Clarorum hispanorum opuscula selecta et rariora tum Latina, tum Hispana, magna ex parte nunc primum in lucem edita, collecta et illustrata a Francisco Cerdano et Rico, ... Volumen primum

발행: 1781년

분량: 780페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

591쪽

nere, ut martyrum res gestas undique singulatim collige rent. Actiones praeterea synodi Romanae sub beato Si

vestro celebratae eorumdem notariorum testimonium tribuunt. Ad haec Iulius papa, qui post Marcum Silvestri

successorem praelaetius est, constituit, ut cuncta , quae ad Christi fidem conservandam propagandamque Pertinerent , per notarios S. R. E. colligerentur, atque ea omnia monumenta a primicerio notariorum approbata in ecclesia reconderentur. Hilarius autem papa , primus , quod

legerim , bibliothecas duas Romae iuxta sontem Laterani aedificavit, in quibus ecclesiae Romanae scripta , & epiastolas decretales Romanorum pontificum, conciliorum actiones, haereticorum palinodias & haereses , sanctorumque patrum libros publico usui christianorum conservaret , quum eo tempore libri ob paucitatem , & librariorum caritatem difficile admodum invenirentur. Sed tamen praeter has sui iam ad originem Vaticanae deveniamus) suit etiam alia, sertasse omnium maxima , in ipso Lateranensi patriarchio structa bibliothe ca optimis voluminibus referta et quae eo loci sere annis M. quamdiu Romani pontifices Lateranum incolu runt , permansit. Postea Vero quam Clemens V. in Galliis Romanam sedem constituit , pontificia bibliotheca fuit Avenionem translata , libris iussu pontificum ex Laterano advectis , atque Avinione in apostolico palatio sere spatio CXX. annorum retentis, quousque, Dei b nignitate sublato schismate , post Martini V. creationem eius bibliothecae magna pars fuit iterum Romam perducta , & non Laterani , sed in Vaticano , ubi Romanus

pontifex sedem fixerat, collocata , confusis tamen spar

sisque libris , neque ullo certo aut digno loco interia clusis. Quod iudigne serens Sixtus IV. pontifex maximus incredibilem librorum copiam a suis praedecessoribbus relictam , qui partim vetustate , partim hominum iniuria consumebantur, certo & oportuno loco dige

592쪽

sit armariis, pluteis, ceterisque instructae & bene cultae bibliothecae necessariis exornavit : atque bibliothe eam Vaticanam multis additis voluminibus ecclesiae decori , fidei catholicae amplificationi, publicae eruditorum hominum commoditati & honori consecravit. Ηare igitur Vaticana bibliotheca omnium , quae in orbe terram rum sunt , instructissima est , optimisque & antiquissimis scriptis in membranis libris refertissima , quorum

numerum sex millium excedit. Huic , ut iacilius conservaretur & augeretur, Sixtus IV. strenam centum aureorum , quam Romanis pontificibus collegium, script . rum apostolicarum litterarum quotannis donari consue-

vit , in perpetuum addixit. Hanc summa industria &diligentia curant & administrant bibliothecarius , custodes , correctores , librarii , sarcinatores . & is , qui bibliothecam verrit : quae omnia sere munera fuerunt RSixto IU. instituta. Qui ergo bibliothecae praeerat, iam olim bibliotheqcarius, 3c aliquando cancellarius vocabatur: huius munus erat , bibliothecam & omnia eius volumina scripta. membranas & similia accuratissime custodire; bullai simve diplomata , vel epistolas decretales pontificum scribere , & , si opus erat, dictare , acta conciliorum &synodalia exscribere ac conservare; tandemque apud Romanum pontificem ea omnia praestare . quae sedis apostolicae cancellarii nostro tempore iaciunt. Conveniensetenim visum fuit, ut is potissimum esset papae amanuensis, scilicet scribarum princeps, Vel a secretis, qui etiam pontificiam bibliothecam , quae tunc erat veluti cancellaria quaedam , sive , ut nunc loquimur , se- eruaria , tractaret. Nostris vero temporibus haec munera suis divisa. Bibliothecae autem Romanae semper clarissimi & optimi viri probatae d strinae & sanctitatis pra ruerunt : nam Anastasius in vita Gregorii II. scribit. GREGORIUM, antequam eoausex maretur, bibliothecae

