Nicolai Hemmingii Tractatus de gratia universali sev salvtari omnibus hominibus, cui adiiciuntur vicini loci ...

발행: 1591년

분량: 203페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

DE GRATIA UNIVERSALI. rodens ad dexteram Dei patris. Et Philip . Nostrum MMet μὰ est in caesis, unde expectamus Saluatorem nostrum Iesium Christum, qui transfigurabit nostra humilia corpora, ut sint conformia sito glorioso cor

pori idque ea potentia, qua potest sibi omnia stibii

cere. Hinc etiam apparet, quanta vanitas sit eorum, qui procumbunt coram idolis adoraturi, qui in

Sanctificetur nomen tuum. O Pater, 5 inctificator, fac ut ipse sanctificeris,&celebreris, in nobis, a nobis, inter nos, in omnes fines tertae . in nobis, tua fiducia a nobis, moribu sacvita internos, confession evi praedicatione: in omneS fines terrae, propagatione Euangelii, idque secundum nomen tuum. Quoniam autem cognitio nominis est, cum is cognoscitur , cuius est nomen Nomen enim non propter nomen est, sed propter

id quod significat Nomen tuum est, quod tu solus sis

verus & aeternus Deus, pater, flius,&spiritus sanctiis, conditor&conseruator Omnium rerum mo-rnentuum est, quod sis omnipotens, sapiens, iustus,rnisericors, Verax Nomen tuum est, quod resipiscentibus omnibus absque discrimine nationum&personarum remittas peccata propter meritum filii, iustifices, regas,&gubernes eos, iuxta promissionem tuam des illis vitam aeternam, atque punias contumaces aeterni Spoeni S. Hoc tuum nomen agnoscatur a nobis , celebretur sacro anctum habeatur. Quod tum demum sit, quando nos tui filii a te sanctificati sic vitam, sicque mores instituimus, ut cum homines videant nostra bona opera glorificent te patrem nostrum caelestem. Nam ut nomen tuum pes vitam mores profitentium pietatem,&non viven

tium pie, prophanat Ur blasphematur ita glorita a

92쪽

ε NI C. HEMMINGIVS eatur sancta vita&moribus anctoriant quibusDeum suum patrem honorant, ut filii charissimi, alios inuitant exemplo Breuiter sensus huius precationis est: tribue nobis o Pater,ut nos a te sanctificati tuum nomen hoc est, te ipsam fide , consessione, vita,&moribus sanctificemus,&celebremus. ne quis nobis iust obiiciat: Propter vos nomen Dei male audit inter genteS. SECUNDA PETITIO.

Veniat regnum tuum. Regnum tuum,o Pater,d Rex noster lic estv tiae, ibi Gloricae ubique potenti P. fac, quaesumuc, tua potentia, abolito Diaboli vitiorum Regno, regni reue gratiae ciues essecti in terris, tandem regni gloriae consortes elliciamur in caelis. Tu ergo regnalia in nobis tuo verbo spiritu in terra, ut iustificati fide habeamus Pacem tecum in inter nos viaU-dium in spiritu sancto, ex remissione peccatorum: iusticia Christi nobis imputata,expromisIione here ditati, quo tandem aeternum tecum regnemus in caelo.

TERTIA PETITIO.

Fiat voluntas tuasicut in caelo se in terra.

O Pater,5 Domine, essice, ut nosci leS regni gratiae tuae fide effecti, tibi Domino nostro ita alacriter interris pareamus, sicut castissimi tui Angeli faciunt in caelis.Fiat igitur a nobis in tertis,quic uid tu iubes,&quicquid tibi placet. Non hic petimuS pater,VO luntatem potentia tua: fieri, cui nemo potest resist TC, sed voluntatem tuo verbo Mi ignis patefactam:

quae sanctua voluntas est amoris,gratia ,& bonitatis plena, qua vis ut omnes homines ad salutem cui eos destin alti, perueniat. de hac tua voluntate Apostolus tui S HOS confirmat,cum ait L. Timoth. 2. Dcu SVult omnes

93쪽

DE GRATIA UNIVERSALI. 8ι omnes homines saluos fieri,S ad cognitionem verutatis venire.vis ergo utrumque, pater, salutem -mnium hominum, semedium quoad salutem per Uenitur videlicet agnitionem veritatis, quae est certa perluassio de veritate Euangelii, fiducia in unicum mediatorem nostrum Iesum Christum. Similiter Petrus tuus Apostolus testatur de paterna tua erga nos Voluntate,cum ait, 2.Pet 3 Dominus longanimis est, non volens ullos perire, sed omnes ad resipiscentiam recipere. Fac ergo, Pater, et crescamus in gratii agnitione Domini nostri&Saluatoris Iesu Chri iti,utque in dies magis magisque fructibus iusticiae abundemus Haec enim voluntas tua est quae ut fiat, or

Panem nostrum quotidianum da nobis hodie.

