D.N. Iustiniani perpetui Augusti Institutionum sive Elementorum per Tribunianum virum magnificum magistrum & exquaestore sacri palatii, & Theophilum & Dorotheum, ... libri quatuor emendatissimi ex editione Iacobi Cuiacii. In eosdem Iani A Costa antec

발행: 1659년

분량: 678페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

571쪽

CAp. XIII. De exceptionibus. 479

fuerit, neque numeraverit. Nam eam pecuniam a te petere posse eum Certum est: dare enim te oportet. quum ex stipulatione tenearis. Sed quia iniquum est eo nomine te condemnari: placet per exceptionem pe- Cuniae non numeratae te defendi debere, cujus tempora nos secundum quod jam superioribus libris scriptum est j constitutione nostra coarta

vimus.

g. III. Praeterea debitor si pactus fuerit cum creditore, ne a se peteretur , nihilominus obligatus manet, quia pacto convento obligationes non omnimodo dissolvuntur. qua de causa essicax est adversus eum actio, qua actor intendit: Si paret eum dare oportere. Sed quia iniquum est Contra pactionem eum damnari: defenditur per exceptionem pacti conventi.

g. IV. AEque si debitor F creditore deferente juraverit, nihil se dare oportere, adhuc obligatus permanet. sed quia iniquum est de perjurio quaeri, defenditur per exceptionem jurisjurandi. In iis quoque actionibus, quibus in rem agitur, aeque necessariae sunt exceptiones, veluti si petitore deferente posseGr juraverit eam rem suam esse: & nihilominus petitor eamdem rem vindicet. licet enim verum sit, quod intendit, id est, rem c)us esse, iniquum tamen est possessorem condemnari.

Era E s A i T Q Comparat exceptionem jurisjurandi cum exceptione pacti ; quia r mur obligatio , ita nec jures urando cui inest pactum. Maior tamenta I mirandi quam pacti, nam postquam juratum est oe-

negatur actio, t. f. dejurejurando , l. I. 6. I. σ2. f. quarum rerum ino non datur. qmno paao n obtinet. Denique jusjurandum habet transactionis speciem, & majorem auctoritatem quam res judicata, l. I. Coae de rebus credit. σjurejur. quod dici nequit de pacto :& hoc cum deserente creditore debitor juravit, non si proprio motu, aut judice deferente, I. si . admonendi, j de jurejur.

g. V. Item si judicio tecum actum fuerit, sive in rem, sive in personam, nihilominus obligatio durat. dc ideo ipso jure de eadem re postea adversus te agi potest: sed debes per exceptionem rei judicatae adjuvari. g. V I. Haec exempli causa retulisse sussiciet. Alioquinquam ex muleis Variisque causis exceptiones necessariae sint, ex latioribus Digestorum seu Pandectarum libris intellegi potest. Quarum quaedam ex legibus Vel ex iis, quae legis vicem obtinent', vel ex ipsius Praetoris jurisdictione substantiam capiunt.

QUAEDAM Ex LEGI avs J Vt exceptio ex lege Cincia, si quis ultra praestiturum modum donaverit, de qua extat insignis locus in I. pure si donavi,Τ. de doli mali, or metus exceptione. Exceptio legis Iuliae de cessione bonorum, de qua ing tr. infra, tis. seq. Videtur quoque esse ex veteri quadam lege exceptio rei litigiosae, qua certa poena praescripta fuit, de qua in I. I.f. de jure psci, sortὶ ex ipsa lege XII. tab. ut suadere videtur inscriptio t. vlt.f. de litigiosis. Sunt & aliae multae exce-

Iriones ex vetetibus legibus, quibus aliquid fieri prohibetur, t. exceptiones 3. f.

572쪽

erat furti agere eorum nomine, qui apud hostes essent, aut reipublicae causa abessent, quive in eorum cujus tutela essent. Et quia hoc non mi- mimam incommoditatem habebat, quod alieno nomine neque agere, n que excipere actionem licebat, Coeperunt homines per procuratores litigare. Nam S morbus de aetas & necessaria peregrinatio, itemque aliae multae causae saepe impedimento sunt, quo minus rem suam exequi possint.' Pos T civ. A M de actionibus satis superque egit, subjicit per quas per senas

eas movere possumus. Et olim quidem cum talemnes erant de legitimae , agere pro alio nemo poterat, propter certissimam juris regulam, nemo alieno nomine agere potest, i. nemo , Τ. de reg. juri nisi in certis casibus, in quibus necessitas hoc extors rat. Sed cum actiones desierunt esse solemnes & ordinariae, sublatis formulis, I. i. do formul. Ur impetrat. act. . Od. 8c extraordinem judicia frequentari coeperunt, 47. actio , Is de negor. Is. coeperunt homines per procuratores litigare ; id est assiduo usu, de tritura fori ita suadente, de impellente utilitate receptum est, ut alieno

nomine agere liceret.

