De collegiis et sodaliciis Romanorum. Accedit inscriptio lanuvina

발행: 1843년

분량: 145페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

dicebatur δ' quo candidatus nummos mitteret, divisores vero tribuum qui suam quisque tribum Corrumpendam re cepissent ad eos accipiendos convenirent. Ita Clodium cum sequester Sset pecuniamque a candidato acceptam supprimere vellet, domum suam vocatos divisores omnium tribuum interfecisse narrat Cicero β. Eadem ratione cum Afranius a. LXI a Chr. consulatum peteret, consul M. Piso suscepisse negotium dicebatur et domi divisores habere quam ob rem duo Cta facta sunt, unum ut apud magistratus inquiri liceret, alterum cuius domi divisores haberentur, adcersus rempublicam fecisse videri δ' Nam in aedibus sequestri pecuniam tribulibus ipsis numeratam esse a divisoribus non puto, cum divisores id negotium videantur habuisse, ut tribus circumirent nummosque tribulibus dividerent. Ipsi divisores tamen quinam suerint 7, non constat. Asconium personatum quod eos cum magistris curiarum apud Plautum confudit δ' refellere opus non est quod vero dubitat, utrum divisor criminis nomen sit an legitimos dirisores omnes tribus habeant, considerandum est. Ipse propendet in hanc sententiam, quia Cicero ibi unum eae iis carum dicat et recte, quod Gruchius iam monuit. Erat

δε interdum candidati domi suae nummos solvebant ii a Scaurus ad Att. IV, 16, 4 quem locum aratoni ad Planc. c. 10 perperam

interpretatus est.

y de harus p. resp. 20 42 Drumann II, 203, not. 57. δ' Cic. ad Att. I. 6, 7 minus accurate Plutarch. Pomp. 44. Cato minor 30. - Drumann IV, 483 not. 7. Adde Cic. pro Planc. 23, 5 erimen de nummis, quos in circi Flaminio deprehensos esse dixisti Neque sui illi nummi fuerint ne quae tribus nec qui

diuisores ostendis.

yy Optime de iis egit Gruchius de comit L. I, c. . p. 578 sq.

Graev. etSi non ex omnibus partibus sufficiat.' ad Verr Act. I, 8, 22 p. 136. Eius auctoritate motus Si-gonius de iudic. II, 30 p. 1784 Graev. locum Cic. pro Planc. 15, 3 raudacissima interpolatione corrupit.

62쪽

tamen negotium sordidum et vile δ' Divisionibus eos legitimis interfuisse Cicero interdum haud obscure significat ad Att. I, 8 6 de C. Herennio tr. l. pote no8Se tri bulis enim tuus est et eae pater eius nummos vobis dis dero solebat '. Et recte Gruchius necessario reipublicas

munere fungi divisores eae eo intelligi potest quod largitiones populo seri legibus non prohibitas tam frequens si

talum qu erat, ut necesse fuerit 88s certos homines qui operam Suam in hac re populo prae8tarent λ. ocGruchius nondum X plicavit qua ratione divisores ad tribus accederent vide cum alio locos supra laudatos tum Verr.

Act. Ι 8, 22, divisores omnium tribrium. Est autem sacillimum quod enim populo solvendum erat, primum tribubus singulis tribui solebat, ut tribulibus distribuerent. App. . . ill 23 ὁ δε Καχα - σον ἀργυριο εκ γῆς πρασεως γίγνετο αἰεὶ κατοι μερος τοῖς φυλάρχοιο νεξιθουνε κειν τοῖς φθάνουσι λαβεῖν. Ascon in Mil. arg. p. 36 r. Milonem populo tributim singula milia aeris, dedisse. Suet Octav. 0 legat populo R. quadringentios, tribubus tricies quinquies HS id est quadringenties intulit arcae

publicae, aerario populi Romani singulis tribubus centena milia attribuit, quae civibus pro Sua cuique parte daren

δ' uet Octav. 3. Cic. Verr Aci. I, 8, 22. 23. 9, 25 ad Att. I. 18 6. ' Vide etiam Verr Act. I, 8, 22. 23. - Dubitationem movet quod de divisorum poena agitur neque additur in ambitione eos pecunias divisisse vide supra p. 44). Sed ut hoc cogitatione suppleri nequeat, candidatos in largitione saepe quidem divisoribus legitimis vide enim Verrinas l. c. saepe vero aliis hominibus usos esse probabile est, quo reseras quae de divisorum nomine criminos dicta tibi videbuntur.' Legatum hoc perperam explicavit ipsius electa I, 2 melius Savigia Syst. II, 238 not. s. Utrumque legatum confundit Tacitus

