Ad legem regiam Molinaeis habitam, de abrogata testium, a libra centena, probatione, commentarius. Per Io. Bossellum Borderium, ..

발행: 1582년

분량: 200페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

protocollum, in aliquo loco, vel domo, cum multis alijs depositum, seu custodiae datum fuisset, incendio,bello,aut alio quovis fortuito casu ablatum, amissima, vel consumptum dicit, & haec omnia. testibus probare contendit. Nemini certe dubium est hanc probationem recipi debere, cuin sit casus sori L Iuliu , extra hominum pacta semper versatur, se iisti C d nec ab hominibus praeuideri potest, si ideoq; huic

G : Σ non subijcitur. Sed cauth dijudicanda est in

ta . isto casu testium depositio, cuius praecipua vis consistere debet in amissionis testificatione: nam si diceret tantum,se olim adfuisse cotractus celebrationi,&ei' pacta diserte enumeraret: vel assereret se vidisse & legisse multoties instrumentum , Omnes leius conuentiones, de amissione autem instrumenti nihil diceret, aut saltem subobscure de hac loqueretur, adeo ut nihil concluderet ad instrumenti a missionem, non est dubium tale testimonium nullius fore momenti, obstante hac Lege Regia. Itaq; qui dolose praetexunt instrumenti amissionem, ut testibus instrumenti tenorem probare possimi, nihil

agunt, cum fraudulenter in Legem istam committant. Debet ergo testis diserte de casu amissionis, testificari, nec tamen tenorem instrumenti testificando omittere, ut certo liqueat cuius instrumentid MI amissio & perditio facta fuerit : & ita coniungere debet casum fortuitum, cum tenore instrumenti.

Nec tunc obstabit Theorica illa, quod directo non lice nec per indirectum permittiturmam quod hic

directo permittitur, casus est fortuitus, qui a Legi-

102쪽

TEsTIB. COMMENTARIVLbus,probari testibus conceditur. in Deinde tenor instrumenti tam accessorius est ad casum amisSionis, de igis i. L. imo tam necessarhas, ut uno dato,&aliud cocedi ne- tacesse sit, quod alias cessante primo casu non conce' Cesesia deretur,ut saepe Iuris aequitate introductum est: Vt . L. T su ecce, in testamento amisso, a sure subtracto: nam

quamuis testium solemnitas nonnisi septem testibus a. obb. directo probari possit,f tamen furtum, Vel subrep' t c uabtionem testamenti, duobus testibo probare potero: qui duo de tenore & solemnitate testamenti testi- ς ut .ficantes per indirectum, probabunt septem xς 'idm - L es. ,

testificationem. g Sit ergo expedituS casus iste, te idei eis. ..d.

stibus nimirum probari posse amissionem,&per ς Π

sequens tenorem instrumenti, obseruatis tamen his et quae iam dicta sunt, alias non. Et sub verbo amissionis, intelligo omnes casus sertuitos, omnemq; vim maiorem, ut incendia, naufragia, bella, incursus la i-.Af. tronum, depraedationes, expilationes domorum,& Lieci. ext.de alia eiusmodi ad casus sortuitos pertinentia. ' Idemque iudicandum censeo de obliterationibus & dc- dei p. I. ρὸ- letionibus, quae aut vetustate, aut iniuria temporis, aut locorum humiditate, quibus instrumenta taepe 4 9M. Creco duntur,aut propter metum bellorum, aliarumve necessitatum', aut erosione a blattis muribusq; filici .dom.

sacta contingunt, alijsq; similibus iustrumentorum consumptionibus fortuitti, de quibus, multis Iuribus fit mentio, & quorum verificatio coram iudice ς C. , ordinario fieri solet: nam de his omnibus, probationem testibus facere licere, eadem aequitatis ra- ext. de fid.i

tione, puto, si modo testes se instrumentum inte-

103쪽

s Ao I so EM MOLINAE A M DAgrum alias vidisse, & legisse, aut lectum audiuisse,

i Aeeudis in tenorem ipsus recensentes, deponant: φ & idem instrumentum postea erasum, obliteratum,& con- C. ιδ. O i. sumptum iniuria temporis, vidisse se testificentur, ac ratiocinentur conclusiue unum & idem esse corpus

instrumenti, quod olim legebatur, nunc vero legi non potest. Sed qualiter probari debeat instrumelioti amissio, & an testes deponere debeant in specie, se vidisse instrumentum, de quo agitur, subripi, cre- i ii .- mar aut dilacerari a praedonibus aliisve huius in

