R.P.F. Vincentii Iustiniani Antistii, ... Commentaria in vniuersam logicam. Vna cum lucidissimis quaestionibus, quae totam hanc facultatem luce meridiana clariorem reddunt, nunc denuò excusa. Accessit etiam eiusdem auctoris locupletissimus thesaurus

발행: 1617년

분량: 691페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

quaesolum illius colorem refert, non saporem,non odorem;illaque specie in oculo posita videmus poni calorem. Eodem pacto iaphantasmatibus confusa sunt omnia ; nam non modo huius,aut ii Ihis hominis, vel Leonis naturam repraesentant,sed etiam accidentiarat luce intellectus agentis postquam sunt illustrata, consurgit in in intellectu patibili species, quae solam naturam refert, aut repraesentat Quum ergo ratione illius simili tudinis Leo absque singularibus,& peculiari bus Maxeriae conditionibus repraesentetur, iam censetur ita immaterialis, ut possit ab intellectu considerari. Et illius similitudinis productio appellatur a Philosophis Abstractio;&intellectus Agens,qui eam produxit, vocatur Intellectitus Abstrahens.Insuper Similitudo illa vocatur Abstracta;denique rex per talem similitudinem repraesentata , Ut Leo,vocatur quoque Abstracta Postquam igitur producta est haec Species, G inavel Similitudo , duas eonsiderationeS, Vel considera cognitiones potest intellectus habere,resee- tio mentis.ctu illius rei, ius similitudo abstracta est. nostra. Primum enim potest cosiderare,ea que cope, tunt illi,quatenus est in rerum natura z Ve bigrat a:Simul ac intellectias Patiens recepit speciem leonis, potest principio considerare,Leonem esse animal, esse corpus, esse substantiam,esse ens.Et haec consideratio vo Catur prima Intentio, prima Notio , ἰ prima Notitia,autConsideratio.Secundis potest co- siderare,ea quae competunt rei, alit verbigra

tia leoni,quatenus habet speciem, & similitudinem suam in intellectu nostro . Sedi quae

it; '

142쪽

ν ς Commendi iis uniuersim Logicam quς tandem ista sunt Quid leoni competit,eo

quod eius similitudo in intellectu reperitur Conuenit ei esse rem intellectam rem a stractam, rem uniuersam, speciem deniqueia Quin etiam, si in tollectus formet aliquam enuntiationem de leone, dicendo , leonem esse animaI, competit leoni esse subiectum Mnutiationis. Haec igitur secuda Consideratio,

vocatur secuda Notio, Intelio, vel Notitia. Praeterea,quando laboramus penuria Voc buloru,fit,ut obiecta actuti,&operationu n

straru nominibus ipsaru operationu appelle mus;Vt diuus Ignatius voeauit Christim Α- more suusquia ipsum valde amabat:& Hispane rem quam videmus pulchram, appellamus Buma vasta. Quare id quod per primam

intentionem consideratur,primam intentio

nem nominamus:& quod per secundam confideramus, dicemus quoques si dam Notionem.Vt Animal Corpus,Substantiam,& Ens, dicimus primas intentiones:at Abstractum, Intellectum, Uniuersale, & Subiectum

nuntiationis,dicimus secundas intentiones. Denique nomina, quae significant ea, quae pertinent ad primam considerationem ,vel in tensionemrdi cutitur nomina primae Intentionis, prima Impositionis,primae Notionise& nomina qua significant,ea quae per secundam notione intelligitntur,appellatur nomina secundae Notio nas, vel Impositionis. Quu ibis.uta Orgo dicimuS,subiectum Dialecticae, vel madam, . teri ni,de qua Dialectica agit, esse secundas

D maia intentioneS,aut notiones, non loquimur deries Dim Intentione ut Philosophus Μoralis , nec de

lactica. . , , actu

143쪽

lictu intelle ctus, sed de secunda notione prisubiecto,vel pro re, quae consideratur per actu secundar i mentionis, vel notionis e quomodo tractat Dialectica de Genere, Specie, Praedi- Cato,Subiecto, Maiori extremitate , Minori, &alijs multis;quae solum pertinent ad secundam considerationem intellectus nostri. Haec onis qua aut secunda Intentio, de qua Logica tractat, p-

ut de materia vocatur ab aliis Ens rationis;ab tum. Aris. 6.Metaph. text.2. appellatur Ens verum;& a nonnullis Ens in anima. Explicandum est tame quomodo ens rationis cu iecuda noti ne reciproceturi ne ambiguitate nominis coinfundamur. Eus rationis quatuor modis dici- eur,primo, quod est ratione, tanqua a causa efficiente; ut arca,quae ab artifice fit med1o intellectu,& ratione . Huiusmodi autem ens rationis non pertinet ad secundas notiones

