Ad legem regiam Molinaeis habitam, de abrogata testium, a libra centena, probatione, commentarius. Per Io. Bossellum Borderium, ..

발행: 1582년

분량: 200페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

G AD .LE GAM MOLINAE AM DErijs alijsq; personis publicis dictum fuit, pro quo-

C m mmcontractissius®estis publicis,semper iudica- ἡ Ναὰμ ri debet, donec falsa detegantur.' Ex his ergo rationib',& alijs insta in discussione priuatarum scripturarum dicendis,exstimarem concludendum testes hoc casu recipi debere.

Quid de Procuratore mandatumscriptum non habente, G a clientibus reprobare 'CAPUT DUODECIMUM. I iam diebam est, Procuratorem mandatum scriptum non habentem,

negotiorum gestorum agere posse: hoc demum, si utiliter gesserit, locum habere certum est. Sed quid de P curatore ad lites, qui sine mandato scripto litem exercuit,& clim cliens praesentiat litem non sore sibi utilem,

Procuratorem abnuere conatur, ideoq; pars aduersa ad damna & interesse in Procuratorem illau-AE L risu datum agit,ut Iuris est. Procurator autem in clien- tem suum, litem ei mandasse, mandatumq; testibus doct-C O probare contendit: quaeritur, nunquid obstet haec j I Constitutioret certe videretur, clim iam dictum sit mandatum esse de numero expressorum contraeimum, mutuo & expresso consensu conuentum, &inter bonae fidei c6ntracius enumeratum, ut in Iure ' plusqua in vulgatum est: si quod si testibus mand εα .m i. i. tum probare liceat,in hanc Regiam Constitutionema palam committetur: nempe testium subornationeri& factorum inuolutiones, non minus ex 2O con-

82쪽

ΤΕsTII. COMMENTARI Us. tractu orientur, quam ex contractu venditionis, locationis, permutationis, alijsq; similibus, quorum ordini mandatum adscribitur. Haec quaestio quotidiana est, cuius decisio, inter nostrae Legis rigorem,S Iuris aequitatem, media consistere mihi videtur: ideoq; non omnino ex verbis istiusCostitutionis,de ea iudicadum esse putarem,sed cum quadam distinctione, bonum & aequum Iudicem , testium probationem recipere, aut reijcere posse, his potissimum diuersis considerationibus. Nempe, si agatur de Procuratore publico, & iurato, cuiusmodi sunt omnium Senatuum, & Praesidatuum Procuratores, aliarumq; Curiarum, quae non nisi iuratos solent

habere cum in eo iam resideat publica fides, nonnihil praesumptionis habere videtur, litem ab eo falso institutam non fuisse: publicis enim personis pri

ma fronte credi solet, donec contrarium pateat. Item mandati contractus, nonnihil a ritu aliorum contractu uin discedere videtur : alij enim fere omnes contractus, contrahentium praesentiam, ac consensum expressum, ut- plurimum, requirunt, ut pas sim in Iure videtur,4 mandatum autem, tam inter praesentes,quam inter absentes aeque contrahi solet.

Procurator enim, inquit Vlpianus, & absens dari potest. Adde, quod ex sola patientia mandatum tacite contractum videtur quocirca Accur. recte docuit mandatum dupliciter contrahi, expresse scilicet,& tacite: expresse, si scriptis: tacite, si sola patientia aut alia simili mandati praesumptione, S probetur : cui consequens est quod ait Imperator, Pro

versieuia sed

Mandat.

83쪽

64 AD LEGEM MOLINAE AM DE

s L. It C curatorem, sicut scriptis, ita & sine scriptis reuocari' posse. Ex quibus omnibus insertur,Procuratorem, quem abnuit cliens, testibus mandatum probare posse: in his saltem casibus, in quibus tacitum mar datum colligi solet,ut pote si reperiantur penesPrOcuratorem, litis instrumenta, seu acta, sine quibus,lis initiari non potuit, nec a Procuratore somniari: scilicet libellus citationis,a Seruiente,nomine agen iis, factus, cum reum in ius vocaret,item contractus emptionis, aut permutationis, aut alia instrumenta similia, super quibus actoris petitio fundata est.Item si dicat Procurator se haec omnia ab actore per nu

