revocare dicitur aequitatem naturalem, quam 1aepe iuris civilis subtilitas offundit , LR g. 1. f. o doli mali ct meri except. Hoc ergo praestat in judicio bonae fidei, ut
non solum civiles , sed etiam naturales praestationes admittantur. Quod jam docui praestare claussum nominatim in aequum & bonum conceptam, cujus quoque beneficio contingit, quasdam actiones stricti juris admittere naturales praestationes ;vt condictiones quae ex aequo & bono descendere dicuntur. Hoc enim nominatim proditum est de condictione indebiti, I. condictio, l. indebiti, j. de condict. indebiti, ubi haec condictio ex aequo & bono introducta, naturalis esse dicitur, & ideo admittere naturales praestationes: non autem civiles, quae admittuntur in judiciis bonae fidei; quia admittere non potest praestationem usurarum ex mora, l. I. C. eod. tit.
Idem dicendum est de ceteris stricti juris judiciis in aequum & bonum conceptis, de quibus vide C ac. lib. χχ. Obs cap. I . Hae enim actiones quamvis ex aequo& no esse dicantur, non etiam bonae fidei sunt. Ut valde notatu dignum sit, quasdam actiones esse stricti juris, in quibus licer judici constituere quod aequum & bonum est naturaliter, non civiliter: quemadmodum sunt quaedam judicia bonae fidei, in quibus licet judici id aestimare naturaliter & civiliter: ut in hac actione de dote, quam in actionem ex stipulatu transtuli t Iustinianus , quae olim ex causa dotis competebat, si stipulatio inter venasset ;& eam hodie ex parte soceri & uxoris semper
tacitε intelligi vult, nota constitutione, quae extat in tit. C. de rei uxor. act.
Retinuit igitur, ut hoc loco ait, actionem quae plenios erat: sed ne ea quoque amitteret commoda, quae actio bonae fidei traestare solet; actionem ex stipulatu hoc casu, id est in exactione dotis, bonae fidei fecit, dato, ut nominatim ait in d. eonstiturione, actioni strictae, bonae fidei beneficio. Nec enim semper & omni casu uti lior est actio stricti juris, quae nil fere relinquit judicis potestati: verbi gratia, eae actione stricti juris non debentur usura ex mora, quae tam Cn praestantur ex judicio bonae fidei: ergo hac parte utilior erit bonae fidei actio, si moram fecerit debitori In actionibus bonae fidei non licet de apicibus S subtilitate juris disputare, ut eleganter est l. sis ejus . f. quadam, is mandati; id est non admittitur tenuis quaeli-
libet exceptio procuratoria, vel moratori λ , veluti formulae non ritE conceptae,
quae tamen facile admittuntur in judiciis stricti juris, quae ipsa juris subtilitate nituntur, ut erudite docet D. Cujac. lib. 27. Obs cap. 13. In bonae fidei judiciis, eurinondum dies venit praestandae rei pecuniaeve, rem agitur ad cautionem interponendam de re pecuniave solvenda cum dies venerit , t. in omnibus,sf. de judiciis, .
quotiens , S. si semel ,ff. de peculio, L si coxstante, M. quoties , f. soluto matrim. quod non est receptum in judiciis stricti juris.
Habet & actio bonae fidei alia quaedam notissima, quae meliorem aliquando constituuat actori scaulam. Idebque, ut utriusque actionis commodis uti possit, subjici tui contractibus bonae fidei stipulatio: sic enim poterit actor secundum ea quae proponuntur, utiliorem actionem eligere. Et in specie propositae, Iustinianus ob eamdem rationem transfert favore dotium omnia beneficia actionis bonae fidei, in actio nem ex stipulatu; ut non propria tant sim, sed etiam veteris actionis pulchritudine haec renovara actio sit decorata, ut eleganter ait In d. l. unica, s. sed cst si non ἐνο-
Fu ERAT ANTEA ET RE I v x ORIAE AC Tio J Ad dotem soluto matrimonio repetendam dabatur actio rei uxoriae, & ex stipulatu; inter quas erant plures maxima momenti differentiae, ut apparet e1 I. unica, Cod. de rei uxor. U. In
542쪽
4so INSTIT. D. IVS ΤIN. LIB. IV
qua, sublata actione rei uxoriae, omnem vim & potestatem illius transtuli t in inio
