Clarorum hispanorum opuscula selecta et rariora tum Latina, tum Hispana, magna ex parte nunc primum in lucem edita, collecta et illustrata a Francisco Cerdano et Rico, ... Volumen primum

발행: 1781년

분량: 780페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

671쪽

cerdotum decretum religiose . necessaν is factum servetur a vobis. Haec Cyprianus. Neque autem aliud erat veteri ecclesiae more anathematizatio mortuorum , quam quod pro illis defunctis non orabatur . atque delebantur eorum nomina a sacris diptychis : de qua latissime Iustinianus Imp. in epistola sua ad Ioannem. papam II. inter asti synodi V. universalis , ubi docet, quod syn.odus dicta can. XII. Theodorum post mortem anathematizavit, non novΠm esse; sed iam olim usitatum

in Valentino , Basilide , Marcione , Cerintho , . Manicheo , Eunomio & Bonoso. Id ipsum comprobant sὶ neodus Nicaena de Ario , synodus Constantinopolitana I, de Macedonio ; testimoniis item Damasi parae , . syliordi Sardicensis ex Athanasio , Chalcedonensis de Domi-.tiano & Dioscoro , D. Augustini epist. XL. & concilii Asricani can. 48. Eodem pertinent, quae habet D. Augustinus de unitate eccles- cap. 7. epistolὸ Isa. ad Donatum, & in epistola I 57. clero.& plebi ecclesiae Hipponensis; & alias saepius: item quod Socrates lib. VI. cap. 7. ω Io. & qo. Nicephorus lib. VII. . cap. 27. & 28. & Liberatus Carthaginien is Breticuli sui cap. I 3. Origenem post mortem anathematizatum dicunt. Superioribus omnibus locis de nominibus personarum inscribendis, vel delendis in sacris tabulis constitit: verum sInodorum etiam l& conciliorum in sacris diptychis legi commendationem docet Iustinianus constutiois ne VII. Graeca de summa Trinitate his verbis : Nemo igitur nos frustra perturbet inani ve cons ins , nos adversus illas sanctas quatuor synodos aliquando fecisse , aut esse facturos , aiu ab aliquo seri passuros, aut aiserri permissuros sacram ipsarum synouorum me moriam in ecclesiis ex his , quae diptrcha anellantur. Addamus , si libet, coniecturas , quibus in re non adeo perspicua aliquid etiam loci relinquitur; fortasse fuisse tantum velut tabulas sacri canonis , quibus nunc

672쪽

utimur: & non easdem fuisse vivorum & mortuorum; sed alias, atque alias. Atque id videtur innuere Atticus apud Nicephorum lib. XIV. cap. 26. cuius Verba iam proposuimus. Ex laicis vero forsan praecipuos tantum,& capita Reipub. commemorari solitos. Nunc ut haec diptycha multis locis disiecta 8c dissipata in unum cogantur , & simplici oratione expressa simul speetentur ; coniicimus , suisse primum tabulas ab ipso tempore apostolorum , quibus nomina sanctorum tantum desunctorum continerentur: deinde posteriori saeculo fuisse binas tabulas , e quarum altera episcopi, qui religiose vixerant ; altera vero aliquot laici catholici &mulieres , conceptis nominibus una cum fide sacrarum synodorum Deo commendarentur post oblationem inister mysteria : ita tamen , quod ex Micrologo retulimus, ut prius vivorum , deinde desundiorum commemoratio separatim ageretur : his potuisse subinde plura nomina adscribi , & item expungi eotum, qui impietatis & haeraeseos nomine male audissent, etiam post eorum mor

tem.

FINIS.

673쪽

ORATIO

HABIΤΑ IN SACELLO ROM. PONT. ANNO XV-BILAEI M. D. LXXV. SUB GREGORIO XIII.

VALENTINO , DOCTORE THEOLOGO , CANONICO ORIOL.