cium accepisse, & quod actor ipse forsitan rusticus,& ignarus scribendi,verbaliter per nuncium causam saepe commendauerit, & ipsemet aliquando ad Procuratorem venerit, ut eum delite instrueret,vel viscino con miserit, ut Procuratorem viseret,&solue- , c ret, aut denique alios actus fecerit, quibus tacite

mandatum Procurationis probari potest qui qui δ' o dem actus scribi non solent,maxime a rusticis & imperitis. Arbitror haec omnia testibus probari posse, nonobstante hac Constitutione, propter praesumptam Procuratoris publicam fidem, & quia penes

eum reperiantur litis instrumenta, quae idcirco praesumuntur ab actore missa, & consequenti ratione, litis mandatum verbaliter datum ostendunt, cumdato vno,aliud ex eo necessario consequens conce-

di necesse sit,maxime in istis,in quibus de uno ad a

l. . liud infertur. Item Iure vulgatum est, Procuratos prρ - rem cum ad defendendum sese ollari,sine mandato

84쪽

passim admitti, si modo caueat de rato, tantus cst i L. i. Quercorum fauor: si ergo sitne mandato scripto ad mitia ρ ρ - ω'tatur, necesse est eum admitti ad probationem taciti mandati, quae non nisi testibus, fieri potest, clim in tacitis interuenire non soleat scriptura, sed magis Legis praesumptione, & indicijs perspicuis concludi

soleant, ex vulgata pactorum tacitorum doctrina. in 3. iis

Ex his, concludendum censeo, Procuratores litibus Ipublice praepositos, ad probationem mandatorum, si a clientibus reprobentur, testibus admitti debere, concurrentibus indicijs, de quibus supra, & alijss milibus. Quod tamen intelligo,de solito litis exercitio, & ordine seruari consueto, ut in proponenda actione, vel exceptione, in lite contestanda, in probatione adiudicanda, athsque similibus,titis solitu incursum aspicientibus: secus autem in his quae extra Iitis instructionem, expressissimum desiderant man datum, & maximum damnum clienti adserre possunt, ut confessio rei petitae, in iudicio voluntarie facta, vel condemnatio spontanea, vel liberatio seu remissio parti aduersis concessa, aliaq; similia,sp ciale & graue praeiudicium allatura, & quae expressi contractus speciem referunt: pro quibus Lex Ciuilis expressissimum mandatum semper desiderauit: ' . L i. Nempe in his, puto Procuratorem qui haec temere, sine mandato scripto, ausus fuerit, ad probationem

mandati, testibus admitti non debere, cum solitum misino. l.

niodum Procuratorum publicam fidem habentium

excesserit. Non solent enim Procuratores forenses per praeui

talia conficere, sine speciali mandato, ideoq; qui si

85쪽

66 AD LEGEM MOLIN AGAM DE

hoc line mandato expressia tentaverit, magis praeuaricatoris, quam Procuratoris officium exercuisse censebitur, nempe consentiens parti aduersae, proi ipsius desiderio, proditor causae, &collusos, seu de im/- si sertor videbitur : ut Loqditur Vlpianus, ' &Mar- tq si cellus. p Quocirca, si mandato speciali scripto,nfam. caruerit, testibus probare ei non licere putarem,

-- tum quia iubet haec Regia Constitutio, ab omnibus expressis contractibus testium probationem rehci, Tu p tum etiam,quia talis Procurator, ossicium suum excedere videtur,& doli speciem comittere,quibus ut obuia meatur, habita est haec Regia sanctio. In aliis autem Procuratoribus non forensibus,sed qui pro certis negoti s constitui solent, ut ad emendum, vendendum, locandum,aut aliud quidpiam in spe cie contrahendum, si sine mandato scripto , de recentum libras excedente, contraxerint pro alio, a quo postea reprobentur, sortiori multo rati0ne, dicemus praetensum mandatum testibus probari non posse, ex hac Lege Regia: cum haec species mandati, omnino voluntaria sit,nec a fide publica pendeat, ut de forensibus Procuratoribus dictum est. Impii 4 L. s. p. latur ergo tali mandatario, quare sua sponte non scriptum mandatum exercuerit, & sua voluntate necessitatem subierit, quam recusare libere potue- tamen- g. rat: et enim faueri non solet, qui sponte necessitatem subit, 'maxime cum eo casu fieri posset ignor st .. rantis conditio deterior, in his quae sine suo mand

zzz to speciali fieri non poterant, atq; ita per indir ctum huic Legi fieret istaus: quia, qui rem alterius

86쪽

TAsTIB. COMMENT ARI Us. non nisi scripto emere potest, fingeret Procurat O rem,qui sibi nomine domini venderet,& cum vendens a vero domino non laudaretur, subornatis testibus, mandatum de vendendo astruere conaretur, ideoq; venditionem per in directum testibus ei probare concederetur, quam directo probare non Porsa. irierat, contra mentem huius Legis, quod absit.

