Lucæ Tozzi Opera omnia Lucæ Tozzi ... In librum artis medicinalis Galeni Paraphrastike anakephalaiosis in qua universa medicina ... quam dilucide enucleata continetur. Huic adjectum est practicum opusculum. De recto usu sex rerum nonnaturalium ... To

발행: 1747년

분량: 228페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

yx Liber Tertius.

me existit, solaetis sessi et edintimitatir , quam quispiam forte diis umquam adesse Nataret , qui integra factitate frerantur , quo mam semper fit passis. suem sane later eam dem in omnibus teneribus fore dubitationem. Nisi enim operationis Des sensibitis, ianitatem ab aegritudine separet, sia qualitatem

eantammodo dispostlionii introspiriamur , perpet e passibilitatis dogma ne clario reeiapiemus , eum nasius fit, qui omnes operari nes optimas habeat ; sed de boe quidem, ut quod lutea patius eontemplatio si ι seorsum, confideretur. T.32. salabrer vero eausas

in his, quor semo cubitat a ratare, δει - eeps pereurramur, a mala tempediatura eκ-o diam faeientes. me vero prius distingus.1nus, quae omnes fete indiei praetermittuntrahas quidem esse salubres Causar eius is- re erantiae , quae iam facta es: alias autem illius, quae anue fit Muti etiam alias effut, quae futura est . 1.33. missit ae postremae, bae quidem in praeservativa astit parte conridentis, hae vero in sali PH. Primae autem inter omnes in carativa tantummodo, sed eius, quam mediam inter atra inque loeavimus, in praeservativa, is curativa . Iam enim factam, atqae existen. em aegritatuem carare oportet , sed quae Boηaeum quidem ades, at futura est , probi

solata ea rispotione , a qra primam est quae secvndum stateram, laeditur opematio. quam quidem , Ο ipsam morbi eaasam cal. essestiam die ur esse .1

rierum, & Compolitionis, egerat G lanus, nunc de vitiis solutae Continuitatis, quae communia appellat, sermonem habet. Communia autem esse dieit, quia tam simi. laribus partibus , quam organicis soluta continuitas competit. Λt illico sese offert enodanda dissicultas quomodo solutio continuitatis competere possit Corporibus sanis . Cui tamen pleneidem saxisfacit, parvam inqdietis, continuiloditione in , seu insensibilem, unde actio hes minime laedantur, ad Corpora lalubria

remearis tum ista non eonstInrit et sphraextra limites salubritatis , qualia prosecto

sunt, levia ulcuscula, ut & patvae extuboirantiae , nempe ealli, porri, & similia. Adaditque rationem, quia nisi sensitais Opera attonum laesio sanitatem ab aegritudine Livia raret, perpetuae passibilitatis dogma Messario recli peremus, eum nullus sit , qui om nes operatiostes optimas, ae penitus illa alas exerceat .

Quoniam vero remedia sanitatem emelenatia triplicia esse possunt, alia nimirum, quae arietunt aegritudinem iam inroductam , alia quae ab imminenti praeservant, quibus stilicet in corporibus dispositio est, ut faei te decidant, εe alia denique, quae resumptiva appellantur, quoniam totant malam dispositionem relictam in stata convalescenatiae; idcirco Galenus omnes e'smodi status

Corporum reserens, ut singulis congrua re media adhibeat, prosequitur uniuscujusque status conetenientem reducti nem , corre

ctionemqae cci in m morare.

Facto autem exordio a mala temperatura, primum distinguit intemperiem in eam, quae adhue fit, di in eam, quae tacta est, ae deantque in eam, quae sutura est . Et quidem remedia adversus futurum morbum , vel sunt traservativa, vel sunt conservativa. Praea servativa impediunt morbum, ne accedat, lagando, vel corrigendo causam antecedenatem . Conservativa pertinent ad panem Me dicinae salubrem, qua per ea , quae traita tem firmiorem reddunt, resistunt causis ae- fotare satientibus. At si morbus iam factust, tunc curatione omnino egebit, per eon, traria absolvenda . Si denique actu fiat , partim curatione , parti in praeservatione opus habet: curatione quidem respectu ejus, quod is an introductum est 3 praeservati ne vero relate ad id , quod adhuc introductum non est, sed est in proxima dispositi

ne, ut introducatur.

Quomodo autem prohibenda sit suinra inis temperies , ne fiat 3 inquit, illam inhiberi auferendo causam antecedentem: Facta autem aegritudinem tolli, ablata ea dispositione . quae primo laedit partis operationem . At quid pro caula antecedenti, quidque pro dii positione, qu e primo laedit operationes, intellexerit G ilenus , apud Eκposito res non convenit. Nos omissis aliorum expositionibus, dicimus causam antecedentem hoc toto sumi, quae simul cum dispositione Uilcerum morbum immediate ponit. Si TR.q iis incidat in febrim tertianam , vel litproxime casurus in illam. non solum hie se-

. - . 'bri

102쪽

cap. VI.

obnoxias redditur, e qua symptoma tu, quibus illa Getatur, utrum etiam ha bet in seipso pravam alicujus visceris habitudinem , seu dispositionein, quae Moςrδt, vel inficit eum humorem, qui pruxi e se.

hrim tertianam parit, & per sinu circuitus revocati eumque talis humor nonnisi a ubstere illo male se habens ducatur in actum febrilis repetitionis, proptςre3 Mala talis vi- steria dispositio peccantem humorem assiduo progignens, Vocatur hic a Galeno causa -- recedens , unde in textu habet: Talis vera dispositio Causa antecedens 'mugatur. Atque hinc experimur eos Mo bos esse curatu dissiciles, qui habent male has viscerum dispositiones hins, persistentes, & contumaces . itaut ex diuturno illo in vitio, pravi semper humores generentur, ex qui bra morbi tui laventvr , ct conservantur. Quod ad dispositionem pertinet. A ad primo laedit operationes, intelligi deberi dic, mus, malam quamdam partium, & iaa-guinis , aliorumve humorum habitustinem , laventem febrim, seu sermentum se ite , aut cujusvis alterius morbi: quoniam enim illa se habet, ut causa, morbus Fero, ut effectus 3 propterea bic numquam tolli poterit, nisi mala illa partium, & humor uindispositio fuerit ablata. Hinc ex graeco LO-diee legitur, dispositionem laedentem prumo operationem, esse morbi ἀτί- , iὸ est Causam 3 etenim instar Causae morbum sinuet, det quousque evicta , secreta , ac depolita non fuerit, morbus non desinit.