O Pater,balitor ale,quaesumus,in hac vita,corpus&animam nostram,ut superesse& viuere valeamus; idque per panem trique conuenientem. per media a te ordinata ad utriusque conseruationem v enim corpus nostrum cognatis stibi cibis pascitur, atq; conseruatur hoc est terrenis,ut quos terra producit: ita anima nostra,quae est spiraculum tuum, caelesticibo aliturin sustentatur. Da ergo panem terrenum corpori nostro da fertilitatem terrae,da colonos gn

aeos,da pastores populorum, id est, pios rege, magistratus,si ne quibus panis terrenus quaeri&conferuari non potest praeterea animam nostram pasce, ne vitς,qui de caelo descendit,pasce verbo pota spiritu tuo, foue piis salutaribus cogitationibus, quo veris&caelestibus in te fruatur voluptatibus mitteministros Euangelii pios sianctos , qui tibi,&non sibi oloriam quaerant, quique tuas oues pabulo cassest pascant, pia vita regant.

94쪽

N I C. HEMMINGIVS in V INTA PETITIO.

Dimitte nobis debitu nostra sicut o nos dimittimus debitoribus nostris.

O Pater, o propiciator, tu nosti figmentum nostrum, tu recordaris,quod puluis sumus tu non ignoras, quam facilis sit lapsus non enim est homo h per terram,qui non peccet Petimus igitur, pater miseri cordiarum,ut nostri miserearis, nobisque condones peccata, quibus tuam maiestatem quotidie ostendimus. Tuus dilectus Apostolus de te in hunc modum testatur, i Iohan. L. Si confiteamur peccata nostra,fidelis est &iustus, ut remittat nobis peccata nostra, purget nos ab omni iniquitate apud te enim, pater, habemus aduocatum Iesum Christum, iustum, Mnpse est propiciatio pro peccatis nostris, non pro nostris tantum, sed pro totius mundi. Et quia tu vis, pater, ut nostra facilitas ad condonandum fratribus sua in nos peccata, sit testimonium tuae voluntatis erga nos, da gratiam,vinos tuo exemplo condonemus iis,qui in nos peccauerunt. Tuus filius Saluator noster dicit remittite&remittetur vobis: tu ergo , clementissime pater, fac utrumque, nobis agnoscentibus peccata nostra poenitentibus seconiugientibus ad gratiam, remitte peccata nostra,&da gratiam, ut& nos iis , qui postquam nos ostenderunt, agnoscunt talpam,&petunt veniam,condonemus exani mo errata sua, ut mutuo amore rursus coalestamus, ac tibi scrutam US. SEx TA PETITIO

Et ne nos inducas in tentationem. Dominus noster Iesus Christus, qui eripuit nos eregno tenebrarum in quod propter lapsium primo Tum parentum iusto Dei iudicio coniecti eramus &vocavit nos verbo sito, spiritu suo,&Iacramentis litis,

95쪽

DE GRATIA UNIVERSALI. tanquam in paradisium nouam quae est Ecclesia, reuocat nobi S hac precatione in memoriam eam tentationem,qua nostri primi progenitor a se,&suam posteritatem in summam miseriam coniecerunt. Atque hoc ideo pius Magister noster facit, ut nos eorum damno admoniti vigilemus , ac caueamus insidias Diaboli, ne nos simili fraude circumuentos in

suos laqueos pertrahat. Vt enim Diabolus sua Sophistic effecit,ut Adam sua progenitores nostri, qui vere filii Dei sancti Melecti erant, primum de prouidentia Dei, de promissionibus comminationibus eius dubitarent secundo, ut ambirent quod nec illis

donatum erat, nec illis conueniebat, nimirum, te Lse iit sicut Dii: Terti 5,ut a Deo ad se deficerent, preferentes vocem Diaboli verbo Dei: Quarib,ut tandem desiperantes devenia, perirent, cum se nudos et se animaduerterent ita nunc eadem fraude nos filios lucis sanctos Electos Dei aggreditur, qua rens ut quam plurimos in suas tenebras pertrahat Q uapropter iubemur Domino&Magistro nostro, conu hanc fraudem, cui functissimi quique expositi sunt, quotidie orare dicere: Et ne nos inducas in tentationem Vult ergo Dominus nosternos cauere insidias Diaboli, ne nos,ut primi nostri parentes, tentatione victi, essiciamur mancipia Diaboli nostrapte culpa e noua paradiso eiecti precamur igitur ne in hanc quadruplicem incurramus tentationem , primam, dubitationis de prouidentia Dei, depromissionibus4 comminationibus diuinis. secundam ambitionis, ne superbi effecti appetamus quae nec nobis diuinitus collata sunt, nec nobis conueniunt, ut A dam fecit, qui cum rapere diuinitatem voluit, amisit felicitatem tertiam,detectionis a verbo Dei, ad verbum Diaboli, a Deo ad Diabolum, a summo bono ad summum malum, a perpetua felicitate ad sempiter-nim miseriam quartam,desperationis sicut Adam,