Quid de paclis tacitis, a Lege vel ab

T CUM pacta omnia expressa, huic Legi subiecta esse dixerimus, quaerendum est, quid de pactis tacitis ex Lege vel hominis dispositione orientibus

Exempli gratia,Paulus ait: ex redditione cautionis debitum tacito pacto remissum censem a L.Labrari: nunquid ergo debitor habens penes se debiti instrumentumscriptis probare teneatur, instrumentum sibi a creditore restitutum fuisse, in debiti remissionem Θ vel an sussiciat instrumenti penes debitorem possessio ξ vel utrum testibus restitutionem probare liceat, nonobstante hac Molinara ConstitutioneΘHec quaestio non tam leuis videtur, ut sitne disputatione transire possit. Nam Iurisc onsultus videtur debitorem liberare,si obligationis instrumentum in possessione sua esse monstrauerit: cum ex eo, . Lex ita liberationem praesumat, Vt in cox xx xjRm ι cprobationem admittere non Videatur, si idq; in gra LE...

87쪽

exi de si inst. f L. Cum ratio. '. de

68 An Lllo LM MOLINAgAM DEtiam liberationis, qua in Iure nihil fauorabilius,

imo in disponendo, videtur instrumenti datio, rei instrumento comprehensae donationem inducere, ut Iure vulgatum. His tamen non obstantibus puto, pro istius Constitutionis dispositione, ita distinguendum sore: Aut enim agitur de contractu obligationis, a Tabellionibus publicis recepto, & cuius scheda vel Protocollum ab ijsdemTabellionibus,vel N otarijs seruatur, ut passim fieri solet : A ut agitur de simplici cautione chyrographaria, manu debitoris tantum scripta, vel signata: Primo casu, putarem instrumenti redditionem,ad liberandi intentiooemfactam prauumi non debere, ex eo solo quod inter manus debitoris instrumentur, reperiatur. Nam cum scheda publica penesNotarios semper residere soleat, poterit debitor ipse a Notarijs publicis instrumentum in forma,ut dicunt, petere, idq; in fraudem creditoris, ut liberationis praesumptionem in ducat, ex reperto penes eum authentico instrumento, ideoque ratio Legis, quae liberationem ex redditione praesumit,facillime fraudari poterit a de bitoribus : qui saepe omnibus technis & artibus quibus possunt, liberationis beneficium in fraudem creditorum moliuntur , ut satis videre licet toto fere titulo, Quae in fraud. credit. &c. Cum ergo ratio Iurisconsulti, quae est anima Legis, s semper spe-anda sit, ut ex redditione cautionis liberatio praesumatur, eo quod nulla alia ratione, vel utilitate restituta pi aesumatur, nisi ad liberandum, nec ulla alia cautio alicubi reperiri possit quam ea quae est in manu debue

88쪽

TEsTIB. COMMENTARIVS. 69nu debitoris, aliud esset, si alia utilitas colligi possisti, ut ait Modestinus de pignore restituto .s Ergo de instrumentis publicis, quorum Protocollum semper consistit, loqui non videtur Iurisconsultus, nisi forsan instrumentum publicum, penes ipsum creditorem, & inter eius instrumenta cancellatum reperiatur: tunc enim, ait Bald. si praesumptionem liberationis esse pro debitore, donec contrarium prob ur. Ex his igitur sequitur solam instrumenti publici in manu debitoris possessionem,redditionis& liberationis probationem non arguere, sed probatione opus esse, instrumentum ad liberationem restitutum fuisse,& ita concludit Cynus. Atqui haec redditio,si instrumetum centum libras excedat, scriptis probari debebit,& non testib': ideoq; casus iste nostra Lege comprehensus erit,cum illa redditio ad liberandum, speciem expressae conuentionis inter partes habeat, maxime, si redditio per viam contra-us expressi faeta, allegetur,ut infra in capite de Liberatorijs latius discutiemus. In secundo vero casu, cum de priuata cautione chyrographaria agitur, an eo solo, quod penes ipsum debitorem reperiatur, liberationem Iuris praesumptione faciat ξ Videretur dicendum, hac redditione liberationem praesumi, absq; alia probatione, ex verbis Modestini , cum ait: η SI chypographium cancellatum fuerit, licet praesiumptione debitor liberatus Udeatur, tamen in eam quantitatem

quam adhuc sibi delapi manis j lis probationibus creditor ostenderit, re te debliorem conueniri posse. Ex quibus patet, ex instrumento ad debitorem reuerso, liberationem,