674쪽

- - - -

ri a

675쪽

AD ILLUSTRISSIMUM ET RET DOMINUM

ALEXANDER BERVICII,

ABBAS COMMENDATARIVS MONASTERII B. MARIAE. DE SCARP. ORDINIS CISTERCIENSIS . ILERDENSIS DIOE sIs,

,VVM essem Lugduni, quo curiam petens ne gotiorum tuorum Caussa me contuleram , astata est ad me Roma oratis , quam reVerenduS dominus Io. BAPT. CARDONA in die festo sancti STEPHANI protomartyris habuit in sacello pontificis anter missae solemne sacrificium Coram pontifice Vobisque Cardinalibus, quamque multorum litteris constabat valde placuisse, tuoque praecipue iudicio Summopere commendatam fuisse. Neque Vero aliter accidere debuit: tam gravis est, tantis ingenii ac doctrinae luminibus Ornata , tanta praeterea continet religionis mysteria. Quumque necessario brevis sue rit , nihil tamen in ea ad argumentum , quod tractat, pertinens praetermissum videtur. Necesse autem fuit, esse brevem Ob hanc caussam : duo antecesserant dies sacris muneribus obeundis , tum pontifici, tum vobis cardinalibus maxime laboriosi. Te tius , quo habebatur oratio , excipiebat, in quem quid operis incideret, quid attinet commemorare, quidve opus est dicere longiori orationi nullum prorsus fuisse locum Z Sed ad me revertor. .um eam Ilii ora-

676쪽

orationem legissem, quumque quid tu de ea sentires , cognovissem, nihil me commodius facere posse iudicavi, quam si eam impressoribus , quorum hic magna copia est , traderem qui illam ad communem hominum utilitatem divulgarent. Praeterea non sum arbitratus alienum. Immo cum hac opera , quam SumSi, penitus congruens, I sanctae Portae aperiendae preces addere atque ostendere. Res est enim , quae gravissima caerimonia continetur, & qua hbmides religiosi , qtal eam hon viderunt, 'non sin um propter cognitionem oblectari, sed etiam pro- ter pietatem multum confirmari & adiuvari possint. Totam autem hanc rem tibi patrono meo singulari dedicavi, & te rogo , ut eam aequi boni consulas ut ab optimo animo tibiqbe deditissimo prosectam ', Deumque precor , ut te omni felicitate augeat atque cumulet. Vale. Lugduni XU. Ianuarii

M. D. LXXV.

I Preces hasce Sanctae setis niam nihil ad institutum notae aperiendς omisimus , quo- 1trum iacere videbantur.

677쪽

ETSI christiam resp. in sanctoriam natalibus gaudere semper iure ac talari & debet, & solet , quod in his immensa beneficia, quae Deus in homines contulit, memoria repetuntur: hic tamen dies est, beatissime pater , omnium iucundissimus & praeter ceteros O, mni laudum genere cumulandus , in quo profecto redundantem laetitiam cohibere nequimus, quin vultu g stibusque spiritalis sanctique gaudii signa prodantur. Lon ge enim nobis maxima hoc sancto veraeque salutis tem-Pore contigerunt , quae ad erigenda sursum corda . di ad divina adoranda mysteria ampliorem praebent materiam , ut quod magno Dei munere agitur , magna etiam ecclesiae gratulatione celebretur. . 1lluxit iam nobis dies redemtionis novae, reparationis antiquae , felicitatis aeternae. a Eece evangeli bis gaudium magnum , quia natus τobis salvator , qui est Christus dominus. Natus de patre sine die, per quem famis est omnis dies , voluit in terra habere natalem diem. Quisquis in die miraris aeternum , mirare potius ante omnem diem permanentem, omnem diem creantem, in die nascentem , diem a malitia liberantem. 3 Gn- Ilii a ta

678쪽

tate domino canticum novum i quia mirabilia ferit. I Qui loquebatur olim i per Prophetas, ecce adest, a Deus viationum Dominus , en 3 quasi unus eae nobis factus est. 4 Omnos gentes plaudite. manibus , iubilate Deo in voco easultationis , quoniam 3 parvulus natus est nobis , , flius aerius est nobis. 6 Benedictus Dominus Deus Israel, quia visitavit, is fecit redemtionem Flebis suae.

V ' Sed praeter hanc ramnam revolutionem , qua salutis nOStrae sacramentum reparatur . alliae huius diei locique propriae ac seculiares caussae accesserunt, quae huic publicae communique laetitiae permagnam adierunt accessionem. Agendum nobis est hodierno die de beato feta PHANO protomartyre , in cuius natali die est quidem. cur tu . beatissime pater, beati Petri summi prindipis

summus verusque 'succesise , 'laetari pro omnibus debeas, propterea quod, STEPHAN Vs 7 teste Ambrosio primus piscis suit captus a Petro , non reti, sed hamo levatus; ut rivo sui sanguinis elevaretur ad caelum e in cuius ore thesaurus' staterque iustitiae fuit inventus. Laetatur ei. iam hodierno' die Petrus , quia laetatur & Paullus eius individum fidusque comes; quod eius merita recolam. tur, cuius orationibus maxime S adiutus. Ecclesia enim .Paullum non habuisset i, nisi sTEPHAN Vs pro eo orasset. Nunc Paullus secus , i ad cuius 9 pedes lapidantrum sΤgωANVM depositai fuerunt Vestimenta , cum svrUMANO laetatur cum. EPHANO Christi claritate pensruitur , cum STEPHANo exsultat , cum STEPHANO regnat. Accedit tandem iubilaei , remissionis ac reconciliationis acceptabile tempus , Portaeque sanctae apertio, quae omita sancta dum sanctissime sibi mutuo respondent,