Logicas, cum sit meru ens rei in Categorijs collocatum. Secudo,q1iod est in intellectu,&ratione tanquam in subiecto: quemadmoduinscientia,& operatio mentis, speciest intellectilis,& conceptus, quem Theologi Uerbuappellant. Verum nec ista sunt secundae n tiones Logica sed vera entia rei;cum in Cata tegoriis quoque reponantur . Tertio , quod pertinet ad rationem, ut eius obiectum ; quia videlicet est ens ab intellectu consideratum . Tamen Istud ens rationis saepissime' estens rei, in categoriis repositum, Ut quando consideramus hominem, Leoncm , albe- .ntiadinem: licet interdum sit secunda notio Logica, ut quando consideramus definitionem generis, speciei subiecti, praedIcati, S C. Quarto , dicitur ens rationio, quia consurgit ex Opere

144쪽

ν δ Comment. in uniuersam Luicam

opere rationis;id est,est modus quidam, vel conditio.ob eam causam consurgens , quod intellecitus aliquid operatus est. Ut quum intellectus meus considerat hominem , ex tali consideratione resultat in homine quaedam conditio, vel denominatio, ratione cuius dicitur Consideratus:& quando intellectus desinit lapidem,resultat in lapide quaedam re latio, ob quam dicitur Res finita. Et hoc ens rationis vocatur secunda notio Logica; nec ullam causam efficientem habet, licet Consurgat ex opere intellectiis: neque est in aliquo ente reali,tanquam in subiecto.

Caeterum, huiusmodi secundae notiones

iis , uis. liquando consurgunt in rebus , aliquando

irid im in vocib us,Vt esse Nomen aut Verbum est s motibus, cunda notio;atqueens rationis,& consurgie nonnum. in vocibus,eo quod varie ab intellectit sum re- tur. Ut vox latro, quado sumitur ab intellemi ivpt, nostro adsignificandum cu tempore,est ver-

bum significans latrare; quando sumitur ad significandum sine tempore, est nomen significans furem. At vero esse genus, vel speciem est relatio, aut denominatio consurgens aliquando in rebus,& nonnunquam in vocibus. Sed qiuduis horum accidat . si Notiones

pertineant ad orationem congruam, &consentaneam conficiendam, ut nomen, Verbum,&Syntaxis, de ipsis agit Grammaticar si adornatam & suasoriam, ut Tropus , Genuseausae,Exordium, & Epilogus:de ipsis agit Rhetori ea: si denique pertineant ad verum falso discernendum in omni scientia, ut Defi

145쪽

r; tiber Primus. . via Dialectiea agit de Vocibus, quatenus sidinificant res;de rebus, ut secudis subiacet notionibus,quae ad verum a falso discernendum

ordinantur.

Observatio.

DVbia huius capitis in aliud tempus reijci

untur. Interim legantur autor opusculi 48. quod sub Diui Τhomae nomine circumfertur tractatu I.c.2.& trac.2. c.i.& magister

Herulus quolibeto I.quaest. i.& 3. Cardinalis quoque Caietanus de Ente,& entia,capi . rein Isagogem Porphyrij, cap. de Genere, io quaestione qua tractat,quid definiatur inDefinitiope Generis,natura ne, an notio ipsa: Ιnsuper Iauellus tract.1.Logicae, diuisione 4. SI in tract.de transcendentibus ante Metaphysicam,cap.r.diuisI.& 6.libro Metaph. quaest. vltima. 3.de Animo, quaest. 1. de Conceptu. Denique Pater , ac magister eruditissimus Soto in Logica sna , in ultima quaestione Procem ij . Nam quoniam in his locis multa ingeniose,multa grauiter,omnia prae-eIare dicuntur,inde assiimi poterunt, quae ad hunc Iocum pertinebunt.

