장음표시 사용
601쪽
gas periodos adhiberem , rebus ipsis quasi diffi-Mns act verba confugere Viderer ; quae satis ornata mihi quidem videri solent, si huiusmodi sunt, Ut ea res ipsa peperisse videatur. Mihi enim res semper magis in studio fuerunt quam Verba , quippe qui nullum umquam in Ornate dicendi arte , quae universam hominis aetatem occupare potest , me tempus posuisse sciam : sed in indagandis & perdiscendis rebus , quantum in me fuit , elaborarim. Sed iam ad rationes accedamus. Ceterum quum earnm cognitio & iudicium ex duabus regulis Indiscis quodammodo pendere videantur ; recta doce
602쪽
sso EX INDICE LIBRORVM PROHIBITORVM
PER PP. A TRIDENTINA SYNODO DELECTOs CONFECTO REGULAE, QUAE AD PROPOSITAM CAUSSAM FACIUNT.
- π Ibri illi , qui haereticorum auctorum operari interdum prodeunt, in quibus nulla, autis pauca de suo apponunt, sed aliorum dicta colis ligunt, cuiusmodi sunt Lexica , Concordantiae, λύ, pophthegmata , Similitudines , Indices , & huius- modi ; si quae habeant admixta, quae eXpurgati is ne indigeant, illis episcopi & inquisitoris una cumis theologorum Catholicorum consilio sublatis, autis emendatis, permittantur.
LIbri, quorum principale argumentum bonum is est, in quibus tamen obiter aliqua inserta sunt, quae ad haeresim , Seu ad impietatem, di-Vinationem , seu Superstitionem Spectant I a Catholicis theologis, inquisitoris generalis auctoritate expurgati , concedi possunt. Idem iudicium sit de Prologis , Summariis , seu Adnotationibus, quae a damnatis auctoribus libris non damnatis appositae sunt. Sed posthac non nisi emendati e
603쪽
i. Librorum lectio lectorum fidem & benevolentiam. conciliat ; ex quo quum bona pars hominum iudi
cio minus valeat, sit, ut te stores plerumque de quibuscumque scriptoribus magnam concipiant existimationem : quod si viderint aliquando in eorum libris ali . qua theologiae , vel aliarum disciplinarum semina sparsa , facile credunt, eos in omnibus absolutos esse. Quae . sane opinio , quum amicitiae conciliatrix sit, perniciosa & periculosa est: ea enim decepti periculum est, ne Ie tores ad alia eiusdem auctoris opera & quaerenda dclegenda nimis curiose ferantur ; quod omnino vitandum est. Quare, ut omnem bonam de haereticis opinionem, amicitiam , amorem ab animis fidelium evellamus , nomina eorum omnino expungenda iudicarem. I Atticus episcopus Constantinopolitanus , qui ecclesiae incrementis mirifice suam operam navavit, quum audisset, Sabbatium illum , qui propter Paschae diem Iudaico more celebrandum a Novatianorum ecclesia secesserat, Scgregem sibi suum coegerat, Rhodi , ubi exsulare iussus fuerat, vitam finisse; popularesque iactionis eius, corpore illius inde. translato , circa sepulcrum eius precationes peragere , & veluti viro sancto reverentiam cultumque praritare , noetu hominibus certis missis cadaver Sabbatii sepeliri in loco alio curavit. Porro sotatores illius ubi tumulum violatum repererunt , caerimonias, superstitionemque suam ad sepulcrum eius posthabuerunt , & deleto sepulcro etiam cetprimqniae .& laudes
oblivione suerunt exstinctae. Sic si ad sanctissimi viri
praeclarum Sc ad imitandum expositum exemplum haereticorum nomina propria mutemus aut violemus populares & simplices , atque ceteri imprudentes. omnem reverentiam cultumque , quem superstitiose assiliter haereticorum nominibus tribuunt, paullatim longe retr
604쪽
que ponent ; & nullo prorsus ad eorum nomina ad quae cum clamore & populari admiratione quasi ad sepulcrorum elogia convertuntur, relicto itinere , omnem eorum existimationem & opinionem perpetua obruet Scdelebit oblivio. i Si Imperatorum leges in criminibus maiestatis humanae tyranni memoriam damnabant , multo magis qui divinam tentarunt laedere maiestatem, tale debent subiis re iudicium. Quid autem sit, alicuius memoriam damnare , constat ex I codice Theodosiano de infirmandis his, quae sub tyrannis , aut barbaris gesta sunt.