Ann. I, 8 populo et plebi CCCCXXXV dediti

63쪽

qui nummos in tribus pronunciari et dederit ut quoad rixa singulis tribubus HS IIII debeat. Distribuendi

ratio in tribubus eadem esse debuit quae fuit in aliis communibus officium divisorum apud tribules solos commemoratur, quia iribus ex multis neque vicinis municipiis composita non facile alicubi convenire potuit A. quae cum ita essent factum est ut rebus publicis operam daturi suorum praesertim tribulium studia sibi conciliarent. Q. Cic. l. c. c. 5 per hos annos homin Es ambitiosi vehementer omni studio atque opere laborarunt fpossent a tribulibus suis ea quas peterent impetrarct.

cs. Dio Cass. XXXVI, 2 l. Hi sunt cives ad ambitionem

gratiosissimi β, quibus non id tantum propositum erat, ut suo nomine tribulium sustragia obtinerent, sed ut amicis etiam quae peterent impetrare possent. Cic. pro Planc. 17 43. Terentinam habuerat venalem coli. c. 16 38. Quod dicebatur tribum alicui conscere pro Planc. 8, 45. conscere necessariis suis suam tribum. s. c. 19 48 per

quem quamlibet tribum tulerit docebo β. Candidatus si candidato tribum conficiebat, tribum

ei conferebat . concedebat:

' Lapides complura Xempla offerunt, plerumque quidem usurarum, sed etiam sortis. reli. 4075 Ti. Claudius Chresimus, ol legi deiidrophor. - argenti p. X et HS X milia n. reddedit quae diuisa sunt K. Aug. populo. Magnam partem tribulium in una regione consistere, qua de re vidimus in ambitu tribuario, minime secit, ut divisoribus carere

' Q. Cic. l. c. coli. c. 8, ubi accurate discernuntur ambiatiosi qui apud tribules suos plurimum gratia possunt ab aliis tribuli bus in municipiis suis propter rem municipalem nobilibus. - ide etiam pro Planc. S. I9. pro Mur. 35, 3. ' Q. Cic. de et cons. c. . ad conficiendas centurias homines excellenti gratia. Cic. ad sam XI, 16. quando equitum centurias tenes, tu quis regnas, mitte ad Lupum nostrum ut is nobis eas cnturias conficiat.

64쪽

Cic. in log cand. p. Ascon. p. 85: nescis me praetorem primum esse factum te concsSSion m competitorum et collations centuriarum et meo maxime benefici e postremo in tertium locum esse subiectumq3

Cic. pro Planc. 22, 4: ais prioribus comitiis Aniensem a Plotio Pedio Ierentinam a Plancio ibi esse ion

cessam, nunc ab utroque eas AEVulsas me in rangustum

venirent'. . Id est prioribus comitiis me diliciis quae irrita ceciderant Plotius et Plancius suae uterque tribus alterum suffragium hic Laterensi. ille Pedio loncessit; postea autem coitione facta Plotius Plancio et invicem id contulit. Quae collatio suffragiorum invicem lacta dicebatur coitio rveL pertinebat certe missi coitionem; quod verius aest Est enim proprie coniunctio candidatorum eo consilio facta, ut competitores monores deiiciant '' De coitione recte ex posuit unde rus ' sed quae addit non dubitare se quiniis leges Licini sancitum suerit me qui coiret salsa omnino sunt Nam coitio illa, inquit, ad vim pertinebat, siquidem it alii iandidati donores deiicerentur effecit. 'Fateor ignorare me quid philologi ad 4 im pertinere arbitrentur iuris periti certes in iam vi ieiectioneque monagnoscunt nisi lusum Verborum Accedit spergit unde-

rus quod coitio illa seri viae potuit nisi per sodales. ehuc quidem verum est; et si esset, tenerentur qui coierunt non propter coitionem sed propter sodalicia. i, Deni' pro Planc. 22, 53 dubitatis ait Laterensis quin coitio fuctα

sit, cum tribus plerasque cum Plotio tulerit Plancius y ' Saepe mentio est infamis coitionis Memmii et Domitii a LIVad Att. IV, 15. I ad uia. D. II, 15. III, 1. Drumann III, 3-5. quae cum sub auspiciis consulum inita esset, dicitur etiam coiti consulum ad Att. IV, 5), quod notandum.' l. c. p. LXXV-LXXVI. β' Adstipulatur et Drum. IV. P. 3.