96쪽

18 NI C. HEMMINGIVS qui cum vider i se nudum elle, desperauit devenia, tametsi postea, ut pie creditur, verbo promissionis rursus restitutus est. Contra has horrendasvi Diabolicas tentationes quibus sit homo succubuerit, in sempiternam miseriam praecipitatur precam tu cum dicimus: Et ne nos inducas,&c. Hoc ipsuna precari iussit Dominus suis discipulis in agone mortis , cum ait: Vigilate id est, cauete insidias Morate ne intretas in tentationem quod nunquam iustillet Dominus suos discipulos precari, si fidem emel conceptam non possent amittere, spiritum sanctum excutere, qui semel vere crediderunt,& donati erant spiritu sancto.

Praeterea cum tentatio in genere, sit omne id, quoad peccatum solicitamur, siue id suin nobis, ut concupiscentia carnis i auor siue circa nos,ut crux, externa Ecclesiae facies siue extra nos, ut varia scandala,&mundi vanitas precamur etiam in uniuersum,

ne ullo tentationum genere victi succumbamus, rursius excludamur e paradi ,hoc est, Vovitio sanctorum In hunc igitur modum precemur; pater, o defensor potentissime, tua nobis adsistito gratia, ne in dubitationis ambitionis,desectionis, Vesperationis tentationem per instinctii in Diaboli incidamus, sed da ut firmam fidem verbi tui, veram humilitatem, constantem perseuerantiam, spem inuidlam retineamus usque adlinem. Da ne cruce Ecclesiae, vel prosperitate impiorum, aut ullis scandalis ostendamurci a robur spiritui nostro , ut honeste militemus ad uerius Satanam , carnem , mundum aut possimus tua adiuti gratia retinere fidem&bonam conficientiam , quo tandem laeti in

inuocatione tui nominis hanc caducam vitain immortali4 beata commutemus, per unicum Mediatore nai redemtorem nostrum Iesum Christum. SEPTIMA

elat

97쪽

Sed libera nos a malo. pater, o liberator potentissime, hostis noster Diabolus est potens est malusvi semper malus, Gi άπι καὶ - . quare nihil nisi malum cogitat, malum machinatur tuis filiis, inuides eis falutem, qua ipse contumacia superbia sua excidit itaq; nihil illi dulcius, quam ut tuis noceat, eosque a te alie

net. Nam circumit,ut leo rugien S,quaerens quem de uoret. Devorat autem omnes, quos inescat concu

piscentia carnis,concupiscentia oculorum, fastu hu-His vitae,' pocrisi lia: reli, et perniciosa doctrina. Quare te, liberator potentissime rogamus supplices, ut nos a Diaboli insidiis, atque omnibus malis libera-

Muia tuum est regnum, potentia, es gloria, insecuti seculorum. Amen. Hoc est,idcirco pater clementissime, ad te preces nostras in fiducia filii tui, mediatoris nostri, sundia OIS, quia tuti est regnum: quod nobis filiis parasti ab initio, perin propter filium tuum Iesum Christum, in quo nos charos habes, ut filios haeredes: itinpotentia, qua facileti nos liberare, hostes nostros profligare poteris: tua ria,quae in omnem aeternitatem duratura est, cuius nos quoque, ut fillos,consortes facies, propter filium tuti,& ratrem nostrum, Iesum Christum, cuius fiduciate inuocamus. Tibi aeterno patri,cum filiovi spiritu seneto, sit honor,imperium, gloriain omnem aeternitatem.

98쪽

DE LIBERO VOLVN

TATI ARBITRIO.

