Ad legem regiam Molinaeis habitam, de abrogata testium, a libra centena, probatione, commentarius. Per Io. Bossellum Borderium, ..

발행: 1582년

분량: 200페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

lignet a tu. de reis

11 An Lgo EM MOLINAEAM DE

praeuideri non possit, ' ideoq; a contractuum ratione ipso Iure distingui soleant,r ut infra latius dis. putabitur. Sed quid in actibus qui extra iudicium,& non pro tribunali fieri solent Θ ut sunt insinuationes, oblationes, testationes, certificationes, & alii similes actus,qui ad testandam diligentiam fieri solent i ege praecipiente, de quibus variis Legibus, cum Municipalibus,tum Civilibus fit mentio: Nunquid, si plus quam de centum libris agatur, solis testibus probari poterunt Θ Quod videretur,cum inter

contractus non dinumerentur, & mutuo consensu

contrahentium fieri non soleant: atqui haec Regia sanctio non nisi de contractibus & pactionibus fieri solitis loquitur, & ex quibus obligatio & actio a Legibus conceditur. Super hac tamen quaestione, puto ita distinguendum. Aut loquimur de actibus, qui a Lege praecipiuntur scribi ex praescripta solemnitate, ut sunt omnes insinuationes beneficiariae, quarConstitutione Regia,' apud Actuarios Ecclesiasticos insinuari iubentur: item insinuationes emptionum & venditionum, quae iure Municipali regestum graphicum desiderant, certa dorma a Lege praescripta,ut habet nostra Pictonum Consuetudo: item in possiessionibus, quas quaesitores per Notarium & vicinos testes cape*ere tenentur, Vt apud Turones, a & Andios: item in omnibus donati num insinuationibus & in alijs similibus rebus,quae pro expressa sorma scripturam desiderant: tunc suto probationem fieri debere in forma specifica, scilicet per scripturam, & non per aequipollens: Nam tametsi

72쪽

TasTIB. COMMENTARIVS.

tametsi non refert quid ex aequi pollentibus fiat: Hoc de leuibus tantum , & non de substantialibus ii f. solemnitatibus intelligi debere semper conclusum fuit: quod maxime de his solemnitatibus a LCge e L. ii C. Municipali praescriptis intelligi debet, quae stricto iure tractari solent ut satis abunde distinguit Barto- L.s ista, lus, in cum de statuto loquitur,& post cum doctus noster Petrus Rat discussit eleganter in Pictonum s. a sit lui M. consuetudine: & maxime in his insinuationibus 1 & denunciationibus, quae non ad simplicem scientiam fiunt, sed ut ex eis aliquid fieri debeat, ut sunt

insinuationes, quae fiunt ad monendum consanguineum,ut iure Gentilitio utatur, vel excludatur: In b r ib. his enim, solemnis &scripta testificatio requiritur, tametsi consanguineus certus esse possit, ut saepe sae- eir. ii et

pius iudicatum fuit. Ad haec facit singularis Barioli distinctio circa vulgarem Iuris Theoricam, Certus certificari non debet: f Ait enim Bartolus, s illud verum esse, si ad simplicem tantum scientiam fieri β. . debeat denunciatio: at si non tantum ad simplicem

scietiam, sed ut aliquid ex ea certificatione fieri in- Diue audi Ei. tra certum tempus debeat,tunc expressa &solemnis certificatio, solemnitate a Lege praescripta, fieri de- a... i.

bet. Quae distinctio ab Vlpiano desumpta videtur,& inter nostrosForenses semper obseruata. Aut vero de aium' qui a Lege scribi non praecipiun- iltur, sed ad exhibendam qualem qualem diligetiam, de adultiri vel purgandam moram, fieri solent a partit, ut de oblationib' realib',vel verbalib',quae fiunt ne cur- rat usura de quib' in Iure sepe agitur: i Et puto has

73쪽

signi f. in in

simplices oblationes, declarationes, seti protestationes testibus probari posse, Legi m huic non subiace

re, quod contractus speciem non reserant , ut iam dictum ei nisi forsan oblatio consignationem aut depositum desideret in iudicio, aut in aede sacra, aut alio loco a Lege praestripto: nam hoc casu clim consignatio & depositum inter deponentem & recipientem contractum faciant, non dubium est, huic Legi talis oblationis actum subiacere debere, eo quod sequestratio & consignatio mutuam obligationem habere videantur. Et cum his,sit expedita quaestio de actibus extra iudicium faciendis. Quid de sinuati ibi P, Otocollo carent us, at ii, CAu, vel e contra λhunc Ar- in iudicio UNDECIMONES duae c

