Clarorum hispanorum opuscula selecta et rariora tum Latina, tum Hispana, magna ex parte nunc primum in lucem edita, collecta et illustrata a Francisco Cerdano et Rico, ... Volumen primum

발행: 1781년

분량: 780페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

621쪽

HAERETICORUM NOMINIB. 369

ere , inquit , abstinere ab eis: se neque prisatim , neque communiter de eis , sive pro eis loqui; sed attendere legem is prophetas , se praeciFue eva gelitim : ut iam communiter , vel privatim salutare haereticum , nihil aliud videatur esse , quam de haeretico privatim , vel publice, loqui favendo ei: privatim enim & publice, sive communiter salutare aliquem , genus quoddam est approbandi illum. Vnde I optatus Mileuitanus contra Donatistas , qui praecipiebant suis, ne Ave dicerent non communicantibus cum ipsis : Diast , inquit , hoe apostolus de haereticis , quorum coeperat illis temporibus vitiosa esse doctrina , qui subtili seductione verborum , morbis obscure serpentibus corrumperent sidei sanitatem , ut torrion , cet. Vsque in hodiernum diem hoc servatur, ut ab haeretico non liceat litteras accipere , neque ad eos dare : in litteris enim acceptis , vel redditis salutatio fit. Dum vero haereticorum nomina propria in titulis retinemus, eos quodam modo salutamus, ample stimur, osculamur , & hoc solo nomine maxime Veneramur: quare quum omni prorsus veneratione & honore privari debeant , adeo ut in eorum singulos apte quadrare possit

illud , quod in Pisonem dixerat M. Tullios : Quis enim

te aditu . quis ullo honore , quis denique communi salutatione dignum putet i certe eorum nomina damnanda ex titulis statuerem. Iam , teste 2 Alexandro , apud Graecos si qui praecipua dignitate & honoribus sui ger ni, illos

propriis salutare nominibus decorum videbatur : & apud Romanos id longe praestantissimum fuit , suis nominibus quemque revereri & salutare, salutantibusque reddere salutem : ideo nomenclatorem, qui nomina suggereret, habuere ; si autem nomen non Succurreret , illum honoris

caussa Dominum appellabant. Et Crassus infimi ordinis homines singulos nominibus semper propriis salutasse di- Bbbb a ci

622쪽

citur. Quod si apud veteres salutationes propriis nominibus fieri solebant , quid, obsecro , aliud fuit , salutationes haereticis hominibus I factum evangelistam prohinbuisse , quam propriorum nominum appellationes tamquam perniciosas & periculosas interdixisse pNomen , teste festo Pompeio , idem est ac novimen. eo quod notitiam faciat : ex eo nobiles dicuntur, quod omnibus noti , vel eorum nomen divulgatum est. Quod si haereticorum nomina scriptis retinemus , hi equidem

cum gravissimis viris fama certare & nobilitate contendere poterunt , quum Pariter eorum omnium nomina scriptis praeferantur. Quod si aliquis contendat, eos nobilcs non esse . quum sint gravissimis criminibus obia xii ; proseisto fateri is debet, eos nominandos non esse, quum a nomine nobilitas ducat originem : ut illorum comprimamus audaciam , tituli, quos honoris caussa asrogare solent , & nomina . quae eorum induunt sectatores , expungenda & exstirpanda sunt spinarum more, quae igne absumuntur, ut a David testatur: Praevaricatores , ait , quasi vinae evellendi , non manibus, non

blanditiis , sed ferro , ligno lanceato , , igne succendendi , donec ad nihilum comburamur , id est, ne ullum umquam tempus flagitii prodat auctorem. At ad nihilum alia ratione redigi non possunt, nisi ex hominum memoria aboleantur : quod alibi imprecatur idem 3 propheta : In generatione una , in primis statim operibus

d leatur is opprimatur nomen , ne latius eius venenum

serpat. Istud ipsum comminatur 4 Moyses eis , qui abominati sunt Deum , dum ait: Cessare faciam memoriam eorum ex hominibus. Memoria iusti, teste 3 Salomone , cum laudibus prosequenda est: impii vero &