65쪽

que quo Sententia mea prorSu comprobatur, eae ipsa oratione Planciana 22, 3 discimus Laterensem id ipsum

Plancio obiecisso quod coitionem fecisset. At non uno loco Cicero queritur, quod Laterensis totam ambitus causam in hoc iudicium deduxerit, nec quisquam ignorat ne alienissima quidem crimina ab accusatoribus esse praeter missa βλ. Non opus est igitur ut haec confutemus e provocare quod supra solam largitionem in hoc iudicium venire ostendimu S.

Quae adhuc exposui etsi ad ambitum communem pertinebant, tamen sodaliciorum delictum non constituebant. quod quid requirat iam videamuS. Schol. ob in or pro Planc arg. p. 253: , M. Licinius Crassus, pertulit ut severissime quaereretur in eos candidatos, qui sibi conciliassendi ex potissimum de causa, ut per illos iecuniam tribulibus dispertirent ac sibi mutuo eadem suffragationis enatae praesidia com

municarent.'

Post v conciliassent verbum videtur excidisse quod sodales vel amicos duisse luto. Candidatos qui suppleret, ad coitionem candidatorum rem converteret; quae et Supra a nobis reiecta est et hic reiicienda. Candidati in im non conciliantur, mi per illos pecunii tribulibus iis pertiatur; verba aperte significant ministros et adiutores in largiendo. Itaque haec accipienda sunt de sodalitate ambitiosorum hominum, qui cum in sua quisque tribu plurimum possenteo consilio societatem inissent, ut tribus largitionibus corrumperent et mutuo sibi enatae Suffragationis praesidia communicarent Conseraso etiam riuae Cicero respondit

β Pro Cluent. l. Tota igitur sodalitatum vis eo spectat ut coniunctis viribus

66쪽

cum Murena contra legem Calpurniam gladiatores dedisse accusaretur. c. 34, 2: factum a Murena omnino non Stra eius amicis autem mors et modo factum est coli. c. 35, 3 ubi initio quaedam exciderunt, ita sortasse Supplenda hi quod Si crimin0sum videtur amicum quendam Murenae praefectum fabrum semel locum tribulibus suis dedisse, quid statuetur in viros primarios et reliqua ab amicis, id est a sodalibus. Hoc loco explicatur quod scholimia significat sodales non solum tribus consecisse candidato, sed etiam eius nomine eiusque pecunia largitos esse it et res lacilius procederet et petitor ipse ambitus iudicium vitaret. Videtur igitur legi Liciniae locus fuisse ambitu non ab ipso tantum petitore Sed per sodalitatem quae ad populum corrumpendum in perpetuum coiisset commisso. Movent tamen dubitationem loci quidam in lanciana, ubi Cicero, exhortatus Laterensem ut generali ambitu misso ad hanc quaestionem accederet, significat ea quae lege Licinia proprie requirerentur ab argumento eiusdem Supra proposito satis ut videtur diversa.

pro Planc. 8, 45 decuriatio tribulium, descripti populi,

suffragia largitione devincia severitatem Senatus excitarunt. Haec doce, decuriasse Plancium, cun- Scrip Si SSe, sequestrem fuisse, pronunciasse, divisisse.

ib. 9 47 doce Plancium sequestrem suisse, largitum

esse, conscripsisse, tribules decuriasse δ. Eorum criminum quae hic componuntur quaedam lacilem omnes certius id adipiscantur quod singuli ieri se iam riuodammodo

persecerunt.

Cottio etiam societas ad largiendum potest appellari sed discrimen est apertum. Haec enim ad certa comitia pertinebat; sodalitas autem ad omnia sutura, ut collegium magis referret quam

societatem.