V Esticulum subortae sunt: una, nuper disputata est , de actu instinis, qui dorso instrumenti veni adscriptus ostendebatur, in regesto autem ginihil prorsus de proto collo seu originali dicinuationis reperiebatur: & hac ratione motusconsanguineus ad offerendum emptori, iure sanguinis, quamuis anni plusquam viginti quinque elapsi essent a tempore vela ditionis: dictante Cosue-μ annum cosanguineorum nonnisi a die insionis factae apud acta, excurrere. Emptor vero Scipiebat de suo actu insinuationis a publico A

tuario sibi dato, & suae venditioni adscripto, ideoq

74쪽

aiebat nihil sibi culpae vel negligentiae attribui posse se. Nec obstabat Proto colli desectio, quae negligentia, aut forsan malitia Oricialis, seu Grapharij regestum habentis, euenerat, vel etiam tempore belli, aut alia inopinata occasione accidere potuerat: atque ita haec omnia & similia emptori diligenti, &non moroso, imputari non posse defendebat: cum incuria & negligentia ossicialis non parti, sed ipsi ossiciali imputari debeat, ut in eum agatur, quem- admodum in Iure nostro satis vulgatum est: ι imo nec imprudentia Iudicis, parti, sed ipsi Iudici, ut li- tem suam faciat, adscribi soleat, & absentia vel defect' Iudicis, ei qui iudicio se sistere curauit,obesse Liar. ια- non possit. Praeterea, ubi nulla negligentia, in fa- ri , sciendis eis quae facere debemus,imputari potest, ibi qui iudi iussnulla mora existimatur, ut eleganter docet Paulus. φAtqui in specie proposita,emptor fecerat quod de- Dbuerat: nempe, ex Legis Municipalis praescripto, Vo contractum emptionis Actuario exhibuerat , ut in regestum redigeretur, quod Actuarius se secisse testabatur,scribens instrumento verso,actum in sinu tionis: quid ergo diligentius iacere poterat emptor, nunquid, si negligens, vel dolosus, vel immemor fuerit Grapharius, in non scribendo Proto collo in regestis iuridicis, ab omni culpa liberari debebit emptor, qui secit quod debuit Θ Item, dicebat emptor,Protocollum factum suisse ab Actuario in quodam chartae breviculo, ut solitus erat facere, donec in librum graphicum actum huiusmodi in suo ordine trascriberct,ut saepe fieri solet perActuarios quod

75쪽

tamen Breuiculum inserere Actuarius omiserat, interim q: Breuiculum illud rumultu forsan bellorum aut incuria amisitim suit. Idcircoq; emptor admis sus fuit ad probandum testibus,praedictum insinu tionis Breviculum, inter Acta graphica saepe visum fuisse, & ita probauit. Ex aduerso autem, actor coi sanguineus dicebat actum insinuationis nullatenus . factum fuisse,cum de eo nullatenus appareret,ideos L. iisl j, que de his quae non apparent,& quae non sunt idem'. a. . i ta esse iudicium. f Nec obstabat, actum insinuationis retro scriptum suisse, cum ex eo, nihil penitus inno-

d. tu .isiel. tuerit consanguineis, qui propterea nulla in mora

costituti fuerunt secundum formam a Lege Munic pati praefixam, quae vult insinuationem non tantum dorso instrumenti coscribi,sed etiam in locum Re gestorum suo ordine redigi, ut nota sit consanguineis alienatio: quod in forma illa specifica fieri,ci

rare debuerat emptor, ut o mnim odam morae excu-

sationem haberet,quae etiam negligenti aut persun- ctorie agenti adscribi solet. S Addebat quoque, sectum illum insinuationis, a Lege individuum pr. scribi: atqui nihil secisse videtur,qui indiuidui pam: , I, j tem tantum secit: - &ut ostenderet actor empi 1 .. g. rem non satis diligenter insinuationem curasse, pro-

et ferri tarum graphicum illius anni, quo emptio c., c 1 secta fuerat, in quo quidem libro nihil penitus de

se .ps: insinuatione reperiebatur :idςoq; contendebat nihil obesse testimonium eorum qui dicebat se Breu, culum insinuationis inter acta aliquando vidissei quia, quod suo loco scriptum non fuerat, sed minus