nem ex stipulatu Iustinianus: ita tamen ut omnes eventus, quos dos ex stipulata habet pro natura sua, maneat exercens ;& ut non propria tantum, sed etiam vetetisa chionis pulchritudine decorara inveniatu r, ut ipse loquitur in d. I. . Retinuit auistem actionem ex stipulatu quasi pleniorem, quam bonae fidei fecit ; ne ea quoque amitteret commoda, quae actio bonae fidei praestare solet. Nee enim semper, & omni casu utilior est actio stricta, quae sere nihil relinquit judicis potestati: sed utraque habet sua commoda, quae meliorem aliquando constituunt actoris causam. Quainobrem, ut utriusque actionis commodis uti actor possit, subjicitur contractibus bonae fidei stipulatio; ut secundum ea quae proponuntur, utiliorem actionem possit eligere. Sicut autem actiones strictae non omnes eodem jure fuerunt, sed aliae aliis strictiores, ut docet Cujac. tib. 28. Pauli ad edict. ad I. Τ. de eo quod erero loco: sic& nae fidei non omnes fuerunt ejusdem potestatis, nain pleniores erant illae, quarum formula in bonum S aequum concipiebatur, vel in quantum melius M aequius; quia in illis bonae fidei nomen manabat latissime, cum non tantum civiles , sed etiam naturales praestationes, id est non tantum quod jure civili, sed & quod jure naturali aequum & bonum est admitterent: cum aliae, quae ex bona fide concipiebantur , civiles tantum admitterent, & bonam fidem praeceptis civilibus, & Praetoriis remperatam, l. 3 i. bona fides,sf. depositi. Inter quas praestationes maxima est dinferentia; nam in actione ex empto, quae bonae fidei est, licet se circumscribere; dummodo ultra dimidiam justi pretii non decipiatur venditor, I. 1. orl. 8. Cod. darescind. vendit. In actione verb de dote, quae in quantum melius & aequius, non licet : sed quacumque ratione alteruter circumventus fit in danda dote , potestate actionis de dote juvari dieitur, quamvis 2s. annis major sit; quia naturalis ratio non admittit lucrum, quod quis facit cum alterius damno, l. 6. 6. vlt. de jure donquod tamen civilis ratio admittit in actione ex empto, usque ad dimidiam partem
Ex his apparet plus praestare clausulam in aequum & bonum conceptam, cujus quoque beneficio actiones quasdam stricti juris, naturales praestationes admittere docet D. Cujacius lib. 21. Obs cap. I . Atque ita maxime observandum quasdam esse actiones strictas, in quibus judici licet constituere id quod naturaliter, id est secundum bonam fidem naturalem, aequum & bonum est: de non civiliter, id est secundum bonam fidem temperatam praeceptis civilibus,& praetoriis. Sicut sunt quaedam
bonae fidei judicia, in quibus licet id judici aestimare civiliter tantum: quaedam in
quibus & civiliter, & naturaliter , ut in actione de dote, quam, ut diximus, Iustinianus transtulit in actionem ex stipulatu. ' C v i v s so Livs J ReMΑccursus, mulieris, male Theophilus, dotis, non δε- nationis propter nuptias, deceptus a ι. assiluis, ε. vli. C. qui potiores in pignore. Quis enim non videt Iustinianum his verbis manifestius facere quod dixi t, praeserri molierem omnibus creditoribus anterioribus, cum ipsa mulier de dote agit, cujus contemplatione hoc privilegium introductum est; quod & D. Cujacio placuit in posteriorib. notis. Et hoc tamen ita exaudiendum esse monet, ut neque heredi extraneo, neque patri idem privilegium competat: quod liberis tamen Hadulgendum esse non dubitat, ut exposuit ad Noveli. si . ex communi interpretum sentcntia, rerum ludi in catarum auctoritate saepius confirmata. Nec obstare videtur quod ait Glius; quia
eadem fere sorma scriptum videtur in I. n. C. de operis Menon libertQS patroni fi-
543쪽
C Α Ρ. VI. De actionibus. 41 i
liis debere reverentiam sellim; quibus tamen debentur operae etiam. Et in h.e, C. de annali excepi. solam hypothecariam actionem 4 O. annorum uti curriculis; cum tamen constet, & in aliis quibusdam eamdem praescriptionem locum habere, quod & Accurs. notat. Et inversis. sed nostra constitutio, infra, S. seq. in omnibus actionibus admittendam esse compensationem, excepta sola depositi causa; & tamen, ut notat D. Cujac. excipienda videtur actio commodati, I. vlt. C. commodati ritεmque actio momenti. Adde, in d. l. assiduis exceptis, hoc privilegium nominatim datum suisse liberis prioris matrimonii, quibus antea se dedi s se ait Iustinianus tacitam hypothecam adversus res paternas,&patris creditores, ut in l. 6. in sine, C. de bonis qua liberis, Nov. 21. cap. a. ut in hoc casu duabus dotibus ab eadem subis
stantia debitis, ex tempore maneat praerogativa.