HADRIANO PP., , Heracliani vocabulum nec privatim , nec publi- , , ce ulla memoria teneat : ideoque submovenda esse, , cenSemus quaecumque , cet.
I ,, omnes res Eutropii , erepto splendore eius, Ae,, consulatu a tetra illuvie , & commemoratione nomi- nis eius , & coenosis sordibus vindicato , ut eiusdem, , universis actibus antiquatis omnia mutescant tempo- , , ra , nec eius enumeratione saeculi nostri Iabes appa- , , reat. Et paullo inserius. , , omnes statuas , omnia , , simulacra, tam ex aere, quam ex marmore , seu ex , , fusis , quam ex quacumque materia , quae apta estis AEngendis, ab omnibus civitatibus , oppidis , locis- que privatis, ac publicis praecipimus aboleri, ne tam- . ' , , quam
605쪽
quam nota nostri saeculi obtutus polluat intuentum. ε
Damnato portentosae superstitionis auctore Nest , ,rio , nota congrui nominis eius inuratur gregalibus. εPaullo inserius de libris Nestorii: Quos diligenti studio requiri, ac publice comburi decernimus: ita utri nemo in disputationibus aliquam supra dicto nomina
,. De haereticis omnibus, quorum & errorem era ,, cramur & nomen , hoc est, de Eunomianis, Arianis. Macedonianis , ceterisque omnibus, quorum nomina ,, sanctioni tmlet inserere. i
,, Nemo Manichaeum, nemo Donatistam , qui praecipue , ut comperimus , furere non desistunt, in m .is moriam revocet. Perspicuum igitur ex his est, quum memoria damnabatur , a subscriptionibus & publicis tabulis nomina expungi. Quamvis enim eo tempore , quo recepit imperium Zeno , 8c constitutiones edidit, consul Basiliscus fuerit cum Armatio; attamen Basilisci nomen inconstitutionum eo tempore editarum subscriptionibus ideo- praeteritur , quod eius memoriam Zeno damnaverat. Multo igitur minus haereticorum nomina. quorum memoria damnata etiam est, sunt consetVanda in titimsis & lascliptionibus librorum , sed Potius omnino e , Zeta a Puu Diuitiaco by Cooste
606쪽
pungenda : nam librorum inscriptiones tituli dicuntur, quasi tutuli, quod memoriam scilicet laetumque auctorii, τι qilomodo i&x Festus Pompeius ait nitides praesidiarios dictos esse titulos e quasi tutulos, quod rempublicam tueantur.' Haeretici, teste I Clamente Alexandrino , gloriam desiderantes res novas magna vi persequuntur , adulterant veritatem, de e esiae regulam furantur, propriae cupiditati & gloriae inservientes. Adiungit paullo post: Gloriae autem tenentur desiderio , qua ea , quae ex sua natura conmeniunt sermonibus divinitus inspiratis , i tradita a beatis apostolis , magistris , sua vonte, fallaei sapientia simulatione porrumpunt per alias tractationes , ut haeresim constituant 4 lquaestiones vero , quae nimio sui amore laborant , , sunt ambitiosae ἐν cupidae gloriae , sunt, haereses eorum , qui non didicerunt quidem, neque vera accePerunt , sed sibi cognitionis sumsere persuasionem . . Quod a S. Augustinus confirmat: Haeretia ci , inquit , alicuius temporalis commodi, ω. -- gh- .ria principatusque gratia falsas ae noυas opiniones veIsequuntur. Idem' 3 S. Xystus : Subtiliter eos per gloriae cupiditatem diabolus Iudit , , seceandi eis geminat occasion/m , uti dum indebitam doctrinae famam aucupanim i, peccata defendant et in quibus ambitionis , gloriae.
tanta est vis , amor, ut eam nec caeldstis , perpe-.
tuae beatitudinis labefactare spes queat , nec horribilis ἐν infinita gehennae valeat formido destruere. 4 optatus tMile vitanus multa narrat de fastu & adrogantia Dona-ati : Exaltatum , inquit , est cor eius , ut sibi Iam non: homo , sed deus fuisse quideretur : denique in ore pom suili raro est ροFellatus Fiscosus , sed . Donatus Cam .
