Clarorum hispanorum opuscula selecta et rariora tum Latina, tum Hispana, magna ex parte nunc primum in lucem edita, collecta et illustrata a Francisco Cerdano et Rico, ... Volumen primum

발행: 1781년

분량: 780페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

571쪽

tem rem missi sunt a Gregorio pontifice Romano eum mandatis , qui inspicerent concilia quaedam antiqua bubliothecae regiae S. Lauientii: neque sane ea osWra Vana fuit , tum quia in ea bibliotheca concilia eiusmodi inventa sunt , quae nos Romae minime habebamus; tum quia , quae ibi erant manuscripta, visa sunt melioris notae & scripturae purioris . quam quae impressa habemus. Nunc quoque apud exteros antiqui patres maximo studio & opera pristinae suae scripturae restituuntur : --que dubium est, quin ii, qui in hoc studio honestissimo Versantur , postquam cum iis exemplaribus, quae habent , impres,os eorum auctorum libros contulerint. huc se ad regiam bibliothecam conferant ultimam manum laboribus suis imposituri. Neque hi tantum , sed

δι alii , qui his studiis delectabuntur, ad hanc bibliothecam quasi ad quoddam emporium antiquitatis & eruditionis confluent: pauci illi quidem , verum pratatantes doetrina viri. His igitur locus constitui debet , in

quem se commode recipiant sine ulla mercede : nam quod ad alia attinet victui necessaria , sua eos pecunia somparare oporteret: aut ea de re Pacisci cum iis , quibus domus eiusmodi curae erunt. Atque hos quidem inquilinos oportet esse homines non avaros & sordidos, quique artificio quodam hospitibus pecuniam emungant. Quoniam autem multi specie quadam virtutis & st diorum non tam samam aucupantur , quam victum qua ritant, mandabit eam curam rex alicui : isque eos via

set , deque laboribus eorum , studiis & vitae instituto cog

noscet.

Dubium autem non est, quin toti bibliothecae praefici unus debeat , quem bibliotecarium inde appellanc. Eum eruditum esse oportet & bonarum litterarum in primis studiosum , & prudentia quadam singulari in scri- Ptis veterum cognoscendis & inter se diiudicandis: n que sane Parvi referre puto , quem rex ei muneri prae-

572쪽

ficiat r solent enim hi ut plurimum deinde praestantissimi evadere. Ouum enim iam antea eruditione praeStent, si accedat deinde adsiduitas quaedam studiorum ; quod necesse est in tanta librorum copia 3c varietate, ac litterarum amore; incredibilem quoque fieti eruditionis accessionem erit necesse. Id quod AUGUSTINO EvGVBINO nostra aetate accidisse scimus, qui quum multiplici iam antea eruditione esset , Vaticanae deinde bibliothecae praesectura tantos in litteris progressus secit, quantos fecisse ex scriptis illius intelligunt eruditi. Sed &GUI L. SIR LETUS antequam in amplissimum cardinalium collegium cooptaretur , bibliothecarius apostolicus erat; eoque etiam munere usque ad extremum vitae spiri tum functus est. Oportet autem eum , quem reX Sum

bibliothecae praeficiat, in honore esse ; & non in angulis , sed in luce hominum etiam versari , & ab ipso rege praemiis ad maiora etiam excitari , praesertim honorifice laniatum ea praefectura. Nam si is in ecclesia sua mansisset , eamque & concionando , & docendo ita iu-Visset, ut non eum operae suae poenitere deberet , & a rege Praeterea praemium speraret; quae caussa eSt , cur Pra Sentem operam rex ipse adspernetur, quae sit illi na-Vata ab eo, qui patriam , aut ecclesiam , aut utramque

simul reliquit , ut illi inserviret 8 Quod non ideo dicitur a me , quasi in mentem veniat hoc de te , PHILIPPE , regum, qui sunt, quique umquam suerunt, pintentissime & liberalissime , subvereri : sed quia , quum haec ad te scribantur, posteris etiam scribuntur. Qua ni- quam enim a me tenui huic operi immortalitatem non possum polliceri, libet de tuo nomine , cui hoc inscribitur , eam augurari. Convenit autem, ut huic bibliothecae prae laeto custodes omnes & alii ministri subiiciantur. Custodum partes erunt , in atriis bibliothecae deambulare , quotquot

