장음표시 사용
561쪽
hibita quotidie emendantur. Et certe non est certior 1 Iia ratio emendandi. Quod ego quoque experiri volui in Ss. HILARII & LEONIS papae operibus, quorum . ctingentos amplius locos restitui in pristinum nitorem& dignitatem. Quanta autem hinc utilitas ad omne genus litterarum emanet , quamque uberes fruethis ind- capiantur . neminem ignorare arbitror , qui aliquem haebeat gustum doetrinae elegantioris : quae contra , ea unare negliatii, detrimenta litteris importentur, nemini de-het esse obscurum : nam si in contractibus civilibus unius nominis suppositio rationes privatorum ita perturbat , quid in studiis litterarum fiet , si non librorum depravationi occurratur 3 Si Hippocratis, si Galeni scripta ad medici manus veniant ineniendata, & , exi mpli caussa , in locum unius drachmae venerint plures , librarii errore, quove alio casu ; periculum certe erit, ne medicus imperitior pro una plures iubeat sumi drachmas,& praescribat; atque ita aegrotum e medio tollat. Quid
autem si in iure civili, si in pontificio. si denique in
libris divinis idem committatur ἄρ Certe remp. Omnem& religionem turbari erit necesse et prinertim quum ha retici id unum moliantur , & sua quotidie somnia typis mandent, confundantque ea, & inculcent libris veterum auctorum & sanctissimorum ; quo & nobis ea fraude & posteris imponant. Quae mala ut ne accidant in posterum , aut ut iam late serpentibus medeatur , est valde providendum , ab eo praesertim rege , cui & iure optimo , & omnium Consensu CATHOLICI nomen desertur.
Iam vero librorum non pretium idem & aestimatio
erite certe enim quem auctor sua manu scripserit , omnibus aliis est praeserendus. Quo etiam loco habendus is , quem non auctor quidem scripsit, verum scriptum tamen ab alio ipse emendavit. Secundo loco erunt illius exempla: & sic deinceps vel pluris , vel minoris
562쪽
aestimabuntur pro temporis praerogativa. Neque vero ideo velim reiici alios omnes a bibliothecae regiae praesecto, nam & multos libros videmus manu quidem recenti d scriptos , multo tamen aliis puriores & integriores, quod sint exempla priorum & probatissimorum , unde quasi e sontibus emanarint. Pateat his igitur etiam aditus. sintque unius libri exempla plurima. Iam ut verum sit, ut certe est, libros descrihendo depravari s illud tamen negari non potest, plerisque in locis veram scripturam retineri, aut certe vestigia qua dam illius adumbraria quo sit, ut quum antiquiores sint pluribus locis meliores, tamen alicubi male adsecti quum sint , recentiorum ope
saepe adiuventur : praesertim si quae eorum litterae obsoleverunt , ut nisi lumine hinc accenso Perpetuis tenebris damnentur.
In libris manuscriptis, qui recipientur, antequam in bibliothecae vincula coniiciantur, additis principio eorum aliquot paginis, curabit bibliothecae praelectus, ut nomen auctoris, si de eo constabit, adsciibatur gran dioribus & elegantioribus litteris Graecis . si Graeci erunt . Latiuis , si Latini et praeterea argumentum , quo de agitur, quae saepe in manuscriptis desiderantur. Vrile etiam erit, lectorem admonere, si quid in volumine aut desit, aut supersit, loco diligenter notato. Quod si volumine eodem diversorum auctoruna libri erunt, id
quoque animadvertetur , etiamsi integri non sint, sed particula quaedam eorum. Idem etiam observabitur , si eiusdem auctoris diversa opera eodem volumine continebuntur. Neque id fieri negligenter oportet, quasi parum reserat, paginae unius mentionem non secisse, quum paucorum etiam versuum, atque adeo Verborum animadversione uberes saepe fructus percipiantur et atque id nonnumquam intelligatur , quod in magnificis & ingentibus aliorum voluminibus est nequidquam quaesitum. Iam vero, intellecto animo regis librorum colligen-
563쪽
dorum , & studio honestissimo reip. litterariae iuvandae, principes multi & Hispani & exteri, multique etiam homines eruditi gloriosum putabunt , libros rariores, quos nacti fuerint, ad regem mitteret quibus libris s lia quaedam praeponentur, in quibus epistolae describa tur ad regem missae: unde intelligi possit librorum raritas , auctor , unde sit, e qua regione & bibliotheca. Quoniam autem fieri poterit, id quod legimus Ptolemaeo regi accidisse, ut gratiae regiae magis aucupandae caussa homines mentiantur , & salso inscribant nobili sesimis auctoribus quae sunt aliorum . de ea quoque re
iudicabitur a bibliothecario, adhibitis eruditis.