623쪽

desertoris nomen vermibus absumendum. Et in quarto libro I Regum has gravissimas Iudaeis poenas constituit: Extendam super Hierusalem funiculum Samariae , , δε- Iebo eam , sicut deleri solent tabulae; is delens et eriam, se ducam saepius stilum super faciem eius. Et I. Regum I 5. praecepit dominus Sauli percuteret Amalechitas: D is , inquit, omnia ; id est, iuxta Verborum vim, vade, , percute Amalech, demolire uniΥersa eius; exscinde quaecumque habet, nec misericordia erga eum movearis, ni hil omnino eorum sugersit. Addit rationem : quia restiatis , opposuitque se Israeli populo meo in via , tuum aiscenderet de Aerapto. Nulli autem magis Dei populo resistunt , maiusque damnum & detrimentum adserunt, quam haeretici : hi , ut inquit a Clemens Romanus , populos ad interitum dirigunt , & ex haereticorum malitia profluxit labes in universam terram ; sunt enim Seductores & corruptores, parte9 vulpium, deVaStatores, quorum opera & studio multorum caritas refrigescet. Plaecepit etiam optimus Imperator Iosue de Ierichunte urbe : Sitque civitas haec anathema, ω omnia, quae in

ea sunt, domino. Urbem autem esse anathema ex scripturae phrasi est, eam prorsus deleri , perdi, destrui. ac omnino exterminari. Coritas & Rubenitas, atque principes quidem illius erroris & schismatis , qui dixerant contra Moysem : Eligamus nobis Frincipem ac ducem:

terra dehiscens tum eos , tum eorum tabernacula ac su-sellectilem devoravit , ut inquit 3 Clemens Romanus; descenderuntque in infernum viventes , Coritas vero ignis consumsit. Quare haeretici & eorum tabulae quum divina & humana sacrilego scelere polluerint , erunt delenda , & nomina , quae illorum memoriam continent, detestanda : qua poena Pisonem & Gabinium consules, si

624쪽

3 a I. B. CARDONA DE EXPUNG.

sacra profanis miscere fas est , I M. Tullius dignos e se iudicavit: Quos nemo est , inquit, qui non modo ex memoria , sed etiam ex fastis evellendos non putet. MDximianus , teste 2 Eusebio , quum a talio Maxentio in urbe Roma tyrannidem tenente fuisset expulsus. & ad Constantinum tamquam ad generum miserationis caussa confugiens, insidias ipsi , a quo religiose susceptus fuerat , moliretur , in ipsis turpiter deprehensus, turpius perit , ita ut post interitum statuae eius atque imagines auferrentur , & in aedibus publicis vocabula eius nominis mutarentur. Quod in conquetudine fuisse, Sex.

Aurelius Victor retulit in vita Domitiani; qui quum se Deum ae dominum dici coegisset , & in omne genus hominum more serarum grassaretur , senatus radendum illius nomen decrevit, ne huius memoriam anni consequentes eXciperent.

3 Haeretici iure omnibus bonis privantur: at in bonis quis dubitat praestantem locum obtinere bonum nomen λ quod sane ex animi sententia consequuntur, quum eorum Opera humanarum litterarum studiis ornata &perpolita , propria auctorum nomina ostentant , & in animis memoriaque hominum relinquuntur : est enim quodammodo permittere illis statuas pro rostris, ut ita dixerim , cum inscriptione praeclara. Adde . quod eadem ratione haeretici omni potestate , iurisdictione &dominio , quod antea habuissent , spoliantur atque denudantur et nomina Vero eorum conservata in libris sub ipsorum dominio positos adhuc , & quasi eorum possessionem esse ostendunt: a qua tunc deturbabimus, quum

libros , qui iam ecclesiae saeti sunt possessio, ignominiosa dominatione & tyrannide liberabimus: libri enim

625쪽

Sturmii iam eius non sunt : quare igitur libri inscriptionibus & publicis titulis eorum esse dicentur, quum

re vera non sint i .

