Codex regularum quas sancti patres monachis, et virginibus sanctimonialibus seruandas præscripsere, collectus olim a s. Benedicto Anianensi abbate. Lucas Holstenius Vatic. Basil. canonicus et bibliothecæ præfectus in tres partes digestum, auctumque e

발행: 1661년

분량: 217페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

honorum dabitur merces bona. Qui ponit lacueu comprehenditur in eo: & qui occultat ilIum, disperiet

ab eo. Melior est s cularis mansuetus, quam monachus furiosus & iracundus. Scientiam disperdit iracundia,

Ionganimis autem congregat eam. Sicut ventus austervehemens est in pelagus, sic furor in corde viri. Qui

orat stequenter effugiet tentationes: negligentis autem cor conturbabunt cogitationes. Non te delectet vinsi dite non illiciat caro Ne enutrias carnes corporis tui,& cogitationes turpes deficient a te. Ne dicas: hodie festu, dies, &bibamus vinum i & crastino pentecoste, & manducabo carnem: eo quod non est festiuitas apud mon

chos in terra ad replendum ventrem suum . Pascha Christi transitus a malitia est: pentecoste autem eius, re surrectio animae. Pentecoste domini, suscitatio caritatis : qui autem odit fratrem suum, cadit in ruina m gna. Festiuitas Dei obliuio malorum: retinentem

autem malitiam apprehendit luctus . Festiuitas Dei scientia vera: qui autem intendit salsae scientiae, morietur turpiter . Melius est ieiunium cum mundo corde , quam epulatio in immunditia animae. Qui disperdit cogitationes malas de corde suo, similis est ei qui allidit paruulos ad petram. Monachus somniculosus incidithn mala : qui autem vigilat, sicut passer volabit. Ne dederis te in vigiliis narrationibus superuacuis, & non abscias sermones spiritales: quoniam dominus inspicit.

cor tuum, di non te statuit innocentem ab omni malo. Somnus multus incrassat cor: vigiliae autem bonae acu ut mentem. Somnus multus superducit tentationes; qui autem vigilat effugit eas. Sicut ignis liquefacit ceram,sic vigiliae bonae cogitationes malas. Melior est vir dormiens , quam monachus vigilans in sermonibus vanis. Somnium angelorum Istificat cor se somnium autem daemonum conturbat illud. Poenitentia & humilitas ere-

Xerunt

62쪽

xerunt animam: eleemosypa autem & mansuetudo con firmauerunt eam. Memento semper patris tui, nec obliviscaris iudicium aeternum, & non erit delictum in anima tua. Si spritus accidiae ascenderit super te, ne reli quas domum tuam, & non declines in tempore tristitiae: sicut enim quis confricat argentum, sic splendidum fiet cor tuum, si perseueraueris. Spiritus taedij abigit lacrimas : spiritus autem tristitiae contribulat orationem, . Cupiens diuitias sollicitus eris multum; & amplectens illas lugebis amarissime . Non remoretur scorpius in sinu tuo a sic nec cogitatio mala in corde tuo. Occidere genimina serpentum ne parcas, & non parturies cogitationes eorum. Sicut enim aurum & argentum probat ignis, sic cor monachi tentatio. Aufer a te superbiam. & vanam gloriam, & iactantiam longe facito a te. Qui enim expetita priuatur gloria contristabitur: qui vero adeptus est, fiet superbus. Ne dederis superbiam cordi tuo, & ne dixeris in conspectu domini,potens suin; ut non dominus derelinquat animam tuam, & maligni daemones humilient illam . Tunc enim de aere conturbabunt te inimici, noctes autem terribiles suscipient te. Conuersiationem monachi custodit scientia : qui autem a ab ea discedit, incidit in latrones. De petra spiritali manat fluuius; anima autem bene agens bibit ex eo. Vas electionis anima munda: immunda autem replebitur amaritudine . Absque lacte non enutrietur infans : &sime impassibilitate non exaltabitur cor. Caritatem antecedit impassibilitas : scientiam autem praecedit dilectio. Scientiae adsicietur sapientia: impassibilitatem vero generat prudentia. Timor domini generat sapientiam :fides autem Christi donat timorem Dei. sagitta candens incendit animam ; vir autem operator boni extinguit ea. Clamorem & blasphemiam auersatur scientia : sermones autem dolosos fugit sapientia. Suave est mel, &