Sed cum Iustin. hoc loco tam apertis verbis, & in d. l. assiduis, profiteatur se contemplatione mulieris hoc suum privilegium induxisse, cum ipsa mulier de dote agit ; quia Reipublicae interest mulieres dotes suas consequi, ut nubere possint, i. a. Τ. de jure dot. l. interest ,f. de reb. auctor. Iudic. possid. Crediderim hoc erivilegium concessiam tantum libetis prioris matrimonii adversus novercas agentibus, odio secundarum nuptiarum, non esse indistincte concedendum liberis adversus priores creditores : & hoc solum casu a Iustiniano excepto, liberos esse praeferendos anterioribus creditoribus, cum adversus novercas agunt. Nam si soli agant, favorabilior videtur creditorum causa : nec quod liberi prioris matrimonii consequuntur inconcursu novercae ratione speciali, quia novercam vincunt; id omnibus liberis temere danis
dum est. Hoc enim casu locus est notissimae regulae, de qua in l. nim, j. qua res pignori vel h=poth. si vinco vincentem te,& te quoque vincere debeo; ut in hac specie a D. Cujac. proposita ex Harmenopulo lib. s. Res obligata est Titio, deinde fisco, tum doti: fisco praesertur Titius, Titio mulier, atque ita fit ut fisco potior si dos; quod locum non haberet, si inter fiscum & mulierem controversia tantum esset. Idemque obtinet, si inter liberos solos , & creditores res agatur; privilegium enim quod mulieri tantum datum est, cessat in favorem liberorum prioris matrimonii odio secundatum nuptiarum, si asant adversus novercam. Sed si destituantur hoc concursu, non possunt per se consequi, quod per aliam personam ςonsequuntur. Et hoc plerumque contingit, cum quaeritur de privilegiis creditorum. Nec obstat d. Nov. 9 i. quae simpliciter ait, privilegium hoc quod datum est adversus novercam suam dotem repetentem , datum fuisse solis liberis, non extraneis heredibus, vel creditoribus defuncta mulieris. Nec loquitur de hac praerogativa, quam regulariter sola mulier habet adversus creditores anteriores : led de privilegio, quod adversus mulierem ipsam datum est prioris matrimonii liberis. Quae duo privi lcgia diligenter distinguenda sunt; hoc enim datur liberis adversus novercas novo privilegio donatas: illud vero datur mulieri adversus anteriores creditores. Et quemadmodum Iustin. docet privilegium datum liberis in d. l. asduis, numquam datum fuisse heredibus, & creditoribus mulieris; quia datum est solis liberis: ita quoque in hoc S. fuerat, nominatim ait privilegium illud datum mulieri, solius mulieris contemplatione inductum fuisse : justa tamen interpretatione rece-ltum ust, & hoc quoque privilegium liberis concedendum esse, quamvis ex subtitate juris omnino denegandum esse videatur.
f XXX. In bona fidei autem judiciis ' libera potestas permitti vi-
tur iudici ex bouo dc aequo aestimandi, quantum actori restitui debeat.
544쪽
In quo & illud continetur, ut si quid invicem praestare actorem oporteat
eo compensato in reliquum is, cum quo actum est, debeat condemnari.
Sed& in strictis judiciis ex rescripto divi Marci, opposita doli mali exce
ptione, compensatio inducebatur. Sed nostra constitutio eas compensa tiones, quae jure aperto nituntur, latius introduxit: Vt actiones iplo jure minuant, sive in rem, sive in personam, sive alias quascumque: excepta sola depositi actiones', cui aliquid compensationis nomine opponi, satis impium esse credidimus r ne sub praetextu compensationis, depolit
Tum rerum quis cxactione defrudetur.
lφ IN BONAE FIDEI A v T E M IVDICIIS J Serva quod ait, permitti videtur; hoc enim tacite inest actioni, cusus natura ita est constituta, ut admittat ex bona fide praestationes. Quorum verborum vis & potestas longe lateque patet. In arbitrariis iudiciis, in s. sequenti, versi c. in his enim , ait hoc permitti: ait, inquam, permittitur, non permitti videtur; quia expressa clausula judici committitur arbitrium, LI4. f. pen.F. quod metus causa, l. 3. g. ibidem , f. ad exhibendum, l. 3. de eo quod certo Ioco , quod dempta clausula judex non haberet, t. arbitrio . F. i. f. de dolo. ideoque recte in praeterea, infra, hoc tit. ex arbitrio judicis pendere dicuntur. Actiones bonae fidei pendent ex obligationibus, in quibus alter alteri obligatur de eo, quod
alterum alteri ex aequo & bono praestare oportet ἔ quemadmodum dicimus conventionales stipulationes pendere ex negotio contracto, ι. 3. g. conventionales , f. deve . Oblig. & in iis sequitur judex id quod nominatim conventum est, vel id quod
naturaliter inest judicii potestate, i. ex empto I.Τdeamon. empti.
