Clarorum hispanorum opuscula selecta et rariora tum Latina, tum Hispana, magna ex parte nunc primum in lucem edita, collecta et illustrata a Francisco Cerdano et Rico, ... Volumen primum

발행: 1781년

분량: 780페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

551쪽

teris omnibus tantam virtutis praestantiam , & tam Insignem prudentiam , quantam in te cernunt omnes, & miis rari & laudare saepe soleo , aequum esse putavi, aliquo ossicii genere , tametsi illud exile admodum atque tenue sit, meum animum oratione testari colam te , ut dum ingenii nostri monumenta , commentarium videlicet nostrum in libros Aristotelis de posteriori resolatis

ne tuo nomini consecramus, te ad benevolemiam provocaremus. Quem sane commentarium , ut eo te venientem exciperem , quam ocissime potui , adornavi , nam reliquam partem dialecticae Aristoteleae nostris comme tatiis illustratam paullo ante in lucem emiseramus. Acmcipe igitur, praesul illustrissime . hoc pignus observantia erga te meae. Hoc si susceperis libenter, & benevole tia liberalitateque tua auctorem sueris prosequutus , asditum ad maiora patefacies , ad quae multarum reriam inopia viam praeclusit. Vale . ex collegio nostro , de

552쪽

BIBLIOTHECA,

DE PONTIFICIA VATICANA, DE EXPUNGENDIS HAERETICORUM PROPRIIs NOMINIBUS. DE DIPTYCHIS. TARRACONE

554쪽

DE BIBLIOTHECA REGIAS. M aeri arae X.

556쪽

EPISTOLA PRAEMISSA COMMENTARIO

DE REGIA L LAURENTII BIBLIOTHECA.

Vod agricolam peritum sacere videmus, Ut ma las prius herbas exstirpet, agrum deinde Conserat : id tu , PHILIPPE regum omnium maXime & sapientissime , secisti. Nam in tuo regno, quo nullum maius aut vidimus , aut legimus , id primum diligentissime curasti, ut nulli animis tuorum errores christianae religionis insiderent, utque iam orti radicitus evellerentur. Hanc primam curam ab tera deinde excepit, ut, pulsis scilicet errorum nebulis , purissimam mentes imbibant doctrinam , 8c Iumine divino illustrentur: quod ut consequi melius possis, libros undique conquiris & Comparas. non ut eos quasi sepelias more multorum ; sed ut sint usui omnibus studiosis. Quoniam autem ita iudicas, & iudicas sapientissime , nihil prius mortalibus esse debere , quam ut a nutu pendeant De Opt. Max. & eius pareant Voluntati, tapulas eas pris Me mum

557쪽

mum omnium imprimendas curasti , quibus divina voluntas consignata esset , id est , Vetus ac novum testamentum . tanto cum apparatu , Ut nullum anteae prodierit instructius. HOC 'tuura studium reipub christianae iuvandae atque amplificandae qui ι; non probat, impius, qui , quum possit, non adiuvat, improbus merito habendus.. Itaque pro mea virbii parte volui experiri, ecquid possem tibi in ea re utilis esse, dc reipub christianae Quare quantum tii d . batur ab operosis negotiis , a sacris Concionibus& studiis sacrarum litterarum ς id totum ad tuam contuli bibliothecam. deque ea coepi mecum Commentari : non de situ illius , deque aliis generis eiusdem , sed de libris, & necessariis ei ministris, deque ossiciis eorum. Atque utinam nactus plus otii essem ; diutius . certe. . in tua hibliotheca tamquam in tranquillissimo portu libentissime Conquiessem e sed me partim provincia Ausetantarum populos mihi commissos visitandi . docendi , & ad omne pietatis munus instruendi & commonefaciendi ; partim adsiduitas negotiorum , sollicitudo &cogitatio ecclesiarum, quae nostrarum Partium sunr,& cura rei familiaris & studiorum ita avocarunt, ut minus eo portu frui potuerim, quam Cupiebam. Mihi certe accidere nihil potuisset iucundius, quam. tuae bibliothecae , & uni tuae maiestati Vaciare , praesertim nihil aliua quam publicam omnium utilitatem cogitanti : sed quod licuit, id certe non neglexi ; & animi mei sensa brevissime exposui dehibliotheca , quam instruis: eaque hoe libello compIexus ad te mitto , nihil dubitans fore, quin hoc