iis i. ab ρὼμ di hominibus: an vero sussiciat in genere, de instri s βρη .c ἐς mentorum omnium amissione testificari ξ Respon- ia 1 L. deo, probationis istius formam a Cyno, 'Bartol. cu in q-- de doctorib' ' optime traditam esse,non ut in specioinstrumentum, de quo agitur, subreptum esse, ne-rio. de nau- cesse sit dicere, sed susticiet,si testis dicat se olim vi-

a. ι disse instrumetum,& eius tenorem legisse, audiuisse,

iu-iii'ω- aut percepisse,&scire, quo loco dominus instrumenti, omnia sua instrumenta condere solebat, acri Maii- nuper vidisse domum, & locum, in quo erant instrumenta, incendio flagrantem, vel a praedonibus aut belligeris domum captam & depraedatam filisse, locumq; instrumentorum effractum, & instrumenta capta, fracta, dispersa, aut flammis tradita, ita ut verisimile sit instrumentum, de quo agitur, & quod dominus eodem loco condete solebat, cum caeteris deperditum fuisse. Haec est probatio, quae necessario concludit instrumenti amissionem, ex his vid licet duobus extremis, scientia loci, in quo instrumentum recondi solabat. & visu incendij vel de-prord

104쪽

T sTID. COMMENTARI Us. 8 praedationis domus seu loci instrumenta continentis. Et ita ab omnibus Iudicibus semper obseruatum

fuit.

Quid la testimentis, codkillis, mortis causa donatio- nibus, ali que ultimis voluntatibus t , PUT DECIMUM SE TUM.

TV xxiculus, de quo pro hac

Lege Molinaea dubitari posset, est de

testamentis, alijsq; ultimis voluntat,bus: nempe cum dicat Constitutio haec de omnibus rebus cotractum fieri debere: videretur quod ad testamenta& vltimas voluntates extendi non deberet, cum appellatione contractuum testamenta venire non soleant: 'imo diuersum omnino tractatum in Iure habeant , ac longe fauorabiliora censeantur, quam pactase contractus & conuentio nes, ad ultimam hominum voluntatem nullo modo pertinentes: ideoq; diuerso omnino Iure censeri debeant. Nihilominus tamen existimo rationem istius Constitutionis ad ipsas ultimas voluntates, in nonuitis Prouincijs Municipali Lege utentibus, extendi debere: imo in his arctius obseruandam esse, cum maius fit periculum, si de subornandis testibus, in morientium voluntatibus, quam in pactis uiuen tium: nempe ut ait prouerbium) Homo mortuus non mordet amplius: mortuus enim in falsum testem nihil obijcere potest, & veritatis notio una cum ipso mortua videtur: haeres eius ignorantiae causam h

bet, & defuncti actiones explicare nequit. Quid

runt. st . de

105쪽

86 An L so M MoLINAsAM DE ergo faciet in falsissimum,& persi ictae frontis testem,

qui audacter,cum caeteris eiusdem fabricationis testibus,testificabitur se adfuisse nuncupativo seu verbali testamento defuncti: quo, omnia sua, de quibus disponere poterat, cuidam extraneo donauit seu legauit,adeo ut haeres praesumptus, hac falsa subornatione, omnium bonorum paternorum Vel auitorum exhaeres fiat, omnino nesciens quibus

technis & artibus huiuscemodi falsam voluntatis suppositionem detegat ξ Et ad haec refert Iustini nus in exemplum de quibusdam falsis testibus in

ἡ Ηρ ι , Bithynia, qui manum cuiusdam iam defunctae, in lecto tenentes, fingebant eam siqnaculum crucis facere. His rationibus putarem, sanctius hanc Legis dispositionem pro testamentis obseruari debere, cum in his maius versetur periculum, quam in contractibus. Quia tamen deeisio huius quaestionis, progenerali testamentorum in hoc Regno determin tione, & maxime pro patria Iuris scripti, nimis varia esse potest,supremorum Senatuum suprema iudicia pro uniuersali decisione expectanda esse arbitror: quorum Arreta definient,an haec Lex Regia ad on nia testamenta,in quacunq; patria pertinere debeatis

Itaq; in praesentia mihi sufficiet haec disputatio, an locum sibi vindicare debeat haec Lex, in novi

Pictonum Prouincia: cuius Lex Municipalis, e. s quint. pressam testandi sormam nobis praescripsit, eamq; tam facilem, ut nulla alia verbalis testandi sorma facilior & commodior videri possit. Nam Lex no-m Municipalis ait te lamentum, ut consistere Pose