M. Caelio Ruso etiam cum de vi lege Plotia accusaretur oriam in sodalium ac sequestrium obiiciebantur. pro Cael. 7, 16.)

67쪽

intellectunt habent difficultatem autem haud exiguam parant decuriali illa et conscriptio, quae tolli potest adhibita comparatione legis Clodiae de collegiis Compluribus locis Cicero invehitur in P. Clodium restitutis lege sua collegiis a. Vill a Chr. nova collegia ordinantem: pro Sext. 15, 34: Servorum delectus habebatur pro tribu nati Aurelio nomine collegiorum, cum vicatim homines conscriberentur. decuriarentur ad vim ad manus, ad direptionem incitarentur. - s. 25 55 nova collegia)conscriberentur.

pro domo 5 n. cum, desperatis ducibus decuriatos ac descriptos haberes Xercitus perditorum s. l, 54. in Pis. I. ll. 0, 23. post red in sen. I 3, 33. Unde Clodium ita sere rem instituisse apparet Cum praesertim compitalici collegia. Id est eorum qui ad idem compitum habitarent, di Scussa a Senatu restituenda essent', vicatim β homines et liberi et servi ' Clodium in soro se dentem adibant nominaque dabant si e. delectus habeba tur, conscribebantur) ita acitus ubi de collegiis iuvenum constituendis verba sucit passim, inquit, nomina data'. Conscriptos Clodius decuriabat id is singula collegia incertas partes distribuebat, quae cum denos hominem singulae continerent. decuriae dicebantur Collegii ita decuriali

Capite proximo demonstrabuntur quae hic praecipio. Compita enim singula X icis aliquot composita erant. Compitalicia collegia erant ex sacris, a quibus servi non arce bantur . Vide intelim D. de coli et corp. XLVII, 22. An n. XIV, 15. Collegia in decurias s. centurias divisa saepe memorantur; ita collegia iiDan Oroll. 1588. 596 2566. Fabreit. 448, XII seabillariorum reli. 2643. Murat. 528 6. 529, 1 Or. 117. Mur. 29, 2. . fabrum Oreli. 707. Spon. mi Sc. p. 59. ellerin vigil 274;

Herculis abreti. 429 4. l. Scribarum, Viatorum, lictorum, PraecOnum decuriae notissimae sunt, unde os scia magistratuum postea dicebantur decuriales.

68쪽

optimum exemplum offert titulus nobilis, quem posuit sa- milia gladiatoria Imperatoris Domino di '

Curatores M. Aurelius Aug. lib. Hilarus et Coelius Magnus Cryptarius. Initiales collegii Silvani Aureliani. Dec. . Dec. II. Dec. III. Dec. IV.

Sequuntur nomina XXXII, quorum in tribus decuriis dena inveniuntur, quarta veluti non completa duo tantum habet spatio vacuo relicto δ' - Ad eundem morem redit quod Livius de coniurationibus militum refert L. XXI c. 38: milites tibi ad diem decuriatum aut centuriatum con-

Tenisse it, sua Coluntate ipsi inter se, equites decuriati, centuriati pedites, coniurabant Sese fugas atque formidinis ergo non abituros neque eae ordiris recCSSuros. Iam

apparet quid sibi velit conscriptio illa et decuriatio tribulium. Tribules qui suffragia vendere parati erant, nomina dabant apud eum, quem petitor ad sic elegerat; quo facto conscribebantur λη, ut collegii collegiorumve tribuariorum speciem referrent. Deni quique decuriam efficiebant decurione ortasse praesecto δ, cuius ope manus ea sacilius regeretur. Ita intra tribus orta sunt collegia quaedam sive sodalicia, quae in comitiis plurimum potui S se consentaneum

Optime apud Marin. scr. Alb. p. 12. Habet etiam reli. 2566. CL eund 2407. δ' Pleraeque docuriae in lapidibus memoratae multo plures continent ita decuria prima cultorum erculis somnialis XX homines pluresve Fabr. 429, ), decuria decima fabrum lignariorum Spon.

nais c. p. 59 XXII, sodalicii Dei Silvani Fabr. 448, XII prima decuria . XXIX, reliquae duae XXXI. Decuriis enim collegii semel constitutis numerus non tacite augebatur, sed adlegebantur potius singulis decuriis qui recipiendi erant etsi numero legitimo iam impleto. λ Ita scribo libri ad decuriatum, edd. pleraeque delent ad. De re vide Geli. XVI, 4. δὴ Conscriptionem unde in comm . ad . 18 45 p. 37 eandem facit cum descriptione populi, quam recte explicat de distributione

tribuum inter amicos sociosque, ut suam quisque tribum corrumperet.