tenue munus litterarium excipias libentissime, quaque soles studia litterarum , henignitate ipsum complectare. Atque utinam nostra haec commentatio iis,

quae moliris, aliquam adserat utilitatem. Interim fruar

558쪽

optima spe, & animo meo Concipiam regiam bibliothecam : ex qua . ut ex illa Alexandrina Ptolemaei Philadelphi, alii prodeant Clementes, alii Di nysii , alii Cyrilli, multique viri sanctitate & doctrina insignes, qui scriptis suis obviam eant haereticorum furori , & insaniam comprimant. Quod δε-xit Deus Opt. Max. tuaque consilia diu bene sor

tunet.

559쪽

EGO 2ARTHOMAzus RomA doctor theologiae , metropolitanae Tarraconensis ecclesiae poenitentiarim, & sede vacante vicarius generalis , fidem facio, me diligenter legisse hos libellos clarissimi & doctissimi viri Io. BAPT. CARDONAE episcopi Dertosani, De regia S. Laurentii bibliotheca: De ponti ela Vaticana r De expungendis haereticorum propriis nominibus : De dipvehis : in quibus nihil inveni, quod fidei catholicae aut bonis moribus repugnet; sed quae in illis continentur , omnia Christianae religioni & pietati esse consentanea , pro argumenti qualitate praeclare distributa, & accurate eleganterque explicata. Eoque illos probo , & dignos esse iudico, qui ad publicam utilitatem typis exprimantur. Tarracone pridie Idus Maii M. L. LXXXVII. B. ROCHA. Reig vicarius generalis & ossicialis Ta

560쪽

ἘVamquam non nego, bibliothecam, praesertim regiam , & multitudine & varietate librorum nobilem esse oportere : debet tamen illa bonitate eorumdem & raritate aliis omnibus praestare : itaque illam maxime librorum Hehraeorum , Graecorum & Latinorum vetustas commendabit : sed & aliarum omnium linguarum libri in eam recipientur tam Papyro , quam charta & membrana , quave alia in materia descripti. Quum autem constet ea veterum auctorum , qui supersunt , te stione , alios praeterea innumerabiles scria Psi,se , quorum libri intercidisse creduntur; nota habere eorum nomina oportet , ut si quid eorum ad hi-bli othecae praesectum perseretur , minime negligatur.

Neque vero ii tantum libri colligi debent, qui numquam antea sint impressi; sed & qui iam excussi sunt, si qua sint eorum exempla Vetustiora , praesertim manuscripta. Accidere enim saepe Videmus, & magiio reip. litterariae incommodo experimur , ut inter imprime dum quaedam vel omittantur , Vel addantur , vel in peius mutentur , librariorum vel incuria, vel audacia, vel

malitia & animi perversitate. Haec igitur peccata librariorum & fraudes diligenti veterum librorum colla

tione deprehendentur, & loco , quem male Occuparant, pellentur, & suus illis nitor, sua mens restituetur. Quod nuper iactum esse in scriptis D. HIERONYMI videmus ΜΑ-RIANI VICTORII opera & diligentia , cui sanctae memoriae Pius V. Pont. Max. eam provinciam mandarat. Similem quoque operam IACOB Vs PAMELIVS in TERTULLIANI & CYPRIANI libris navavit : sed & alii plerique auctores sacri & protini hac potissimum ratione ad-hi

SEARCH

MENU NAVIGATION