De Dialectica Diui ione. Cap. 3.

aeota Dialectica in tres partes diuiditur. In prima agitur de vocibus fimplicibus; quae pars absol nitur in Isagoge Porphyrij, &libro Categoriarum: in secunda de Enuntia-

146쪽

D Comment. in uniuersamLogicam

tione in librisPerihermenias:in tertia de At gumentatione;quae pars reliquae Dialecticae libros complectitur.Potest autem haec Diuisio ex operibus mentis nostrae comprobari. Etenim Dialeetica inuenta est ad dirigendas mentis iunctiones;Sed triplexest mentis fu-etio, prima dicitur simplicium apprehensio, ua simplici intuitu alicuius rei natura consi eratur: secunda Compositio,& Duusio, qu enuntiationes aientes, vel negantes conflcb . Intur;nam affirmatio dicitur Compositio; quia praedicatum subiecto coniungit: & negatio vocatur D: uisio; quia separat praedicatum a tali subiecto: tertia Discursus , idest, progressus quidam mentis ab una enuntiatiaone cognita ad aliam cognoscendam . Ergo tres debent esse partes Dialecticae, quae illis respondeant.Item eadem sententia alia Iati one ostenditur.siquidem Dialectica agit de secundis Notionibus,sed ex secundis notionibus,quaedam consurgunt ux prima operatione, ut Genus,&Definitum;quaedam ex seis . cunda, ut Subiectum,Praedicatum , Enuntia tio, Contradictio:& quaedam ex tertia, tΜaior,&Minor extremitas, Propositio, Assum lio, Prima, Secunda figura,&Tertia: Ergo tres partes habeat Dialectica est necesse. Et quidem haec tripartita Diuisio ex Arist. tractatione colligitur: nam quae lib.superiore C.VItimo traditur, Ciceroniana potius est iudi-- canda.

Dubia huius capitis.

Primum

147쪽

Liber secundia. a

T Rimum. Aristoteles 3. de animo,text.2I.dicit, tantum esse duas mentis operationes,videli----τet Simplicium apprehensionem,& Compositionem,ac Diuisionem e male ergo nos addimus Discursu.Respondetur ex diuo Tho. I. Periher. Cap.I. mentem nostram posse considerari, ut intellectus est,& ut ratio est.Si consideretur ut intelleetus est, habet duas operationes;vna intelligit simplicia, altera ea , quae compositionem nominis,& verbi admittunt; scilicet Enuntiationes. Si vero consideretur ut Ratio est, ex una e

nuntiatione cognita ad aliam cognoscendam progreditur: quae est tertia operatio. Argumentari enim opus est Rationis. Alterum dubium.Videtur esse plures opera. Abstractiones histribus: nain primis datur abstractio, απ.,

xium esse actum intellectustat imperium non VI mest simplex apprehensio, neque compositio, & μ' se

diuisio;cum non sit enuntiatio, sed oratio imperantis modi: nec est discursus ut liquet Ergo dantur aliae Intellectius operationes ab his tribus distinctae.Respondetur, in uobis esse duplicem intellectum,alium Agentem , cuius . munus est,abstrahere speciem a phantasmatibus; alium vero Patientem, ad quem pertinet intelligere,&discurrere. Unde quum dicimus nos, tria esse opera mentis, loquimur de intellectu

Patiente; qui dicitur ab alijsΡossibilis , vel Pa- - tibiIis . Praeterea intellectus Patiens diuiditur sis, s in Speculatiuum , ac Practi cum . Quae diuisio eulis, is , differt a superiori ; nam illa erat in duos intellectus reipsa distinctos,haec vero tant si est cm. in duo eiusdem intellectus munera. Quatenus enim intellectus Patiens tantum intelligit ves cognos

148쪽

cognoscat, Vocatur Speculatilius; quatenus vero intelligit, ut operetur,diciturΡracticuS. Quuigitur dicimus tantum effetria opera mentis,loquimur de intellectit,ut est Speculatiuus; nam quaternus practicus, habet alia opera ; scilicet imperium, respectu inferiorum & orationem respectu superiorum. Dubium tertium.Cum non solum ex tribus operationibus intellectus Patientis,sed etiam ex abstractione agentis consurgant secundae notiones, videtur praeter illas Dialecticae partes, quae tribus respondent operationibus, dandam esse aliam,quae explicet secundas notiones ex abstractione consurgentes: scilicet,esse abstractum,&esse uniuersale.Respodetur,quia abstra.