horis studiosis ea patebit, & diligentissime cavere , no

573쪽

ullum umquam atrium sine custode sit;& inspicere eo ς, qui legent ; multoque etiam magis illos , qui aliquid describent , ne quid damni codicibus adferatur , aut albe aliqua vitientur , aut quo alio modo fiant deteriores. Praeterea curae iis erit, bibliothecae senestras aperire& claudere pro diei & temporis ratione , Ventique &solis: quae sunt duae librorum pestes , si negligantur. Et quidem patere bibliothecam satis est tribus horis antemeridianis , nisi si , industriae & eruditionis cmiuspiam habita ratione , ei privatim a bibliothecario concedatur , etiam ibi post meridiem esse, clausa tamen ianua , & praesentibus minimum duobus custodibus. In hieme primo tantum in atrio Ioco commodo &editiore prunae erunt: quae extra bibliothecam , non in ea accendantur, appositis iis lignis, quae nihil, aut parum edant fumi, qualia dicuntur a Graecis ακαπνοι, quod fieri vidimus in pontificia bibliotheca Vaticana Iam vero e bibliothecae ministris unum esse oportet Graece Latineque non mediocriter eruditum, qui bene cognitos habeat codices earum linguarum 2 nam quod ad libros Hebraeos attinet, Chaldaeos & Arabicos, poterunt Rabbini accersiri. Sunt autem Romae quidam eorum , qui iam Dei opt. Max. benignitate Christo nomen dederunt, pieque & honeste vivunt: ut est ANDREAS, IVLIVS, ut PAVLLVs, & alii Romae notissimi. Accersendus etiam qui Persicam calleat & Turcicam, &alias peregrinas. Et certe est STEPHANVS quidam a pu ritia apud Selymanum educatus , quique apud illum multum gratia valuit. Is in pugna navali , quum praesectus esset duabus triremibus , captus est, regioque Sibpendio nunc Neapoli sustentatur; qui esset huic muneri non ineptus, opinor : certe maiori usui , quam est Neapoli, apud regem esset propter peritiam , quam habet singularem rerum Turcicarum.

Hos bibliothecae nussistros multas ob caussas, quas,

quia

574쪽

DE BIBLIOTH. S. LAVR. 32I

quia sunt in promtu , omitto, sacerdotes esse oportet aut populares , quos lavos appellant. Vt autem sit unde honeste commodeque vivant, possent ecclesiae reditus & fructus quidam bibliothecae regiae accrescere sine cuiusquam querella , obitu Scilicet quorumdam , quorum sunt in Hispania & summae & pinguissimae dignitates. Quis enim queri de eo iure possit , quod quum decrescat dignitatibus nullo prope damno earum , tamen iis accrescat , qui sese totos regi suo, studiis litterarum , & ecclesiae mancipant ZBibliothecarium regium in urbe vivere oportet , &in luce hominum versari ; ut & audire & intelligere multa possit , quae ad incrementum & dignitatem pertineant bibliothecae: praesertim si ea prudentia & sapientia est, ut possit ipsi regi saepe usui esse. Visere eum tamen bibliothecam frequenter oportet , & minimum sexies aut septies quotannis, idque de improviso. Erat tanto huic muneri aptissimus ANTONIVS AUGUSTINUS archiepiscopus Τarraconensis, vir clarissimus & omni memoria dignus ; qui superioribus diebus e vita excessit Suo magis, quam studiosorum tempore. Vt quidem nunc est, aptiorem Video nullum GARCIA LOISA , viro genere , litteris & vitae gravitate atque integritate singulari a cuius felicissimis manibus in disciplinam Philippus rex noster filium heredem educandum instituendumque tradidit. Custodum autem ipsorum unum esse

portet, qui sit quasi bibliothecarii vicarius, cui alii pa

reant omnes , ut erat ante aliquot annos in Vaticana HIERONYMUS SIR LETVS , frater ipsius cardinalis ; nunc autem FEDERICUS , qui eiusdem cardinalis fuerat domesticus & familiaris. Hic autem , ut ceteri custodes,

non in urbe, sed in bibliotheca domicilium habebit. Praeter bibliothecarium & vicarium illius ceteros bibliothecae ministros ac custodes nulla esse aut sacerdotii , aut qua alia dignitate necesse est ι sed homines esse