63쪽

d ulcis savus: scientia autem Dei dulcior ambobus. Audi monache sermones patris tui, & ne irritas facias eruditiones eius, Cum miserit te obaudi ei , & quantuad mentem comitere cum eo: hoc enim modo ef

fies cogitationes malas, & maligni daemones non praeu ebunt aduersum te. Si crediderit tibi pecuniam,non dispergas illam : & si superoperatus fueris, non detineas apud te . Malus dispensator contribulabit animas fratrum : & memor malitiae non miserebitur eorum . Qui

disperdit substantiam monasterij, fraudat Deum: dc qui

negligit eam, non erit impunitus. Iniquus dispensator, distribuit male, iustus autem ut dignum est dispensabit. Qui male loquitur de fratre suo exterminabitur : negligens autem egentem non videbit lumen . Melior est cularis in infirmitate seruiens fratri, quam anachoreteS qui non miseretur proximo suo. Inupiens monachus negligit instrumenta artis suae; sapiens autem cura habebit illorum . Ne dixeris, hodie maneo , α cras exibo : quia non in sapientia cogitasti de hoc ipso . Circuitor monachus meditabitur sermones salsos; proprium autem ludificabitur patrem. Qui exornat vestimenta sua, & implet ventrem suum, hic pascit cogitationes turpes, & cum sanctis concilium non habebit. Si introiueris in vicum . non proximaueris mulieribus i re non moratus fueris sermocinari cum eis: quemadmodum enim si quis glutiat hamum, sic abstrahetur anima tua. Longanimus monachus impassibilitate gaudebit :qui autem exacerbat fratres suos, odibilis erit. Mansuetum monachum diligit dominus ἔ turbulentum autem repellit a se . Piger monachus murmurabit: dc somniculosus dolorem capitis fingit. Si contristatus fuerit frater tuus, consolare illum; & si dolet, condole illi: hoc enim iaciens laetificabis cor eius, di thesaurum magnum tibi cumulabis in caelis. Monachus, qui dissimulat cu-

64쪽

llodire sermones patris, maledicet canis patris sui, & derogabit vitae filiorum eius: dominus autem annullabit eum. Qui occasionein quaerit, separabit se a fratribus a patrem autem suum incusabit. Ne dederis auditum tuum sermonibus qui sunt contra patrem tuum, di non suscites animam inhonorantis illum ; ut non dominus irastatur in operibus tuis, & deleat nomen tuum de libro vivorum. Qui obedit patri monasteth, diligit semet ipsum : qui autem contradicit ei, incidet in mala. Beatus monachus,qui custodit praecepta domini: & fan- eius, qui seruat sermones patrum suorum. Piger monachus multa detrimenta patietur: si autem perstiterit in audacia, & habitum suum adiiciet perdere. Qui custodit linguam suam dirigit vias suas: & qui seruat cor suum implebitur scientia . Monachus bilin suis turbat fratres a fidelis autem agit quiete . Qui confidit in sua continentia, hic cadet: qui autem humiliat se ipsum ., exaltabitur. Ne dederia te saturitati ventris, &non implearis somno nocturno: hoc enim modo essicieris mundus, & spiri tus domini superueniet in te. Psallentis viti conquiescet indignatio: & qui longanimis est, interritus erit. Ex mansuetudine generatur scientia a exserocia autem inscitia. Sicut aqua dat incrementum plantationi, sic humiliatio iracundiae exaltat cor. Qui inuestigat conuiuia, extinguetur lumen eius 3 anima autem eius videbit tenebras . Pondera in statera panem . tuum. & bibe ad mensuram aquam tuam; & spiritus sor. nicationis sugiet abs te . Da senibus vinum, & aegrotan tibus offer escas; eci quod contriuerunt Carnes iuuentutis suae. Non supplantes fratrem tuum, & in ruina eius ne congratuleris: dominus enim cognoscit cor tuum .& tradet te in die mortis. Monachus prudens impassibilis erit: imprudens autem exhauriet mala. Oculum nequam excaecabit dominus; simplicem autem eripiet a H a tene-

65쪽

tenebris. Sicut lucifer in caelo, & sicut palma in para diso; sic in anima mansueta sensus purus. Vir sapiens scrutabitur sermones Dei; in spiens autem irridebit eos. Qui odit scientiam Dei, & reiicit considerationem, similis est ei, qui lancea pungit cor suum . Melior est scientia

Trinitatis super scientiam incorporalium, d consideratio eius super rationes omnium iaculorum . Canisenum mansiuetudo : vita autem illorum scientia vera. Iuvenis mansuetus multa suffert: pusillanimem autem senem quis sustinebit Z Vidi iracundum senem elatum ultra tempus suu : spem tamen non habuit iunior,qua ille. Qui scandalizat si culares non erit impunitus: dc qui exacerbat eos inhonorabit nomen suum. Conturbantem ecclesiam domini exterminabit ignis : resistentem autem sacerdoti deglutiet terra. Qui amat pacem, manducabit favum eius: & qui colligit eam,implebitur meIIe. Honora dominum, de cognosces incorporalia; &serui illi, de ostendet tibi rationes taculorum . Citra scientiam non exaltabitur cor, dc arbor non florebit sine humore. Carnes Christi actuum virtutes: qui autem manducat eas, efficitur impassibilis. Sanguis Christi consideratio factorum : de qui bibit illum, illuminabitur ab eo. Pectus domini scientia Dei: qui autem recubuerit super illud praedicator erit diuinorum. Plenus scientia, de actor bonorum obuiauerunt sibi: medius autem inter utrumque stetit dominus. Qui adquisiuit dilectionem, adquisiuit thesaurum; accepit autem a domino gratiam magnam . Consilia cismonum Cognoscit sapientia: astutiam autem illorum inuestigauit prudentia . Non spernas decreta sancta , quae posuerunt