etio intellectus agentis semper est coniuncta simplicium apprehenfioni nam simulatque i tellectus speciem abstractam in Patibili intelle.ctu producit,patiens quoq, intellectus intelligit: sicut eodem momento, quo producitur in criculo species visibilis,visus potest videre)ideo simul,&in eadem parteagi de secundis notioniis bus,quae consurgunt ex abstractione; & de illis, quae consurgunt ex simplicium apprehensione. Accedit huc, abstractionem intellectus agentis

perfici per abstractione intellectus patibilis;culpecies,vel similitudo expressa, quam producit intellectus patiens quae a Theologis dicitur Verbum)perfectior fit specie impressa quam intellectiis agens producit in patibili intellectu: & ideo simul agitur de Simplicium apprehensione;& de abstractione intellectus Agetis. Quartum dubium. In primo capite dictum est,duplicem esse intentionem, vel cognitionε intellectus nostri,primam,&secundam z quomodo

149쪽

nodo nunc dicimus tres esse operationes intel- lectus λRespondetur, has Diui fiones non sibi uicem aduersari, sed aliquantulum esseditiersaS.,ώ, ζώνNam cognitio intellectus potest bifariam diui duamsi

di, primum ex parte eorum, qu cognoscimus,ln nti rem primam intentionem ,& secundam. Etenim si ueniam. Cognoscimus ea quae rebus, quatenus sunt in v Tum natura,conueniunt,talis cognitio vocatur prima intentio:si vero quae ex opere mentis,secunda.Deinde potest ditii di ex parte modi cogis noscendi in primam,& secundam,& tertiam o perationem, quia Vnam mei rem possumus codinoscere,vel simpliciter apprehendendo, vel Gnuntiationes de illa formando , denique circa ipsam discurrendo.Unde quaelibet trium operationum potest diuidi in primam, & secundam intentionem .Enimuero si hominem simpliciter apprehendam, menteq; concipiam, est simplex apprehensio primae intentionis: si de ipso enuniatiationes formem,est compositio primae intencionis: fi de eodem argumeter, est discursus primae intentionis.Si tamen Genu Speciem, Praeis dicatum, vel aliam secundam notionem simpliciter apprehendam, est simplex apprehensio secundae intentionis)si de eis enuntiationes fommem , est compositio secundae intentionis : silde

ipsis disputem,erit discursus secundae intentioa

Quinto dubium videtur,an per libros Diale- .. t.

Aicae ab Aristotele,& Porph.datos,bς operatior riso .msi nes copiose, abundeq; dirigantur: Respondet b=issuis caietanus initioCategoriarum, non satis id prε- docet, Hinstari;quoniam ad primam operationem dirige- quid amadam, necessarium erat, aliquem conscribi Ii- plius dastidium de Definitiones quia haec ad prima metis dereturi F a functi-

150쪽

ro Comment. in uniuersam tigiem

Iunctionem, in qua rerum essentiae considerati tur, pertinet. Quod si dicas, iam Aristotelem illlibris Topicorum de Definitione tradiasse, acute ut solet hanc defensionem refellit . Siquidem liber Topicorum agit quidem de Definitione, non tamen ut ad primam operatione pertinet:sed ut refertur ad tertia,quatenus.f. Definitio nobis argumentorum copiam suppeditare potest.Si vero id in libris quinque Vocum, S Categoriarum fieri autumes, facile soIulio explodetur.DOcetur.n.in Isagoge Porphyrii, quid sie Genus, quid species. &alia huiusmodi: in 'Categorijs praeterea rerum suprema genera numerantur,& nonnullae eorum species recensentur ab Aristotele;hinc autem haberi perfectam D finitionis comprehensionem, quam Graeci Catalepsim dicunt, nemo in arte definiendi medi ' criter exercitatus affirmabit.sed alia multa restabant docenda; nempe quid Definitio ellet, "uplex, quae bonae Definitionis praecepta.' quae methodus inuestigandi Definitiones r de quibus in libro quinque Vocum , aut Categoriarum nec verbum ullum reperies . 'Quo fit , ut

quinque Uocum tractatio nam de Categorijs suo loco dicemus ad primam operationem

mentis necessaria sit; non tamen dufficiat , nisi postea de Definitione agatur. Argumentum autem eorum , qui quamprimum aliquid ab Aristotele praetermisitim asseritur,commouentur;lcilicet: Ergo Aristoteles diminutus fuit:ergo non omnia tradidit , quae ad hanc artem erant necessaria r ergo non fuit supremus docendi magister r nihil nos terret. Primum enim; si Aristoteles omnia accurate,

mnisi ut nilis supra addi Possit, tractauiu qua-

SEARCH

MENU NAVIGATION