R.P.F. Vincentii Iustiniani Antistii, ... Commentaria in vniuersam logicam. Vna cum lucidissimis quaestionibus, quae totam hanc facultatem luce meridiana clariorem reddunt, nunc denuò excusa. Accessit etiam eiusdem auctoris locupletissimus thesaurus

발행: 1617년

분량: 691페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

dicatur. Praeterea apud diuum Thomam I. par. quaest. SO. art. . quilibet Angelus est sitae specieie ergo istae species non possunt praedicari de pluribus differentibus numero . Respondetur,

in qualibet speese duo esse consideranda , alterum est natura, alterum vero talem naturam esse

abstractam. Si natura sollim consideretur, da rur plures naturae, quibus repugnat de pluribus indiuiduis dici: at vero si consideretur natura, ut abstracta est e non datur species , cui repugnet dici de pluribus f quia natura qua tenus abstracta est, indifferens est ad hoc indiuiduum, aut illud. Qub fit, ut de multis dici possit. Tertium argumentum. Animal est genus, atqui praedicatur de pluribus differentibus numero; scilicet de Petro, & Paulo; ergo Definitio Speciei vItimae in alia, quam in rem definitam quadrat. Respondetur, non dici de eis animai immediate , sed mediante nomine . Species vero infima praedicatur de multis differentiabus numero immediate . Cardinali Caietano non placet haec solutio capite de Specier&iure displicet. Etenim animal dicitur de hoc animali, & illo quae differunt numero, quatenus animalia sunt immediate, cum haec propo-stio sit immediata, hoc animal est a Iimal. Quare facillima responsio est , in Definitione spe

ciei subintelligendam esse particulam Τantum; ut si sensus. Species infima est , quae tan tum praedicari potest de his, quae differunt numero. Licet enim Animal praedicetur de his, quae differunt numero tantum e praedicatur namque de Petro & Paulo, qui differunt numero tantum . non tamen praedicatur tantum de

162쪽

ys Comment. in uniuersam Iuleavi his, quae d seruist solo numero, sed de alijs e iam quae specie differunt. , De Disserentia. Cap. ε.

ITerentia cum sit de rei essentia, ante Pr prium & Accidens collocatur. Triplex autε est differentia, Communis, Propria, & Maxime propria. Communis Differentia est aliquod Accidens separabile, quo una res differe ab alia, vestu corporis, stantes ab his qui sedent distinguimur. Propria est Accidens inseparabiter ut cicatrix, quae iam in callum obduruit. Maxime Pro pria est, quae addita gener i , constituit speciem, ut rationale additum animali , constituit hominem. Ut enim sigillum cerae impressium constituit certam figuram, atque imaginem, ita rati nate, additum animali, constituit hominem. Ex

his different ijs sola Maxime propria ad tertium praedicabile spectat, Communis ad quintum,

Propria vero partim ad quartum, ut risibilitas, partim ad quintum, Ut cicatrix. Diserentia Maiaxime propria sic a Porphyrio definitur: Quae pretis dicatur de pluribus specie differentibus, an quaiale quid; id est , in quale secundum ementiam vesensibile, quod de homine & leone dicitur in quale essentiale. Diuiditur autem haec Digerentia in GenerI-ρ- sit eam,&Specificam ; vel in Interiectam & Infi--sservis niam.Generica est, quae reciprocatur cum ali qua specie interiecta,ut sensibile cum animali. Specifica est, quae vicissim cum aliqua specie infima commeat, verationale cum homine . Angeli λquidem, quos Platonici Deos vocant , non sunt

rationales, sed intellectuales . Item alia diuisio

163쪽

Iiber Secundus. Disserentiae assignatur in Constituentem &Diuidentem. Constituens est, quae addita generi, speciem constituit: Diuidens est, quae genus aliquod diuidit. Non tamen haec diuisio secunda est in diuersas omnino differentias, sed in diuersa munera & officia eiusdem mei differentiae. Rationale enim simul constituit hominem; &vna cum irrationali duudit animal.