575쪽

satis est palliatos & vitae laudatae: etsi non ea prudentia sint . ut gravia iis committi negotia aut possint , aut debeant. Huiusmodi autem multos facile erit invenire , neque magnos fieri sumtus erit nece se , quum sint plerique eorum parvo contenti; & praeterea huiusmodi tantum rebus utiles , ceteris autem fere

inutiles & inepti , quales in scholis reperirentur non pauci , aut etiam in ecclesiis , adhibita diligentia & deleelu. Et quosdam eorum melius erit iuvenes eSSe , ut, cum annis accedente , aut potius crescente vitae ita inubstitutae studio & amore , fiant quotidie bonarum litterarum studiosiores, tanta librorum copia ad id eos invitante : atque ita evadant praestantes doctrina viri, & rebus etiam gravioribus aptiores. Habeant vero omnes bibliothecae regiae ministri pro pinquum ei domicilium : vicarii tamen domicilium cum hi bliotheca ipsa cohaeret it. Vnde etiam in bibliotheca o. Stiolum aperietur , ut possit clam , si neque ullo strepita introire in eam ; aut ei aditum dare, qui facultatem abibliothecae praesecto habebit. Neque enim id ostiolum patere alii debet. Multae autem causςae sunt, ob quas id

non utile modo . verum etiam necessarium esse videatur.

Est autem eiusmodi ostiolum etiam in Vaticana. Prius tamen quam bibliotheca regia instructa constitutaque sit , de ministris & operariis illius cogitandum. Ante igitur quam ultima manus bibliothecae imponetur , cura ea suscipienda est a viris bonis & eruditis , quorum antistes quispiam sit quasi antesignanus; qui diligentissime conquirant . deque Hispanis potissimum deligant eos, quicumque sint ei rei accommodati: quorum omnium opera & concilio instruela iam orna laque bibliotheca se ad suos quisque recipiat. Sed antequam ii domum ad suos rebeant , non inutile erit,

quemquam eorum separatim sententiam Suam scripto manis

dare , qua brevi complectatur ea, quae illi in eo con-

576쪽

DE BIBLIOTH. S. LAUR.

cilio visa sunt, quaeque tum videntur. Atque ex hoc quidem eruditorum hominum congressu occaSio nascetur bonos viros & eruditos, qui sunt in Hispania , proinpius cognoscendi: & dabitur etiam regi facultas de iis eligendi , qui sint aptissimi bibliothecae : quos iubeat iterum accersi de antistitis & concilii sententia. Neque hoc etiam erit inutile iis, qui in bibliothecam tum non

recipientur : quum enim ad notitiam regis ea occasione pervenerint , si erunt in posterum vel bibliothecae, vel aliis rebus necessarii , habebitur a rege ratio eorum. Vbi autem de custodum aliorumque ministrorum numero constiterit , conVenire iussu regis homines eruditos oportebit, quique longa rerum expetientia valeant& prudentia ; ut leges bibliothecae diligentissime sapientissimeque conscribant : quibus cuiusque ministri munera & partes describantur , socia is in eos , qui contra eas quid fecerint , constitutis. Quaurm omnium codices duo conficientur : eorum unum praefectus , alterum vicarius habebit. Sed neque illud improbaverim , aeneis e stabulis , aut marmoreis , quave alia materia perscribi;& publico ac patenti aliquo bibliothecae loco collocari. Instructa iam bibliotheca , indicem eius imprimere oportebit diligentissime ; qualem etiam reges Galliae, aliique ediderunt: cum quo una etiam privilegium regis imprimetur , per quod liccat omnibus libros inde, quos velint, describere. Qui quidem indices in Italiam, Galliam & alias provincias mittantur. Quoniam autem totum hoc, quod ad ordinem, i crementum statutumque pertinet bibliothecae , a praesecto eius & ministris proficiscitur , & per eos futurum est , ut bibliotheca suam retineat dignitatem , sunt ii sapientissime deligendi s & studia multorum & cupiditates maxime fugiendae. In delectu autem non tam eorum ratio habebitur , qui unam aliquam scientiam callent , quam eorum , qui multiplici sint eruditione in

577쪽

tructi , & moribus etiam elegantioribus perpoliti: quos ii, qui sunt in regia apud te viri iudicio acri & sapicn.

tia praestantes tibi poterunt indicare. Et certe in delectu habendo hominum eruditorum ANTONIVS AVGVsTINVS unus omnium maxime, si incolumis fuisset, iudicio suo , quo valebat , acerrimo , & multiplici eruditione tuae poterat satisfacere Voluntati.