R PRO Tvet ELA J Vna litura delenda est interpretatio Theophili. Pro tutela tutor agit, qui pupillum defendit; est enim tutela vis ac potestas, ut in definitione, supra, de tutelis. Nec praetermittam vetus hoc jus Romanum fuisse in Francia observatum, usque ad tempora Francisci I. Nemo enim potuit litigare per procuratorem, nisi licentia nominatim impetrata a principe, ut docet Sirius Partamenti L fine Gnscriptus, & Summa Ruralis. Fuit autem vetus formula , quae apud Ma culphum extat: Ille ad nos m veniens praesentiam Juesu nobis, eo quod propter simplicitate uam , causas suas minime possit prosequi, vel admallare, clementia regni nostr petiit, ut inlustris vir ille omnes causas suas in vice ipsius, tam in pago, quam in palatio nos , admallandum prosequendumque recipere deberet. Ad quod ius vetus respiciens Academia Parisiensis, in cap. quia in causis. extra. de procuratorib. petiit a Summo Pontifice licentiam litigandi per procuratorem. Et Eustra sunt in .rrpretes, qui aliam petendi causam comminiscuntur.' PRO Tu TELA J omissa interpretatione Theophili, quae una litura delenda est; hoc loco pro tutela agit tutor, cum officio suo fungitur, id est pupillum defendit: qua de causa potissim im creatur, ut ex definitione tutelae constat, l. I. Is domi. pro populo agit syndicus, qui decreto constituitur, ut omnium nomine agat, cum agere universi non possint: pro libertate assertor, qui in multis a procuratore differt, ut docet Cujac. in Parat. Cod. de assert. toll.

g. I. Procurator, neque certis verbis, neque praesente adversario, imo plerumque ignorante eo constituitur. Cuicumque enim permiseris rem tuam agere, aut defendere, is tuus procurator intellegitur.

CuicvMQUE ENIM P ERM Is ERIs J His verbis ostendit Iustinianus, procuratorem non posse intelligis ne mandato, I. 1 F. de procurator. nam qui egerit sine mandato, negotiorum gelior dicitur, qui maximε differt a procuratore, ut constat ex titulo de negor. gor. Is enim licti gerere & defendere sine mandato possit,' tamen potest agere, id est actionem movere: nemo enim agit sine mandato, expersonis, quibus hoc jure singulari concessum sed or ha nias. s. vlt. f. de procurator. θ ήocvs Diuitigod by Coral

573쪽

C A P. X I. De satisdationibus. 47i

g. II. Τutores & curatores quemadmodum constituantur primo libro expositum est.

De siti attonibus.

SATIs DATIONVM modus alius antiquitati placuit, alium novitas per usum amplexa est. Olim enim si in rem agebatur ', satisdare possessor compellebatur: ut si victus nec rem ipsam restitueret, nec litis actimationem ejus, potestas esset petitori, aut cum eo agendi, aut cum fidc-jussoribus ejus, quae satisdatio appellatur Iudicatum solvi. Vnde autem sic appellatur facile est intellegere: namque stipulatur quis ut solvatur sibi quod fuerit judicatum. Multo magis is, qui in rem actione conveniebatur , satisdare cogebatur, si alieno nomine judicium accipiebat. Ipse autem qui in rem agebat, si suo nomine petebat , satisdare non cogebatur. Procurator vero si in rem agebat satisdare jubebatur, Ratam rem dominum habiturum. Periculum enim erat, ne iterum dominus de eadem re experiretur. Tutores SI curatorest eodem modo, quo & procuratores satisdare debere, verba edicti faciebant. sed aliquando his agentibus satisdatio remittebatur. Haec ita erant si in rem agebatur.

' CVM propter actiones interponantur satisdationes, vel ab actore, vel a reo, Vel a procuratoribus, aut defensoribus e merito hic titulus subjicitur praecedentibus.