I AER v M voluntatis arbitrium non semper eodem modo accipitur. Nunc enim proprie pro Vna potentia, nunc improprie pro gemina sumitur Sunt enim discretae potentiae velle aliquid, quod est proprium voluntatis, idem polle essicere, quod est aliarum virium. Nam has potentias diserte distinguit Paulus Roman. T. cum ait: Velle adest mihi, perficere autem bonum non inuenio id est, non possum. Sic Augustinus distinguit,

cum ait Voluntatem itidem mihi liberam dedisti, sed sine te nihil est mihi conatus me US. Liberum arbitrium,cum pro una potentia ac DrODriesamitur, recte in hunc modum definiri pollear Ditror, quod sit, non facultas faciendi hoc vel illud, sed libertas solummodo voluntatis, qua homo libere expedite potest vel eligere vel auersari, quod a ratione aquam arbitro seu consiliario, eligendum aut auersandum statuitur Vel in hunc modum liberum aibitrium est vis voluntatis, qua bonum expetimus,

malum auersamur, duce ratione. Nam mutae ani

na antes memoriam, imaginationem c sensus sequu-tur,ac duce natura, in obiecta diuersimode feruntur,

idque non voluntate,sed appetitustrationali. Dissert

99쪽

DD LIBERO ARBITRIO.

Differi

tautem liberum arbitrium a voluntate, ut proprium suo subiecto cui inest. Ex quo, ut in quocunque sit voluntas id est, rationalis appetitus in eodem quoque sit liberum voluntatis arbitrium

proprie acceptum.

Ratio appellationis haec est liberum quidem dicitur, quia voluntas libere vult, i non cogitur, id est, quia potest eligere&recusare quicquid vult. Graece dii boιο dicit tri quia in voluntatis libertate est inclinare se in quamcunque partem ipsa voluerit Arbitrium vero, quia voluntas sententiam rationis, quae placet, sequitur,&qt displicet auersatur. Nam vox arbitrii ab arbitrando, id est, diiudicando scudiicernendo rationali consideratione, quid eligere, quid recusare conueniat, appellatur. Vtergo liberum ad voluntatem , ita arbitrium ad rationem refertur. Est autem voluntati diuinitus addita ratio, ut eitis dux sit, eamque instruat,& non destruat inde fit,quod tametsi voluntas mutari potest, prout instructa fuerita ratione . nunquam tamen libertatem amittat, quantum quidem ad interiorem eius actum id est, natur tem eius potentiam is Olum,ut loquuntur attinet. Quare recte Beriali ardus ait Volutas pro ingenita sui nobilitate, nulla cogitur necessiitate. Et sit aute Petrus humano timore victus, dominum abiurauit tamen si interiorem voluntatis actum in Petro spectes, id nolens fecit, neque voluntas eius cogi poterat interior si quidem actus voluntatis , qui est velle eligere consentire semper liberrimus est. Aliter autem de exteriore actu voluntatis iudicandum est. Hunc si tantum spectes,Petrus ia5 nolens Dominum abiurauit. Quare a peccato immunis non erat. Atque hoc respectu loquuntur urisperiti, quando voluntatem coactam

ponunt idque ut illi dictvat stricti iuris ratione Natura proinde liberi arbitrii ut nunc de eo loquimur non ab caeterno operesese electione volutatis, quae

100쪽

6, Q TMMINGIVS interna est,consideratur. Aliud enim est possie eligere,&aliud, polle expedite perficere, quod elegisti libere, ut ex Paulo ostendimus. Porro ad clectionem duo requiruntur, videlicet, cognitio Mappetitus: quorum illa praecedit, csti tionis hic sequitur,& est voluntatis illi huic destinatur; hic illius finis est utraque autem vis in suu finem naturae indita est humanae illa quidem, videlicet intelligendi,ut homo singula expendat, quo sciat quid bonum sit,quid malum haec vero, scilicet volendi,

qua bonum monstratum a ratione eligat, malum auersetur. lectio ipsa, Graece ruri : dicitur. Haec

enim duobus aut pluribus oro positis, alia Ge aliis eligit, luce ratione. Siquidem ut ratio est veluti dux,

consiliatius,&arbiter: ita voluntas tanquam rex, qui libere consiliario suo paret, vel non paret. Est autem voluntas ipsa ita diuinitus condita, ut moueatur prout res cognita illi obiecta boni, malive peciem praesetulerit. Nunquam enim voluntas eligit, aut auersatur quicquam,nisi mota ab obiecto cognito, eoque bono malove,siue reuera, siue opinione tale sit. Quantum autem ad rationem ducem voluntatis attinet,stiendum est non referre, siue ea per se& suapte vi cognoscat, sue ab alio sit instructa&persuas a Nam

hic solummodo iudicium seu consilium rationis cos deratur,undecunque illud habeatur. Quoniam autem &iudicium rationis,&voluntatis electio pro diuersitate status hominis qui est quadruplex variat, necelle est pro diuersitate hac status hominis, liberum voluntatis arbitrium homini accommodare. id autem quomodo fieri oporteat,iam

conabor CXplicare.

In statuitaque hominis primo, qui erat innocentiae antequam homo seductus est Do solum ratio horninis sint recta&fana, hominis voluntas quodaxatione recta, tanquam arbitro statuebatur, cligere

SEARCH

MENU NAVIGATION