장음표시 사용
581쪽
cuiquam vendere , nisi prius illum homini cuidam erussito ostendat , cui a duce Florentinorum id negotii datum est. Is librum videt ; si est alicuius momenti, curat persolvi pretium librario , & librum in bibliothe. ca publica reponi. Atque ita non pereunt monumenta Veterum scriptorum , neque etiam in privatis bibliothecis quasi sepeliuntur. Eam curam in Hispania regem episcopis mandare utile esset, ut in sua quisque dioecesi ea ratione curaret , ne veterum libri perirent; sed colligerentur ab iis , & ad regiam bibliothecam mitterentur : ad eamque rem adhiberet quisque eorum homines intelligentes. Romae quum agerem , pontificiae bibliothecae, quae in Vaticano est, historiam colligavi ; quibusdam oNV-PΗRII PANvINII studiis ac diligentia adiutus: quam etsi ad eum , quem mihi proposueram exitum , non deduxerim ; tamen quia iis , quae de regia bibliotheca dis- Seruimus , magnam potest lucem adserre , libuit, non exinspectato maturiori tempore , neque suis partibus & numeris expleta narratione, eam huic libello subiicere. Sed
prius , quae de hibiothecis in genere vir doctissimus FVLVIVS VRsINVs scripsit in libro de imaginibus, videamus.
582쪽
BIbliothecas Romae multas suisse , cum Graecas, tum
Latinas, ex Veterum scriptorum , quos infra adducam , monumentis intelligere possumus. Qui autem iis praepositi erant, dicebantur a bibliothecis, forma e dem , qua a studiis , ab epistolis , & alia eiusmodi a liquos ὀixisse observavimus. Prius autem bibliothecas ipsas, quarum mentio apud scriptores exstat, colligamus: deinde nomina eorum , qui iis praefuerunt, subiungamus. Romam primus librorum copiam , inquit Isidorus lib. VI. cap. q. advexit Aemilius Paullus , Perse Macedonum rege devicto. Sylla quoque multos libros ex Α-thenis Italiam vexit: Lucianus in libro adversus indo-cttim: Lucullus deinde ex Pontica praeda , ut idem Isidoruς scribit. Sed bibliothecae Luculli meminit his verbis Plutarchus in eius vita : quae ut sunt a Leonardo Iustiniano in Latinum versa , ita proseremus : Nihil minus tamen diligentiae ad ea sibi comparanda adhibuit, quae studioso ae litteratissimo homine digna essent. Etenim plurimos pulcherrimosque coegit libros, quorum Fr fecto usus maiorem sibi , quam Usa possessio gloriam invindicabat. Studioso enim cuique is bibliothecae , , , quae circa erant, scholae atque deambulacra libere perpetuoque Fatebant, quo se Graeci , quum Fer otium licuisset, velut in amaeuissimum quoddam Musarum diversorium conferre solebant : ibi ιoquendo , legendo , disputando diem sicunde 'derebant ; , Lucullus tibi plerumque eruditissimos etiros disputare vidisset , eo se potissimum inger bat , cet. Bibliothecae Iuliae meminit Suetonius in Cae-
583쪽
sare scribens: Bibliothecas Graecas , Latinas. quas maxime posset, publicare parabat, data M. Virroni eurν comparandarum ac dirigendarum. Et Isidorus lib. VI. Posst hos Caesar dedit M. Vis, roni negotium mazimae bibliothecae construendae. Asinii Pollionis bibliothecae facit mentionem Plinius lib. VII. cap. 3. his verbis: M. Marronis in bibliotheca , quae prima in orbe ab Asinio Pollione ex manubiis publicata Romae est , unius vitentis posita imago est : & lib. XXXV. cap. a. Asiati Pollionis hoc Romae inventum , pii primvis bibliothecam dicando inge-uta hominum rem publicam fecit. Isidorus lib. VI. c. q. Primus autem Romae hibliothecas snblicavit Pollio , Grae- Us simul atque Latinas , additis auctorum imaginibus in atrio, quod de manubiis magniscentissimum instruXe aerat. Bibliothecae palatinae , quae in antiquis inscriptio nibus saepius nominarur , ita meminit Suetonius in Au gusto : Te lum Apollisis in ea parte salatinae domus cxcitavit , quam fulmine ictam Asiderari a deo arsevices pronuntiarunt , addita porticus eum bibliotheca Latina Graecaque : quo loco iam senior saepe etiam senatum habust, decuriasque iudicum recognoῬit , cet. Plinius lib. VII. cap. 58. Veteres Graecas litteras fuis easdem Foene , quae nunc sunt Latinae , in i is erit Dei