593쪽

. Lateranensis curam suscepisse : qui, inquit , est vir δε- mssimus , se Constantinosolim ad Imperatorem Iustinianum II. cum Constantino sua profectus , se ab eodem principe in multis di scitimis quaestionibus interri

gatus , seritissime omnibus satisfecit. Bibliothecarius prae. terea in eiusdem vita refert, Gregorium ab ineunte ar-.tate in patriarchio Lateranensi nutritum, suisse , atque a papa Sergio subdiaconum & , sacellarium creatum bi--bliothecae Lateranensis curam Suscepisse , Postmodumque diaconum laetum fuisse. Xystus vero IV. Idibus Iulii pontificatus anno VI. & ab orbe redemto M. DC. LXXV. perpetuum custodem , & veluti bibliothecarium Vaticanae bibliothecae tunc a se erectae bulla plum-hea instituit BARTHOL. PLATINAM CremonenSem , scri- Ptorem apostolicum , samiliarem suum, stipendio menstruo decem aureorum decreto , additis victu pro se &-tribus famulis , & equo uno , cunctisque regalibus, quae palatinis papae familiaribus dari consuescunt: lignis ni- . mirum , sale, . aceto, candelis, oleo, scopis, & similibus. Deinde , mortuo Platina , idem Xystus IV Kal. Novemb. pontificatus sui anno XI. is est annus domini M. CD. LXXXI. BARTHOL. MANFREDUM clericum Britonnensis dioecesis, decretorum doctorem ., familiarem sibi gratum , linguarum peritia insignem, scripto- . reis, apostolicu in ,, bibliothecarium creavit , atque ut huic muneri pristinum splendorem , dignitatem & amplitudinem restitueret , statuit, ut bibliothecarii dein--ceps suturi scuti seri primi Romani pontificis perpetuo

essent, reciperentque stipendia, honores & emolumen--ta consueta , laeta . prius decem millium ducatorum cam. tione in camera apostolica , datoque de fideli, 'ac'i dili genti bibliothecae cura iureiurando. Post hos creati sunt - temporibus Suis qui sequuntur. CHRISTOPHORUS PERSONA Romanus, prior sancte

Balbinae, creatus anno M. CD. LXX IV. . t υἱ

594쪽

IOANNES DE DIONYSus Velietus anno M. m.

LXXXVII.

N. Hispanus, archidiaconus Barcinonensis, anno M. CD. XCII. Hic est sortasse HIERONYMUS PAVLLVS C thalanus , canonicus Barcinonensis, I. V. D. qui suit Α- lexandri VI. cubicularius , inter cuius fragmenta inventa fuit Pramea cancellariae Romae edita an. M. CD .XCIII. Pontificatus Alexandri VI. anno secundo. IOANNES FONSALIDA , Hispanus, episcopus Interamnensis , anno M. CD. XCV.FR. VOLATERRANVS, archiepiscopus Ragusinus, anno M. D. V. THOMAS IUGERANNIS , alias PHAEDRVs , Volaterranus, anno M. D. X. PHILIPPVs BEROALDVs iunior, Bononiensis , anno

M. D. CXI.

FR. ZANOBIVS ACCAROLVs, Florentinus, ordinis praedicatorum , anno M. D. XVIII. HIERONYMUS ALEANDER CARNUS , archiepiscopus

Brundusinus, cardinalis . anno M. D. XXXVII. AUGUSTINUS STEUCHVs , Eugubinus, episcopus Chi' inmensis, congregationis S. Salvatoris , Bononiensis , an no M. D. XXXVIII. . MARCELLVs CERVINVs . Politianus, presbyter cardinalis tit. S. Crucis in Hierusalem, anno M. D. XLVIII. creatus a Paullo III. Hic stipendium quatuor sportulas bibliothecariis dari solitas recusavit : atque inter duos correctores Latinos, & eum, qui bibliothecam ver- veret , ut inserius dicetur, distribuit., ROBERTUS DE NOBILIS , Politianus . diaconus ea

dinalis S. Mariae in Dominica , anno domisti M. D. LV.