607쪽
thaginis dicebatur , quasi pius esset 'se , quam ceteri. Quibus adiici potest, quoci Donatistae laetabant, Deum de caelo respondisse oranti Donato , ut scribit S. Augustinus , & angelum apparuisse , qui eius sectam consemendaret , ut idem I S. Augustinus refert. Illud quoque adiiciendum videtur , Donatum sibi adrogaSse principatum Carthaginis; quod et Hieronymus adnotat; & tan dem Carthagine pulsum fuisse. Narrat 3 Sulpicius Severus , Priscillianistas per nomen sui Priscilliani iurasisse. De adrogantia , ambitione & impudentia Paulli Samosateni multa reserunt patres concilii Antiocheni in epistola de eius damnatione. Atque ob hanc caussam sanctus 5 apostolus volens fidei unitatem Philippensi bus persuadere , admonet eos , ab omni inani gloria absutinere , quod hanc plurimum fidei unitati nocere posse intelligebat : Mnanimes , inquit ille , id ipsum sentientes , nihil per contenιionem , neque per inanem gloriam. Qua in re adeo cum Sophistis conveniunt , urnihil sit unum uni tam simile, tam par, quam haeretici & sophistae omnes inter se ipsos sunt: par est eis
nim ostentationis & gloriae cupiditas & admirabile studium t similis improbitas , & mirifica perversitas; eadem impudentia , atque callida & intoleranda audacia.. Quod perspicuum fiet, si Platonem in Prothagora &Sophista attente consulas. Sophistas enim 'censet iactata. hundos, temerarios , ambitiosos & fallaces philosopho rum aemulatotes ; qui veritatem minime quaerunt, scd-
opinionem adfectant. Sunt , inquit , quasi disciplinartim tmereatores , cavFones , undique ossiniones varias absque delectu congregantes , ut deinde adolescentibus men
dant, divitiarum , inanis gloriae gratia : neque: umqvane
608쪽
habent pensi , utrum vera , vel bona 3 an confra, aut 0si discant , aut alios doceant: sed is confundunt, , passim errores emundunt quotidis plurimos , nulla prorsus recti veriquι habita ratione, mori or divitias cumident, , vulgarem gloriam consequantur. Hippias vero Eliensis nobis exemplo esse potest, quem Plato graviter & suaviter , ut solet, exagitat. Idem docuit M. T. Cicero in Academ . quaest. lib. II. Quum igitur omniabus haereticis insita sit inanis gloriae temeraria effrena.