shica tabula antiqui aeris , quae est hodie in salatis,douo principum Minervae dicata in billiotheca , cet. Et lib. XXXIV. cap. 7. Videmus certe Apollinem in bibliotheca te si Augusti Tuscanicum quinquaginta sedum a sollice. Huius bibliothecae meminit Horatius lib. I. epist
Scrista Falatisus quincumque rustit Aposse. Ovidius lib. III. de Trist. Propertius lib. II. Dion. Iib. LIII. Suetonius de illustr. grammaticis in Hygiso, G
Ienus lib. I. de comp. medic. Servius in VIII. Aeneia
Acro & Porphyrion in epist. 5. lib. I. Bibliothecae po
584쪽
ticus cistaviae meminit Plutarchus in Mareello . eamque ab Octavia Augusti sorore in honorem Marcelli exstruis et ni fuisse scribit. Dion tamen lib. XLIX. a sororis nomine Octa vianam bibliothecam appellatam Augustum
exstruxisse ex Dalmatum manubiis releri. Eius autem meismiuit & Suetcnius in libro de illustr. grammaticis his
verbis de Melisso scribens : Quare cito manumissus Augusto , insinuatus est, quod Erganter curam ordisandaruis bipliothecarum in Octaetiae fomticu suscepit. P. Victor bibliothecam porticus Oftaviae nominat in libro de regionibus. Bibliothecae , quae erat in domo Tiberii Imp. Dcit mentionem Gellius lib. XIII. cap. I9. Quum in domus Tiberiana bibliotheca sederemus ego ἐν Apposit- naris Sulpicius , cet. Vopiscus in Proba : Ex bibliotheca Vlpia aetate mea in thermis DisHetianis. Item ex domo I iberiana, cet. Tiberii autem domus in ea palatini montis parte suit, quae viam sacram ,& Pacis templum respicit, ut ex plumbea lamina aquaeductus ibi nuper reperta in hortis Alex. Farnesii cardinalis cum inscripti
ne TIBERII CAEs. IMP. coniicere licet. Bibliothecae, quae
crat in templo Traiani , meminit idem Gellius his verbis lib. II. cap. 27. Edicta veterum praetorum sedentibus forte nobis in bibliotheca templi Traiani, cet. Haec deinde in thermas Diocletiani , ut opinor, translata est,& Vlpia a scriptoribus nominata. Eius meminit P. Victor in Reg. VI. Vopiscus in Aureliano : Et, si his comtentus non fueris , levites Graecos , linteos etiam libros requiras , quos WEis tibi bibliotheca , quum zolueris, ministrabit. Et paullo post: me ego a gravibus viris comperi , , in Vlpiae bibliothecae libris relegi, cet. In Tacito : Habet bibliotheca Vlpia in armario sexto librum elephantinum , in quo hoc S. C. perserjtum est, cet. In Probo : Vsus autem sum , ne in aliquo fallam carissimam
mihi familiaritatem tuam , praecipue libris ex btibliothe- a Wyia , atato ina in thermis Diocletianis, cet. In
585쪽
I, timeriano: illi statua non quasi Caesari, sed quasi rhetori decerneretur ponenda in biblioth ca Vlpia. Bibliothecae , quae erat in templo Pacis , meminit Galenus lib. I. de comp. med. & Gellius lib. XVI. cap. 8.his verbis : Commenta. iam de proloquiis Laelii dotii hominis , qui magister mirronis fuit, studiose quaesivimus, eumque in Pacis bibliotheca repertum legimus. Bibliothecae Capitolinae facit mentionem Orosius lib. VII. cap. 16. Anno ab Q. C. DCCCCXXX. cet. nam fulmine Casitolium Glim , ex quo facta infamniatio bibliothecam
illam maζorum cura studioque compositam , aede que alias iuxta sitas r. Taci turbine concremavit. Tiburtinae
bibliothecae meminit Gellius lib. IX. cap. I 4. his Verbis : Meminimus etiam tu Tibtirti bibliotheca invenire nos in eodem Caudii libro scriptum utrumque, facies, , sa-cii , & lib. XIX. cap. 3. Sed, quum bibendae nivis pausa seret nulla , promit e bibliotheca Tiburti , quae tune in Herculis templo satis commode instructa libris erat, cet. Bibliothecae Iulii Martialis facit mentionem Martialis lib. VII. Ruris bibliothrea delitatἰ,
Huinam videt uni lector urbem , Inter carmina sanctiora si quis
Lascivae fuerit lacus Thaliae , Hos nido licet inferas vel imo , Septem quos tibi misimus libellas
Auctoris calamo sui notatos :me illis pretium facit litura.