Ad codicum autem quod attinet vetustatem certius deprehendendam ratio haec poterit iniri: mandabitur provimcia studioso cuipiam & antiquario, qui adsidua membran rum , codicum , lapidum & nummorum veterum lecti ne & inspectione notatas habeat varias litterarum formas Pro temporum varietate & usu earum dissimili : quique possit aetatem coniicere prudenter. Is librum con-Liet eiusmodi characterum in aetates distinctum diligenter , & cuique aetati suos tribuet characteres: ut horum comparatione facta facilius in bibliotheca de cv iusque codicis aetate certius possit iudicari : sed & si gnificationes litterarum & singularum , & complexa rum eo in libro adscribentur : item notae ponderum 3c
numerorum e idque non Latine modo , verum etiam Graece , proque aliarum linguarum varietate. Qui etiam labor magnum adseret adiumentum legendis veterum monumentis. Quamquam hanc certe provinciam
non uni, sed pluribus mandari velim. Quoniam autem sunt homines quidam in Hispania eruditissimi in studiis litterarum avi idue occupati, quique aliquid semper vel commentantur, vel scribunt, neque tamen commentationes suas aut scriptiones umquam
ant. quod vel eas poliendo superbissimo aurium iu-
564쪽
dicto numquam satisfaciant; vel pudore quodam & modestia impediti, quamquam probent, domi tamen contineant , vel , ut nihil horum impediat , non sunt iis facultatibus , quae possint sumere sumtibus librorum imprimendorum : horum igitur vigiliae & lucubrationes no Pereant, valde est providendum & curandum , ut in
regiam bibliothecam comportentur. Certe multa latere in angulis scimus, in quibus sunt MARTINI MALAE archiepiscopi Valentini, ANTONII AVGVsTINI archiepisco Pi Tarraconensis , DIDACI COVARRVVIAE episcopi S gobiensis, MICHAELIS THOMASII episcopi Ilerdensis, PATRI CIA NIs , ALVARI GOMEZII , ALFONSI SALMERONIS . ACHILLIS STATII , SEPULVEDAE , EURITAE : sed& eorum, qui nunc vivunt, BENED. ARIAE MONTANI , PETRI IOANNis NVNNESII , IO. BAPTISTAE PERARII , IO. BAPTISTAE MON LORII , & aliorum , quorum
corpora non tam cibis , quam studiis animi aluntur. Mire autem & ad studia provehenda , & ad ill strandam bibliothecam conducet , si descriptionibus ea
multis variisque ornabitur : quarum alia: ἀint rerum ca Iestium , aliae ventorum, aliae orbis terrarum , aliae provinciarum , aliae urbium & oppidorum aliae insularum, aliae navigatiorum : praeterea quaedam Vasorum , quae dam Vestium . quaedam machinarum , quaedam armo rum , aliarumque rerum & instrumentorum. Erit autem in primis Hispania coloribus variis elegantis ima descripta , sed & Roma antiquae , & Hierosolymorum
Neque vero alienum est a bibliotheca , praesertim regia , ut dodiorum hominum imagines in ea coli centur , Hispanorum praecipue , qui olim floruerunt. O loniam autem ea non regis cuiusvis est , sed PHILIPPI nationum omnium consensu catholici . principem sibi in ea locum vindicabunt Hispanotum eorum im
565쪽
Habeat praeterea rigit bibliotheca varia genera globorum tam caelestium , quam terrestrium , & omnia mathematica instrumenta, & sphaeras tam communes, quam
quae consectae sint ad Graecorum normam : neque in iis desit Aratea ad Arati rhaenomena intelligenda utilis Senecessaria. Sint quoque clepsydrae, & alia genera horologiorum minus vulgaria in bibliothecae atria divisa& distributa : quorum quidem nobilius sit primo in Muio usui toti bibliothecae suturum. Quoniam autem numismata & lapides antiqui ad