Hoc autem ineste ait omnibus bonae fidei judiciis, ut debiti liquidi, certi, conis fessi, admittatur compensatio ipso jure: quae in strictis judiciis opposita doli mali
cxceptione olim inducebatur. Sed compensationum jura ampliavit Iustin. in l. est. C. de compensatiεn. ad quam vide Cujac. lib. I S. Obs cap. I1. 1 IN BONAE FIDEt AvTEM I V DI CI I s J Iii bonae fidei judiciis liberam po testatem judici permitti videri aestimandi ex aequo de bono, quantum restitui actori debeat, Iustin. asserit: in arbitrariis autem, permitti. Ait enim in F. praeterea , infra, permittitur judici; quo verbo indicat differentiam maximam, quae nac in re est inter actiones bonae fidei, de arbitrarias: ut scilicet, in judiciis bonae fidei tacith hoc insit actioni, cujus natura ita constituta est, vi admittat ex bona fide praestationes; propter hanc clausulam, ex bona side damnetur: cum in arbitrariis hoc fiat I quia expressa clausula iudici committitur arbitrium his verbis, Nisi arbitrio judicis satisfaciat, condemna judex , I. i . f. pcn. f. quod mer. causa, I. 3. ibidem , f. de exhib. I. 3.1. de eo ruod certo Deo; de ideo ex arbitrio judicis pendere dicuntur. Actiones autem bonae fidei pendent ex obligationibus, in quibus alter alteri obligatur ex eo, quod alterum alteri ex bono dc aequo praestare oportet; sicut conventionales stipulationes recin his, vel sicquitur judex quod inter contrahentes actum est, vel quod naturali ter inest judicii potestate, ut docet Vlpianus in I. H. ex empto, S. I. Τ. de actions.
pH. Qua autem ratione compensationum jura fuerint ampliata, &prudentum interpretatione,& constitutione Alex. Severi , dc denique Iustiniani l. vlt. d. da compensat. docet D. Cujacius lib. 8. Obs cap. I6. O lib. I S. cap. I 2.1 EXCEPTA SOLA DEPos ITI A c T I o N E J Excipiendam quoque esse commodati actionem suadere videtur l. υθ. C. commodati, quam quidam corruptam cistet conicui; sed veri cst d. legem esse sinpliciter accipi dam, Propter pe-
545쪽
euniam creditam, non impediri restitutionem corporis commodati, quod & D. Cu-jacio tandem placuit.
g. XXXI. Praeterea quasdam actiones φ arbitrarias, id est , ex arbitrio judicis pendentes appellamus : in quibus, nisi arbitrio judicis is, cum quo agitur, actori satisfaciat: veluti rem restituat, vel exhibeat, vel solvat, vel ex noxali causa servum dedat, condemnari debeat. Sed istae actiones tam in rem quam in personam inveniuntur. In rem, veluti Publiciana , Serviana de rc bus coloni, quasi Serviana, quae etiam hypothecaria Vocatur. In personam, Veluti quibus de eo agitur, quod aut metus causa =', aut dolo malo factum est. Item quum id quod certo loco pro- missum est, petitur. Ad exhibendum quoque actio, ex arbitrio juὸicis pendet. In his enim actionibus & ceteris P similibus permittitur judici exhono SI aequo secundum cujusque rei, de qua actum est, naturam aestimare, quemadmodum actori satisfieri oporteat.
PRAETEREA QUASDAM Ac TIONE si Hae arbitrariae actiones sunt veluti mediae inter actiones bonae fidei, & actiones stricti juris; in quibus vel condemnatio sit ex aequo & bono, secundum naturam actionis quae late patet; vel secundum strictas contrahentium conventiones. Differentia autem Omnis pendet ex varietate formularum. Actiones bonae fidei i ta concipiuntur, Si paret dare facere opo pere ex empto vendito, &c. tum ex bona side condemna eum judex. Actiones stricti juris , si paret dare oportere ex mutuo, vel ex stipulatu, tandemna eum judex. Actionibus arbitrariis subjicitur ante condemnationem clausula arbitrii, Niparbitrio judieis satisfaciat condemna eum judex : quia rem omnem interventu, & ut ait Theophilus m ies judicis potius, quam judicio vel sententia definiendam esse censet Praetor. Adeo ut si hanc viam eligat reus, & paratus sit arbitrio judicis satisfacere, etiam invito actore, nullus relinquatur condemnationi locus, I. I . f. hac autem actio, fguod metus causa, dia l. 4. f. I. Τ. de eo quod certo loco.