At tu munere dedicata paret o. Quae cantabdris orbe nota toto, Plenus pectoris hoc mei tuere,
DII biblkiheca Martiatis. P. Viistor , Bibliothecae , inquit, Romae undetriginta publicae : ex iis praecipuae duae , palatina , Vlpia. Domi
586쪽
tianiani bibliothecas vetustate consumtas reparasse scri
bit Suetonius in eius vita. His igitur praefuerunt . Iuliae M. Varro , ut Suetonius scribit : Palatinae C. Iulius Hyginiis, Augusti libertus, ut idem Suetonius in libro de illastribus grammaticis , dc C. Itilius Falyx,& C. Iulius Phronimiis, ut est in antiquis lapidibus: bibliothecae porticus Octaviae C. Melissus, Augusti . libertus, ut est apud Suetonium in eodem de illustr. Gram. libro. Bibliothecas autem privatas , cuiusmodi illa P. Attici a Cicerone describitur , quia parum frequens earum mentio est apud veteres scriptores, omisimus colligere.
DII S. MANIBUS . C. IVLIVS. FALYXA. BYBLIOTHECA GRE ACA. PALATC. IVLIVS. C. L. PHRONIMUS A. BIBLIOTHECA. GRAECA
VIBIAE. SUCCESSAE. LIVIAE. AUG. SERAB. ARGENTO. POTORIO. ITEM. A. VESTE L. VIBIUS. AUG. SER. PAMPHILUS. SCRIBA LIB. ET. A. BIBLIOTHECA. LATINA APOLLINIS. CONIUGI. FIDELISSIMAE E T. PIISSIMAE. B. D. S. M.fVI
587쪽
GEntiles suos libros in bibliothecis publicis & pri
vatis consuevisse adserVare, ex eorum monume
iis , & ex his , quae nuper scripsimus, iacili contem in possumus consequi , permultique tradiderunt. Ecclesiam vero catholicam iam inde a primo post Christum exordio in praecipuis quibusdam locis bibliothecas sacras habuisse , quibus studiosorum ingenia pascerentur, non est obscurum. Nam D. Athanasius in narratione de per--uutione Arianorum in ecclesia Alexandrina tradit, bis Bliothecas in ecclesiis christianorum suisse, librosque m gna cura conservatos: & in eo Arianorum impietatem accusavit, quod libros ecclesiae ereptos indignissime comis usissent. Hieronymus earumdem meminit , quum ad Pammachium pro libris suis adversus Iovinianum scribens ait: Ecelesiarum bibliothecis fruere. Eusebius praeterea lib. VIII. cap. I. scribit , ecclesiam libros sacros in oratoriis, habuisse, eosque temporibus Diocletiani, e cisis oratoriis ad delendam prorsus memoriam Christi norum exustos esse. Neque vero desunt in scriptura comiecturae: quoniam Paullus ad Timotheum scribens , ibbros secum Romam apportare iubet, maxime vero mem' branas: atque idem libros propheticos in ecclesia Cois rinthiorum legi solitos , I. ad Corinthios testatur. Bartholomaeum vero Indis verbum Dei praedi asse , ibique evangelium Matthaei Hebraice manu sua descriptum reliquisse , lib. V. cap. Io. Historiae ecclesiastieae prodidit Eusebius: quod exemplar in India repertum origenes , teste Hieronymo, Alexandriam reportavit, quum ex Oriente libros canonicos veteris testamenti Melito, ut ait Eusebius, attulisset. Hebraei tandem libros sacros
588쪽
diligentissime custodiebant, & in synagogis suis Moysen Isti singula sabbata legere ι solabanta Quare eosdem christianos saetos in describendis & conservandis libris propheticis & apostolorum atque evangelistarum studium
suum collocasse, merito est credendum. - Sed loca . ubi libri servabantur, non uno nomine
suerunt appellata; nam & archivia , & scrinia BQ. biabliothecae , ut eas auctoribus citandis patebit . dicebantur.