historiam , cosmographiam . & emendatam scribendi rationem magnam adlerunt utilitatem , iis quoque collipendis opera dabitur, ut 'in atrio bibliothecae claro 8ζallustri collocentur. Poterunt autem lapides intra atrii parietes ipsos locari, ut sint parietum partes: ita enim neque erunt impedimento , neque tam temporum iniuriae obnoxii, multoque magis erunt usui & commoditati. Veteribus autem nummis armaria fabricari eodem in atrio omitet . & claves eorum & custodia antiquario earum rerum intelligenti committi: qua re fieret, ut inulti eius generis multa ad bibliothecam comportarent
ex tota Hispania : atque ita paullatim , quidquid est in ea antiquitatis , in bibliothecam regiam quasi in litterarum 8c antiquatis emporium conflueret.
De situ autem & forma , quae convenit biblioth cae , multos scripsisse puto : itaque scribere de iis supersedebo et neque solum ob hanc caussam , sed ideo quoque, quod S. Laurentii aedem lustrarim numquam, ac ne viderim quidem. Neque enim placet scribi ea, quae sint minus explorata , piaesertim ad reg m. Verum illud tamen cogitandum puto , coniungine plane debeatim aede S. Laurentii bibliotheca, an seiungit ae seor sim aedificati.
Porro quod ad librorum ordinem speetit & dispositionem , mihi quidem videtur talem esse oportere, ut
566쪽
non do strinae confundantur & inter se permisceantur: sed rerum , quae tractentur , habita ratione, ad idem argumentum qui pertineant libri, congregentur , ut una quidem loco sint medici, alio mathematici , alio the logi , alio qui ad studia reseruntur ea , quae humani ra appellantur. Iam qui ad eamdem artem scientiamve pertinebunt , ita praeterea distinguentur , ut principes quasi familiam ducant, interpretes sequantur. Exempli caussa : in medicina praeseretur Hippocrates sua ipsi lingua : excipient illum Graeci eius interpretes , temporum ordine servato. Neque vero illud displiceret, ut Graecis Latini supponerentur ordine inseriori ad studi forum laborem levandum. Velim enim bibliothecam linguis ita distinetam esse, ut ea distinctio nullam exhibeat molestiam studiosis : quod in regia fieri commode poterit in tanta copia liturarum. Quid enim prohibet , in ea bibliothecae parte . quae Latinis libris adsignetur, Hippocrates esse aliquot Latinos ι ubi autem Graeci serventur , Hippocrates Graecos aliquot, & totidem Latinos in ordine inferiore t Sic quoque in theologia Bibliis dabitur primus locus: Quis autem in bi bliotheca regia eum locum invideat regiis Itaque exemplum Bibliorum Antuerpiense regiae typographiae in regia bibliotheca iure primum locum tenebit membranis impressum. Postea sequentur commentarii eorum,.qui temporibus apostolorum suere propinquiores : tertio loco erunt ii, qui praecepta posteris ad intelligenritiam sacrarum litterarum tradiderunt ; qui genera loquutionum sacrarum observarunt , θοῦ linguarum Pr prietates , & alia generis eiusdem : ut est Apparatus BEN. ARIAE MONTANI. Quarto loco ponentur , qui historiam ecclesiasticam conscripserunt et quinto autem ii. qui adversus haereticos disputarunt: deinde concilia omnis genaris , sive generalia ea sint, siVe propria nationum, sive provinciae unius, sive quae synodorum nomine H
567쪽