SI IN REM A O E 3 AT v R J Actione speciali quae dicitur rei vindicatio ;nam si generali, id est petitione hereditatis, non compellebatur Pomessor satisda-rionem judicatum solvi praestare, quam l. ysf. de petit. vereditat. designat his verbis,

Nisi maluerit pro omni quantitate hereditatis , vel rerum ejus restitutione satisdare. Sed praestabat , ut loquiturae l. s. solitam cautionem de hereditate non minuenda I cavebat se nihil deterius factutum in hereditate, de qua jurgium esset: periculum enim erat, ut Asconius scribit lib. 3. in Verrem, ne interea qui tenet dissidens causae, deteriorem possessionem faceret, tecta dissiparet, & culta desereret. Hanc autem autionem non praestante possessore, transferebatur possiessio in petitorem hereditatis , si de ipse satis dare paratus esset: petitore enim non satisdante, pollessio rem nebat penes posses brem, ex vulgata regula juris, in pari causa potiorem eme causam possessioris, quod Paulus docet lib. i. Sent. tiri de sati ando. SI INREn Acta ArvRJ Speciali scilicet in rem actione; nam in generali , id est in petitione hereditatis, non exigebatur satisdatio judicatum solvi; sed de hereditate non minuenda, quae solita cautio dicitur in I. 1 F. de petitione hereditatis: nisi possessior ex hereditate aliquid distrahere vellet, quo catu, ut est ind. l. se praestabatur cautio judicatum solvi. Igitur qui rei vindicatione pulsabatur, cautioncmPraestabat: at qui suo nomine agebat, satisdare non cogebatur , quia si inten-

574쪽

4 L INSTIΤ. D. IVS TIN. LIB. IV.

ionem suam non probaret j udici, non condemnabatur, sed tantam possessor ablolvebatur, j. st si in rem, de o . judic. infra. Si suo NOMINE PETEBAT J Observanda est diligenter haec vetus differentia inter actionem in rem & actionem in persenam. Si in rem agebatur, possessor satisdare compellebatur de re restituenda, vel aestimatione litis praestanda: si inpersonam, reus non tenebatur satisdare, I. qui ex parte, res de interrogationib. in jure faciendis. Est enim similis differentiae , de qua supra dixi in g. praeterea, de actionib. In arbitrariis actionibus quibus agitur de restituenda re, jussus vel praeceptum judicis de re restituenda praecedere debet condemnationem. In actionibus in personλm, quibus agitur de damno dato, vel de pecunia solvenda, jussus non praecedit condemnationem; quia reus rem non possidet, quam restituere teneatur: frustra igitur praecederet sussus , vel satisdatio de re restituenda. TvTORES ET CvRATOR. EsJ Edicti verba generalitet scripta, tutores &cutatores iisdem satisdationibus subjiciebant, quibus & ceteros, qui alieno nomine agerent, vel defenderent, I. 33.servum, s. ait Prator, f. de procurator. Sed sensim benigna prudentu in interpretatione obtinuit, ut illis agentibus satisdatio plerumque remitteretur,l. 23. vulgo, is de administrat. tutor. quali Praetor inediisto tuo de iis

tantum cogitaverit, qui se alienis negotiis sponte sua immiscent; non de iis qui exossieti necessitate ad noc impelluntur, I. 39. si plurium , f. I. f. de noxalib. action.

g. I. 'Si vero in personam ' ab actoris quidem parte eadem Exl. s. g. obtinebant, quae diximus in actione , qua in rem agitur. ab ejus verb parte cum quo agitur, si quidem alieno nomine ali- pus .at quis interveniret, omnimodo satisdaret: h quia nemo defensor , κὰ ι in aliena re sine satisdatione idoneus esse creditur. Quod si pro- propria. F.

prio nomine aliquis judicium accipiebat in personam: Iudica

tum solvi satisdare non cogebatur. ton' ' SI v ERO IN P E Rso N AM J Inter actionem in rem & in personam, circa satisdationes haec olim erat differentia; quoniam cum in rem asebatur, possessor satisdare cogebatur judicatum solvi: at reus qui actionem in personam tuo nomine suscipiebat, non tenebatur praestare satisdationem, I. 18. qui ex parte, fide inter g.

in jure fac. Cujus disserentiae haec ratio reddi potest, quod actio in per nam quae ex obligatione descendit, detur adversus eum cum quo contraximus, cujus fidem sine fideiussore sequuti sumus: non possumus igitur ex postfacto duriorem ejus facere conditionem. At in rem actio datur in eum qui nullo jure nobis oblisatus est, sed

facimus ei controversiam de re quam nostram dicimus, ε. omnium supra , de actionis. a quo merito cautionem exigimus; quia dissidentia causae dii chus eam deteriorem facere posset. Inter procuratorem autem actoris,&rei, qui propriὸ defensor dicitur,

haec erat differentia: quod ille satisdaret de rato, nisi constaret de mandato; qui Apericulum erat ne iterum dominus experiretur: hic autem judicatum solvi, etiamsi constaret de mandato ἱ & de rato quoque in quibusdam casibus, in quibus pericatum erat ne iterum dominus experiretur, ι. 3s. S. vis. & t. 36. vel in operis, j. de pro curator. ct defenstrib.