76쪽

solemn iter secundum Legem impletum, emptorem releuare non poterat. His tamen nonobstantibus, , ML L: post longas hinc inde disputationes, consanguineus actor a sua oblatione & actione repulsus fuit, & emptor absolutus, sententia in Praesidali nostro Senatulo lata, i pro domino Renato Arnolio,Pictauensi E LDecurione:quae sententia supremi Senatus Parisien- i. ii, is i sis Arresto confirmata fuit. ι Hinc elicio testium ibationem admitti debere,pro actu insinuationis, i dis xx .graphico Protocollo deficiente,si iam constet Act arium instrumento emptionis retro scripsisse,insinuationem per emptorem suisse factam. Nam quan uis praefata lis ante hanc Legem Regiam causam habuerit : eueniente tanten simili casu, testium probatio- m Ad L.

nem admitti debere putarem, ad probandum in si- n d a.

nuationem apud Acta aliquando visam suisse, si iam irit. constet de actu authentico, instrumento vendi tionis adscripto, quia iam constat de scriptura fidem testam ui. publicam prae ses ente, pro qua, sicut &pro ipso Notario, semper praesumi debet: quemadmodum d . de Notarijs, alijsq; personis fidem publicam haben- ὰ tibus, concludunt Bartolus, Baldus, ' Decius,

Altera quaestio fuit mihi proposita, de quadam

donatione inter vivos, cuius insinuatio in regesto Curiae reperiebatur, ipsa vero donatio, nec in Pro tocollo, nec in forma authentica ostendebatur: dicebat autem donatarius,donationem deperditam fuisse, nec sciebat quo casu: incendium enim, naufragium,vel bellum, vel instrumenta surrepta ali

77쪽

gare, & probare nolebat, sed donationis fidem, ex solo insinuationis regesto clici debere cotendebat. Hinc duo oriebantur dubia . Primum , an ex praedicto solo actu insinuationis, ipsa donatio satis comprobaretur. Secundum, an, si non sufficeret insinuationis fides, testibus suppleri possiet: qui testes testificarentur, se ei donationi cum fieret adfuisse, non obstante hac Lege Regia. Ad primum dubium,ita distinguendum putarem. Aut enim insinuatio, ab ipso donante, & donatario simul, facta suit: & tunc, res clara est, quia haec est iudiciaria enunciatio, quae pro & contra enunciantes perpetuam semper habebit fidem, ex vulgata Iuris dispositione, quae de verbis enuciatiuis no- ' i' L - bis tradita est. 2 Aut vero, ab ipso donatore tantum facta est insinuatio, &tunc, si praesens ipsemet in ρ it. 'ip. iudicio suerit, putarem, saluo meliori iudicio solum insinuationis regestum donationem satis probare, tametsi donationis instrumentum non appareat, praeterquam ex ipsa transcriptione in regesto per donatorem fusta, his rationibus: quia, ubi publicum est testimonium, priuato opus non esse dixerit Imperator: imo talis professio a donatore in. Ii 'o iudicio Leta, pro donatione in iudicio confecta a . tion. cipi posset,ut & videre est, olim donationes,ut plurimum,in iudicio fieri consueuisse, ad maiorem fidem & cautionem,ex verbis Imperatoris, cum ait, s in L. Din Data Iampridem Lete tutam, ut donasones interueniente si 'in acto, sem res jicatioue conjiciantur, &c. Et quemadmo

dum donationes a voluntate eius pendcbant, ita

78쪽

ΤgsT 13. COMMENTARIV s. . etiam & insinuationes, vel saltem ab ipsismet do- 1 L. D sabnatoribus publicabantur,ut ad haec faciunt expressa si Iustiniani verba, in de insinuandis ob nuptias donationibus, ait, 'ab ipsis maritis insinuandas esse, ν . AEMVisis lacis alia inesserumstapereat, quod facile ecit, inquit

per monumenta matrimonii, earum probatio maneat. MO- Ν. coil. s.

