장음표시 사용
631쪽
usum non modo improbat , verum etiam decernit, ut sanctorum patrum imagines, qui sex conciliis ab omnibus probatis intersuerunt, in porticu B. Petri depingerentur et quod quum intellexisset, eas a Philippico e parietibus S. Sophiae ignominiae caussa abrasas suisse, per
litteras eum Paterne reprehendit , & suaviter ad catholicam fidem revocare conatus est: sed poStea quam monitus redire ad sanitatem neglexit, nulla in eo Imperatoriae maiestatis ratione habita , ceu schismaticum extra catholicae Romanae ecclesiae gremium esse declaravit, atque constituit, ne Imperatoris haeretici nomen publicis scriptis aut privatis in aere, argento, plumbove reciperetur , sed omnino eius memoriam ab omnibus publicis rebus detrahi iussit : ut eius, qui propter haeresim indignum se secisset , qui aliis Imperatoribus adnumeraretur , nomen quoque in oblivione sepeliret: & quia de caussa fidei omnium gravissima agebatur, aeque in eum invectus est , ac si nullo umquam insignitus Im. peratorio honore , privati hominis statum non evasisset. Hinc probabile fit , poenam hanc, quam sanctus & pr dens pontifex in Imperatorem est exsequutus , iam alias ab aliis pontificibus in privatas personas fuisse decretam aut saltim eius exemplo simile quippiam saepe in ecclesia saetitatum. Quod si attente etiam Sophoniam prophetam perpendamus, inveniemus hanc eamdem poenam dominum praedixisse salsorum numinum superstitiosarumque sectarum ministris, quorum innumerabilem copiam illa etiam tempora , ventris & otii atque inertiae caus- Sa genuerunt: nam post impiorum ruinas, & iniquorum ablationes a lacie terrae, . ex persona domini subiungit Propheta: I Extendam manum meam super Adam, is super omnes, qui habitant Irierusalem: Θ auferam δε Deo hoc nomina Baalim, is nomina sacordotum cum sa
cer ex Soph. r. secundum D. IbI. Hiera
632쪽
erdotibus, is eos, cet. Eorum igitur nomina appeIIationesque varias, atque sellarum collegiorumque distinactiones penitus exstinctum iri , ait dominus. Sed quoniam de Baal secimus mentionem , perpende attente locum in propheta I Osea, qui mirifice nostram hanc sententiam confirmat: ex quo , ut arbitror , nostrorum theologorum illud verissimum pronuntiatum emanavit: Cum Rereticis nee nomina debemus habere communia. Locus ita se habet: Et erit , in die illa , ait dominus, vocabit me vir meus, is non vocabit me ultra Baalim : ἐν ause . ram nomina Baalim de ore eius, , non recordabitur H-rra nominis eorum. Vbi ita D. Hieronymus: Tantum o
di idolorum nomina , ut etiam , quod bene dici potest, propter ambiguitatem , verbi simiaitudinem nequaquam velim dici: vocabit me vir meus, is non voeabit me ubtra Baali; quod signi at etiam , vir meus : ne dum aliud loquitur , alterius recordetur ἔ , virum nominans, idolum cogitet. Τandem his atque aliis rationibus diligenter atten- teque consideratis de hac gravi quaestione sacra illustrissimorum cardinalium ad librorum expurgationem &indicem delectorum congregatio ita laciendum censuit, ut non modo ipsa ageret, sed eas ad S. D. N. Gre-sorium XIII. Pont. o. M. etiam referret: cuius sanctitas admirabili sua prudentia , parique iustitia & sollicitudine circumspectis rebus omnibus, quae dubitatiomem habere videbantur , statuit in expurgandis libris id diligentissime posthac servandum , ut haereticorum nomina omnino ex hgantur: atque ita summo studio sa-ciundum eadem illustrissima congregatio ex decreto sanctissimi nobis omnibus quibus examinas rum eXpurgandorumque librorum munus detulit , stricte iniunxit.