Ephesii , teste I Athanasio , quum credidissent in dominum nostrum Iesum Christum , genuinam habebant in ipsum fidem , & in omnes sanctos dilecti nem , cupiebantque a S. Paullo confirmari t quod ubi cognovisset, scribit ad eos epistolam , in qua agit de laudibus constantiae in retinenda vera fidei cathplicae doctrina : multaque salutaria tradit documenta , ut in ea, quam semel imbiberant, fide , domini dono perseverare

possent. Inter multa vero illud praetereundum non est, quod cap. 5. scribit : a Fornicatio autem , o=nnis immunditia, aut avaritia , nec nominetur in vobis , sicut decet sanctos; aut turPitudo, aut stultiloquium, aut scurrilitas , cet. Turpe iudicabat sanctus apostolus, res ma las, turpes & obscoenas inter christianos referre. Haeretici vero omnium maxime sornicantur, qui a Dei vora & sincera religione deficiunt: multis siquidem 3 prophetarum testimoniis constat, a divina fide defee ionem fornicationem vocari : quod si fornicatio nominari non debet, neque etiam illi, qui nos ad sornicandum i ducunt : quam ad rem haeretici conserunt , qui magno Rei p. detrimento homines ad talia flagitia committenda urgent & instigant, in quos apte videtur quadrare

illud 4 Ezechielis: I fultiplicastifornicationem tuam, ἐν

fecisti omnia opera mulieris meretricis procacis: fabria easti lupanar in medio omnis viae , is eaecelsum tuum fecisti in omni platea : nec facta es quasi meretriae fastidio avgens pretium , sed quasi mulier adultera , quae sinfer virum suum indu/it alienos. Omnibus meretricibus danis

626쪽

s 4 I. B. CARD A DE EXPUNG.

t. mercedes , tu autem dedisti mercedes cunctis amaiatoribus tuti : ἐν dona donabas eis , ut intrarent ad te undique ad se, nicandum tecum. Dabo te in manus eorum, qui is sinuent lupanar tuum . , d molientur prostititilam tuum : ω denudabunt te vertim mis tuis, , auferent vasa decoris tui : , derelinquent te nudam , planamque ignom nia r , adducent super te multis udinem . , lapidabunt te lapidibus , , trucidabunt te gladiis suis, , comburent domos tuas igni, cet. Vbi I Hieronymus: Fornicamur , quando deserentes ecclesiam , haeretisse iungiamur, , aedificamus lupanar nostrum in capite omnis viae.

quibus praecipit sermo divinus: a se State in viis, & cluae- , , rite semitas domini sempiternas; & videte, quae sit viari bona , ambulate in ea Moysi videliset, Iesu . Imricum , , Regum libris . Esaiaque , Hierem . . , liis prophetis. In omni)us viarum principiis fabricatur ιVa ar suum . qui ad perversitatem dactrinae testimoniis male abutitur scripιurarum , , disit: hine ait Esaias , haec dicit Osee , haec loquutus est Moyses , hoDaniel: ω pulchre non in mediis v is , nec in viarum terminis ponit lupanar suum , sed in principio ; si enim ad scientiam is profunda divinorum venerit librorum , errare non poterit. Excellum quoque suum , sive

basim facit in omni platea , ethnicorum se or impiorum Iaseiviae vitiisque permittens , etiam inter ipsos haereticos, quum ab eis fuerit deturpata , non habens graι iam, sed

Fatens contemtui: quia facile praeteritam Iidei perdidit

ea, titatem. Haec ille. Quare mirandum non est, si haeretico um nomina delenda , & nulla prorsus ratione n minanda iudicemus. Romani adeo malarum & turpium rerum memoriam soliti erant' detestari , ut ne mortem quidem , teste Plutarcho , nominare auderent , rati hac acerbissima recordatione animi Garam molestiamque o-