Et hoc ipsum est quod ait hoc loco, nisi arbitrio judicis, dcc. quod nempe liceret
reo in quacumque parte litis, usque ad sententiam interpellare: quod tamen actOre refragante, & ex formula petente reum condemnari, in judiciis stricti juris admitti non potest. Unde ind. l. I . f. hae autem, &in d. l. 4. S. I. in istis actionibus hoc permitti dicitur nominatim ἔ quia sunt actiones arbitrariae. Et quod vulgb dici solet omnia judicia esse absolutoria, si reus satisfaciat actori, F. Ult. infra, de perpet. st tempori action. hoc ita exaudiendum cst, si solutionem de satisfactionem admittat actor. Vt si volenti creditori agenti arbitraria de eo quod certo loco, solvat pecuniam debitor quae in obligatione est, cessat arbitrium, L centum Capua,l. vlt.F. quod certo loco: quam tamen invitus non cogitur accipere,c Pen. Τeod. nisi praestet utilitatem omnem arbitrio judicis: hanc enim si offerat judicis arbitrio, reus absolvitur, nec ulla sequitur condemnatio. Quod non observari in judiciis stricti juris plusquam manifestum est, propter nec ellitatem formulae; ex qua si apparet deberi id quod actor petit, omnimodo condemnandus est reus, secun cum
Sed in bonae fidei judiciis, idem quod in arbitrariis admittendum esse videtur; quia adjectio arbitraria bonae fidei judiciis inesse dicitur l. in bona fidei, f. de eo quod reno loco. Et in his ergo idem potest ossicium ju cis, ted non ratione eadem: qua:n-
546쪽
vis enim liberam potestatem accipiat judex addictus bonae fidei judicio; eollimare
tamen debet ad eam aequitatem, quam negotii, sive contractus natura suggerit. In arbitrariis ver b nulla fere est conventio, nullum negotium ultro citroque gestum, cuius ratio a judice haberi possita. ideoque ex varietate causarum relinquitur audicis arbitrio, quemadmodum actori reus satisfacere debeat; ut recte Festus dixerit, arbitrum elle judicem, qui totius rei habet arbitrium S facultatem. Sunt enim actiones vcl in rem, vel in personam; quibus agitur de re restituenda, quae remanet
in dominio actoris, vel discessit per vim, metum, & dolum: de re in qua actor ius quoddam habet, quod ipsam rem afficit. Quibus casibus quaeritur quemadmodum res restituenda sit, quam & restituendam potius esse , quam id quod interest praestandum, ipsa aequitas suadet; invitis enim nobis nemo res nostras retinere debet, t.si filiosam. 13. g. i. g. 'lura matrim. Et in hoc versatur ossicin m judicis, ut his casibus prius jubeat rem restitui cum omni causa; quod & reus offerre potest si vult, senempe restituturum ossicio judicis. Praecedit autem justiis, ut si dolo vel contumacia rem non restituat, duriorem sententiam patiatur, L qui restituere , Τ. de rei vindicat. t. si fundus. g. in vindicatione, j. de pignor. δSed observandum est,hvuc jussiim non praecedere in duabus actionibus arbitrariis, quibus agitur non de re resti tuenda, ut in superioribus; sed vel de damno dato actione noxali, qua tenetur dominus ex maleficio servi : in qua hoc receptum est, noxae deditione posse dominum evitare condemnationem, j. dominus, infra, de no-xalibus action. vel de pecunia solvenda, quam quis certo loco se soluturum promisit. In his enim actionibus frustra praecederet jussus sententiam; quia nullus dolus
non restituentis potest considerari, ut duriori sententia plectatur: nam in noxali actione, quemadmodum non valeret sententia condemnantis noxae dedere servum, ι. 6. S. Pen. Τ. de re Iudicata; sic quoque interlocutio, vel jussus valere non potest: frustra enim jubet, quod reo a lege permissum est, etiam post definitivam sententiam, L item veniunt, g. idem recte, f. de petit. hereiit. Idemque contingit in actione arbitraria de eo quod certo loco, in qua hoc tantum quaeritur , quid aequumst reum praestare actori habita ratione loci; nec plus vel minus condemnatio habere
in his igitur duabus actionibus, potest reus offerre noxae deditionem judicis a bitrio , Ut nempe interponantur necessariae cautiones judicis interventu : potest onferre satisfactionem, & soli itionem arbitrio sudicis, qui &in actione de eo quod certo loco, sola cautione aliquando contentus est. Et nisi utatur hoc beneficio actionis, nisi ita dedat, vel satisfaciat; condemnatur ex noxali actione vel in certam summam, vel in noxae deditionem, g. r. infra, de o c. ludis. vel ex actione de eo quod certo loco condemnatur id praestare,quod actoris interest habita ratione loci. Et ita incipit teneri actione judicati, quae durior dc acerbior est; nam de ex inficiatione olim crescebat in duplum, & majores usuras admittere potest. Arbitrium autem dicitur in his actionibus, quidquid ossicio judicis, & interventu peragitur; sive jubeat rem restatui; sive ultro oblatam a reo satisfactionem admittat; vel absolvat sive condemnet : nam & in condemnatione versatur arbi-uium. Festus , Arbitrium dicitur sententia, que ab arbitro statmitur.' PRAETEREA Qv AsDAM Acrios Es J Actiones arbitrarias csse spe-ςiςm quamdam propriam actionum, praeter bonae fidei, & stricti juris, ostendit evidenter Iustin. cum lus expositis, subjicit praeterea esse arbitrarias. Qu* actiones ar-
547쪽
bitratiae bonae fidei dici non possunt, clim inter eas non enumeremur nec stricti juris, cum in illis judex sit impos arbitrii sui: istae autem ex arbitrio judicis pendeant, ut loquitur in hoc g. Iustin. Harum enim proprium est, ut judex huic actioni addictus
ita demum condemnet reum, si actori non satisfaciat arbitratu , dc aestimatione
ipsius iudicis: in his enim clausula de satisfactione arbitrio judicis facienda inseritur, aut illarum natura tacitε continetur, ut docuit Iustin. supra in S. item actio equod in ceteris actionibus non obtinet, sed in strictis soranulae adstrictus judex qualitati contractus debet servire, l. 2. g. nunc de ossicio, f. de eo quod certo loco. In bonae
fidei autem judiciis, in quibus adjectio arbitraria inesse dicitur, I. . in bona fidei,f.