Illud vero diligenter in hac disputatione consid
633쪽
randum est , ne lector imprudens decipiatur; nos nequaquam contendere , haereticorum propria nomina sem. yer & ubique sine ullo discrimine delenda: immo quum a viris piis & doctis citantur , aut ut eorum dogmata consulentur , aut ut eorum perperam dicta factaque nar. rentur ἔ aut alio quovis instituto quod ad eorum ignominiam & vituperationem spectet; aut quod ad ecclesiae utilitatem , pietatis religionisque incrementum pertineat ; omnino volumus integra incorruptaque retineri: sed tunc tantum ea expungenda nostro studio conati sumus probare , quum eorum nominum appellationes ipsis laudem & gloriam deserre posse videbuntur; quales sunt, quae in titulis Suorum operum ponuntur , aut quae ab scriptoribus cum commendatione & ipsorum en-comio temere fiunt.
Sed obiiciunt nobis Isagogem Porphyrii, septem Regulas Tichonii, & quo magis videantur nos urgere , opera origenis infinitis erroribus respersa. Respondeo , huiusmodi opera cum auctorum inscruptionibus & nominibus , immo & erroribus quibusdam permissa, non ea ratione , quod multa alia habeant vatide utilia & docta; neque quia iam sit consuetudo, ut legi permittantur et sed quia exstinctae sunt iam olim haereses illae, ut iam neque tales haereses , neque ipsarum auctorum nomina conservata probabiliter possint nocere ecclesiae. Etenim nisi exstinctae essent omnino , sed adhuc viverent, ut ViVunt haereses Lutheranorum; numquam ecclesia catholica legi permitteret, neque nomina conservaret, neque ulla consuetudinis prancriptio in his, quae saluti nocent, valeret et ut libros quidem Origenis non permitteret ecclesia legi cum erroribus suis. nisi iam diu haeresis Origenistarum exstincta esset, sic enim olim futuris temporibus, quum Deo duce exstincta omnino erit haeresis Lutheranorum , ita ut nullum vestigium reliquum esse videatur, neque suspicio vita
634쪽
periculi, fueritque iam omnis memoria eius deleta . ni. hil prohibebit, quominus permittat tunc ecclesia ,
liquos libros sub eorum nomine circumferri , etiamsi non omni ex parte sint incorrupti. Nunc vero quia haeresis Lutherana, & aliorum sectae non solum non sunt exstinet e , sed potius , nostris peccatis ita exigentibus, quotidie vires. sumunt, comburendi omnes mali. eorum
libri ; & , si qui sunt boni . suppressis eorum nominibus , permittendi sunt , ne cum laude dc commendatio'
ne inter nos versari videantur.
Secundo respondeo, quod quum r scribendi libros nullus sit finis , infinitaque paene tot saeculis suerint scripta Se in lucem emissa volumina; haec , quae obiiciuntur, Sc quae obiici possunt, tam pauca sunt tamque rara , ut si cum iis conserantur, quae conservari poterant, permissa fuissent, certe nulla sint. Quare non multum 4n hae obiectione diluenda laborandum est, quum eorum ratio raritate 3c penuria . exemplorum cadat. Adde , quod in tanta humanarum rerum & temporum varietate , & in tam multis hominum saeculis, annorum
que centuriis, & in tam immensa librorum multitudine Se copia , 8c in tanta animorum & ingeniorum adsectione & depravatione , & in obsequendis superiorum praeceptis tanta repugnantia & contemtu , ViX, ne vix quidem potuit tam accurata diligentia & sollicitudo adhiberi , quin nonnulli ex damnatis auctoribus libri aut malitia, aut ignorantia , aut oblivione , aut negligentia exciderint, Sc quasi e manibus. elapsi fuerint adeo ut non modo mirabile , sed prodigio simile mihi videa,tur, quod in tanta rerum perturbatione ex tam multis, immo infinitis , tam pauci supererint. Tandem, etiamsi omnia admittamus ut obiecta sunt; respondeo cum a Innocentio pontifice, non debere re-
635쪽
prehensibile iudicari, si secundum varietatem temporum statuta quoque varientur humana , praesertim quum urgens necessitas, aut evidens utilitas id exposcit. Idem
ArtaXerxes in epistola , quam pro Iudaeis ad regni sui provincias scripsit, quando ab iniqua in Dei populum.