627쪽

mnibus exhibere. Hanc eamdem consuetudinem in di lapidandis haereticorum nominibus observandam esse ceu Serem , quum acerbissimum & deplorandum mortis genus in homines pretioso Iesu Christi sanguine redemtos intulerint. Ergo si nominari non debent hae pestes , quae nostris corporibus detrimentum pariunt , multo minus debent haereticorum nomina scriptis exarata retineri, quo rum vel nuda recitatio tentatio quaedam est . adsensionis captatio , & sornicationis errorisque in fide quasi inductio. Atticus ille episcopus , qui , teste I Nicephoro,

summa prudentia ecclesiam Constantinopolitanam administravit, & continua doctrina populum ad studium virtutis excitavit, ira vale , quod ad angustias Euxini ponti non longe a transita situm veteres φα ρμακεα, id est. vetuscum , appellarunt, quod ipse ibi conventus coge ret , ne locus is infamem obtineat appellationem , nomine mutato a Θεραπειαν, hoc est, curam , seu culturam vocavit. Quum igitur libri sint veluti loca quaedam amaenissima rerum gestarum Vestigiis illustrata, praeteritorum incunda memoria , & futurorum circumspecta prudentia nobilitata , ad quae ecclesiae sapientissimi Screligiosissimi quique saepisssime summa cum honestate& utilitate conveniunt; cur patiemur infamem appellationem obtinere Z quam certe obtinent, quum haereticorum turpissima nomina conservant. Ea igitur aut mutemus , aut exstinguamus omnino ad pulchram tanti pon. tificis imitationem.

Laudantur Ephesii, quod severissimis ediistis 3 ca

verint, ne i quis umquam Herostratum nominaret, neque . illius nomen in historias reserret, quod Dianae templum propterea suis manibus incenderat, ut ea ex re

a Idem eodem lib. cap. 24. t

628쪽

nominis immortalitatem sibi compararet: cuius nominis memoria exstincta plane suisset , nisi Theopompus id vulgasset; aut novitate rei adlectus , ut plus ceteris sapere videretur , nomen tale finxisset. Quum igitur haeretici ecclesiam sanistissimum Dei templum evertere &incendere totis viribus laborent. & seditionis funestas fa-ees in Iesu Christi regnum immittant; videtur sane r

tioni quam maxime consentaneum , eorum nomina o mnino delere.

Antiquorum religione institutum fuit, Gallos , evi. ratos quippe sacerdotes , deorum matri ministrare perpetuae eius servituti addictos ; quod qui patris, matrisve nomen violaverant, eo supplicio damnandi viderentur, ne possent ipsi umquam fieri parentes; in qua sententia fuisse I Lucretium, haec eius carmina declarant: Gallos attribuunt, quia numen qui violarint Matris, , ingrati genitoribus inventi sint, Signi are volunt indignos esse Futandos ,rivam progeniem qui oras in luminis edant. Ouum igitur haeretici sanctissimae matris ecclesiae nomen violare voluerint, & peccati servi quum sint, libertatem promittentes effecerint, ut filii parentibus & maioribus disciplinam , quam ad cohibendam carnem acceperant , repudiaverint, factique fuerint ingrati & λνο- σαι, id est, impii; certe tales merito exsecandi & eis virandi sunt, hoc est, exspunctis & castratis eorum nominibus , quibus viriliter exsultant , & quibus parentes

fiunt, dum discipulos tamquam filios generant , & de

suo nomine appcllitant, perpetuae ecclesiae servituti damnandi sunt ; ut ei suis scriptis & laboribus, si quid boni eorum industria Sc ingenio partum est, adiumentum& subsidium adserant. Athe

a Lucret. de rerim mv. lib. 2.