Bibliothecarius in vita Caelestini papae inquit: His fecit constitutum de omni ecclesia , maxime de regionibus; quod hodie in archivis ecclesiae tenetur reconditum. Et invita Leonis papae : Multas epistolas scripsit sua Leo, quae hodis in archivis ecclesiae. tenentur :: & in Gelasio papa : Gelasius libros adversus Eutycium D Nestorium edidit , qui hodie in bibliothecae ecclesiae archivis reco diti tenentur. Tandemque in vita Bonifacii papae II. B mfactus papa chirographum damnationis Disseret archia
vis iecclesiae reclusit. Anastasius, praeterea in vita Mariini papae, Synodus , inquit, Lateranensis a Martinos sa contra Srrum Alexandrinum, Pyrrhum , Sergium, , Paullum, Constaminopolitanos patriarchas, haereticos M nothesitas celebrata , hodie archivis ecclesia continetur. Et in Leone : His ferit constitutum , quod in arciavio ecclesiae continetur , ut qui ordimatus furis archiepisco-Fus , nina consuetudine pro usu Fallii , aut diversis ofylasis ecclesiasticis quidquam persolvere debeat. In Ioam ne VI. inquit: Ioannes papa, facto concilio sacerdotum, Novellam episcopum, qui archiepiscopo Ravennate re indisatus fuerat , sub ditione sedis a stolicae redintegraγvit ἐν corifrmavit: cuius rei chirogra um in S. R. E. archivis retinetur. Ultimo in vita Stephani II. Pipinus Rex Francorum , victo Astulfo rege Longobardorum , eiadem multas civitates , quas vi occupaverat , abstulit;
quas beato Petro , S. R. E. ω Romanis poniscibus do navit , ιcrytis suis donationem feci , quae hactem
589쪽
is archAD S. ecclisiae recondita tenetur. Hieronymus quoque in prologo Esther inquit: Quem librum ego de amichiviis Hebraeorum elaetans , verbum e verbo evressius transtuli. Divus autem Gregorius papa in prologo XL. homiliarum suarum ad Secundinum episcopum Taur militanum refert, XL. homilias suas in scrinio S. R. E. detineri. Et Iulius papa , qui Marco Silvestri successori
suffostus est, instituit, ut in ecclesiae scriniis repone rentur cautiones, instrumenta , donationes , commutatioires, traditiones , testimonia , adlegationes , ac manumissiones clericorum in ecclesia. nominis bibliothecae exempla & testimonia non est quod adferantur
Ex his igitur facile cognoscere liquet permulta e rum , quae in bibliothecis reponebantur e verum non ista solum , quin etiam & praecipue bibliorum libri conis servari solebant, ut satis superque ex Eusebio & ecclesiarum usu constat: in quibus quatuor evangelistarum
libri , epistolae Paulli , Petri, Iacobi , Ioannis & Iu
dae, nec non Acta vostolorum & AFoeal psis Io anni kgi fuerunt solita. Opera tandem sacrorum doctorum in eisdem bibliothecis servabantur , ut Ignatii , Marti
iis , Clementis Romani . -Iustini , Egesippi , Irenaei . Tertulliani, Origenis, Cypriani , & aliorum, quorum
Permulta ad nostra usque saecula pervenerunt. Quare dicendum est , bibliothecas propter librorum , bibliorum. memoriae Metorum , & scriptorum ecclesiasticorum, v xaeque ecclesiae historiae conservationem atque ad post ros propagationem structas & institutas fuisse. Ad striicturam autem & conservationem bibliotheiacae non mediocres sumtus erant necessario faciendi libro rum conquisitoribus, luculentis ac peritis scriptoribus, i
lique verae bibliothecae. Hi partim fidelium divitum d inberalitate , partim ex communi ecclesiae aerario .fiebant.
In quo sane Magni Constantini eximium & singulare praedicatur studium ι qui , ut tradit Eusebius lib. III. xa de
590쪽
de eius vita , imperatorios thesauros liberalissiniedit in colligendis scribendisque libris sacris, quos Gentiles temporibus persequutionum ab ecclesia fere ocusserant. Verumtamen munus bibliothecae condendae, conservandae ac curandae episcoporum praecipuum fuit, nec
non & presbyterorum : quoniam ad hos maxime spectabat & sacros evolvere ac custodire libros , & authenisticos ab apocryphis , teste Eusebio, discernere. Quam ob rem notarios, librarios & puellas ad scribendum ex ercitatas , qui libros describerent, ut apparet ex Ambrosii Origenisque historia , alere & sustentare sole bant. Inter hos Panthenius reetar scholae Alexandrinae diligentissimus librorum conquisitor perhibetur. Pamphia Ius etiam presbyter & martyr Caesariensis magno si dio & industria , ut ait Eusebius , bibliothecam instituit , eamque tum Origenis , tum aliorum scriptorum Voluminibus exornavit: cuius Camariensis bibliothecie in apologia adversus Rufinum meminit Hieronymus. Alexander praeterea celeberrimus Hierosolymorum antistes mirifieam bibliothecam Hierosolymis construxit , eodem
teste Eusebio ; in qua libros Berilli, Hippolyti , Cati flealiorum scriptorum ecclesiasticorum reposuit , quibus se adiutum & instructum in scribenda historia ecclesiastica Eusebius testatur. Sed ne diligentiam & studium nostrorum silentio praetereamus , Clemens primus post Petrum pontifex maximus , qui multas scripsit utiles epistolas in ecclesia Romana conservatas, ad posterosque transmissas; R mae , ubi fons pietatis doctrinaeque erat, septem nota rios in singulas resiones distributos instituit, qui censi bus ecclesiae nutrita, gesta martyrum diligenter perqui sita , & sigillatim indagata litteris & monumentis consi-grarent. Anterus papa res gestas martyrum a notariis descriptas requisivit, & in ecclesia recondidit. Fabianus Anteri successor ordinavit septem diaconos iis notariis inuni,