de eo quod certo loco, quamvis liberam potestatem accipiat judex, propter clausulam. ex bona fide reus damnetur: collimare tamen debet ad eam aequitatem, quam negotii si ve contractus natura suggerit, a qua non debet recedere. In arbitrariis autem, nulla fere est conventio, nullum negotium ultro citroque gestum, cujus ratio a judice haberi possit : ideoque ex varietate causarum relinquitur judicis arbitrio , quemadmodum reus actori satisfacere debeat; veluti rem resti tuendo, exhibendo,
solvendo, vel ex novali causa servum dedendo, ut dicitur in hoc g. Denique harum actionum differentia apparet ex eo, quod in strictis exceptiones non potuerunt objici, nisi prius impetratae a Praetore fuissent eodem tempore, quo actio impetrabatur ; alioquin vi formulae proditae actionis judex inclusus, & adstrictus, illarum rationem habere non poterat. In bonae fidei autem judiciis, neque impetrari, neque objici eas necesse fuit: quia satis ex Officio suo judex earum rationem habere poterat,t. 38.plane, O l. vlt. Is de Petit. heredit. At in arbitrariis, sufficiebat eas in iudicio objici, id est coram judice dato, etiamsi non impetrarentur a Praetore, I. Papinianus, g. de public. in remo. dc t. s. g. ibidem , f. ad exhib. Ex quibus constat, actiones arbitrarias esse medias inter actiones bonae fidei, & stticti juris. l QUOD AUT METVs o A V s A J In hac actione aestimatur quanti ea res est, delato ex contumacia jurejurando in litem actori; sed adhibita taxatione certa a judice, i. arbitrio, f. de dolor & haec litis aestimatio deinde quadruplatur,t. I . g. qua .ruplatur , Τ. quod metus causa. ET CETERI s s IM I L IBv s J Vt in Pauliana, I. ait Pratorio. f. per hanc ,1f. qua in fraudem eredior: in Fabiana, ι. tenetur, Τ. si quid in fraudem patroni. in actione finium regundorum, t. 1. in sine, dc I. 3 . f. . regundor. in redhibitoria, I. si redhibitoria ,s de aedilis. edicto. in actione rerum amotarum, L Acmn dos in fine, f. remmam tar. in actione consessoria , & negatoria servitutum, l. harum , f. si servitutibus
F. XXXII. Curare autem debet judex ut omnimodo quantum possibile ei sit, certae pecuniae vel rei sententiam ferat, etiamsi de incerta
quantitate apud eum actum est.
Π CvRARE AvTEM DEBET I v D E xl Incerta quantitas non solum in actionibus bonae fidei, & arbitratiis, sed etiam in actionibus stricti iuris esse potest, si in
id quod interest agatur, ι. vlt. f. de Pratoriis stipui.it. Ideoque debet judex curare, ut certam nihilominus sententiam ferat, quae certis finibus concludatur, ι. 7. ct 9. C. de sentem. 2 interloe. Quantum, inquit hoc loco Iustin. possibile ei sit: eademque sorma in l. tmica , C. de sentent. quae pro eo quod interest, ait se prout possibile est taxati nem imponere condemnationi in id quod interest. vide Cujac. lib. p. obscap. 33,
548쪽
' u CVRARE AUTEM DE aget et v D E T J Iste 3. non tantis ad actiones a bitrarias. de bonae fidei pertinet, in quibus receptum est judicem posse ex aequo reum condemnare, secundum cujusque rei de qua agitur naturam ii id est in id quod interest, quod sui natura incertum, ossicio tamen iudicis debet definiri, ut in hoe 1. dicitur : sed etiam ad strictas, quia & in illis in id quod interest agitur, quod semper Incertum est, I. vlt.Τ. de Praetor. stipulat. Ideoque debet curare iudex, ut certam nihilominus sententiam serat, quae certis finibus concludatur, l. . ct 9. Cod. de se rent. Ur interloe.judis. Certa autem est res, vel quantitas , non tantum si nominatim exprimatur; sed etiam si intelligatur, & repeti possit ex libello conuentionis, vel instruiarento obligationis, vel parte aliqua actorum, t. s. vlt. ct l. 19. in sententiis. F. de re judicata, vel ex legibus ipsis de jure publico, ut in specie l. i. & l. a. C. de sentem. qua sine certa quantitate prolata est.