89쪽

o AD 'LEGIM MOLINA AM DAsitne alia probatione, praesumi, quousq; contrarium a debitore probetur. Pro hac tamen quaestionesia-gulis suis cassibus discutienda, hac distinctione opus est. Aut enim is debitor penes quem reperitur cautio, est persona alioquin suspecta,& quae facile praesumi posset, vel subtraxisse, vel alia familiaritate seu coniunctione clam subripuisse, vel intercepisse hu- tu lino di chyrographum: ut sunt seruus, seu famulusi L . . Eue zrga dominum, aut alias do mesticus: item insitor,

ID. C. d. scia exercitor,erga cum cuius mercaturam exercet: ii G tot, item filius, vel uxor erga maritum,vel patrem: item

Procurator & litisinstitor quemSollicitatorem vulgo dicimus qui dominorum instrumenta & arcana tractare solent, & aliae similes personae, quae continua familiaritate domum creditoris & eius negotia

frequentare solent, ita ut nonnisii cum eorum qu tidiano consilio creditor res suas agere consueuerit:

In his omnibus, si debitores suerint illius, cum quo

ita vAsantur, non praesumitur liberatio, eo solo quod penes eos cautio debiti reperiatur, etiam can- m Nisia1. .is cellata, Ca cancellatione quae indifferenter quam de his qua libet manu fieri potest, de qua in Iure nonnunquam

2 ' se mentio: ' Nempe ex ea familiaritate & coniun-- 1'. L. ctione, Vel domestica conuersatione, magis subrep-mnis. q. ille. tionem, quam redditionem praesumit Iuris dispositio,' ideoq; redditionem cautionis probare debesiis. Ol. bunt: Item si ex hac cautione penes debitorem reperta,aliud commodum quam liberationis elici po- . t. terat, ut in exemplis ab Alberico eleganter discus

sis, cum de hac re loquitur.' His autem suspicioni-

90쪽

ΤΕsTI P. COMMENTA R I V S. Trbus de surto vel subtractione cessantii, si debitor sit viri robus,& integrae famae, non do minicus, nec

alioqui creditori suspectus, &se debitum soluisse

afferat, probationem l ex eo inducere contendat, quod penes eum inueniatur cautio,puto eum audiri debere, eumq; hac Iuris praesumptione iuuari,si modo solutionem iuramento firmare voluerit, & ita alia probatione non indigere. Et quamuis nonnulli Doctores antiqui, ut Iacobus de Arei iur . haec mentum non exigerent, satius tamen facere Iudi- icem putarem, si huiusmodi Iuris praesumptionem iuramento adiuuarit: in his enim dubijs caussis ait j tai A Caluo et Iudices, exacto iureiurando, secundum eum qui iurauerit,iudicare consueuerunt,sicut etiam nonnullis casibus, possessoribus iuramentum deser o. s. q.isti solet. Quod si debitor mortuus fuerit, relicto se fide in-- eius haerede, penes quem reperiatur illa cautio

quam inter instrumenta patris reperierit, puto idem lx ias. iis

iudicandum, propter bonam fidem quam habet in alterius locum succedens maxime si paratus sit iurare de sua credulitate, scilicet, quod credat de' sim, ubiu.I. bitum a patre suo exolutum suisse, quod saepe Lex permittit. Aliud autem dicendum esset, si debitor,

penes quem cautio reperitur, non solutionem alle- igare voluerit,sed animo donandi cautionem huius e uis iur. modi restitutam fuisse, aut nouo pacto de non pe- tendo, seu simili conuentione, quae ad donationis seu liberae remissionis naturam accedM: tunc enim consentiunt fere omnes Doctores,ipsum debitorem

non liberari, sed causae probatione io digere, cum

E iiij

SEARCH

MENU NAVIGATION