Controuersia circa tonitionem Disserentiae. QVaestio est, an desinitio Differentiae Μaxime

Propriae sit bona. Non enim competit OmnIdifferentiae. Nam differentia quae cum specie infima reciprocatur, non potest de pluribus speis ei e differentibus dici ; ut in ipso rationali perspicue constat. Cardinalis Caietanus capite de Differentia, duo dicit: p1imum est, omnem differentiam hac definitione a Porphyrio esse definitam; Alterum est, hanc definitionem com ,

petere etiam differentiae ultimae, per non repugnantiam : quia scilicet si differentia ultima consideretur, non qua ultima est, sed qua differentia tantum est , non repugnat ei praedicari de pluribus differentibus specie. Si enim id repugnaret Differentiae ultimae qua differentia est, profecto omni differentiae etiam Generi caerepugnaret: quia quod alicui repugnat qua talo Quid aest, repugnat omni tali. Sed primum eius di- μώ ectum impugnatur . Si Porphyrius Voluit, de modo omnem Differentiam definire , superuacanee di tedi posuit illam particulam , de differentibus speia per no reo cie ι illa enim sublata , planior restabat om-puo ιιμ. G uis

164쪽

ρr Caniment. in uniuersam Iofficamnis differentiae diffinitio: dicendo;Differentiam esse, quae de pluribus dicitur in quale quid. Secundum quoque dimim sic impugnatur. Etenim modus hic exponendi diffinitiones per non repugnantiam, definiendi artem peruertit. Ρ terit nanque quispiam sic definire Animat: Substantia corporea, animata , sensus rationique particeps . Quo d si quispiam eum repre. hendere velit, quia illa definitio non conuenit omnibus animalibus, brestis videlicet; respondebit facile , brutum esse rationis particeps per non repugnantiam et quoniam bruto , quatenus animal , non repugnat esse rationale: alioquin omni animali , etiam homini id repugnaret. Item est aliud argumentum. Nam eodem pacto potuisset Porphyrius dicere, Dinferentiam esse quae tantum praedicari potest de numero differentibus in quale; & postea dicer mur nos, illam definitionem competere etiam differentiae interiectar per non repugnantiam; quatenus differentia est. Si enim differentiae in- . teriectae, quatenus differentia est , repugnaret tantum praedicari de multis differentibus numero, profecto id omni differentiae , etiam ultimae, repugnaret. Exemplum Vero , quo hunc definiendi modum erutidissimus Caici nus nititur confirmare, quum grauiores in Porphyrij Isagogem quaestiones vulgabimus,

refellemus : quia non poterunt modo sol tionem intelligere omnes, quos nunc institui

Alij dicunt, At quidem vere, Porphyrium lioluisse, illa definitione omnem differentiam

comprehendere . Quorum sententiam nos

duobus Porphyrij tςstimoniis confirmamus.

Pris

165쪽

Liber Secundus. υPrimum: In Categorijs capite 38- postqua in hanc eandem definitionem proposuisset, percunctatur ipse se. Nunquid ita semper se res habet 3 Et respondet. Non ita plane, sed von plurimu fieri consueuit. Porro in Isagoge capite de Comm nitatibus Propri j&Differentia ait , saepe differentiam dici de pluribus differentibus specie. Dicunt tamen quidam auctores , Porphyrium solam differentiam interiectam definire voluisse , quoniam illam solam putabat esse

cognitam. Florum licet opinio vera sit , ratio tamen displicet. Porphyrius nanque eodem capite 38. post recitata verba, sic ait ; Dantur e nim quaedam differentiae, quae cum specie infima reciprocantur. Et subdit exempla ; Ut grauitas terrae, & leuitas ignis. An autem exempla ab eo prolata idonea sint , aliorum esto iudicium . Nos id tantum agimus, ut quae eius RGrit mens, ostendamus . Itaque dicendum est ad

propositam quaestionem , illa definitione non omnem differentiam explicari , sed interiectam ; non quia eam solam dari Porphyrius existimauerit, sed quia illae, quas agnoscebat, ut plurimum interiectar erant . Quod si volueris.

differentiam omnem explicare, dicito, Differeniatiam esse , quae praedicatur de pluribus in quale essentiale. De Proprio. Caput I.