patres tui: fidem autem baptismi tui non derelinquas, di non repellas signaculum spiritale: ut adsit dominus animae tuae, & protegat te in die malo. Sermones haereticorum nuntb mortis: qui autem suscipit illos, per-

66쪽

SENTENTIAE 6 r

det animam suam. Nunc ergo, fili, audi me, & non is accedas ad ostia virorum iniquorum, neque ambules su per laqueos eorum, ut non capiaris. Separa animam tuam a scientia falsa : etenim ego saepe locutus sum ad eos; tenebrosos autem sermones eorum inuestigaui,&venenum aspidum inueni in eis. Non est prudentia, &non est sapientia in vijs eorum. Omnes qui suscipiunt eos peribunt, & qui diligunt eos implebuntur malis. Vidi ego patres dogmatum illo tum , & in desertis commisi cum illis. Inimici enim domini obuiauerunt mihi, & daemones in verbis concertauerunt aduersum me,& non vidi lumen verum in sermonibus eorum. Vir mendax excidet a Deo: seducens autem proximum , incidet in mala . Melior est paradisus Dei super hortum olusculorum, & fluuius domini super fluuium magnum Contenebrantem terram . Fidelior aqua caelestis, super aquam AEgyptiorum sapientium, haurientium de terra . Sicut enim qui rotas ascendunt, deorsum descendunt sic qui exaltant verba sua humiliantur . Sapientia domini exaltat cor ι intellectus autem eius purificat illud. Rationes prouidentiae obscurae 1 & vix intelligibiles comsiderationes iudicij: vir autem bene agens cognoscit eas. Qui purificat se,conspiciet naturas intelligibiles: rationes autem incorporalium cognoscet monachus mitis. Qui creaturam dicit Trinitatem, blasphemat Deum : & qui1pernit Christum eius, non cognoscit eum. Considerationes creaturarum dilatant cor: verba autem prudentiae& iudicij exaltant illud. Scientia i 'corporalium eleuat sensum, & sanctae Trinitati applicabit eum . Mementote eius, qui dedit vobis in domino prouerbia luculenta , & non obliviscamini animam eius humilem in tempore Orationis.

EIVM

67쪽

EIUSDEM EVAGRII MONACHI

SENTENTIAE AD VIRcINssILIGE dominum & amabit te; &serui illidi illuminabit cor tuum . Honora matre niuam sicut matrem Christi; & ne exasperes canitiem eius quae peperit te. Dilige soro- rores tuas sicut stias matris tuae; & non derelinquas viam pacis. Exoriens sol videat codicem in manibus tuis; & post secundam horam opus tuum , . Ora sine intermissione, dc memento Christi qui genuit te. Conuentus Virorum deuita; ut non fiat idolum in anima tua, & erit tibi offendiculum in tempore orationis. Christum habes dilectum e proijce abs te viros omnes,& non vives exprobabilem vitam. Animositatem Miram longe iacito a te ι & memoria malitiae non demoretur apud te. Ne dicas hodie comedo, & crastino non comedam : quoniam non in sapientia facis hoc. Erit enim noxa corpori tuo, dc dolor stomacho tuo. Edere carnem non bonum ι & bibere Vinum non Opismum rofferre autem oportet te ista infirmantibus. Virgo turbulenta non saluabitur ι & quae in delitijs agit, non videbit sponsum suum. Ne aicas, contristavit me famula, retribuam eis propterea quod non est seruitus in filia. bus Dei. Non de auditum tuum verbis vanis ,& narrationes vetularum fuge circumeuntium . Ferias ebriosarum ne videas , & in nuptias alieni non abietis: immunda enim apud dominum omnis virgo faciens liqc. Aperi os tuum verbo Dei; & cohibe a multiloquio linguam tuam . Coram Deo humilia te ipsam; & exaltabit te dextera eius . Ne avertaris a paupere in tempore