g. XXXIII. Si quis agens, in intentione sua plus complexus fuerit, quam ad eum pertineat: causa cadebat, id est, rem amittebat, nec facile in integrum a Praetore restitueb tur , nisi minor erat viginti quinque annis. Huic enim sicut in aliis causis causa cognita succurrebatur, si lapsus juventute fucrat: ita & in hac causa succurri litum erat. Sane si tam magna causa ε justi erroris interveniebat, ut etiam constantissimus quisque labi posset : etiam majori viginti quinque annis succurrebatur.veluti si quis totum legatum petierit,pbst deinde prolati fuerint codicilli, quibus aut pars legati adempta sit, aut quibusdam aliis legata data sint, quae efficiebant ut plus petiis
se Videretur petitor, quam dodrantem, atque ideo lege Falcidia legata minuebantur. Plus autem quatuor modis petitur tyrre, tempore, loco, causa. Re: veluti si quis pro decem aureis, qui ei debebantur, viginti petierit, aut si is, cujus cx parte res est, totam eam, vel majore cx parte, suam esse intenderit. Tempore: veluti si quis ante diem vel ante conditionem petierit. Qua ratione enim qui tardius solvit quam solvere deberet,minus solvere intellegitur: eadem ratione qui praemature petit,plus pete TQ Videtur. Loco plus petitur Fy: veluti quum quis id, quod certo loco sibi stipulatus est, alio loco petit, sine commemoratione
illius loci, in quo sibi dari stipulatus fuerit: verbi gratia, si is qui ita stipulatus fuerit, Ephesi dare spondes Romae pure intendat sibi dari oportere. Ideo autem plus petere intellegitur, quia utilitatem quam habuit promissor, si Ephesi solveret, adimit et pura intentione: propter quam causam alio loco petenti 'arbitraria actio proponitur, in qua scilicet ratio habetur utilitatis, quae promissori competitura fuisset, si illo loco solveret. Quae utilitas plerumque in mercibus maxima invenitur: veluti Vino, oleo, frumento, quae per singulas regiones, diversa ha- rare.
549쪽
bent pretia. Sed & pecuniae numeratae non in omnibus regionibus sub iisdem usuris fenerantur. Si quis tamen Ephesi petat, id est, eo loco petat, quo ut sibi detur stipulatus est, pura actione recte agit: idque etiam Praetor monstrat, scilicet quia utilitas solvendi salva est promissori. Huic autem, qui loco plus petere intellegitur, proximus est is, qui causa plus
petit : Vt ecce si quis ita a te stipuletur, Hominem Stichum aut decem aureos dare spondes deinde alterutrum petat: veluti Hominem tantum, aut Decem aureos tantum. Ideo autem plus petere intellegitur, quia in eo genere stipulationis promissoris in electio, utrum pecuniam an hominem solvere malit. Qui igitur pecuniam tantum , vel hominem tantum sibi dari oportere intendit, cripit electionem adversario: & eo modo suam quidem conditionem meliorem facit, adversarii vero sui deteriorem. Qua de causa talis in ea re prodita est actio, ut quis intendat hominem Stichum, aut aureos decem sibi dari oportere, id est, ut eodem modo peterct quo stipulatus est. Praeterea si quis generaliter vinum stipulatus , specialiter Campanum petat: aut generaliter purpuram stipulatus
sit, deinde specialiter Tyriam petat, plus petere intellegitur: quia electionem adversario tollit, cui stipulationis 1ure liberum fuit aliud sol-Vere, quam quod peteretur. Quinetiam licet vilissimum sit, quod plus petat, nihilominus plus petere intellegitur: quia saepe accidit, ut promisesseri facilius sit illud solvere, quod majoris pretii est. Sed haec quidem antea in usu fuerant: postea autem lex Zenoniana&nostra rem coercuit. Et si quidem tempore plus fuerit petitum: statui oportet quod Zenonis divae memoriae loquitur constitutio. Sin autem quantitate vel alio modo plus fuerit petitum: omne, si quod forte damnum ut in sportulis ex hac causa acciderit ei, contra quem plus tali tum fuerit , commissa tripli condemnatione , sicut supra diximus, puniatur.