Creatus a Paullo IV. ALFONSUS CARAPA , Neapolitanus . diaconus cardinalis S. Mariae in Dominica, anao M. D. L VIII. a Paubio IV. creatus.

595쪽

NARCVs ANTONIO A MULIVs , presbyter cardinalis, venetus, anno M. D. LXV. GVILIELMUS sIR LETVS , presbyter cardinalis , Ca-

Iaber , die XVIII. Martii anno M. D. LXXII.

ANTONIUS CARAFA , Neapolitanus , presbyter cardinalis tit. SS. Ioannis & Paulli , die xv. Octobris anno M. D. LXXXV.

Quum autem unus vix , aut nulla ratione posset tot millium librorum conservationi vacare , & necessariis hibliothecae rebus consulere ; idem Xystus duos custodes perpetuos spectatae fidei & diligentiae, qui bibliothecariunt iuvarent, instituit , dato unicuique trium aureorum stipendio menstruo , victuque & aliis necessariis , ut oleo , sale , aceto , lignis , iaculis, pro se Scsamulo. Atque omnium primi fuerunt IOANNES CHADEL- aer , clericus Lugdunensis, IV. Kalend. Maii; & Pg- TRvs DEMETRIVs, Lucensis , qui in linello pontificistidistor erat, Kalend. Maii pontificatus Xysti anno X. creati. Demetrio mortuo suffecit Iulius II. die VI. Iulii , pontificatus anno octavo LAURENTIUM PARMENIVM de S. Genesio , presbyterum Camerinensem ; & IOanni Chadelli EouvLVM MAMMACINUM BERNARDI , ca nonicum Aretinum , cubicularium & familiarem suum,

Kalend. Septembris anno IX. Idemque Iulius, XXIII. Augusti , pontificatus anno primo in singulas hebdomades hiemali tempore salmam carbonum custodibus concesserat : sed nunc XXIV. salmae dantur. Praedictis succedunt M D. XXXIV. FAVSTVs SABE Vs& NICOLAVs MAIOR ANVS , Idrantinus : huic successit GVILIELMUS SIR LETVS Squillacensis, per promotionem ad episcopatum Monopolitanum. HIERONYMus sIR LETus Gulielmi frater successit per Promotionem ad protonotariatum. FEDERICUS RANALDVS Valvensis successit Fausto Sabeo. . .. Yyy NA-Diuitii by Cooste

596쪽

MARINVs RANALDus, Valvensis, FedeIici frater , meis cessit Hieronymo Sir leto. Addidit quoque Xystus , ut nihil ad ornamentum& decus palatinae bibliothecae deesset, librarios tres, Latinum , Graecum , & Hebraeum , cum victu & menstruo salario quatuor scutorum. Paullus vero IV. scriptori Graeco portionem & sti ndium duplicavit, alios . que tres librarios adiunxit , duos Graecos , & unum Latinum : illorumque uni duas sportulas & quinque aureos menstruos adsignavit; alteri vero sportulas duas& aureos quatuor. Latino vero scriptori portionem d Plicem & aureos quinque dari iussit: instituitque li-hrorum sarcinatorem & consectorem, cui I U. scutorum menstruum salarium dedit. Tandem MARCELLvs CERVI NVs bibliothecarius praediistus instituit duos librorum correctores & revisores Latinos , quibus emolumenta bibliothecariis dari solita, quae ipse , ut diximus , recusavit, concessit , singulis tribuens binas spoitulas ex IV. quae sibi contigerant: uni vero menstruum salarium V. ducatorum , & ait ri IU. ducatorum tribuit. Eum autem, qui remanebat ex X. bibliothecario dari solitis , adsignavit, ut stipendium menstruum ei, quem Paullus IV. imtituerat , ut verreret bibliothecam , cui tamen regalia fuerunt negata. Primi correctores Latini fuere GABRIEL FAERNUS, Cremonensis, & NICOLAvs MAIOR LNus: quibus Pius IV. correctorem Graecorum librorum adiunxit , cui in singulos menses X. aureos attribuit.