LXXXIX. in Galeno.

De communissima latentione curativa.

qua fiat boee ratione distinguendia cximusia bis toris , is quibus de fimpliciam meo dιcaminum potesatibur agitur . T. I. a. inymnoxem autem salubrι- capsarum , quincumque quid , ut Ad eam, qua iam

utendum, qua iis, quod magiam in , ab eo, quod talem bisu ntestatem, separatur. Iscincumque Nero . ut ad eam, quae MEM M. Me eadem via, a qui ius praeterea, m

e eorum omnium inυemio traditur an eo

103쪽

M Liber Tertius.

mar pro munitudIlle intemperaturae eidem onveniens invenire remedium . Veluti frontigerit, quod in derem quidem numeris

ad eatissitatem maJorem , quam NaturAE con

veniat , decidat Corpus r septem vexo adficeitatem maiorem, tune salubrem eausam

in hujuscemodi affecta esse oportebit, decem quidem numeris frigidiorem , septem vero

evia assectae a meatvν tale remedium ,

rasto si frigidias, arque bumrdius , quaneum ex is partis affectae indieatis. Iuia si particula afcta in penitioribus heis stafit, maebinari oportet insupeν tale invenire salabre remetum, cujus vis nequaquam in itinere antea solvatur. Si itaque calidus esse oportuerit eo, quod est moderatum , non solum tantam habeat eatissitatem , quantam ristit morbus, sed ultra eamdem mensuram antum a Diatur , quantum ex fitu , ut

pertingere possit ad locum patientem, fit ne-eessarium . M vero frigidus , non simpliciter stantum frigiditatem oportere augere, sed is, materia quoque prius est animadvertenda . Fi enim erastarum fit partium , non admodum poterit ad profunda penetrare: ae ρ sus eontrariam praestabit effectum spissando superfieienc, atque densando i at si tenuioribus partibus constet, paterit sane plurimum subire profundum . Mem in Dumectantibus , atque exseantibus aecidit, ire quibust erasestudo , atque subtilitas partium substantiaeo inspicienda. T. 4 a situ quidem loci

affectr, ut nver diximus, invenie indicatio falubre remecum , a formatione autem , o

adativm locum foraminit minus patentet ba-bveram . aut his omnino caruerint . Iura

enim effluxus ad mineipater deferri partes

cognoverimus , advertemue , atque ad iAlas impellemur', quae minime sunt princ, pales . cT.4N Lllud vero manifesum, quod

rarum , quin intemperaturam efficiant eausarum , curatis ste per evacuationem : amina intemperatum sua alteratione sanantur.

O niam praecedenti Capite retulit moiadum, quo generaliter tractari debeant Intemperies facis, quaeque partim sunt fac ae , α partim sunt, & quoe demum pacto sutur se tractandae sint ν hoe praesenti Capite exordium satiens ab his, quae factae lunt, curationem illarum prosequitur, atque inquit , praecipuam , & eommunissimam intentionem in his esse . adhibere id ,. quod dispositioni auferendae sit contrarium. Ne que id tantummodo intelligendum in cur

tionibus morborum eae intemperie, verum etiam in omnibus quibuscumque aegritudini hus , cum par ratio in cunctis vigeat ad murationes rite, recteque peragendas Hine Libra de Constitat. artis, east. 2M dc 3. meth. ea a. duo dicuntur eme fixiomata, universam saevitatem Medicam comprehen dentia et alterum , eus sunt secundum umturam , fimilitat conservare t alterum v

ro, quin praeter Naturam , contrariis aufer

re. Quod qua ratione intelligendum sit. ali. bi a nobis eli sese explicatum . Sed Zc Gale

nus hie, ut rationem contrarietatis in eura tione servandae summatim saltem referre advit, secundum naturam esse moderatum spraeter naturam vero Immoderatum ν et

enim , inquit , fi omne Immoderatum esspraeter naturam , inderarum vero secundum naturam necesse es omnino , ut m moderatum ab Immoderato eontrario ad indiseritatem redigatur.

At ex adjectis verbis non levis exurgit diseficultast unde scilicet Galenus dicat, Immoderatum ab Immoderatocontrario ad me dioeritatem reduci: sp enim utrumque ex tremum immoderatum est, quomodo ad me diocritatem reduci poterit 3 Imo qua ratione Immoderatum erit contrarium Immoderato p cum potius contrarietatem servare de. beat cum moderato, quia Immoderatum L. de Moderatum dicunt oppositionem.

Ad quam dissicultatem dicendum pro G leno , nomine Immoderati intelligi Remmdium , quod ut morbo simillier immoderato

Opponatur , eique. refragetur , Oportet, ut pari exceta a mediocritate declinet: Puta si morbus fingatur calidus, ut duo , Rem dium, ut illum infringat ac superet, pari recem duorum graduum a mediocritato in frigiditate debet excedere 3 unde morbus. excedens in calore per duos gradus, dicetur immoderatus in una qualitate , ct rem

dium trigidum in gradu similiter secundo,

etiam dicetur immoderatum, eum duobus gradibus a medioeritate declinet. Haec a tem mutua actione, passione refrangantur, BCreducuntur, tandem ad mediocris Ἱem Naturae tonsentaneam. Atque hinc et

iam tavitur, eur Remedium, re Morbus mutuam servendi eontrarietatem, simulqua morbus immoderatus opponatur quoque sanitati, mediocritatem exuetudi, sub varim scilicet ratione tonsiderata , 'r patet, Pergit ulteriuy G lenus examina re, quod nam ue hoe Contrarium, quod in t ranis dia