ua animum revocavit : I Nee putare , inquit, debe- tu , si diversa iubramus , eae animi nostri etenire levia te ; sed pro qualitate is necessitate te oram, ut Rei Foscit utilitas , ferre sententiam. Sallista itaque ecclesia
ob diversas caussas, mutatamque rerum conditionem,
nonnulla prius probe constituta abolet , aut provide permutat in aliud , quod magis aut ad sanctitatem, aut ad morum honestatem pertineat. Experientia si quidem& saniori inspectione iudicii didicimu*, haec maxime
uocere posse catholicis , atque nostra aetate consultius aliter statuendum e multa enim in dies aetas expolit, &is meliorem rationem mutat : namque humana sollertia non omnia, quae cogitat, illico perseiste videt ac sentit ; verum in dies hominum ingenia magis ac magis acuuntur atque illustrantur et 8c persaepe quaepiam , quae animis nostris heri & nudius tertius non advertimus; hodie scire incipimus. Nam Rei p. gubernatio paullatim no-, bis sese detegit atque enudat; idcirco quotidie, plout tempus desiderare videtur , novae conduntur leges; atque ita principi senatuique licet, simul pro temporum opportunitate , quatenus expedit, diligenter leges rebus ipsis accommodare atque temporibus, & , si oportuerit, eommutare. Videmus enim in bene constitutis Rebusp. leges a maioribus i acceptas posteris tradi emendatiores; maxime quum emendationem , vel mutationem regimi. uis morma flagitat , postulatque incommodorum Prae entium ,:& periculorum imminentium evitatio. Neque hoc est maiorum auctoritatem imminuere, aut eorum instituta
636쪽
contemnere; quando hoC iustiat me & aequissime, & summa necessitate urgente fit: immo magis hac ratione ipsorum existimationem & auctoritatem amplificamus. Qui voro nihil omnino immutandum sentiunt, nihil tollendum, aut imminuendum in iis, quae ad rectam Rei p. administrationem spectant, nihiI etiam substituendum , aut adiiciendum, praesertim quum aliquid magna & prudenti comsultatione statuitur; hi non minus inepte iaciunt, quam
illi, qui adolescentes humilibus quidem natos parentibus, sed liberaliter educatos . & boni ingenii , maiora sibi
Proponere ς aut tenues facultates ab eis acceptas, labore , industria, honestisque exercitiis augere prohibent: propterea quod omnes eum vitae statum retinere debent, quem a suis maioribus acceperunt, in eaque sortuna vivere, in qua nati sunt, aut nascendi initis constituti Quare quum ratione & experientia didicerimus, cathoe Iicorum societatibus eorumque sanctae institutioni ex limreticorum nominum permissione multa incommoda & detrimenta posse propagari ; non mirum , si modo mutata sententia, fuit autem eadem sorte semper, aliud praecipiatur: prudentium enim est mutare sententiam. Et nuexempla ad responsionem hanc meam illustrandam aliunde petam, duobus tantum nostro instituto accomodatissimis , & ex uno eodemque S Augustino petitis contentus ero Sensit aliquando S. Augustinus, haereticos non poenarum terroribus ad ecclesiam catholicam revocandos
sed verbo agendum , & disputatione pugnandum cum illis et re tamen postea diligentius considerata . & experimento edoctus sententiam mutavit , ut constat ex L
pistola ad Vincentium , cuius verba subiiciam, quia nostro argumento magnam adserre possunt utilitatem: Mea primitus sententia erat , neminem ad unitatem Christi esse cogendum, verbo esse agendum, diu tatione Fugnandum
v Epist. 48. ad Vineent. lib. a. Retraa. cap. epist. 1 . ad Bonit
637쪽