PRius est nobis agendum de Proprio, quod a

rei natura di manat, quam de Accidente. Sed quatuor modis aliquid dicitur Proprium ; primo, qilia conuenit soli; non tamen omni: ut esse

Philosophum . est Proprium hominis . Seia

166쪽

roo Comment. in uniuersam Logicam

Cundo, qui st conuenit omni, non tamen soli; ut habere cor, respectu hominis. Τertio, quia conuenit omni,& soli; non tamen semper e Vt Omnes homines, si ad senectutem perueniant, canescunt. Quarto, quia conuenit omni, soli, &semp*r ; quae sola acceptio Proprij ad quartam Vocem uniuersam pertinet: m reliqui ad quin

tam referantur.

'vrj - Proprium quarto modo sic definitur . Quod fini iρ conuenit omni soli, & semper, &a rei natura

dimanat;vt omnis & solus homo semper ridere potest. In qua definitione additur,&a rei natura dimanat, ut Proprium distinguatur a Differentia. Differentia enim essentialis , ut rationale, competit omni, soli, & semper : non tamen est Proprium quarto modo: quia non fluit ab e sientia, sed est pars essentiae, & definitionis. Nec diximus ut quidam ) Proprium fluere a principijs internis, id est, a genere,& di Ferentia, quo

niam multa sunt quae habent proprietates,& tamen eorum natura, & essentia non componitur

ex genere & differentia. ut Deus, qui non ponitur in Categoria. Ens etiam habet multas proprietates, & affectiones, de quibus disputat Μ taphysicae cum alioqui non habet genus,& differentiam , aut ulla interna principia r quoniam res simplicissima est . Denique decem su- prema genera carent genere,& proprietates habent. Dicit enim Aristoteles, maxime proprium esse substantiae, ut quum una, & eadem numero fit contraria, er sui mutationem suscipere possit. Hinc colligendum est , Proprium aliud esse Infimum,quod cum cum specie Infima reciprocatur; ut facultas ridendi cum homine,aliud -- Meticum, ut sensibile cum animali: aliud Supremum

167쪽

Liber Secundus. IDI mum,quod a generis supremi natura fluit: aliud vero Transcendens , ut Entis affectiones ; scilicet Verum , Bonum , Aliquid , Res, &

Quasti cula aduersus superiora.

TAchiis conuenit omni animali,&soli,&semper; fluitque a natura animalis ; ut constat: sed tactus non est proprietas , cum sit accidens positum in secunda specie qualitatis: Ergo definitio Proprij conuenit alijs a definito. Respondetur senium tactus esse proprietatem animalis,& accidens nihilominus esse;no tamen ad quintum praedicabile pertinere et ut sequenti capit

exponetur.

De accidente. Cap. 1A Ccidens,quintum praedicabile, ita definitur

a recentioribus Dialecticis . Accidens est, quod de multis dicitur conti menter; ut albedo Aceldisi dicitur de hominibus contingenter ue potest e- Finitis. nim illis minime conuenire. Alia definitio. Accidens est, quod potest adesse & abesse; in ari eius cui inest interitum: ut si albedo a me separ tur, non continuo ergo peribo. Licet autem Accidens diuidatur in illud, quod reuera sep rari potest, yicandor a manu ; & illud quod reuera separari non potest, ut nigredo a coruo: G 3 Omne -

168쪽

ur Comment. in pninersam Logicam tanuplis.st mne tamen accidens abesse , & aden potest, Aolidos altem cogitatione & mentis opera ; nam potest coruus intelligi absque nigredine. Tertia definitio. Accidentis per negationes traditur,

tum quia descriptio est& per negationes dari

potest, tum quia ea quae negantur, iam sunt explicata. Ipsa vero talis e R Accidens est, quod neque est Genus, nec Differentia, Species, aut . Proprium, semper tamen subiecto inhaeret. Aliabedo enim si cum homine conferatur, nec est g nus eius, nec species, aut differentia, vel pro- Prietas; tamen quandiu est, in homine esse debet. Si enim accidens, quod in aliquo subiecto existit, ab illo separetur, continuo essed sinet: quamuis superna virtute efficiatur , ut in 1acrosancto Eucharistiae Sacramento maneant accidentia panis & vini ; cum huiusmodi substantiae ibi minime reperian

tur.