SI TAM MAGNA c A v s A J Similis locus in Laetate exterret. injur.fac. l. 2.f. de condict. indebit. & in I. 3.' pen p. de in litemjur. & ad hane magnam, Minopinatam causam reserenda est, i. vlt. C. de rebus credit. qua Iustinianus succurrit heredi, qui jusjurandum detulit legatario, prolato postea testamento : quod veteres non admittebant, quia iniquum esset de periurio quaeri, g. aque, infra, de excepi. Imo, ait Iustin. iniquum esset ex hoc periurio lucrum facere legatarium. Sic enim recte veteres libri MSS.ὶ ex hoc, inquam, perjurio : nec enim haec decisio ad alias quascumque probationes p. st jusiurandum repertas, sine lege expressa temere trahenda esset. 7 PLVs AvTEM QUATUOR Monis FE T 1 T V R J Eucherius Episcopus Lugdunensis homil. de Paschate, quam quidam malε tribuunt Eusebio Emisseno, Sicut in negotiis gerendis quatuor modis plus petendo, subire periculum pro juris ratione prohibeturi qκibus qMatuor modis, id est loco, tempore , genere . qualitate. Sed immu- tum fuit hoc jus constitutiombus metus & Iustin. ad quas vide Cujac. lib. II. Obf. cap. Ma
550쪽
418 INSTITVT. D. IVS TIN. LIB. IV.
lum plus petitionis in actionibus strictis, & arbitrariis, non in actionibus honae fi clet,l. 7. in bona sidet, . de eo quod certo loco, propter clausulam ex bona si de reus dam. netur. Non enim potest videri plus petere, qui omnem petitionem suam refert ad bonam fidem : ideoque actionibus bonae fidei inesse adjectionem arbitrariam vulgbdicitur. Sed plus petitionis poena immutata est constitutionibus Zenonis & Iustianiani, ad quas vide Cujacium lib. I 1. Obs cap. 2I. s3 Loco phvs P ET i T v R J Qui certo loco se daturum stipulanti promisit, alio loco directa,& pura actione conveniri non potest, propter pericudum plus petitionis: unde Uendi facultatem numquam competere stipulatori videbatur, si promissor ad eum locum , in quo se daturum promiterat, nunquam accederet. Sed
quia hoc iniquum erat, Praetor excogitavit actionem utilem, comparatam ad exemplum directae civilis, quam proponere stipulator quocumque loco potest , facta tamen loci mentione quo dari debuit, i. I. f. de eo quod ceno utar quae adjectio loci actionem facit arbitrariam, de petitionem ira temperat ;Vt qui eam proponit, loco potius solutioni destinato, quam alibi proponere videatur. Verbi gratia . qui Ephesi dari sibi stipulatus est,& Romae petit, ita agit, si apparet Titium Ephesi centum
dare oportere, condemna eum judex, ut Theophil. docet ad s. praeterea, situra, de confirmat Iurisconsultus in l. 2. f. hac autem actio, is de eo quod cereo loco. Vnde non mirum si periculum plus peritionis evitet, cum secundum verba obligationis petere videatur;& in arbitrium judicis conserat, ut rationem habeat utilitatis, quae posset competere tam ipsi actori, quam reo, si loco destinato solutio fieret: vitius que enim utilitatem haec actio continet, i. h. arbitraria, s l. . ideo , f. de eo quod eemto loco. quae utilitas maxima invenitur & in mercibus, & in pecunia numerata, ut hie docet Iustinianus. 18 Axio Loco pETENT IJ Congruo scilicet, & competenti, ex sententia
Iohannis: & ita accipiendum est quod Iurisconsillius ait in l. eum qui , f. de judiciis, I. si sis , S. st si certo ,ss de constit. pecvn. si ' P.RA ACTIONE RECTE AG1TJ Id est sine adjectione loci, quo casu ipsa sola summa petitur, nec amplius qiud, l. 4 1f. de eo quod certo loco. Sed addit exceptiones duas; prima haec est, si quid creditor sit stipulatus, ut puta usuras: hoc
enim casu propria actione, id est certi condictione petit usuras. Secunda haec est, si temporis utilitas intervenerit, quo casu erit actio arbitraria; quia utilitas temporis augere vel minuere summam potest, ut docet D. Cujac. tractatu 3. ad African
a l. centum Capua, f. de eo quod certo loco. Falsum est quod hoc loco TLeophilus indistincte notat, judicio Ephesi constituto, quo scilicet loco dari debuit, ejus quod
interest rationem ex loco ducendam elle.
g. XX XI V. Si minus D in intentione complexus fuerit actor, quam ad cum pertineat: velut si quum ci decem debcrentur, quinque sibi dari oportere intenderit: aut si quum totus fundus ejus csset, partem dimidiam suam etae petierit: sine periculo agit: in rc liquum cnim nihilominus judex adversarium in eodem Judicio condemnat, ex Constitutione divae mc moriae Zenonis. M S 1 Mi Mus J Valde notanda est haec Zenonis constitutio, qua licet judscisupplere id, quod deest intentioni actoris : quod non fuit antea admissium , ea nem-Ιe quaerere dc tractare, quae is cujus ea dici quaerique interest, neque dicit, neque