numenta autem vocat acta iudicialia, ut in simili censet Honori' Imperator, his verbis, Ge,la quae sunt L sin C, translata in publica monumenta, habere volumus perpetuam 'mitatem,&c. Facit etiam, quod testator recitans ropa, M. Fuel enuncians se per Epistolam donasse Titio, donationem probat, etiam sinusquam appareat Epi- natio. C. de stola enunciata,γ cui adstipulatur Vlpianus, cum μ' di bait, Ex hac scriptura sciant haeredes mes, me testim meam scriptura. F. dona se,&c. Adde quod professio, seu consessio, in 'in

iudicio lemel em illa, a conniente infirmari non po- dam iis iis etest, ut. loquitur Papinianus.' Ex his satis firmum videtur, donationem a donante insinuatam,&in actis transcriptam, seu, ut vulgo dicitur, incorporatam,donationis probationem habere, etiam si aliter de instrumento authentico non constet . Si vero ab ipso solo donatario facta est insinuatio, tunc puto hanc solam insinuationem, donationis j fidem non habere, in praeiudicium donantis ut eius haeredum, his rationibus: quod talis insinuatio,

donationis tantum exemplum seu copia videatur, b Ais,h. M

cuius mentio seu translatio, in praeiudicium tertij fi- dem habete non potest,ex Nouella Iustiniani.h Item P. ' exemplum,tain etsi a Iudice factum sit,nullius tamen ' - illa momenti certum est, nisi parte, cuius interest, ' S 'ς ''

79쪽

vocata, ex doctrina Barioli, Panormitati & Ho-h c. a. stiensis. Praeterea, insipitatio ad effectum donandi a instituta non sed tantum, ut clandestinis & d cum p. a a. mesticis si audibus obuiam iretur Nam quaeso, tuae

statis peior inueniri posset, quam si quilibet pro a Vi bitrio, donationem sibi factam, falso supponens,&am ab Actuario , ex ea falsa donatione, insinuationems c o D exigens,ex his donationem probare posset Nempe in re sua propria testis videretur,quod absit: s ideoque putantes staudem domesticam vitare, in nau-L J dem publicam quotidie incideremus, si tali insinua- tioni, per solum donatarium factae crederetur: &quod ad unum effectum stricto Iure inductum est,

b L. Lis ad alium effectum traheremus,contra communem

Iuris regulam. h Et hac ratione sispe visum fuit in be-dita . i. si v neficiarijs litibus, insinuationes titulorum, factas a' -- g pud Actuariis Ecclesiasticos, ad finem publicandi, .... i. & falsitates vitandi, vim & formam titulorum habe- Q '' re non potuisse, cum ad hunc effectum inducta non fuerint: & ita a doctioribus saepe consultum audiui. Superest secundum dubium,ad nostram Regiam Constitutionem magis pertinens , quam superius discussum: Nam quaesitum fuit, si actus insinuationis tantum, apud acta reperiatur ita imperfectus, ut donationis probationem non habeat, quia sorsan a solo donatario facta suerit insinuatio, ut iam discussesum est, nec aliud authenticum donationis instrumentum ostendatur, an testibus iuuari posset eiusmodi insinuatio, testibus, inquam, ijs qui se dona tioni intersutile crent, & de eius icnore testiG

. centur.

80쪽

ΤEsTI3. COMMANTARIV s. strentur. Et, videretur san Etestes recipi non debere,

cum donatio, maxime ea quae inter vivos fit, coi tractus sit obligatorius,& inter veros contractus annumeretur: Atqui haec Regia sanctio contractus . L. c.

testibus probari vetat, si libras centum excedant, ideo nulla esset eo casu testium probatio, aut saltem impersecta, cum a nostra Constitutione non recipiatur: sicut & insinuatio a solo donatario facta, imperfecta videtur: atq; ita ex duobus impersectis perfectum fieri non posse certi iuris sit,saltem in iis, quae a Iuris solemnitate pendent. His tamen non' ac L. obstantibus putarem, aequius fore testibus hanc insinuationem iuuari, si Actuarius testificetur se donationem in forma authentica vidisse, & transcrip- C. de i stam. sisse, & si nihil aliud suspectum videat Iudicantis a

in secunda sui parte, excipit probationes, quae exscripturis priuatis fieri poterunt: atqui scriptura pri- i ' nauata, si denegetur, testibus probari potest, & com- ET

parationibus adiuuari,' alijsq; similibus coniecturis, merat ρεσπιν.

de quibus infra in tractatu chirographorum: Sed actus iste insinuationis in regesto publico scriptus, est quidpiam maius, quam scriptura priuata, nempe a publico Actuario, fidem publicam habente, pro

tribunali conscriptus resertur: idemq; Actuarius, donationem se vidisse testatur, forma authentica conceptam, cuius tenorem transcribens profitetur actum in forma recta factum suisse: ex quibus praesumitur nihil falsi enunciatum esse,ideoque pro eius

fide pu blica praesumptio Iuria est, ut iam de tabul

SEARCH

MENU NAVIGATION