106쪽

ΤgsTI P. COMMENTA IV s.' 8 sit, una ex lus formis conficiendum esse: nempe quod aut propria manu testatoris scriptum sit, & signatum, aut sit per testatorem dictatum,& subsignatum praesentib' duob' testib': aut a Notarijs duobus receptum: aut perNotarium unicum,cum du-

ob' testibus,cosectum: aut ii ruri degat testator,vel testatrix, ubi nulla sit Notariorum copia, coram Parocho, aut eius Vicario, cum duobus testibus, ordinatum sit. Ex quibus formis, hac Lege Municipali praescriptis, videntur excluse nuncupatiuae testationes Idque duabus potissimum rationibus: Prima,quiaCosuetudo illa dicit testamentum ante- L quam valere possit, una ex his quinq; formis praedi- 'ciis fieri debere, in his verbis. uant qu' n testiment fit pepule bon mal 'faut quil sola script. &c. tr. adendo quinq; sormas leuissimas, unde omnes alias formas reij cere videtur: cum in formis a Lege limi- i latiue introductis & coarctatis, praescriptio unius,

omnes alias excludat : f& contra Legem testari di- Db nuo. Od.catur g is, qui aliam sibi sormam elegit, ideol nihil

facere videatur: Secuda,quod haec Municipalis in- Eum bai: ftroductio abrogauerit omnino dissicilem illam Iuris scripti testamentorum sorin m , quae nonnisi cum rati. C. de septem testibus, si ciuibus Romanis,puberibus,testamenti capacibus, praesentibus,subscribentibus, f. .. imasculis, non suspectis, rogatis,' non fortuitis, fi LIM

ridebebat:& deinde sigillo testatoris, & testium, si PL. si, haberent sigilla, alias sigillo alieno uti poterant

testamentum obcludi,& post mortem testatoris, coram magistro Census aperiri, raestiumq; signa& v. i. i. a F 1iis

107쪽

88 AD L ct M MOLINAEAM DE sigilla recognosci: imo in imperfecta testandi iactione, quae inter liberos valebat, nonnullus tamen testium numerus requirebatur, ipsorumque libero- a L. rum subscriptio. ρ Haec tamen omnia, cum Consuetudinis nostrae conditoribus nimium dissicilia visa A. essent, idcirco,tantis solemnitatibus remissis, leuiores, imo leuissimas admodum introduxit: adeo ut testator iustam aliquam excusationis causam habere non possit, si alteram existis formis non elegerit, aut in urbe, aut ruri, cum ubique adsit, aut Notariorum copia,aut scribendi facultas, aut Parochi seu Vicarij euocandi licentia. Committit ergo in Legem, qui nuncupatione, vocali aut scripta, testamentum condere nititur: imo clim tale testamen

tum nuncupatiuum allegatur, falsi suspicione non caret, quod secundum Legem non sit fustum, et DC d. Letib. deoque in rationem huius Legis Molinarae incidere videtur, quae in testium subornationes,obiectiones,& factorum inuolutiones facta fuit: imputandum lest ipsi testatori, quare secundum suae Regionis Legem testatus non sit. Et idem iudicandum putarem in omnibus alijs vltimis dispositionibus, ut in codicillis, mortis causa donationibus, legatis, seu relictis particularibus: saepenumero enim vidi allegari haec

omnia verbaliter facta,coram nonnullis testibus,ve

plurimum corruptis, & falso introductis, quae ideo mihi semper suspecta fuere. Et certe, scio de hoc liquando iudicatum in quodam particulari legato, quod haeres quidam contendebat sibi fustum fuisse a testatore, qui sum antea testamentum scriptis

108쪽

ΤΕsTI p. COMME N T ARIV s. 89 condidisset,& cuidam praedilecto haeredi quaestus &mobilia praelegasset : superueniens iste secundus .

haeres, ita egit cum eo, ut coram duobus aut tribus testibus rogatis,quaedam debita ei donaret, seu remitteret, de praecedenti testamento nonnulla aduemeias,sed verbaliter tantum,& sine scriptis: quo testatore mortuo, orta est, in hac Pictauensi ciuitate, quaestio de hoc ultimo praelegato.Contra quod primus praelegatari' obhciebat, primum testamentum . .