104쪽

dis morbis necessarium sit, Ac inquit, ea,

quae habent vim curandi, esse oportere t

lia secundum potentiam , idest, quod reipsa talia: sint, sive operentur per se, sive per

accidens ν non vero per imaginationem :Unde calefaciens a refrigerans, is quae eumque alia huiuscemossi, oportet assumere. Et sensus est, ut remedia contraria morbo sint talia secundum potentiam, seu revera, ac reipsa talia , qualia esse dicuntur , dc operari debent , non vero secundum ima ginationem, si fortasse eae apparenti sensu,teu prima , ut dicitur , facie , talia esse imaginemur , sed revera talis non sint . Et quidem pleraoue medicamenta ad sensum videntur habere vim refrigerandi, &reipsa non refrigerant , sed calefaciunt 3 contra alia existimantur calida, & natura sua calida non sunt. Uerum exquirendum.hic esset a Galeno, unde Remedia potentia talia iudicanda sint, ad differentiam eorum , quae secundum imaginationem , dc ex prompto , primoaue sensu talia esse imaginamur. Et ratio dissicultatis pendet ex eo , quia Omnia Remedia, sive calida , si e frigida ,

sive alterius virtutis sint, nonnisi per sensus nobis innotescunt 3 atque adeo non Videntur alia excogitaris possis ab iis , quae ex sensu talia esse imaginamur . Fortasse autem voluit Galenus sub his verbis distinguere Remedia potentia talia, ab his, quae lacundum imaginationem , ut edoceret Medicor, ne in dignoscendis medicamentis deciperentur . Sunt enim plerique , cui ex vulgi dumtaxat Criterio, dijudicant de virtutibus medicamentorum , ex colare , divisu , aut etiam ex Tactu , Gustatus, aut

oliactu , in quibus saepesaepius saliuntur .

Sic omnia acida , frigida a nonnulὲis exi insimantur , cum tamen pleraque acida , caustica sint , dc escharotica , aut etiam potenter dissiaventia. Sunt multa, quae adit actum frigida videntur , cum caeteroqui Plurimum calatis intus assumpta excitent. mora licet plerumque calida esse loleanr, mn Tars tamen eum frigiditate copulan- ur , ut in floribus Plantarum. Λlbicantia Bigida, rubra calida ereduntur, cum contrarium in multis sit, & ita de plerisque aliis. Sunt qui his non fidunt, lea toti lunt in effectibus notandis, & quidem nil intimius

in rerum notitiam ducit , quam effectuum perquisino. At cum in esse tibus multa quo. que omittantur, ex quibus error emersere misit, propterea neque ab his rectum iudicium semper elativa a sic plerique inium frigidum existimant , quia Bmnum inducit , putatum fieri a refrigerato, dc hume- ctato prima Sensitorio, ex doctrina Aristotelis, de Galeni : Albumen Ovorum frigidum pariter existimatur, quia ta vulneri bus , & haemorrhagiis, fluentem sanguinem compescit 3 cum tamen ista potius calida cenisnda sint ι siquidem optum inflammabile, & vaporosum est, ct ex albumine ovidissolutio , ac praecipitatio fit saeculenti rum in compositis 3 quin & ab eodem. d. stillatio Aquae elicitur potenter deobstruens, dc attenuans. Vitriolum frigidum creditur: attamen Spiritus illius, & Oleum erodunt,& rubefaciunt . Tartarum similiter , cum sapore acidiculum gustetur , putatur frigiadum I ventrem tamen solvit, eiusque oleum venenum sapit. Nitrum adeo frigidum ainparet , ut exinde liquores etiam congeIae stant, si vasi extrinsecus admoveat cum tamen spiritus ejusdem per destillatioaemelicitur, erodat, de interimat. Et alia hujus generis sexcenta. Sed quod est admirabilius, naec eadem aliter operantur diluta in aquis . aliter redacta in pulveres , dc aliter Iubmmata in Sales o spiritus, oc olea, quae alia quos juverunt m ahis nocuere ε imo dc uni eidem aliquando profuere , aliquando eu sere infensissima , ut proinde fiat. nil certi uspiam suhinde ex effectibus colligi posse.

et si ab his, quae frequentius evenere, Prcrbabiliorem conjecturam facere soleamus. Unde autem tanta varietas λ Crediderim ex varia, diversaque actione, passioneue , quam subeunt , praesertim interius assumpta , eum his i eum quibus commiscentur in ventriculi cavo, di intestinis ia evenire; succis nimirum multigenis inter,se invicem commistis, qui degeneres plerumque4n stata morboso Corporis, cum diversa glandes rum , membranarum, fibrarumque ventriculi habitudine, necnon appendicum int stinatium, ac liquorum illuc confluentium :panereatici scilicet se de fellei , constituti

ne varia, dc plerumque etiam mutata, in caul a sunt, ut iIla invertamur , extra Perintanturque, infringantur, depraventur, ex cuant. , ac diversimode permutentur, in figura , fita , motu , tum locali, tum fer mentati vo, caeterisque : quo proinde fiat, ut indiversam ventriculorum assectionem, ac succorum conditionem variaminisserentes, ac vasti excitentur esse si peneque admiram

sermes, dissentane dispares, atque oppositi. Esto autem haec ita, sine ι videntur tamen in Medicamentorum vim , tacultatemque

dignin

105쪽

m Liber Tertius.