g. II. Sed haec hodie, aliter observantur. Sive enim quis in rem actione conVenitur, sive in personam suo nomine, nullam fatisdationem pro

litis aestimatione q dare compellitur: sed pro sua tantum pQrsona, quod

575쪽

CAp. XI. De satistitionibus. 473

in judicio permaneat usque ad terminum litis: vel committitur suae

promissioni cum jurejurando, quam juratoriam cautionem vocant: vel nudam promissionem, vel satisdationem pro qualitate personae suae dare compellitur.

SED MAE NODI EJ Non est admittendum quod interpretes cum glossa νdocent, hunc S. accipiendum esse de cautione judicio sisti, cujus non alius erat e Rfectus quam ut judicium acciperetur; id est sormula judicii cui iudex pedaneus addicebatur, I. I. π a .F. si ex nox. causa agat. ideoque ea cautio in imponebatur ante judicium acceptum, ι. amplius, j. rem rat. haberi. Hic enim non agitur do illa veteri cautione, sed de alia nova, qua quis judice jam accepto promittit se in judicio permansurum usque ad terminum litis, cujus etiam fit mentio in cap. 4. si vero serumet, nov. 33. de exhib. reis, collat. s. illa accepto judicio finitur, haec finitur senis

tentra.

suo nomine conveniatur, hodic non praestat satisdationem judicatum solvi, sed sia, tisdationem judicio sisti: quam tamen non quilibet praestat, habctur enim ratio qualitatis personae, ut in titulo, f. qui sati are cc amur, vel jurato promittam , vel pomissioni sua committantur. iurato promittit vir Illustris, vel clarissimus: promittit simpliciter, qui amplissimas facultates habet, I. I. f. de custodia rerum.

g. III. Sin autem per procuratorem lis vel infertur, vel suscipitur: in actoris quidem persiona, si non mandatum actis insinuatum 7 est, vel praesens dominus litis in judicio procuratoris sui personam confirmaverit , ratam rem dominum habiturum satisdationem procurator dare Compellitur: codem observando, si tutor, vel curator vel aliae tales personae, quae alienarum rerum gubernationem receperunt, litem quia busdam per alium inferunt.

7 SI NON MANDA TvM Ac Tis I Ns I N v A T VM J Actoris procurator etiam hodie cogitur praestare satisdationem rem ratam dominum habiturum; quod obtinet in Procuratore absciatis, nam praesentis procurator non satisdat, quia ejus personam dominus probat. Imb & procuratori absentis aliquando remittitur satildatio, si voluntas, aut mandatum domini apud acta fuerit insinuata, aut libello Principi oblato dccharata, l. vnis. Cod. de satis araeo , L ne fatisdatio .F. rem ratam haberi s vel per literas ad adversarium scriptas, i. si procuratorem, f. de procuratorib. aut chm maritus nomina exigit quae extra dotem sunt, quae mulier dedit, & loco paraphernorum apud eum manebant, i. vlt. Cod. de pactis, con. tam super dote quam

g. I V. Si vero aliquis convenitur: si quidem praesens procuratorem dare paratus cst: potest vel ipse in judicium venire sui procuratoris personam per Iudicatum solvi satisdationem solemni stipulatione firmare, vel extra judicium satisdationem exponero, per quam ipse sui procuratoris fidejussor existat' pro omnibus Iudicatum sol vi sati idationis clausulis'. ubi de de hypotheca suarum rerum convenire compellitur : sive in judicio promiserit, sive extra iudicium cavetit: ut tam ipse quam he- aedes ejus obligemur: alia insuper cautela, vel satisdatione propter per-OOo Diuitiaco by Corale

576쪽

INSTIT. D. Ius T IN. LIB. IV.