prie intelliguntur. Haec festolastici auistores consequentur: scholasticos proxime sequentur ii libri , qui caerimonias& ecclesiae ritus observant. Neque vero omittentur ii, qui sanctorum res gestas & vitas perscripserunt. Neque vero illud omittendum , atria quaedam esse debere in interiore bibliotheca , intra quorum parietes armaria sint spatiosa, ubi libri magni pretii repositi diligentissime , litteris vetustate evanescentibus , ne adsidua contrectatione deterantur , planeque intercidant. Sed Seserica quidem interponi utile erit, ne sese paginae contingant & conterant contama. Vbi etiam custodire ea oportebit quaecumque iuri diistionem & ius Hispanum complectentur ; seu sint ea Hispaniae totius communia, seu provinciae dc partis propria alicuius. Sed & pontificum privilegia hic concludentur. Quae quidem omnia non patebunt cuivis ; sed iis , quibus Permiserit' bibliothecae praesectus : quod Romae fieri vidimus in Vaticana. In primo autem atrio bibliothecae, quod erit populare & frequentius, loco opportuniore & editiore mensa cum scamnis erit . quae commode capere possit quatuor scriptores : & ante virgae quaedam ferreae transve sae, quarum neque crassitudo, neque multitudo esse possit impedimento iis, qui erunt in atrio. Oportet enim eos , qui describent, expositos esse , 8c patere omnium ocialis , quibus etiam conveniet custodem aliquem adissidere , ne qua fraus fiat, neve libris contrectatione damnum aliquod importetur.
Quod quidem caput postulat etiam illud , quod
est summe diligentissimeque cavendum , ut scilicet nemini ulla ex caussa copia fiat extra bibliothecam librum aliquem exportandi. Nam si cui semel id detur , alii exemplum sequuti , erunt importuni ac molesti: sicque
ipso tempore paullatim alii idem impetrabunt; & vela libris ipsis paginas aliquot eximent, vel ipsos etiam
568쪽
avertent, custode vel corrupto , vel oblito. Atrium unum quoque esse convenit libris recenti riam auctorum recipiendis , qui adhuc vivant , aut evita paullo ante excesserint. Et certe sunt homines ho.
noris & gloriae ita appctentes , ut si quid ediderint, id
in hoc atrio legi & haberi cupiant vehementer, & reponi curent ambitiose, hinc sibi & nominis immortalitatem , & libris auctoritatem quasi augurantes. Neque vero liceat eos in alia atria transferre : & ei, qui ausit contra facere, sive auctor ipse erit , sive custos, siave alius quispiam , poena certa constituatur. Neque Vero video, cur libri huius atrii perpetuis tenebris debeant damnari , ut iit in Vaticana : pateat etiam illud studiosis , habeantque auctores hoc saltim praemium suam rum vigiliarum. Esse praeterea aliud atrium oportet commodossime divisum , valdeque instructum mensis , armariis, ubi sit copia optimi atramenti, minii & humorum alterius coloris: item membranae , papyri , & librariorum alia
instrumenta : ut si qui libri sint compaginandi, si quid
describendum , antequam Vetustate plane evanescat, si
formae litterarum renovandae , si quid adsuendum , id fiat non ab imperitis & temere , sed ab eruditis , Bemagna animi attentione arteque adhibita & moderatione , alioqui enim multo melius fuerit non attingi, quum una litterula in alterius locum succedente possit sententia auctoris in deterius commutari , atque ita corrumpi. Sive autem scamna , quos pluteos appellant , in bibliotheca erunt, sive armaria , habebunt suos indices librorum quicumque in illis locati fuerint: & eos vel fixos ita , ut immobiles sint, utpote binis cuiusque plutei lateribus , & armatiorum singulorum foribus adglu- stinatos t vel in tabellis mobilibus & appensis diligenter notatos i &- quidem malim tabellas appendi , ut si quilibri pliori numero vel accedunt, vel decedunt , PO sint
569쪽
sint in indice & tabella commodius vel adscribi , vel