dignoscendam rationabilius duet , qui primum illa io suas partes componentes, ope Chymiae , solvere satagunt, deindeque ex illis pervestigant vires, ct emacias eorumdem. Neque insuper ex puris solum qualitatibus illas deducunt, sed ex salibus, spiriti-hus, aquis, aliisque similibus , quae particulas continent, non calidas , seu frigidas , sed calorificas, aut frigorifieas , dc quatenus cum fermentis viscerum , ec praelartim ventriculi, ac Intestinorum , motum , dc actionem excitant In sermentatione variam: ct quidem calida dicuntur, si sermentescendo turgeant, &acutie partes vellicent, ac sanguinem acuant, atque in motum vehementiorem, celerioremque adigant 3 si au- em ex adverso temperent potius , in se n-

fiant , aut etiam figant , frigorifica dicentur. Quare ex sensu, quem Corporibus, dc partibus inserunt, frigida, aut calida Rinpellanturia me quippe ratione ex putatis vulgo frigidis simplicibus, ut praesertim sunt Olera succulentiora, nempe Endivia, B rago , Cichorium , inpatica , Μalva, dc sinitia, plurimum aquae ejicitur per destillationem φ nil vero, aut modicum nimis salis , nullulque spiritus 3 Ex aliis plantis olentioribus , minusque succulentis, qualia Erum , Nasturtium , Rosmarinus , Salvia, Beccatanga , cte. de Sales , dc Spiritus plurimi extrahuntur . Unde quo simplicia a matica magis suerim, re ligneam, seu

duriorem texturam participaverint, eo quo

me spirituosiora , de salsuginosiora obsedi antur', quorum deinde causa calorem in aectra 2 citant, cum assumuntur, ct calida ex illato illo knsu, denominantur, Verum enim vero , inter sensus Corporis amisericis ad vites simplicium internOlcendas, dijudicandasque, fidelior longe caeteris videtur esse status, in quo scilicet minor decepe accidere possit, eo quod majorem

habeat cum Stomacho, & Uentriculo como municinem , ubi utiusmodi sensionum, Cal Lis aut frigoris, aliusve qualitatis iudicium depromittar . Hinc quae acria gustu perLlpiuntur calarifiea, intenuantia, dissolvem hia fiunt: quae Reida , figentia , coagulantia, α acritatem temperantia: quae amara,

Mobstruentia , arsentia , de ac rem Cin algentia: quae inupida , reseigerantia, absorbentia , pelaxanti aer quae talia , incidentia , aperientia. abstergentia ,sct sic de aliis. Galenus itaque per ea , quae secundum imaginationem sunt, intelligit in catia, α roma , dc non ex natura rei talia , sed

si, ri en communi , ac vulgari hominum eonceptu, antexu imatione, talia medita subus vulgaris solummodo fiducia prodesse ei: puta si quis exhiberet Spiritum vini aut Cerasorum agrestium , aliudve senile nive frigesaeium, vulgo crederetur tale quid frigidum esse, quia sic ad sensum apparet.

cum tamen reipsa tale non sit . . γ .

Sed nec omnino a Galeni mente alienum esset, si quis diceret , secundum magina. tionem inaelligi ea, quae nullam vim in Nam tura habent, sed solum per magicas impresesiones, characteres, philtra, amuleis , resimilia, morbos fugare putantur 3 eum de Galenus ipse memoret suisse suis temporibus Pergami Praestigiatores, quorum tanta fiducia freti aegrotantes , nedum seipsos ill

rum curae committebant, sed sanabantur. mgieis hisce characteribus magnam quo

a 4ςm px inare visus est Paracelisa ,

ut proinde Libram conscripserit de ira Μedieina , ad curandas isse universas Corporis aegritudines. Porro nec d sunt, qui nostra aetate Morbos curasse te stentur per Transplantationem in Saxa, Αν bores, xluvios, similesque , dc aliter, at terque Per Magicam sympathiam , ex ipsis adhuc evomentis aegrotantium iὶΛVerum in his Imaginatrix summe Falet, cui tanta vis inest, ut sanguinem, spiritus ,

omnesque humores corporis commovendo mde agitando, in causa sit, ut malevia mombifica ali hi haerens exeutiatur , dc vel la sibiliter . vel insta sibiliter educatur Qu

mobrem ocitato repente gaudio , cum ta spe recuperandae salutis, orerique conva luere ς quippe Natura , veluti obruta , is-binde res piscens , omnes eonatus adhibet adversus causam morbificam , quousque --dem illam vineat, et extra Corpus depe lae . Hine etiam se. ut quo magis aegroti indicis , de medieamentis fiduat, era Celemrias ab illis iuventur , dc in pristinam

rem redigantur, ut pluries Compertum.

Concludendum igitur ad mentem Gai ni , Remedium Curativum Contrarium Morbo, reipsa tale esse debere, quod vim , seu potentiam habeat causam morbiseam superandi , dc expellendi , quocumque ri men modo id operetur, sive pes se , sive per accidens, sive actione immediata . siue mediata, sive aliter, aliterque , dummodo, certa illius Potitia eae plurimis A eonformi busque experimentis deducta Quemadmodum m aegritudinibus factis ,

106쪽

Caput VL

is etiam in aeginudintus , quae partim l

iactae sunt, di partim adhuc fiunt, operano dum praeterea docet, tollendo nimirum causas antecedentes, dc removendo dispositi,nes viscerum, si fortasse illas ineant, et

conservenit in utrisque enim par ratio mi. litat 3 siquidem, quae curant, si antequam Morbus accesserit , adhibeantur , praeser- aut , di pro servan Ila , curantia quoque lunt, antevertendo morbum imminentem , di expellendo, aut saliem corrigendo causam morbosama quae iamiam morbum esset illatura, nisi cito educeretur , aut domaretur et uinticamenta namque semper ad verissus causas morbosas oppugnant, quae plane in utroque casu intra Corpus sunt. Quoniam vero in exemplum morborum ,

qui partim fiunt, de partim facti sunt, proponit in reκtu Galenus febres humorales, ex putrescentius humoribus progenitas , idcirco indicationem curativam in ipsis duplicem facit: alteram quidem pertinentem ad evacuationem , alteram res ientem alterationem e atque illam respecta habito ad materiam humoralem peccantem , quae tota ex Corpore educi debet 3 istam vero respectu putredinis, quae corrigi , 8c emendari expostulat i quam correctionem , Alteratio

nem esse dieit , quae a putredinem finit', manente adtae s stantia , seu eausa. Su dii insuper, hanc Alterationis speciem esse