nam ipsius exponenda, quod tempore sententiae recitandae in iudicio invenietur: vel si non venerit, omnia dabit fid utar, quae condemnatione continentur, nisi fuerit provocatum. IPs sui P RocvRATO Ris pingivsso R Ex Is TirJ Fidejutar est, qui pro debitore suo nomine stipulanti promittit citra novationem ,& ideo pro Uipso fidejubere potest nemo, quod tamen hic videtur admittere Iustinianus, nam quiprocuratorem constituit, reus principalis est,cum de ejus re & negotio agatur. Is tamen dicitur fideiussor, unde videretur dicendum eumdem esse sui ipuus fideiussorem, quod admitti nequit: quandoquidem intelligi non potest, ut quis pro se fideiubendo obligetur, t. H. heres semo tuo, Τ. de I 6 Orib. Ideoque quidam existimant fideiullorem hIc pro expromissore sumi, ut in i 3o. f. i. f. de Passis admittit Cujacius ad d. si. quem tamen locum esse singularem in jure assirmat. Videtur ergo dicendum dominum dici fidejus rem sui procuratoris , quoniam procurator post litis contestationem dominus litis est, l. 13. nalia, Cod. de prσω toro. Min ejus personam concipiebatur sententia, t. 18.s de procurat. 9 defensors.

x i s J Recth Theophilus, hoc est procuratorem in judicio permansurum, usque ad finem litigaturum, id quod judicatum erit soluturum: sed & praestare quoque tenetur quod sequitur de hypotheca rerum suarum, & adjicienda quoque est cla sula quae personam ipsius domini respicit, quod tempore sententiae recitandae in

judicio invenietur.

g. V. Si Vero reus praesto ex quacumque causa non fuerit, & alius Velit defensionem ejus subire: nulla differentia inter actiones in rem , vel in personam introducenda, potest hoc facere: ita tamen ut satisdationem Iudicatum solvi pro litis aestimatione praestet. Nemo enim secundum veterem regulam sui jam dictum est in alienae rei sine satisdatione dcfensor idoneus intellegitur. f. VI. Quae omnia apertius & perfectissime a cottidiano judiciorum via in ipsis rerum documentis apparent. g. VII. Quam formam non solum in hac regia urbe , sed etiam in omnibus nostris provinciis, & si propter imperitiam forte aliter celebrantur , obtinere censemus: quum necessc est omnes provincias, caput omnium nostrarum civitatum, id est, hanc regiam urbem, usque Observantiam sequi.

De perpetuis es temporalibus actionibus, es qua ad herereris, es in heredes transeunt. C A P v T XII.

HS c loco admonendi sumus, eas quidem actiones, quae ex lege, Se natusve consulto , sive ex sacris constitutionibus proficiscuntur, Perpetuo solere antiquitus competere, donec iacrae constitutiones, tam Diuitigod by Corale

577쪽

C A P. XII. De perpetuis ρο temporalibus oec. 471

in rem quam in personam actionibus certos fines dederunt. eas ver b quae ex propria Praetoris jurisdictione pendent, plerumque intra annum vivere. nam & ipsius Praetoris intra annum erat imperium. Aliquando tamen 6 in perpetuum extenduntur, id est, Vsque ad finem ex constitutionibus introductum: quales sunt eae quas bonorum possessori, ceterinque qui heredis loco sunt, accommodat. Furti quoquc manifesti actio, quamvis ex ipsius Praetoris jurisdictione proficiscatur, tamen perpetuo

datur. absurdum enim esse existimavit anno eam terminari.' Mi xv M videri potest quod dicitur, actiones tam in rem, quam in personam ex jure civili descendentra fuisse perpetuas, antequam sacrae constitutiones certos fines darent: quoniam certum est actionem in rem lege x I r. tab. in rebus mobilibus anno, in immobilibus autem biennio fuisse circumscriptam. Sed dicendum hoc contigisse ex accidenti propter usucapionem, interveniente scilicet usucapione, quae

cum certas haberct conditiones, non poterat omni casu procedere: atque ita ccssante usucapione, actio in rem non minus quam inpers bnam perpetua remanebat : quibus tamen omnibus certos fines dederunt constitutiones,l. 3 icut. Cod. de prascript. 3 o. vel 4 O. ann.

g. I. Non omnes autem actiones, quae in aliquem aut ipso jure competunt, aut a Praetore dantur, 3c in heredem aeque competunt, aut dari solent. Est enim certissima juris regula, Exi vita ex maleficiis poenales actiones' in heredem rei non competere: veluti furti, vi bonorum raptorum, injuriarum, damni injuriae. Sed heredibus hujusmodi actiones competunt, nec denegantur: excepta injuriarum actione M si qua alia similis inveniatur. Aliquando tamen etiam ex contractu actio contra heredem non competit, quum testator dolose versatus siti, & ad heredem ejus nihil ex dolo pervenit. Poenales autem actiones ,

quas supra diximus, si ab ipsis principalibus personis fuerint

contestatae: de hercdibus dantur, & contra heredes transeunt.