scriptis factum suis te,& Municipali solemnitate omni ex parte munitum,&idcirco noua illa vocali tantum ademptione non esse reuocatum, deficiente

praescripta Legis solemnitate: & ita iudicatum suit a doctissimo D. F. Laugonio, I. V. Doctore, & priublegiorum Vniuersitatis huius Conseruatore,& a su

premo Senatu confirmatum. ν A finiam

Praedictis rationib', putarem ab his quinque testadi ita

formis, inter Pictones, recedi non posse, & Omnem 3 A i.c.n- vocalem dispositionem, seu nuncupatiuam, rei jci' eis endam esse, ex ratione istius Sanctionis. Et ita iudi- Desud. si, candum existimarem m omnibus alijs Regionibus, in quibus est praescripta certa & expressa testandi x ais. Co--

forma. : ut in Consuetudine Parisiensi, Turonensi, Meldensi, ' Senonens, Carnutensi, a & AngO- , i, lismensi, caeterisq; similibus, certam testandi sormam praescribentibus: Ab illa enim forma a Lege alta ,.a coarctata, sub his verbis, quis Testiment, &e recedere filicitum puto: Nisi modo utendi non Σώω ν scripto, aliter usurpatum & iudicatum sit in dictis 4. L. MProuincijs, aut nonnullis eari n. Hanc tamen no

109쪽

stram Regulam sallere arbitrarer in tribus casibus. Primo, in necessitate pestis: secundo, in periculo belli: tertio, in testatore vel testatrice aegrotante in loco vel Paroecia, in qua nullus est Notarius,nullus Parochus,& nullus Vicarius, vel Sacrificus, quem admodum hodie nonnullae sunt, quae his omnibus' carent.His enim casibus,si nimirum peste aegrotans, Notarsis & Presbyteris, pter imminens pestis perisculum, careat: si,inquam,praesentibus testibus ad id expresse rogatis, de reb suis disponat, & de Notariorum & Curionis desectu Ptestetur,huiusmodi diGι L.e.- positionem recipi debere arbitror: cum tales necessantiqui M. C sitates a Lege soleat excusari.k Et idem dicendum in Mimilitat in castris: cui propter urgentem belli necessitatem,LexCiuilis solemnitatum rigorem re- AH - - mittebat Idem quoq; in tertio casu, quado scilicet deficit Tabellionum & sacriscorum omnis copia. In his enim omnibus, antiquae leges, & maxime Ca

nones, exactam Iuris solemnitatem temperarunt,ut d milit modica obseruatione cotenti videtentur, quemadmodum Iure Canonico vulgatum est. Satius ta-- Qq in men secerint aegrotantes,in hac necessitate constituti, u, Vt lupra dixi, coram ijsdem testibus prote-Rς stentur verbaliter, se,deficiente omni Tabellionum & Presbyterorum copia, testari. Hac ςnim animi sui declaratione ostendent, se non in contemptum Legis Municipalis, sed potius ob neccilitatem, itat . . t Lm- statos esse: quae attestatio declaratoria voluntatis, multum prodesse solet: & de hac protestatione testinari p runt testes ita rogati & adhibiti,cum st

110쪽

TEsTIB. COMMENTARIV s. 92. accessoria ad testamentum, & ideo eiusdem naturae censenda. Quod vero de testamentis dictum est, idem de codicillis, mortis causa donationii, legatis particularibus, alijsq; ultimis dispositionibus csaluo tamen in his omnibus meliori iudicio putarem obseruandum. Ex his ergo concludo, nuncupatiuum testamentum, in hac patria consuetudinaria, & si milibus, locum non habere, sed secundum formam Lege Municipali praescriptam, fieri debere, & per Notarios in proprio suo territorior ut Arresto f iu- dicatum fuisse supra retulimuS. .

Quid de qualitat im accissent im rerum B

Iudicio petitarum ξCAPUD DECIMUM SEPTIMUM.

VINTVS articulus ad primam istius Sanctionis partem pertinens, est de qualitatibus, seu accidentibus rerum,

'- de quibuS litigatur: ut pote,cuius conditionis aut qualitatis sit fundus, aut reditus, qui petitur, aut defenditur: & virum eiusnodi rei qualitas, vel conditio, testibus probari possit, si res centum libras excedat. Exempli gratia: duo haeredes succedunt Cato, unus, fortassis ascendens, bonis de nouo quaesitis, alter vero,sorsitan collateralis,rebus antiquis & patrimonialibus tantum, succedit, ut videre licet in multis huius Regni consuetudinibus: Item, saepe fiunt donationes de quaestibus,ita ut donatarius omnia quaesititia testatoris sibi deberi con-

SEARCH

MENU NAVIGATION