Coneoctionem , quam ubi. lavenerimnt , a

quibusdam ea i feri eontingat , tunc utique eorum , quae Me pado salubria sunt ,

frientram tenebimus . Quorum verborum

sensus est e quod non solum satis sit ad Alterationem Febrium assequendam , Quamcumque in genere alterationem adhibere,

sed in specie talem , quae concoctio sit . Unde aberrant a Galeni mente, quicumque Contendunt alterationem per primas qualitates in universum fieri debere, & quidem oppositas Morbo: siquidem in febribus putridis vult Galenus talem e me oportere, quae conein sit: modo concoctio ex lententia ejusdem, ope caloris fit nec a restigerantibus haberi potest . Verum qmmodo res haec se habeat , alibi a nobis est examumatum , in nostro Tractatu G.Febribu1 , ubi omnia ad indebitam sanguinis , caete- Torumque liquorum sermentationem , quam facillime revoeavimus . Quare dc nunc Putrescentium humorum vitium , dicemus andebitam illam sermentationem habitam a mistum aliorum succorum a sangumis

alathesi naturali degenerum , qui nisi a Quume per o coctionem , seu starei nem, sequestrationemve in stirIs, embris.

que Corporum repurgentur, Re demde ex aellantur, febris non deerit': Alterationem vero intelligemus , perturbationem illam , commotionemque Corporis inde exoriemtem, de potissimum in pulsu conspicuam, aut etiam in caeteris operationibus sensibiaioribus, quae per ejusmodi concoctionem ,

ecretionemque , ac Postremo per evacua tionem omnino sedabitur. De evacuationibus vero peccantium humorum , sebrimque laventium , sermonem deinceps facturus , omnia illarum genera recenset , atque indistinctim febribus con venire posse memorat. ad egerendos pura dos , vel putrestentes humores. Ait enim et Evacuationes autem fiunt , is per sanguinis missionem, υν elysteris usum , is me inae vias, atque per eam, quae per cutim fit, transpirationem, ac praeterea per eam, ae fit ad partes oppositas , attractionem tatque ad alias propinquas derivationem , quibus etiam adlicit Henstruorum , hae morrhoidorum citationem , is per stat

tum , ac nares expurgationem . Verum

haec, & similia debebunt m quantitate , de qualitate modum servare, ut salubria fiant, concludit in textu Galenus. Exquitas verbis praestatur nobis occasio agendi, quando , de quomodo praedicta medicamenta in febribus sint administranda. Non enim Ga leni mens est hoc loco omnes ejusmodi evacuationes in omnibus , di singulis is bribus putridis promovere , sed aliquas ii

aliquibus , alias in aliis 3 alioqui si simul

Omnes provocari deberent, proculdubio di sormes, ac oppositas evaeuationes tentare simul oporteret , cum tamen per eas vias precantes humores ducendi fint, per quas Natura se velle exonerari demonstrat . Adde, quod multae aliae Evacuationis speincies sunt hic omissae, quae non raris iuvare oblematae sunt , puta Vomitus , injectiones , Sudores . Igitur voluit tantummodo has veluti in exemplum plurimarum aliarum commemorare , & quidem , non

ut illis simul Mediei in Grandis sebribus uterentur, sed quod modo his, modo illis, prout occaso tulerit, de diversae indieationes

abscindendi causam morbosam, occurrerint. primum autem sanguinis mittendi usum. 6c opponunitatem perpendamus . Nemo umquam inficias ibit , aliquando sanguinis evacuationes sponte Naturae promotas st-bri stantibus contulisse: quandoquidem, dem aegris Epidemiorum , et in aliis innumeris, passim in praxi observatis ex rie

107쪽

Liber Tertius.

tri demonstrarit , superveniente e naribus haemorrhagia , momento sere temporis , acutissimas adhuc sebres desiisse , absque ulla recidiva. Sic.etiam erumpentibus men. seruis, lochiisque, antecedenter suppressis, denuo profluentibus, foeminas a gravissimis morbis suisse liberatas ι sicut pariter , di viros plurimos a supervenientibus haemoris rhoidibus . Solum de eventu a sanguinis detractione , Arte instituta , perpetuo dubitatum fuit, quoniam ab his, quae sponte

Naturae fiunt, evacuationibus adeas, quae Arte sunt peragendae, conveniens illatio, rite , recteque deduci nequit , attenta nimirum temporis opportunitate . Dissicillimum namque est , di sere impossibile , Certo , c venientique tempore eam sanguinis quantitatem detrahere, quae exigentiae morbi , & causae morbificae congruit :- & eam venam , per quam ipsa levari petit, quis umquam poterit divinare λ cum

caeteroqui loca conferentia in evacuationibus observare semper expediat. Educere insuper illum humorem, qui revera morbum

facis, & non alium , longe dissicilius est,

i tamen non raro alicubi haeret, aut re- agnat, ut in apicibus arteriarum. vel in viandulis Corporis, vel in intimioribus partium penetralibus . Praeterea sanguinem educere in ea Corporis affectione, suae ejusmodi depositionem expostulat , re in ea circumstantia lymptomatum . & partium affectarum, ne subinde vires deficiant, vates exquiritur Apollo, cum aliunde Naturasti m levet , aut saltem levare debeat , citra virium diminutionem. Haec, & alia plura, tam scitu necessaria sunt , ut conis veniens sanguinis evacuatio succedere nequeat , si unum , vel alterum ex his D ta sse deficiat, ne grave damnum aegrotantist adfuturum, nulli alii evacuationi comparandum et quoniam per hanc vires plurimum enervantur, dc multo magis , quam per aliam quamcumque viam, Multoties insuper Natura sanguinis evacuationes per certas quasdam partes moli.