E x MALEFICIIS POENALEs ACTIONEs J Actiones ex delicto sunt in triplici differentia, quaedam enim sunt mere poenales, quaedam rei persequutoriae, quaedam mixtae. Mere poenales, quales sunt furti, & injuriarum, in heredes nullo modo dantur, I. I.F. de privatis delin. l. I s. in1uriarum, Τ. de injuriis. Mixtae, quae rem dc pcenam simul persequuntur, ut servi corrupti, damni injuria ex lege L quilia, dantur in heredes quazenus rem, non poenam continent; ut illud quod scelere quavitum est extorqueatur, nec ad heredis compendium trahatur, l. I6. quod diximus, , vis .f. quod met. causa. Quae ad solam rei persecutionem pertinent, qualis est de dolo, eatenus dantur, quatenus ad heredes pervenit, i. 26. in heredem, s. vlt Τ. de dolo malo. A superiori tamen definitione excipiuntur duae, nam actio vi bonorum raptorum lic Et mixta, nullo modo adversus heredem datur; quia Plaetor putavit sufficere condictionem, l. 2. S. vlt. f. vi bon. rati. & condictio furtiva datur in heredem in solidum, licet nihil pervenerit, L 9.Τ. ae condict. furtiva. ALIQUANDO TAMEN ETIAM Ex coNT R A CTV J Pugnat omnino haec sententia, cum regula juris tradita in ι.si hominem, S. I. J. depositi. I. ex contra-

578쪽

4 6 INSTITVT. D. IVS ΤIN. LIB. IV.

ctibus .f. de oblig. ct actionib. t. sicuti, I. a ea, g. vis. f. de reg. iur. Sed respondendum est ex Paulo I. Oct. f. de fideiussorab. tutorum heredibus contra regulam juris veteris

beneficio constitutionum subventum esse; ut quod dicitur in hoc titulo, 3. I. versis. paris nates. & in I. omnes pse Uales , f. de oblig. oe action. contra veterem regulam juris constat novis constitutionibus sui ite immutatum, I. constitutionibus, j. eod. iii. ut hoc casu, ita consti tutione Severi & Antonini heredibus tutorum subventum est, ut neque ex levi culpa tutorum teneantur, neque ex omni dolo de lata culpa tutoris; sed

ita demum si ex damno pupilli lucrum captatum sit, aut gratia praestitum alteri; nisi lis cum defuncto contestata fuerit. Quae est perspicua lententia, l. i. C. de heredab. retor. ut jam docui ad tit. de satisdat. tutorum, quod Graecis interpretibus placuisse reperio. Sic enim habet Latina interpretatio Cujacii lib. 33. Baptis. tit. 7. in editione Lutetiana, apud Ni vellum : Summi quidem iuris ratio vult, etiamsi lis non sit eontestata

eum tutore, heredem teneri :sed constitutionibus subventum est ignorantia heredum, τι ex levi culpa, aut negligentia tutoris non teneantur . neque ex dola tutoris,si ex dolo quem δε- lavit lucrum nan fecerit, aut gratiam alteri praestiterit.

Et soleo dati damni ex lata culpa tutoris, qui nullum tamen lucrum facit, vel gratiam praestat alteri, dare exemplum ex l. tutor, S. competit, f. de administratisne tutorum , si praedia non idonea comparaverit neque sordide, neque gratiose, sed non bonam conditionem sequutus per latam negligentiam, quae dolo comparatur, vulg. l. quod Nerva, f. depositi, quo casu tenetur quidem tutor; sed quia nullum lucrum senti t, vel praestat alteri per gratiam, cx hac lata culpa heredes tutoris non tenentur ex sententia d. t prima. Nec praetermittam in d. l. I. Observandam esse metallictim, si ve hyperthesim, quae plerumque obscurum sensum reddit, ut apud Uir-silium notat Scivius initio lib. s. etei os in illum locum, duri magno sed amore dolores Pol uto, notώmque furens quid femina possit. Sensus enim ae l. i. hic est: si lis contestata non sit cum desuncto, heredes tutoris ex levi culpa non teneri, neque ex dolo vel lata culpa , si ex damno pupilli nullum lucrum fecerit tutor, aut gratiose praestiterit alteri. Id autem cum ae i. induxisset in actione tutelae, ut aliquando ex dolo non teneantur heredes; deinde tractum fuit per consequentias, ut in re simili loquitur, I.sin autem sed O isus darei vindici. ad ceteros bonae fidei contractus, in quibus dolus venit ex rei persecurione. Nam si id obtinet adversus pupillum in actione tutelae, cujus privilegia notissima sunt; dc in actionibus bonae fidei eadem aequitas multo magis admittenda est, ut ex jure novo constitutionum hic sit manifestus hujus f. sensas, si nihil pervene. rit ex dolo defuncti, heredes ex contractibus bonae sdei non teneri, in quibus dolus actione bonae fidei vindicatur. Verbum autem pervenerit, quomodo hoc loco accipiendum sit, repete ex his quae jam docui ad rit. de satisdat. tutorum. Quae vulgρ, hic adnotantur de deposito incendii, ruinae, de naufragii causa, Sc de precatio : ad hunc locum non pertinere jam docuit Cularius in Paratis. Codic. fit. de in litem --