679쪽

divina se satis esse declarant. I Quae enim a domino sunt, ordinata sunt. Christus dominus suo adventu cEorum regna aporuit, a portas aeternales elevarit. STEPHANVS hodie 3 caelos videt apertos , & filium hominis stantem a dextris .virtutis Dei : & nunc Christi fideles iubilaei sanctam portam apertam vident, ut intelligant iubilaei portam adiatumque cunistis ad salutem nunc maXime patere. 4 Impleti sunt d es , ut pareret MARIA , peFeritque filium suum primogenitum. Impleti sunt hodie dies ecclesiae partus, peperitque filium suum martyrum pri mogenitum , STEPHANUM. Impleti sunt iubilaesi sacrati simi dies, in quibus , qui 3 primogeniti ante omnem creaturam primas in terris Vices gerit , iubilaei sanctam ianuam reseravit, qua fidelibus Plenissimam peccatorum peperit remissionem. Christus dux noster primus est, qui egregiam vi- storiam & amplissima spolia de saevissimo communique hoste reportavit. 6 Nunc enim Frinceps huius mundi ei cietur foras , STEPHANUS 7 Flenus gratia se fortitudia

ne faciebat prodigia or ligna magna in populo. 8 Ιu

daeos dura cervice incircumcisos cordibus & auribus, dentibus stridentes & subegit ac magnifice supcravit , dcante alios prima pericula subiit , victricia signa praemisit , & lapidibus saxisque in praeruptum caelonim murum , quem iam apertum Viderat, evolavit, & tamquam summae constantiae signifer Christi vexilla ad summa maenia & decussas murorum pinnas audacter animoseque eX- tulit, atque defixit, ut deinde viri fortes in caelum sanctamque Hierusalem erumperent, & instructiores validioresque facti maiora animo agitare inciperent, adsci

680쪽

cereque sibi novas vires atque ardentis virtutis Dei secundas vices experiri constituerent. Regnum enim caelorum vim patitur , is violenti rapiunt illud. Mirabilis Pugna, quo magis impugnatur STEPHANVS , eo robustior invenitur e & quo magis eius corpus lapidibus o ruitur , eo magis fides augetur. Insuperabilis miles. est , cui virtus ex vulneribus crescit , ex minarum terroribus animus surgit. Nova & inaudita pugna est,

ubi unus populum , imbellis cuneum, inermis aciem, solus deiicit legionem. Mirabilis 3c stupenda victoria, ubi vivit , qui occiditur ; surgit qui deiicitur; vincit , qui superatur; ubi mors evaditur , quum subitur; vita incipit, quum finitur 3 & nunc I postes domus Dei, sanguine agni , nunc nati , & STEPHANI , indulgentiarum summa benignitate tinguntur, quae a Christi sauctorumque meritis vim suam acceperunt, ut ab angelo percutiente tutius defendamur. 2 Adversus hanc portam non praevalebunt portae inseri. 3 Saepe enim evu-gnaverunt me a iuventute mea , sed non potuerunt mihi. Christus dominus suo adventu caelorum aditum demsissimis repagulis interclusum aperuit, portas aereas comtrivit , vectes ferreos confregit. Ipso nascente victi sunt errores, subactae Sunt potestates , accepit novum mun

dus exordium. At sTEPHAN Vs divinis viris faciliores ac illustriores aditus ad caelos dedit, & viam nova vincendi ratione munivit: quam sui martyrii lapidibus silicibusque stravit, ornavitque, & quasi gradum quem dam iecit, ut posteris ad caelos facilior via pateret. Et nunc sacrum ecclesiae aerarium aperitur , & pretiosissimi thesauri , qui in eo repositi custodiuntur , benigne ac liberaliter dispensantur, & sancta in remissionis porta reseratur, iusti intrabunt per cam , 3 ingredientur & e re

SEARCH

MENU NAVIGATION