taque cupiditas, & propagandi nominis flagitiosa & perdita libido , qua misere exagitati non verentur Omnia immutare , miscere , dissipare, longam ut sui memoriam conservent , qua etiam de caussa omni laborant conatu , infinita scriptorum & voluminum gener quotidie conficiunt, commentarios, opuscula, tractatus, col. laetanea , progymnasmata, bibliothecas , historias, chronica , paradoxa , apologias , epistolas , praefationes , argumenta , coronides , appendices , corollaria , paratilla. glosssemata , adnotamenta , scholia , castigationes, obrservationes , censuras , antidotos, protegomena , parti tiones , sacrorrem librorum translationes, impressiones, milleque alia impudentissimae temeritatis opera, quibus suum nomen cum magnificis titulis , qui teste I Hesychio insignis sunt memoria vanitatis , in,cribunt, ut alios in sui nominis admirationem trahant; sicque his fraudibus multi decepti in eorum nomine adquiescant. Propterea censerem eorum nomina delenda , ut videlicet illud , quod per librorum editiones tam impotenter
nomen celebre concupiscunt, non adsequantur; sed eam, quam malis artibus laudem comparare student, nominum lilyra adimamus; tum etiam caecam illorum & in censam scribendi cupiditatem comprimamus , ac debili temus , & omnem occasionem edendi libros ab eorum
609쪽
animis eripiamus. Nemo sane haereticus homo erit, qui in ea re defatigetur, ex qua nullum nomen sit ad momoriam remansurum : horum enim natura , solatio quodam sui caduci & fragilis exitus excogitato , sui mem riam imaginum monumentis , picturis, librorum editionibus, nominum suorum egregiis inscriptionibus, praeclarisque titulis , quasi litteris maiusculis in tabulis quadratis & columellis , ut olim , incisis , tamquam immortali honoris claritate nititur illustrare. I Addat ergo eis dominus mala, addat mala gloriosis terrae, is gloriam eorum in pulverem dedueat. In librorum expurgationibus id semper prudenter dereligiose a viris catholicis servatum est , ut haereticorum laudes & encomta deleantur: at ego non video maiorem laudem & commendationem haeretico homini tribui posse , quam quod ecclesia haereticorum libros, qui
de religione non disputant, permittens, eorum nomina in titulis conservet , & cum honore praeclaro ad post ros transmittat : sic enim videbitur quodammodo tuba altius insonare famam celebritatemque nominum eorum, ut in oculis omnium eorum nona: na vivant, & clarissima luce fruantur; quum tamen obscura & incognita in tenebris delitescere, & tamquam improbata abiecta sine honore misere in sordibus iacere, & crassa occultata & circumfusa caligine latere di beant. Ne igitur honorem aliquem in ecclesia domini, cui tam maledice & contumeliose detrahunt, habere videantur, neve eorum commemoratione catholicorum venerandi conventus offendantur, eorum n
mina delenda putarem. Titulum autem habere in operibus publicis , quam honorificum sit & gloriosum , constat ex a Stεabone , qui ex Artemidoro reseri, post mulierum ornamenta , multasque opes ad templi Dianae re- feetionem collatas post incendium ab Herostrato laetum, Ale
610쪽
Alexandrum & sies as & futuras impensas ad persei tam templi structuram pollicitum , dummodo ipse titulum in eo haberet: 8c quum idem Alexander Thebanorum moenia diruisset ε, Phryne impudica mulier pollicita est, de
suis impendiis reposituram, modo cives paterentur, hunc insculpi titulum : Αλεξανδρ λ μ ἐν κατεσκαφεν , ἁνε τησε Φρυνη id est, Alexander quidem subvertit , sed Pisone restituit. Atque hinc factum esse existimo , ut titulus pro laude & dignitate ponatur: IAt tua prosequimur studioso pectore , taesar, Nomina , per titulos ingredimurque tuos.
Si nomina haereticorum in libris, qui de religione
non disputant, conservanda essent , vel id fieret, ne si incerto auctore prodirent, alio ex capite damnata cen- Serentur , vel ut auctorum nomina his , quae in libris docentur, auctoritatem fidemque tribuerent: at nihil li . Tum obstare video. Nam in praelatione Indicis librorum R. P. Franciscus Forerius deputationis secretarius aperrite teStatur, non omnes libros , qui nomen auctoris no praeserunt , damnandos . sed iudicio episcoporum & in
quisitorum una cum theologorum catholicorum consilio id relinquendum. Vides igitur nihil esse incommodi, quod huiusmodi libri sine auctoris nomine publica au ctoritate permittantur. Quod vero ad rerum , quae in libris tractantur , fidem auctoritatemque spe stat, quam
ab scriptorum nominibus saepe habent , non est, quod immorem tir , quum haeretici tam infames sint , ut fere nulla in re fidem sacere possint , nullumque exercere munus, quod bonamIdem exigat: eorum siquidem nec testimonium , nec patrocinium admittendum est, quum testis adeo innocens integerque esse debeat , ut fide careat , si ei bona vita desuerit: a Non enim potest iu- uitia cum scelerato homino habere commercium. Haereticus