ratione vincendum , ne scios catholicos haberemus, quos apertos haereticos nomineramus: Sed haec opinio mea non contradicentium verbis, sed demonstrantistin superabas tireremptor nam primo mihi ononebatur civitas mea . quae quum tota esset in parte Donati, ad ianitatem catholicam timore legum Imperialium conversa gst; quam nunc videmtis ita huius nostrae animositatis perniciem Atestisseri, ut in ea numquam fuisse credatur. Ita alia multae, quae mihi nominarim commemoratantvr , tit Usis rebus agnoscerem , etiam iri hae caussa recte intetisti fosse, quod scriFtum est et 1 , Da sapienti occasionem, & sapientior erit. I Quam multi enim, quod certo scimus, iam volebant esse catholici, manifestissima Veritate commoti, is
ostensionem suorum reeterendo quotidie diserebant i 3 Quam
multos non veritas , in qua Numquam praeframsistis, sed obduratae consuetudinis grave etiaculam colligabati in ut in eis compleretur divina ita sententia'. 3 , , Verbis non emen- dabitur servus durus ; si enim di intellexerit, non obe -- diei. Quam mulsi Fropterea putabant meram ecclesiam esse partem Donati , quia eos ad rognoscendam catho. licam veritatem securitas si tor dos, fastidiosos Istrosque faciebati Quam multis ad sum iurandi obserabant rumores 7 maledicorum i qui nescio quid aliud nos is altare Dei ponere iactitabant. Quam multi nihil interesse credentes, in qua quisqve parte 8 christianus sit ; ideo permanebant in parte Donati, quia ibi nati erant, is
eos inde discere , atque ad catholicam nemo transire cogebati His omvssus harum legum terror , quibus Fromtd-gandis reges serviunt domino in timore , ita profuit , vi ne alii dicant: Iam loc volebamus; sed . Deo gratias,
' et Prov. v. . . Quinque caussae , quae retinenthoiii ines in haeresi. Timor offensionis suorum. 4 obdurata consuetudo.
6 Torpor quaerendΣ catholicae veritatis. Maledicorum linguae. ου F. lsa persuasio , quod nihil Intersit . in qua quisque parte sit chri-
638쪽
qui nobis occasionem praebuit, iamque facisndi , , --sionum morulas . amputavit. Alii dicant: Hoc esse verum iam sciebamus , sed nescio qua consuetudine tenebamur ; gratias domino , qui I vincula nostra disrupit, is nos ad pacis vinculum transtulit. Alii dicam: Nesciebamus, his esse meritatem, nec eam discere volebamus sed nos ad eam cognoscendam a metus fecit at tentos , quo timuimias , ne forte sine sillis rerum aeterearum lucris damno rerum temporalium feriremur 3 gratias domino , qui negligentiam nostram stimulo terroris ex cussit, ut saltim solliciti quaereremias , quod securi numquam nosse curavimus. Alii dicant: Nos faliis rumoribus terrebamur intrare , quos falios esse nesciremus, nisi intraremus; nec intraremus , nisi cogeremur et gra
tias domino , qui treFidationem nostram flagello abstu-,it , expertos docuis , quam vana is inania de ecclesia sua mendax fama iactaverit. Hine iam credimus , illa falsa esse , quae auctores huius haeresis criminati sunt, quando posteri eorum tam falsa, is peiora snaerunt. Alii dicant : Putabamus quidem, nihil interesse , ubi idem Christi teneremus : sed gratiar domino, qui nos a dia visione collegit, is hoc uni Deo congruere , ut in unisa- te colatur , ostendit. Ηm ille ad Uincentium. Audi iam & 3 eumdem ad Bonifacium respondemtem haei eticorum obiectis , qui graviter conquereban Atur , quod Imperatores gladium contra ipsos portarent, quum nihil tale umquam apostolos ab ipsis petiisse legeretur. Quod enim dicunt, qui contra suas impietates leges iustas eonstitui nolunt, non petiisse a regibus temrae apostolos talia, non considerant aliud fuisse tune tem-Fus , or omnia suis temporibus agi : quis enim tunc in Christum crediderat Imperator , qui ei pro Fietate contra