rando.

Axio VANDO TAMEN ETIAM Ex CON TI . Ac T v J Regulariter ex contractibus succellares ex dolo eorum quibus successerunt, non tantum in id quod pervenit, sed etiam in solidum tenentur, l. IST. ad ea, g. vlt. f. de rei jur. l. 12. exd positi, l. 49. ex contractibus , Τ. de oblig. ct act. Sed contra veterem juris regulam beneficio constitutionum ignorantiae heredum succursum est, ut docet Paulus in I. Ut

F. .e si ejusor. ist. vi non aliter tenςrentur ex dolo defuncti, nisi aliquid ex tali dolo

579쪽

C A p. XIII. De exceptionibus . 477

md eos pervenisset: quod prim b constitutum fuisse in actione tutelae apparet ex I. r. Coae de heredib. tutor ela I. . . er s. Cod. de in litem jur. Sc deinde a Iustimano productum ad ceteros bonae fidei contractus, non sine summa ratione. Nam si id receptum id fuit in actione tutelae adversus pupillum, cujus privilegia in jure notissima sunt, quanto magis id admitti debuit in ceteris contracti Dus bonae fidei. Sed obseria vandum pervenisse illud videri, quod vel prima ratione fuerit, ut loquitur Vlpianus in L 13. virum, j. de petit. heredit. quamvis non duret; si ex damno lucrum captatum, aut gratia praestitum sit, ut loquuntur Imperatores in I. I. Cod. de heredib. tui. cum in delictis non sufficiat ad defunctum pervenisse , nisi etiam ad heredem

Petron erit, ΣΟ. quantum, s. quod metus causa.

g. ΙΙ. Superest ut admoneamus, quod si ante rem judicatam is, cum quo actum est, satisfaciat actori, ossicio judicis convenit eum absolvere, licet judicii accipiendi tempore in ca causa fuisset, ut damnari debeat. &hoc est quod ante vulgo dicebatur, omnia judicia absolutoria esse L

3 OMNIA I voici A AB soLvTORIA ESsE J Id est proprium actionis arbitrariae, ut judex ante condemnationem absolvere possit reum satisfacientem actori: quod non observari in judiciis strictis plusquam manifestum ςst, propter necessitatem iarmulae, ex qua si apparet deberi id quod actor petit, omnino condemnandus est reus secundum intentionem actoris. unde non videtur admittendum quod hic dicitur, omnia iudicia esse absolutoria si reus actori satisfaciat. Sed dicendum est hoc ita exaudiendum , si solutionem & satisfactionem admittat actor, quam recusare in actionibus arbitrariis non potest ἱ quia hoc fit ex natura actionis : quod in aliis judiciis non obtinet, in illis enim arbitrium hoc judici non per

mittitur.

De exceptionibus. C A P V Τ XIII.

SE irva. ut de exceptionibus dispiciamus. Comparatae autem

sunt cxceptiones defendendorum corum gratia cum quibus agitur. Saepe enim accidit φ ut licet ipsa persequutio, qua actor experitur , iusta sit, tamen iniqua sit adversus eum cum quo agitur.