629쪽

' Athenienses , teste I Gellio , nomina iuvenum sortissimorum Harmodii & Aristogitonis, qui libertatis reis cuperandae gratia Hyppiam tyrannum interficere adorsi

erant , ne umquam servis indere liceret, decreto publico sanxerunt: quoniam nefas ducerent , nomina libemtati patriae devota servili contagio pollui. Simili exemplo ex contraria specie antiquos Romanos legimus, praenomina patriciorum quorumdam male de Rep. meritorum & ob eam caussam capite damnatorum censuisse. ne cum eiusdem gentis patricio inderentur ; ut vocabula quoque eorum desamata atque demortua cum ipsis Viderentur. Cur ergo nos patiemur . bonarum & ingenuarum artium illustrissimum nomen in deterrimorum hominum nominibus & inscriptionibus vilescere & ex- sordescere ρ cur haereticorum nomina iam quasi demortua non sepeliemus Z & de medio sublata aeterna oblivione quasi humo non contegemus p ne ultra per hominum ora cum laude obambulent, & librorum inscriptionibus indantur: non enim doctorum 8c magistrorum nomen & auctoritas , quam librorum inscriptiones haereticis scriptoribus adserunt, his deserenda est, ne o-ninia eorum nomine tamquam contagio polluantur.

et Manlius Capitolinus , praenomine Marcus , quia . in adlaetati regni suspicionem venit, damnatus fuit, & de saxo Tarpeio praecipitatus , domus diruta , bona publicata. Gentilitas eius Manlii cognomine iuravit, nequis postea ex Manlia gente Marcus diceretur. Quare' nos non iurabimus , ne ullus in ecclesia liber amplius ' χhaeretici cognomine inquinatus vocetur8 3 Herodes At

ticus dicebat, dolori sibi & aegritudini esse , quod a

'nimalia spurca atque probrosa nomen usurparent sanetis

simum philosophiae , quum in his teterrimis nominibus

630쪽

5 8 I. B. CARDONA DE EXPUNG.

philosophiae dignitas nomenque sordesceret: cur ergo nos spurcissima & probrosa haereticorum nomina, quae ex titulis cum laude & dignitate pendent, in ecclesia & divina philosophia retinebimus ZHunc vero antiquissimum in ecclesia morem fuisse, argumento esse potest ; quod quum tot haeretici olim fuerint philosophi , medici, mathematici , & in omni humanarum disciplinarum genere exercitati; quumque semper haeretici de more habuerint , sese scriptis & liis bris ambitiose efferre, & inani ostentatione suas dilatare fimbrias & phylacteria , adeo ut apud doctos & pios

in proverbio sit , mereticus est , ergo scribit ; pros Eho non est dubium , multos libros non ad religionem, sed ad humani ora studia spectantes ipsos conscripsisse; quod quum paucissimi exstent, immo eorum dogmata Prorsus nobis incognita essent , nisi sanetorum patrum ea ipsa confutantium cum auetorum nomibus ad nos usque detulissent, consequitur plane, id aliunde accidere non potuisse , nisi ex eo, quod eorum nomina suerint deleta , & sic omnino exstincta. Ex tanta enim prae tergressa haereticorum multitudine , Manichaeorum, P lagianorum . Marcionistarum , Anabaptistarum . Novaritianorum , Donatistarum , Arianorum , Waldensium, Wiclefitarum , IJussitarum , ne littera quidem scripta ad nos pervenit : ut intelligant haeretici , quam inutiliter ad suam ipsorum perditionem schismata & dissensiones seminare conati fuerint. Iuvat etiam meam hanc coniecturam I Constantini I. summi pontificis ante annos DCCC. LX. factum: is enim sanctissimus & piissimus pontifex, quem caelitus missum homines arbitrabantur , habita Romae synodo, Graeci Imperatoris Philippici , qui Bardianus dicebatur , & Ioan. Monachi ha Iesiarchae errores contra sanctorum imagines & earum

usum

SEARCH

MENU NAVIGATION