deleri. Iam vero in primo bibliothecae ingressu indices quos dam esse oportet generales , Hebraeos, Graecos & Latinos , & aliarum linguarum , qui libros omnes comploetantur , quicumque in bibliotheca regia erunt, notato diligenter atrio . loculo , & numero cuiusque libri: aut certe librum aliquem litterarum ordine digestum , qui titulum prae se serat librorum regiae & catholicae bibliothecae S. Laurentii. Sed & alios indices esse oportet, non , ut superio res , litterarum ordine distinctos ; sed rerum, quae quoque in libro tractantur , varietate. Exempli caussa , qui auctores sint in bibliotheca , qui scripserint de sanctissima Trinitate , 3c quo illi loco sint, diligentissime notetur : similiterque de aliis rebus. Praestat tamen librum componi ea de re , qui constet chartis pergamenis: suturum enim est , ut multorum manibus teratur. Erit
autem hoc opus utilissimum & commodissimum etiam in primo statim ordini librorum bibliothecae. Neque vero tantum totius alicuius operis mentio in eo fiet, sed& pagellae unius, quae sit eiusdem argumenti. Oportet autem bibliothecae praefectum , atque adeo custodes ipsos saepe hunc librum versare, habereque auctorum nomina in digitis tamquam in numerato, ut hominibus eruditis responderi possit, qui, ne longo itinere frustra tempus terant, per litteras prius quaerent, sitne hic.
an ille libet in bibliotheca. Neque vero in bibliotheca tantum sint hi indices librorum resiorum , sed & aliorum, qui in aliis bibliothecis reperiuntur , ut in Veneta, Florentina, Romana , quae est in Vaticano ; item in regiis aliis bibliothecis , quae sunt vel in Gallia. vel in Ungaria Matthiae regis, vel alibi aliorum regum. Sed & privatarum proprianamque bibliothecarum iudices colligendi, ut Au
570쪽
gustanae, quam mercatores quidam confecerunt; Sicuistae , quae suit Archimandritae ; εc aliarum , ut ANTONII A vGVsTINi archiepiscopi Tarraconensis, BEN. ARIE MONTANI FRANCrsci TVRRiANI. Ex quibus omnibus indicibus componi unum quasi corpus oportet. ampliore margine relicto , ut commodissime adnotari possit e regione , qui eorum iam sint in bibliotheca regia , qui desiderentur. Atque hic quidem bibliothecarum commentarius proxime regiae bibliothecae commentarium collocabitur.
Pontificiam tamen privatam legem impetrari oportet , qua liceat regibus Hispaniae habere in ea bibliotheca eos libros , quibus est aliis omnibus interdictum vel a pontificibus , vel ab inquisitoribus, dum loco in publico bibliothecae ne sint, sed secreto ; neque liceat eo cuiquam accedere . non prius facta potestate ab in quisitore generali propria & speciali. Sanctione etiam opus est Pontificia quae gravissima quaeque interminetur iis, qui clam inde librum ab
tulerint , soliave exemerint corruperintve data opera. Accedat praeterea regia constitutio , quae eadem de re diligentissime severissimeque caveat. Quae constitutiones
in loco publico bibliothecae proponantur in ipso statim
Illud praeterea regem pro maiestate sua providere convenit, ut sit habitationi locus , in quem se recipiant,& commode esse possint ii , qui ad bibliothecam se conferant libros veteres aut descripturi , aut cum impressis collaturi r neque enim honestum est , virum a squem litteris & doctrina excellentem , qtrum eo venerit , tectum non habere , quo se recipiat, & ubi e se tam diu possit, squam diu descriptioni, aut emenis dationi operam dari adsiduam. Multi quidem sunt anni, ex quo Romae Destretis Gratiani corrigendis opera nais vabatur , quod mire id corruptum fuerit: ad eam autem Duiligod by Corale