tur , quae si per alios ductus haberentur , non proficerent . Sic in pleuritide prodestianguis per os excretus o per secessum vero proximam mortem portendit. Nephriticis,& Melancholicis haemorrboides supervenientes salutares fiunt, cum tamen si per vomitum sanguis educeretur, vel pct Renes mingeretiar , aegri periculo non vacarent . Menstruis erumpentibus a gravissimis morbis sceminae liberantur, quae si sanguinem,ejicerent .. vel evomerent , non

ita . Lochia suppressa, si per Uterum αδ

deant , bonum 3 per alias partes vero , gravo nimis est, oc periculosum ... Itaque sanguinis evacuationes sponte N turae promotae , ct salubriter peractae , reis serendae sunt ad eas , quae criticae dicu tur , cum scilicet Natura evictam,iam eam iam morbi ficam, morbumque ipsum depellit , ae eliminat . Nemo umquam autem in Re Μedica, tam felix fuit, ut potuerie Crysim, absque peculiari Naturae conatu, iperficere, quidquid in hanc rem iactet Heu montius. Incertum igitur , dubium , imo non raro fallax, ct periculosum ejusmodi, ex sanguinis eductione beneficium , cum caeteroqui ex adverso certissimum sit spir tuum dispendium , & virium exsolutio . Quod si fomes febrium partibus solidis inis sit, ut in tuberculis intraneis , abscessibus in glandulis , aut inflammationibus etiam exiguis partium internarum, qui fieri poterit, ut sanguinis missione removeri, aut educi queat, quemadmodum in spina digito infixa . Quamobrem non mirum , si plerique non tam facile de humano Corio peri clitari cupientes, ab illius praecipiti admisnistratione se abstineant , non quod illam

aliquando, & potius praeservationis gratia in aliquibus non commendent , sed ruod periculo, aleae sit pleoa . Si qua

oque autem in usum remediorum ducenda

illa sit . potius in plethoricis , opiparis. vinolentis, & quibus sanguis in suo circuitu

remoram patitur. venaeque amplae nimis,

turgidaeque sunt , & Corpus totum veluti ingenti gravamine oppressum, seipso ponderosius persentitur 3 adeoque, vel ad deinpellendam multitudinem , si qua est , vel ad citandum sanguinis motum , sortasse alicubi praepeditum tutius administrabitur. ut

alias meminimus.

Quod ad Clysteris usum pertinet, sertur

inter medicinalia praesidia introductus ex Ibi ave AEgyptia, quae exonerandi ventris gratia Nili aquam adunco rostro in anum

immittens, retenta diutius excrementa deinponit : quamquam Hel montius non vere

tur pudendum medentium subsidium ilium appellare , ct aliquando ex nimia agrit

dine gravia nocumenta aegrotantibus attum

lisse fateatur . Uerum licet Clyseres ex acribus medicamentis injectos, ob nimiam FiOlentamque irritationem intestinis illa. tam , gravia damna nonnumquam excitasse haud inficiemur, non tamen interdicendi omnino sunt, qui ex levioribus , ct laxam cibus componuntur. In labribus enim assi

108쪽

Caput

duo ad intestἰna solent superquitates humorum deponi 3 unde interjectis vicibus juvabit

illas per alvum educere, & ventrem oppletum exonerare : quare admonet, & prudenter Hippocrates A. de rat. Uct. t. 2α

de Angina, ct Pleuritide agens, ut alternis diebus clysteres febrientibus injiciantur. At vero serendi non sunt, qui ex injectis elysteribus etiam ventriculum, & gracilia

intestina exonerari posse putantes, in prae- conceptam opem conficere solent decina, ct misturas varias ad efficium usum diversimode comparatas . Siquidem ex Anatome jam satis innotuit, ad principium Intestini Coli valvulas inesse, quibus alcensus ad superiora impeditur. ain Non negaverim tamen o depositis inde excrementis, locum Teddi capaciorem pro receptione aliorum

excrementorum a superioribus intestinis derivantium , quoniam per motum eorumdem peris alticum perpetim superfluitatas sup riorum ad inferiora protruduntur. Hac eadem ratione contingit, ut adhibitis podici balanis recrementa a ventre depellantur, irritatione per fibras, & membranas intestinorum supernis partibus' communicata . Hinc etiam non raro accidit, ut ab acribus balanis, aut enematibus vomitus periculosissimus successerit': etenim ab ejusmodi irritamento intestinis vehementer illato, Pintuerit Pylorus moleste adeo affici, & ton- torqueri, ut sursum retractus Ventriculum coegerit ad vomendum . Non dissimili modo vomitus contingit , cum linguae fastigio vix Μercurius emeticus gustatur , aut aliud potentissimum Vomitorium. Unde denique tanta utilitas ab ulu clysterium in febrientibus speranda sit, dubitari hic non ineongrue potest , atque eo magis, quoniam in febribus, putridis dictis, seu humoralibus , peccantes humores intra venas eonclusi statuuntur, qui numquam a Natura deponuntur ad alvum , quam prius concocti fuerint, & a reliquis salutaribus iureis se ereti : lnodo longe admodum distare ponuntur humores putrescentes in kbribus , sive in venis majoribus , sive invenis minoribus putrescere dicantur, quam ut per vivum excerni, aut ad vias intestinorum deserri possint o: Sed Deilis est solatio, si considerentur, quae nuper Anatome detexit, peculiares ilicet ductus inesse, per quos ad alvum im-Puritates humorum dejiciantur, sed & po

a 3 Repugnat his quoque tota Mecb

tissimum virlangianum , & Choledochum γdeserre succos quosdam , qui simul commilli , atque indebite sementescentes plurima- .rum etiam cathoe sunt aegritudinum3 sicut ex adverso, convenienter repurgati multis aegritudinibus finem faciunt. observatione

pariter GraeEi quae resertur in Ephemeridibus Germanicis , di in actis Angli- eis ab assumpto medicamento purgante

commoti humores per ductum Pancreati- eum , & Choledochum ad intestina promoventur: quin & infusione liquorum c tharticorum in Venis facta , pari modo , per praedictos ductus catharsis accidit. Per