Sed, ut pIene intel Iigantur ea , quae ad hanc

quintam vocem pertinear, expetenda sunt, quaedulus Tom. I. parte. quaest. TI. art. I. ad quintum, S in quaestio. de Spiritualibus creatu- Aerantis ru. arto. docet. Ait nanque, Accidens dum

seni m bus modis sumi; primo , ut dicit ens rei in aliquo subiecto existens , quo pacto diuiditur iis

nouem Categorias accidentium ; &distingui tur contra substantiam ; nec pertinet ad quintam voccm praedicabilem e quia quintum praedicabile est secunda notio ; at tale accidens estens rei. Immo sub accidente, hoc modo sumpto Continentur multa genera , ut Quantitas MQualitas; multae species , ut candor & atror; multae differentiae, ut disgregare visum : contiatinentur etiam proprietates entium rei, Praeser-

169쪽

tim quae ab illis entibus reuera distinguuntur,ac separantur ; Vt tactus& facultas ridendi sunt proprietates; illa quidem animalis: ista vero hominis, & utraque collocatur in secunda specie qualitatis- Secundo sumitur Accidens, vis gnificat aliquod praedicatum contingens . Di fert autem haec significatio a superiore, quod accidens primo modo posvit esse genus, Si species,&c. Accidens tamen secundo modo nequaquam.Vnde albedo si referatur ad hanc , aut il-- Iam albedinem , est species & accidens primo modo; si vero referatur ad papyrum , non est species , sed accidens secundo modo . Et ita

sumptum accidens, non tantum multa eorum,

auae collocantur in nouem Categoriis , si aduum subiectum referantur , continet , sed etiam multas substantias . Nam haec praedicatio : Triangulus est ligneus , est quinti pra dicabilis, quia accidit triangulo fieri ex ligno. Et certe lignum substantia est . Insuper sub

hoc quinto praedicabili continentur omnia, quotquot sunt entia rationis ; si cum entibus rei conferantur . Accidit enim animali , esse subiectum , esse praedicatum , esse maiorem, aut minorem extremitatem. Denique sub hoc quinto praedicabili continentur ipsam et entia rationis; si cum alijs entibus rationis , quibus

non necessario competunt, conferantur. Vnde 'si fiat haec enuntiatio , Demonstratio non est Syllogismus probabilis, Demonstratio est subiectum,&Syllogismus probabilis est praedicatum; & accidit demonstrationi esse subie Elum, & Syllogismo probabili osse praedicatum. Qiso fit, ut haec enuntiatio , Demonstratio est subiectum, sit quinti praedicabilis. Dominicus

170쪽

re . Commenti in piatversam Luitum

a Soto I. Poster. quaest.3. Accidens primo mode sumptum appellat Accidens Nominaliter; acc1dens secundo modo sumptum vocat , Acciden SParticipialiter: quia accidens primo modo sumptum est res, quae reuera est accidens ' acciden SVero secundo modo sumptum; licet reuera non semper sit res, quae est accidens 1 tamen semper

alteri est accide os, id est alteri accidit: quia ho Cmodo sumptum, accidens est participium verbi accido, accidis. Quae non , Vc ita loquamur, dixerim , sed ut intelligamus simi l es voces, quando in grauissimis authoribus reperien

tur.

Quia in hoc capite dubia ridentur

Mari,s DRimum. In secunda diffinitione accidentis Cobusto dictum est, accidens posse adesse , & abesse, non pereunte subiecto. Mors & Combustio sunt accidentia, atqui mors non potest adesse praeter subiecti corruptionem et ergo definitio m Ela Probatur Maior . Quia haec praedicatio, Socrates est mortuus, non est primi, secundi, ter iij, Vel qaarti praedicabilis, ergo est quinti et & ita mors est accidens. Respondetur, negando mo tem esse accidens, negando etiam illam praedicationem esse quinti praedicabilis. Aut enim intelligitur de Socrate, qui olim fuit, & modo non est, &ita est praedicatio ter iij, vel quarti praedicabilis; necessarium enim est , ut homo qui fuit, & nunc non est, mortuus sit. Si vero intelligatur de homine qui est, non modo est falsa,

sed praedicatum repugnat subiecto ; ac sub

inde

SEARCH

MENU NAVIGATION