Cuius viri mentio facit , ut locum de aliornm bibliothecis colligendis , quem supra attigi , latius nunc persequar: in quibus sortasse primum locum tenet huius tanti viri bibliotheca. Nullam equidem privatam vidi illa meliorem , sive copia librorum , sive praeStantia eorum & raritas spectetur , tam Graecorum , quam Latinorum , de qua regiae aggreganda agi esset nunc opportunum e postea enim libri in multas ac varias par tes distracti vel peribunt . vel dissicillime colligentur. Quod verum esse intelligitur ex NICHAEOS THOMASII episcopi Ilerdensis bibliotheca, quae post domini sui obitum fluctuavit, & in scopulos illisa misere secit naufragium. Fuit is, dum viveret , eius colligendae ac locupletandae studiosissimus : itaque multos partim c mit, partim de optimis describi quam fidelissime curavit ; habebatque iam ad duo millia voluminum impresso

rum & manuscriptorum Graecoram & Latinorum , quamquam Graecorum numerus multo erat minor; neque hanc

colligere fuit illi admodum dissicile ; nam praeterquam quod industria valebat, multos sibi plurimis ossiciis ciuit

enim ossiciosissimus obstrinxerat , & a multis propter animi dotes ac virtutes ambatur: & in urbe Roma multo tempore fuerat. Hanc ego bibliothecam tam Romae cognitam hal ebam , quam dominus illius: quae una cum hereditate iacuit , controversiam de facultate testandi nuntio pontificis movente. Vtile quidem .esset , codices manuscriptos conquirere diligenter, & in regia bibliotheca collocare. Posset eadem diligentia in aliis biblio

578쪽

DE BIBLIOTH. S. LAVR. 323

thecis regiae aggregandis adhiberi ; ut in ea , quae fuit HIERONYMI EvRITAE historici diligentissimi, quam ille dum viveret, cuidam monasterio reliquit , unde non invitis monachis in regiam transseretur : neque id erit praeter spem & voluntatem deiuncti domini , cuius ex consuetudine & sermonibus quotidianis is animus non obscure intelligebatur. Habuit & PAga iurisconsultus bibliothecam bene instrii Elam , & libris veteribus resertam : quae an distraeta sit adhuc & dissipata , videndum. Sed & GVLIELMI sIALETi cardinalis bibliotheca non solum numero librorum , sed & bonitate excellit, non

Latinorum modo, verum etiam Graecorum manuscriptorum : in qua colligenda diu multumque laboravit. Neque sane multi anni sunt, ex quo XII. arcas librorum veterum & manuscriptorum in eam coniecit , qui Marcelli patroni illius & pontificis fuerant: neque ad id usque tempus vendi duobus aureorum millibus potuere. Posset autem a rege legatis ea cura committi, ut si quae cardinalium, aut aliorum bibliothecae, morte dominorum consequuta , distrahendae essent , eas coemerent. Quoniam autem in tot libris cogendis, nisi id iudicio fiat, erit opera & labor inanis , dabitur id negotii ALFosso ciΑCo Ni homini erudito & diligenti , ut

antequam libri comparentur , videat eos diligenter; Ecita, habito delectu , emantur ; sed & IOSEPHO STEPH No Valentino, nunc Vestano episcopo : qui ambo Romae vivunt libentissime , non alio umquam migraturi. Habet quoque bibliothecam nobilem SFORTIA CARDINALIs , cui regio beneficio & liberalitate Hispaniae patrocinium commissum est. Ea non tam multitudine, quam bonitate librorum excellit; quod multa in ea sint autographa, aut certe antiqua Graecorum volumina. Sed huius emendae spes nulla plane relinquitur , quod ea familiam Ssortiam & heredem sequatur, magnaque cura & diligentia custodiatur. Possent tamen inde libri