639쪽
inpietatem Mes ferendo serviret , quando adhuc illua propheticum complebatur'. t is Quare tremuerunt gentes, . &populi mediati sunt inania8 Adstiterunt reges terrae, &principes convenerunt in unum adversus domin nin , &,, adversus Christum eius. Nondum autem agebatur, quod Fausio post in eodem psalmo dieitur . , , Et nunc reges intel- , , ligite, erudimini qui iudicatis terram ; servite domino in ,, timore, & exsultate ei cum tromere Quomodo ergo reges domino serviunt in timore, nisi ea, quae contra iussa domini sunt, νιligiosa severitate, prohibendo arque plectendo8 Al ter enim servit, quia homo est , aliter quia etiam rex ςst: quia homo est, ei servit visendo jideliter; quia τero etiam reae est, servit , Ieges iusta praecipientes , , contra hibentes convenienti vigore sanciendo: sicut semisit a Ezechias . lucos ἐν templa Gesorum , ἐν illa excelsa , quae eontra praecepta Dei fuerant constracta, destruendo. 3 R-sias talia , ipse facundo : sicut semivit 4 rex Ninivitarum, universam civitatem adsueandum domin iam compellendo e sicut servietis 3 Darius, idolum frangendum: λFotestatem Danieli dando . , insenicos eius leonibus imgerendo : sicut servivit 6 Nabuchodonosor, de quo iam diximus , omnes in regno suo positos a blasphemando Deo lege terribili prohibendo. In hoc ergo. serviunt: domino r gea , in quantum i sunt reges . quum ea faciunt ad serviendum illi , quae non possunt facere i nisi reges, cet. Viades igitur , novas leges condi ecclesiasticas pro temporum varietate licere, & rigore severitateque uti multum prodesse e summum enim pietatis genus in: hac re esse censeo fuisse crudelem: atque his contrariae opinionis ob
Eorum igitur nomina , quae Deus non sumit Per labia
640쪽
hia sua; neque ecclesia eius delicta sponsa sumat. quum ad . sponsi. sacramentum & 'fidem quodammodo pertinerre. videatur; sed omnino reiiciat linter ecclesiasticos piosque viros non Vivant, neque nominentur . sed potius ut lutum. platearum conculcanda emittantur, nec honorifice per catholisorum'. ora obambulent. De huius: cemodi hominibus' dixit Salomon r I . Nomen turpiorum, Constat' autem, ex constitutione ti apostolica , haereticos: magis .im PIOS: esse . quam . Gentiles ; . quia
Gentiles ex non Deo iaciunt Deum , haeretici ex Deo: non Deum , dum ei attribuunt quae Sunt ei contraria. Non igitur hos teorum nomina a putredine. Vindicemus, eorum. nominum . in titulis suorum operum .retinentes , quod rinaximi. honoris . est Davidis contra impios iustum sanctumque decretum impleamus: 3 Deleantur de libro misentium , is cum iustis non scribantur. 4 De Iere autem. in scripturis significat evertere , destruere, in nihilum, redigere 'Quum vero 'haereticoriim . nomina in suorum. auctorum libris hon permittuntur , tunc ma--xime in nihiIum rediguntur. 3 habitatio eorum eserta ; brin tabernaculis eorum non sit qui inhabitet. 6 Delebo , inquit dominus . 'eos ut lutum Flatearum ἔ-quod est in scripturis , , 7 eorum reliquias tollere .i Peccatoris enim nomen , teste 8 Arnobio. in generatione una riunc. deletur quando & daemonum, invocatio & hae-- reticorum memoria eXStinguitur. Non congregabit do, minus conventicula impiorum, nec memor erit nominum eorum per labia sua : 9 hoc est, ad aeterna suppli--esa condemnabit & imentoriam eorum sempiterna' oblivione obruet , ita ut ipsa nomina penitus ignorentur.