COMPARATAE AUTEM sv NT Ex C E P T Io N E s J Exceptionum quoque fuerunt sormula: certat, de quibus Paulus tractaverat in libro singulari de conceptione formularum, ut docet inlcriptio I. exceptiones 1 o. f. hoc titulo. Has Praetor subjiciebat actionibus, & veluti conditiones quasdam inserebat, hoc modo, Condemna judex Titium si non convenerit de pecunia non petenda. Vnde rectὸ exceptio dicitur conditio, vulg. I. exceptis 12. F. hoc fit. hac enim adjectione excluditur intentio acto iis, ut non malE a veteribas Franciae pragmaticis exceptiones dicantur claustra,& cancelli, quibus circumscribantur actiones, sic enim loquuntur, pro-pUer barres est exceptions. Erat autem haec adiectio omnino necessatia in actionibus

stricti iuris, nec potuit aliter his actionibus addictus judex, quantumvis justae &Leceptae exceptionis rationem habere; sed tenebatur sequi sermulam purE & strictE

580쪽

4 8 INSTIT. D. Ius T IN. LIB. IV

conceptam: quod non obtinuisse in bonae fidei actionibus certissimi iuris est; iis enim passim exceptiones omnes inesse dicuntur, ι. sed etsi ideo ,st .soluto matrimonio . I. huyusmodi, g. qui servum, s. de leg. i. Potuit igitur judex addictus actioni bonae fidei , ex vi & potestate formulae, etiam non insertam nominatim exceptionem ad

mittere.

SAEPE ENIM A c c I D I T J Quod de exceptione doli mali dicitur, illam revocare naturalem aequitatem , quam saepe juris civilis subtilitas offundit; de omnibus aliis dicere licet, quandoquidem illae naturali aequitate nituntur, contra jurisci vilis rigorem&subtilitatem. Quod indicat Iustinianus, dum asserit ipsam pet&quutionem qua actor experitur iustam esse, id est legitimam secundum jus summum ; iniquam tamen, id est contra juris naturalis aequitatem , ad verius eum cum quo agitur. Non ergo simpliciter &sui natura, sed tantum adversus eum qui defensione aliqua munitus est.

g. I. Verbi gratia, si metu coactus, aut dolo inductus, aut errore lapsus, stipulanti Titio promisisti quod non debueras promittere: palam est, jure civili te obligatum esse ', & actio qua intenditur dare te oportere efficax est, sed iniquum est te condemnari. Ideoque datur tibi exceptio metus causa aut doli mali, aut in factum composita', ad impugnandam

actionem. IvRE CI v I TE OBLIGATVM EssE J Id est secundum subtilitatem juris civilis, i. 36.ff. de verb. obligat. vel ut Theophilus loquitur , et in νορου ει- cetao. Τribus autem modis in his libris dicitur Obligatio, proprie, non improprie,& improprie. obligario proprie dicitur, quae, ut est in definiri me, necessitate adstringit, & ita consistit, ut nullum contrarium jus quo Romana civitas utatur, actioni quae ex obligatione competit opponatur, ut in l. vel obligatus obligatum,

F de liberali causi. Non impropriE, quae jure quidem civili subtili & stricto consistit, & essicax est ad agendum; sed beneficio exceptionis jure Praetorio , vel alio speciali jure receptae fit ineficax , ut in hoc g. Obligatio verb improprie dicitur, quae

natura tantum consistit, nec actionem parit; sed vinculum tantum dicitur aequitatis, non juris, ι. Stichum 93. s. naturalis,Τ. de solutions. ' AvT IN FAc TVM co M pos ITA J Sicut ainones quaedam dicuntur in factum, quia cum non habeant certam verborum conceptionem de formulam, ficti Ipsius & negotii verbis concipiuntur 6. cum mota, Cod. de transact. Sic & exceptiones quaedam in factum componi dicuntur , quia narrative exponuntur, ut Miscet Theophilus : nam ut aetionum, sic & exceptionum formulas fuisse certas s de quibus Paulus tractaverat in libro singulari de conceptione sermularum ) docet m- scriptio l. 1o. 1. de exceptionib. quas Praetor subjiciebat actionibus, & veluti conditiones quasdam inferebat hoc modo, Condemna judex Titium, si non conveneris

de pecunia non perenda : unde in I. 11.Τde except. exceptio dicitur conditio, quae m do eximit reum a condemnatione,modb minuit condemnationem; quia figura conditionis apponebatur. Et licet Interdum figura conditionis non conciperetur, vi t

men & potestate condi tionem continebat, puta, quod praejudicium hereditati non fiat, t. is . si post, ι .stiuifam. l. r6. fundum . f. de except. idem enim est ac si diceretur, si praejudicium hereditati non fiat: qua adjectione excluditur actorIs intentio, Mactio fit ineficax.

g. II. Idem suris est, si quis quasi credendi causa pecuniam stipulatus

SEARCH

MENU NAVIGATION