68쪽

re tribulationis a dc non deficiet oleum lampadae tuae. Omnia fac propter dominum; & noli quaerere ab hominibui gloriam : quoniam gloria homin s sicut flos sorni ι

gloria autem domini manet in aeternum. Virginem mansuetam diligit dominus ; virgo autem iracunda odibilis est. Obaudiens virgo misericordiam subsequetur: contradicens autem, valde insipiens. Murmuro tam virginem disperdit dominus , gratam autem liberat a morte . Turpis risus,& exprobrabilis impudicitia: omnis autem insipiens talibus implicabitur. Quae exornat vestes suas etiam pudicitia excidet . Non commoreris saecularibus, ut non auertant tuum cor, & irrita iaciant consilia iusta. Lacrimis in nocte roga dominum,& nemo sentiat orantem te, di inuenies gratiam. Concupiscentia deambulation uin,&desiderium alienarum domuum auertit statum animae,& corrumpit promptam voluntatem eius. Fidelis virgo non sormidabit ι quae autem infidelis est , sugiet etiam umbram suam. Inuidia consumit animam,&liuor deuorat eam. Quae contemnit sororem infirmam, & a Christo longe erit. Ne dicas meum hoc. &tuum illud: in Christo enim Iesu omnia communia. Non inquiras vitam alterius, & ruinae sororis tuae non congaudeas. Subministra autem indigentibus virginibus; & in nobilitate tua ne extollaris. Non proferas verbum de ore tuo in ecclesia domini; & ne extollas

oculos tuos: etenim dominus cognoscit tuum cor, di omnes cogitationes tuas inspicit. Omnem malam con

cupiscentiam repelle a te; & non contristabunt te inimiaci tui. Psalle de corde tuo, & non m crueas tantum linguam tuam. Fatua virgo diliget argentum; prudens autem apponet & panem suum. Sicut impetus ignis di Lficile compescitur; sic anima virginis vulnerata vix sanabilis. Ne dederis animam tuam cogitationibus malis, ut non polluant tuum cor, & mundam orationem longE

69쪽

saciant a te. Grauis tristitia, & intolerabilis acedia; I

crimae ad dominum validiores virorumque. Fames cisitis marcescere facit concupiscentias malas: vigilia autem bona purificat sensum. Iram & animositatem aueristit dilectio: memoria autem malitiae confundunt munera . Qui detrahit sorori suae occulte, des oris stabit a tha- Iomo sponsi, & clamabit ad ianuas eius,& non erit qui exaudiat eam . :Virginis immisericordis extinguetur lampada , & non videbit aduenientem sponsum suum . Vitrum cadens a saxo comminuetur; & virgo adiuncta viro non erit innocens . Melior mulier mansueta Virgine animosa & iracunda . Quae atrahit in risu sermones viri , similis est circummittenti laqueum collo suo. Sicut margarita in fundibulo aureos sic virginitas cooperata reuerentia. Cantica daemonum & tibiae resoluunt animam , & disperdunt sortitudinem eius. quam custodi per omnia , ut non exprobrabilis fias . Non delecteris in risu, vituperantibus non laeteris: quoniam dominus derelinquet eas . Non exprobrabis sororem tua edentem, &in abstinentia tua non exalteris: non enim scis quid cogitauit dominus, aut quis stabit in conspectu eius. Quς miseretur liuentibus oculis suis , & tabescentibus carnibus suis, non laetabitur super impassibilitate animae. Grauis abstinentia,& vix dirigibilis castitas : sed nihil dulcius caelesti sponso. Animae virginum

illuminabuntur: animae autem immundarum videbunt tenebras . Vidi viros corrumpentes virgines in doctrinis suis, & vanam facientem virginitatem earum. Tu autem audi, filia, doctrinas ecclesiae Dei; & nemo alienus persuadeat tibi. Deuε fundauit caesum & terram, & prouidit omnibus, & latatur in eis & non est angelus non

capax malitiae,& non est daemon natura malus: utrumqι

enim liberi arbitrii fecit Deus. Sicut homo ex corpore corruptibili anima subsistit rationabili; sic enim &

70쪽

dominus nosternatus est sine peccato, manducans man- ' - ducauit, & cruc fixus, crucifixus est: non erat visio ficta in oculis hominum. Erit mortuorum resurrectio.& mundus transibit ille: & nos spiritalia accipiemus corpora . Iusti hereditabunt lumen; impsi autem inhabitabunt tenebras. Virginis oculi Deum videbunt: aures auteiri virginis audient verba eius. Virginis os oscul bitur spontum suum: odoratus autem virginum in odore unguentorum eius curret. Manus virginis palpabunt dominum ; & castitas carnis acceptabilis illi erit. Vi go anima coronabitur, & cum sponso suo vivet sempere Vestimentum spiritale dabitur ei, & cum angelis in caelis seriabitur . Inextinguibilem accendit lampadem, &oleum non deficiet in vasis eius. Accipiet diuitias aeteris nas , &hereditabit regnum Dei. Mei sermones, si via, dicti sunt ad te ; verba autem haec seruet cor tuum. Memento Christi custodientis te nec obliviscaris adorandam dc unius substantiae trinitatem.

SEARCH

MENU NAVIGATION