Arterias Guoque mesentericas , tendentes in glandulas intestinorum, non raro etiam humores educuntur, unde fit, ut aliquando a Cathatticis validioribus dysenteria cruentae progignantur , vel etiam sanguis

cerus educaturi relaxatis nimirum Olciruriis earumdem , aut etiam erusis glandulis , quibus illae in tuis extremitatibus

Amplius per vias Urinae saepissime quoque febrium causam materialem evacuari, ac propterea febres ipsas desinere , certirusimum est , atque iteratis experimentis comprobatum : unde motus Galenus commemdat in febribus diureticorum usum P. proognost. a tex. 26. usque ad 38. si per eas partes videatur Natura peccantem materiam velle detrudere . Et P. ad Galuc. cap. ID eadem in euratione Tertianae proponit 3 imo etiam redundantibus serosis humoribus diuretica exhibet in libris de tuenda valetudine, ad illos per urinam educendos. Per transpirationem inseper humora les labres desinere possunt . Tanta enim est, quae per poros Cutis fit humorum re 'io i uti ci , ut malorem eκ assumptis cibis e. crementorum partem complectatur': Quamobrem in labrientibus perutilis nimium

censeri illa debet , in quibus halitus , &vapores affluenter admodum exuberant.

Inculcat praeterea Evacuationem illam quae fit per Attractionem ad partes oppositas, atque ad alias propinquas per Derivationem overum in hoc valde dissentiunt Interpretes. Siquidem plerique ita Praeservatione solum Revulsionem per distantissimas partes fi ciendam opinantur φ In Curatione vero p tius per propinquas , cujus opinionis land Currius, Fuchsius , Acachias , & Manarindust at Laurentius Ioubertus per proximasi emper , numquam per distantes illam faciendam esse contendit. Petrus Brisottus,di: aliti in principiis morborum putant esse

109쪽

Liber Tertius.

re vellendum per proximas, in fine vero per Temotas partes. Sanctorius demum conditiones has non necestario requiri in Re vulsione, & Derivatione arbitratur, sed modo per distantissimas, modo per proximas Par tes Revulsionem fieri posse docet, atque in hujus probationem affert plura Galeni loca, Praesertim vero I. Heth. cap. 24. ubi is applicat emplastrum ex thasia futurae coronali, ad revellendum a Cerebro . & 5. epidem.

Comm. Σ. ι t. 3I. inhaerens Hippocrati a iserenti in oculorum fluxione, ad fauces revellere oportere, ait, hoc unum esse reme diorum revellentium renus, ut diuturnas 'u-

I udat Sabina sententiam , qui in fluxu sanguinis e naribus, venam Cubiti, gratia revulsionis , secabat e & s. Meth. e. 8. inquit, dum rumpitur aliquod vas in pulmone, venam Cubiti protinus esse secandam, revellendi gratia: dc lib. de curi rat. per sangu .miis cm.5. subdit, in pleuritide venae secti nem factam in contrario latere, vel obscuram, vel post multum tempus aliquam utilitatem afferre , & denique comm . a. in 6.epiam. Iem. 9- docet , quod revellens locale

est retrahens ad proxima , & non ad remota . En igitur quam inter se dissonent

Galenus, eruique Commentatores . Vervmeiusce in odi Revulsiones, poli quam de Sanguinis Circuitu flatutum est, ab Aula me dica recessere, nisi tantum de Nomine i de re velimas , quod illae, quae inter initia morborum fiunt , S praesertim a partibus distantioribus , Revulsiones dicantur, veluti in ulum ducis , ne humores magis cun fluant in partes a flectast quae veto in aliis temporibus peraguntur, ad confluxum humorum diminuendum, vocemur Derivati nes ι quamquam , dc in hoe plerumque acet dat, ut a remotioribus partibus iactae, remeantem tantuinem magis , magiique com moveant in affectam partem , atque inducta vasorum depletione ,αeamdem Ianguidam reddant , α concretum , remorantemque ibidem sanguinem, minus aptum deserant fermenta lion i , ae maturationi, vel etiam re solutioni : cum sanguis e venis eductus citatiorem efficiat eum , qui per arteria

redire debet , in detraui supplementum , nisi alia obstiterint, Zc qui restagnat, spi rit ibus orbatus difficulter in sementati

Nem promoveatur.

Postremo Evacuationes memorat Galenus per citationem Μenti morum, ac aperitionem venarum haemori haedalium , necnon per palatum, Ac nares expurgationem, quae licet viscerum particularium repurgamenta simi, nihilaminus valde quoque prodisse pes lupi febricitantibus . in quihus omnes iere evacuationes supprimi sesent. Equidem menstruorum eruptiones, nedum febre , verum etiam plures alias gravissimas aegritudines terminare consueverunt, depositis nimirum in vasa uterina totius Corporis supersivitaυ-bus . Id ipsum per venas haemorrhoidales non raro fit, ex quibus non tam sansuis su

culentus , quam serosa quaedam glutinamen. ta acidin muriatica repurgantur , in manifestum Corporis levamen , cum potissimum moderamen servant, tum in quantitate, tum in tempore. Sed dc Ullantur venae istae eo ditionem referre Varicum, quae sicuti non raro brachiis, cruribus, ae tibiis accidunt, ita dc podici , utero , caeterisque partibus contingunt I unde cum sponte lua Iaxantur . dc sanguinem illum stagnantem deponunt, a multis morbis vindicant, praesertim a me

lancholico, & maniaco det irio, ut testis est idem Galenus pluribus in Iocis Epide mi rum. Caetervin per palatum, de nares e purgatio, parisormiter eonveniens, dc se lutaris febrientibus censenda est, quia notu solum Caput a snperabundantibus humoribus praesertim lymphicis exonerat , ted etiam Cerebrum lini ut una validum ostendit, beneque se habere in repurgandis propriis excrementis. Accedit, quod saepenu mero febrientibus accidere solent dolores Capitis, sopores , surdaumates , gra Uedi. neS, quae per ejusmodi repurgationes desinunt , & si suturae sint, praevertuntur. h Postquam hactenus Galenus docuit, In rem periem iactam, contrariis tolli : suturam causam abscindentibus , & ex facta . ae latum mistam partim auferentibus causam , dc partim contrariis, malam in Corpore dispositi mem tollentibus 3 ut exemplificavit in febribus putridis r nune idem operandum quoque ait in reliquis intemperie. bus, ab humoribus etiam , seu causis malo tiariatibus originem habentibus : ac proinde generale praeceptum profert, ut in omnibus aegritudinibus materialibus, prius causa Rν

serenda sit , quam effectus , sive qui fit, i sive qui iactus est , licet quandoque simul.

dc semel unico remedio utriquci oppugnari possit, ut est exemplum in febre ardente . cui potius Aqua frigida rmedio. est, tum ad retundendam febrim, tum ad depellen dam caulam morbificam per iudorem , urinam , aut dejectionem.