597쪽

PROPRIIS NOMINIBUS.

599쪽

chVVM superioribus annis Romae inter gravissimos & illustrissimos viros orta fuisset dubitatio de damnatorum auctoriam libris , quiquinta & octava Indicis regulis permittuntur ; annomine emendationis & expurgationis .sint haereti- Corum nomina propria expungenda , quae in titulis & inscriptionibus librorum , qui de religione, non tractant, continentur; an potius conservari debeant , expunctis his , quae catholicae religioni sinceraeque doctrinae repugnant, eam docte & graviter pro utraque parte agitarunt. Sed quum non ex instituto ad eam quaestionem tractandam conveni,sent , sed casu in eam incidissent; rei graVitas, ancepsque difficultas eos ad pronuntiandum tardiores secit, & longiori consideratione opus esse constituerunt , aliorumque primum sententias audiendas censuerunt, ut maturius & prudentius ea de re ferrent iudicium : non enim alienum est ad recte ligendum , quod dubitationem adfert, doctos usuque peritos adhibere. Inter alios Vero , quibus id oneris detulerunt, mihi plane nemini eorum neque aetate , neque eruditione conserendo, delatum etiam est: quod etsi longe maius , quam ut serre possem , intellexi; sustinui tamen , ne quod tam ti Viri iusserant, pudore quodam subrustico viderer reCUSare. Ιncepi itaque omnem curam & co-. gitationem in eam rem intendere, librosque omnes,.quos Videre licuit , evolvere : sed nihil tandem reperi , quod meam caussam iuVare posset. Nan etsi plerique omnes , qui de haereticorum poenis conscripserunt, quaestionem illam de comburendis

haereticorum sibiis doctissise dc diligentis tae sint

600쪽

persequuti ; eorum tamen rationes , si attente consideres , illud tantum probant , haereticorum nempe libros , in quibus contra religionem , & sanam atque catholicam doctrinam de industria disputatur , prohibendos. Sed hanc nostram et An scilicet haereticorum nomina deleri omnino debeant in libris, qui nihil prorsus de religione tractant , qui in re- fgulis Indicis permittuntur ,- omnino intactam reliquerunt : quam Iesu Christi domini nostri divina

ope aggressus , quum rationes hinc inde excogitare & conquirere coepissem , tandem post lentam di fastidiosam meditationem ad eam partem. ineli- lnisVi, quam Veriorem , tutiorem, & magis ad Chri- isti gloriam & honorem , atque ecclesiae utilitatem pertinere arbitrabar: nempe , haereticorum nomina tolli delerique omnino debere ex titulis eorUm etiam librorum, in quibus nulla de Suo apponunt, ssed aliorum tantum dicta Colligunt. Adducebar vero nonnullis rationibus, quae simul collectae & conglobatae sententiam hanc meam videbantur Confirmare. Argumenta enim, quae rei, de qua agitur, natura imbecilla quodammodo sacit, mutuo auxilio sustinentur; quae Si non poSSunt Valere, quia magna; alebunt, quia multa Sunt, quae ad eiusdem rei probationem omnia spectant: singula siquidem etsi le- ia videantur , universa tamen aliter sentientibus lmocent etiam si non ut mimine, tamen ut grandine, ut acute de argumentorum usu scripsit I Fa hius. Quorum vis & robur ut magis magiSque Con

cipiatur & sentiatur ab iis . qui mihi hac in re ob

et Fabius Quintililianus lib. s. Instit. OrHor. IM ..

SEARCH

MENU NAVIGATION