δ' Quos underus perperam cum sodalibus confundit i. c.

69쪽

est. Denique singulae tribus qua Si pro collegiis erant, quae decurias istas paries haberent. Ita Cic. pro Mil. 9, 25 de ambitu Clodii sequestris consulum qui erant fu iuriis Collinam novam delectu perditissimorum hominum conscribebat A. Collegi opificum, quibus tantum in campi certaminibus tribuere solebant maiores nostri, etsi non plane aliena ab iis erant, tamen cum istis nullo modo com paranda sunt. Ea inter alia significari puto a Q. Cicerone de et cons. c. l. in subsidiis petitionis enumerandis: a bes aliquot collegia; et c. 8 de plebe urbana habeto rationem Urbis totius, collegiorum Omnium, pagorum, Licinitatum. Eae iis principes ad amicitiam tuam si adiunaeeris

reli. iii in de Italia qui apud aliquam partem tribulium propter municipii aut civitatis aut collegii rationem valent cupidos tui constituito). Ita tituli de comitiis municipalibus Pompeiis in muris reperti: Oreli. 3700, c. Popilliu in Rusum aed. pisci capi asci uni). Oreli. 3706, d. C. Cuspinium Pansam aed. aurifices uni

versi rogant.

Oreli. 265 Marcellinum aed. lignari et plostrari ro g ant ut faciatis). Collegia tribuaria a compitaliciis quae Clodius restituit

diversa esse constat neque notandum nobis esset, nisi confusio eorum Sigonium et post eum unde rum in gravissimos errores induxisset. Collegia enim a Clodio ex saece urbana β constituta sunt, ut asseclas fideles et validam latronum manum sibi compararet, si ides est Ciceroni. Quare Sigonius cum haec collegia ad vim faciendam constituta arbitraretur, idem traxit ad collegia tribuaria quod

y uuanquam haec Obscura sunt. Collina erat sortasse infima urbanarum Huschke Serv. Tuli p. 705), ut eam hic gurate poni pro magna manu perditorum hominum in collegii formam redacta suspiceris. Cic. in Pis. Φ, 9.

70쪽

argumentum quam leve et infirmum sit, dici iam pus non est. Deceptus est conscriptione illa et decuriatione minime intellecta, quae neque ad Vim pertinet neque ad ambitum, sed ad solam collegiorum institutionem; cuinam Vero. Sui collegia destinata sint, alia plane et diversa quaestio est. Ita quod nos facturos recepimus β, ut duo genera collegiorum suffragationis causa constitutorum demonstraremus, persectum videtur et plenam explicationem habent verba Cti, ut sodalitates decuriatique 7 discederent. Illae sunt consociationes honeSilorum, qui cum rem publicam capessivissent secum invicem Suffragatores com municabant decuriati vero sunt ex tenuioribus, ipsi illi qui communicabantur suffragatores. Sed iam redit denuo quaestio, quid it crimen sodaliciorum utrum coire cum sodalibus ad tribus corrumpendas an conscribere et de curiare tribules quorum illud a Scholiasta, hoc a Cicerone defendi videtur. Ego vero non ut contraria haec esse,

etsi diversa sunt. Decuriatio enim et conscriptio etsi ab uno perfici potuit, tamen Optime a sodalitate peragebatur; contra sodalitas nulla fuit, quin laboraret ut tribuum quam plurimarum suffragia decuriatis tribulibus teneret. Eosdem igitur arbitror fuisse, qui societatem inirent ad enatae sunfragationis praesidia mutuo sibi communicanda atque eos, qui conscriberent decuriarentque tribules β.

7 Scribarum decurias significari arbitratur Savigri Syst. I, 254.

not. d. p. 25 not. m.

λη Non possum praeterire quod tradunt iam matici Graeci de origine verbi δεκαζειν, quoniam cum decuriatione hac aliquam similitudinem videtur habere: θωρ odo κουντας, i. e. Suffragia vendituros convenisse ad aedem Lyci ita ut deni simul consisterent; ideo δεκαζειν significare corrumpere et Avκo δεκαδα dici. Meyer et Schoeniann Bit. ι OZ. p. 150 s. supra p. 43 n. l. uuod an verum sit, ubi tari potest, etsi Meyerum plane reiicientem ea vi probaverim; sed certe similitudo digna est quae notetur. - Denique etsi alienum est

SEARCH

MENU NAVIGATION