Quoniam vero Galenus in iodicati ibus

110쪽

Caput Viro I

curativis exequendis , ordinem quemdam servandum esse docet, quae nimirum prius, quae posterius adhibenda sint , Nos prinpterea breviter , quinam deheat em talis ordo, m morbis, α indicationibus complicatis , conveniens duximus examinandum'. Et quidem omnia indicantia ad tria univerin aliter reducit idem Galenus 3. meo. cap. 9.de 7. me b. east. I 2. Primum est Urgens :secundum , Causa principalis : Tertium , Causa sine qua non, sive impedimentum. Pro exemplo afieri Ulcus cum inflammatio. ne, sorditie; cavitate, & sanguinis profluvio: Ubi sanguinis profluvium est indicansurgens, quia ab eo vitae periculum imminet : Inflammatio est indicans secundum in genere causae , quoniam acritudine, ardinre, di irritatione fovet, vel essicit ulcus . Sordities denique est Tertium indicans , dccausa, sine qua non, sive impedimentum Ietenim numquam cavitas ulceris replebitur, ni si prius sordida colluvies austratur. Qiod autem in ulcere exemplificat Galenus , id ipsum expedit observare in omnibus aliis aegritudini has : nam Urgens in quocumque affecta illud est , quod virium Iacturam aegro minatur , adeoque vitae periculum, & huic primo vacandum, quia vita nostra viribus sustinetur, & spes recuperan dae salutis in virium robore reposita est. Hine Galenus Io. metb. cap. 3. cuidam iuveni sebre acuta laboranti, ci hum in ipsa accessione exhibuit , nempe tres cyathos cremoris piisanae, de duos cyathos vini albi tenuis, ob virium languorem 3 quamobrem ille, etsi antea sine voce , & sensu faceret, statim oculos sustulit, Et tum audire, tum loqui, tum adstantes nosse coepit. Hae eadem ratione multoties accidit, ut ab urgentiori symptomate curatio praeverta tur , de symptomati urgentiori primum occurritur, spretis interea causa, & mosem dicitur Ia. meth. c. I.

Secundo , si Urgens iam desierit , tunc causae principali vacandum, quoniam Perillius ablationem , necessario morbus cum

adjunctis symptomatibus desinet. Tettia indicatio sumitur ab Impedimen. is, quae ab eodem Galeno vocuntur Cauisis fine quibus' non , ut si E. g. in vul- here, ensis frustulum remum sit, vel ossis sagmentum , vel in sputo sanguinis pui, bis complicatis, ut id eligatur , quod licet uni assectui non multum conferat, saltem alteri non obsit , documento Hippocratis

I. epidem. I. rext. s. dicentis ζ Id in in

bis perpetuo obser- , ut fi non 3uve 3 , vi dear , ne saltem noceas . Quare optimum consilium erit , ac prudenti Μeoleo dignum , quod potius eligatur remedium parum uni iuvans , sed nihil alteri nocens , quam valde iuvans uni, di nocens aliquantulum alteri. In quam rem docte concludit Sanctorius : indiras , qui statim in

ore me non urgenti , multam fanguinis copiam evacuam , vel abunde Hetatve

gant . a praeceptis Hippocratis , is, Galeri recedere, qui iubent, Meleos ita tuto proinredere , ut nom noceant auris.

Λ Curatione intemperierum simplicium pergit Galenus ad curandas intemperies compositas, quae facile in s mpliei hus indi. eationibus patefiunt. Hinc si Corpus incidat E. g. in aegritudinem calidam siccam, contrariis medicamentis oecurrendum frigidis humidis, dc in quo gradu caliditas, & siecitas excesserint, pari quoque gradu exedidere debeant frigiditas, dc humiditas. verurum, quae hoc loco proponuntur a Galeno, solum mente excogitari posim, at ne vix

quidem physice peragi l a cum nemo

umquam potuerit gradus excessiit qualitatum certa mensura determinare , nec. mi nus deinde pari gradu contraria remedia

exhibere , dc morbo opponere . Quis hic magnus Apollo piauamvis insuper aequalia Morbo Remedia , sed oppositis viribus pugnantia commendet Galenus in curatione, illa tamen in partibus exterioribus usu ema possis ait, in Pibus nulla reluctatio , vel modifica fit. At partes Corporis intimiores assiciantur, remedia debebunt esse morbo emaciara , Aecum tanto excessi, quanto virtutes illorum in itinere creditur posse eonsumi. Unde si E. g. quis intemperiem frigidam in Ieeore

pateretur cum excessu graduum duorum, deberet remedium exhiberi per os tanto calidius quantum , postquam pervenerit ad Iecur , excedentis caloris amiserit , ut solummodo retineat Qualem in gradu est, rem, morbo in gradu secundo frigido, comtrarium. Pulcherrimum sane documentum,

sed ad praxim irreducibile. Ipsemet etiam Gldiibio nisi ista auferantus , numquam

morbus curabitur. - Caeterum in remediorum exhibitione, il-

Dd perpetuo ante oculos habendum in inbdi uiconcretus sanguis alicubi haereat, pm. 1 Galenus. . -rib. in II, inquit : F quaatum

memorat usi

SEARCH

MENU NAVIGATION