579쪽

nonnulli diligenter describi: index quo, iue confici , &ad regem mitti.Libri etiam aliquot haberi poterunt e bibliotheca ACHILLIS STATII Lusitani , qui Romae diu vixit , Ribi duobus abhinc annis mortuus est. In ea libri sunt de Fide ac Trinitate GREGORii BAETICI , antiquissimi scriptoris , & episcopi Graiiatensis , cuius meminit D. Hieronymus; quos ACHILLEs ipse invenit in Ferrariensi pomposa bibliotheca , & iam in lucem dedit. Item Neapoli in ecclesia S. Ioannis Carbonarii, quod est coenobium D. Augustini , est cardinalis sERIPANDI hibliotheca integra , tibi & exemplaria & monumenta quaedam sunt antiqua , quae fratres ipsi quodammodo videntur adspernari. Inde igitur non esset admodum difficile quaedam deligere, data ab eo opera , qui pro re ge Neapoli esset , adhibitoque aliquo eiusmodi rerum intelligente , qualis est PORCIVs quidam abbas , Simonis Porcii medici & philosophi nobilissimi filius, qui Petri Toleti floruit aetate. Quod negotium abbas susciperet libentissime cum aliis nominibus , tum illo , quod est a rege non ita pridem , ut intellexi , Monopi litano episcopatu in eo regno ornatus. Sed & alia quaedam antiqua bibliotheca est Neapoli S. Severim , quae in pulvere negligitur; unde sumi etiam possent aliquot volumina , & in regiam transferri. Sunt denique in multis provinciis, praesertim in Italia , multae bibliothecae privatae; ut VINCENTII PINEL LI nobilis Genuensis qui habet Patavii domicilium; ut PETRI VICTORII Florentini , ut Fu LVII vasi NI Romani , ut M. ANTONII MURETI Galli , qui diu vixit in urbe Roma , & paullo ante e vivis discessit ; PETRI IOANNIs item NVNNASII Valentini, philosophi eximii, qui Barcinonensem iuventutem nunc instituit . reli sta dulci patria Ualentia , non sine magna bonarum litte- rarum iactura : quam hoc tempore , quo pristina digni A

580쪽

DE BIBLIOTH. S. LAVR. 327

tas & gloria misere in sordibus iacent , reliquisse, quodammodo prodere est ; pro qua certe mori , & cui nos totos dedere , & in qua nostra omnia ponere & quasi consecrare debemus. Aliae privatorum hominum bibliothecae reperientur, quas non est necesse hic commemorare , quum sint apud regem homines eruditi, quorum ad notitiam & hae & aliae quam plurimae pervenerunt. Hae igitur , si quando distrahendae sint . curent regii ministri , ne intercidant. Maximo etiam usui esset , bonum aliquem virum,& rei typographicae bene peritum regiis sumtibus & liaberalitate foveri , cum operariis eius rei intelligentibus& exercitatis , variaque illum & elegantia ha re genera characterum Graecae , Latinae , & aliarum quoque linguarum : & praeterea corre res eruditos , minimeque vanos & adrogantes : o qua typographia & regia litterarum ossicina emendatissimi veterum libri in lucem ad communem omnium utilitatem ederentur regia insignia praeserentes. Sumtibus autem typographiae valde consuleretur pistrino chartae faciendae aedificato loco opportuno. Nequa valde de eo laborandum , si ea sorte melioris notae non

esset: quum neque in Flandria , neque aliis plerisque in locis, ubi libri imprimuntur, optima ea sit. Quid Zquod libros semel impressos statim alibi iterum ae saepe imprimere εolent papyro meliori: atque ita toto orbe terrarum e regia catholica S. Laurentii bibliotheca editi

libri propagarentur. ANTONIVs AUGUSTINUS quum esset adhuc episcopus Ilerdensis , Complutensem typographiam Ilerdam transtulit. & chartae faciendae pistrinum

erexit. Idem etiam Tarracone typographiam suis sumtibus non inelegantem sustentavit.

Vnum paene omiseram libris colligendis aptissimum, quod Florentiae diligentissime observatur. Nemini ea in urbe licet, qui librarius sit, librum ullum manuscriptum

SEARCH

MENU NAVIGATION