R.P.F. Vincentii Iustiniani Antistii, ... Commentaria in vniuersam logicam. Vna cum lucidissimis quaestionibus, quae totam hanc facultatem luce meridiana clariorem reddunt, nunc denuò excusa. Accessit etiam eiusdem auctoris locupletissimus thesaurus

발행: 1617년

분량: 691페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

re diuus Thomas inter Latinos interpreteri

omnium iudicio Princeps,tot in eum commentaria edidit Cur legimus Theophrastum,

Porphyrium, Alexandrum,&alios tum Graecos, tum otiam & Latinos Mihi obsecro crede. Ηomines sumus, nec omnia possumus omnes , &quandoque bonus dormitat HomeruS, Oportetque Veterum omissa recentiorum diligentia coispensari. Quis enim dubitet, multa in Aristote lis Metaphysica, multa in Ethicis,atque Rethoricis desideraripCerte liber Categoriarum absque quinque Vocibus intelligi minimo poterat;& nihilominus de ipsis librum ante suas C tegorias non edidit Aristoteles:sed ut fertur)viva voce discipulos ista docebat:& ita multis seculis res usque ad Porphyrium est tractata. Iavero ut probe Caietanus de Phorphyrio dixit si Aristoteles pollicitus esset, se omnes libros ad Dialecticam pertinentes scripturum , & id postea aut ignauia,aut alia de causa praetermisisset, diruimitus fuisset;nunquam tamen id pollicitus est Denique dicimus, forte Aristotelem de his,ac de ali7s multa scripsisse, quae posteriorum incuria periere Ut de multis Analy ticorum voluminibus ab Aristotele vulgatis assieri

Vltimum di bium Cuna Diuisio tantopere Diuisiosita nobis insuperioribus commendata,cuinam cui operia inseruit operationi menti SpRespondetur. Om- tioninibus De prima enim constat, cum Diuisio ad 'mat. investigandas Definitiones sit quam idonea. De tertia quoq;manifestu est rcum ex Diuisione varia argumeta petantur. De media tandem operatione probatur, quia si quis percunctetur, an omnis Canis latretroptime respondebo,Canem F 3 ccele-

152쪽

coelestem non latrare, neque marinum , terre

strem vero passim. Et hinc famim est, ut Aristae teles multis in locis de Diuisione tractaMe

rit.

De ordine librorum Dialectics. p. 3. IN explicandis libris Dialecticae, quorum tacta

est mentio initio capitis superioris, hic ordo seruari debet. Primo exponedus est liber quinque Vocum, vel Praedicabilium: secundo Cate goriarum, aut Praedicamentorum: tertio Enuntiationis, vel Interpretationis tractatio sequitur:quarto Sullogii mi in Universum e quinto. βyllogismi Demonstratori j : sexto Ρrobabilis: septimo Captiosi,vel Sophistici. Et quidem optima ratione lii libri disponuntur; quoniam ut docuit Porphyrius sine quinque Vocibus Categoriae intelligi nequeunt. Ex his vero quae in Categorijs collocantur , componuntur Enuntiationes:exEnuntiationibus Sullogismi conflantur.Porro explicare Oportet naturam Syllogi se mi in communi, antequam ad singulas Syllogi Lmorum species descendamus : inter quas D monstratio, quae ex necessariis constat Enunti tionibus, cum sit nobilior, primum locum obtinet: deinde sequi tui Syllogismus ex probabilib': Syllogismus denique fallax ultimo explicatur. Sed videamus quae methodus in his libris seruetur.Dup ex etenim Methodus est, alia Diuisionis, qua progredimur a com Positis, qua ad simplicia; Alia Compositionis, qua ex simplicibus tendimus ad composita . Quod tribus modis fieri consueuit : primus quando explicatis singulis partibus integris, de toto integro dispu-

153쪽

Liber secundis

disputatur;alter quando explieatis singuIis par

tibus,quae indefinitione ponendae sunt,tota imia Definitio traditura ultimus, quum prius ex planantur omnes causae quae ad aliquem effectum producendum exiguntur, ut postremo i lius effectus natura explicetur . Similiter minthodus Diuisionis quae dicitur Resolutionis, Dissolutionis,& Analyticab tribus modis oppositis seruari potest. Explicandum est igitur,

quis ordo inter hos libros retineatur, Comp sitionisne,an Diuisionis.Certissima res est,inter quatuor libros priores seruari methodum Compositionis. Enimuero ex his quae tractantur in Isagoge,& Categoriis, componuntur Enuntia. tiones ; ex Enuntiationibus Syllogismi fi

unt.

Caeterum videtur nonnullis, inter librum de ordo inis Syllogismo in Universum & tres sequentes ser- reν librum Mari methodum Diuisionis,cum fiat progressio δε γορ- 'a toto uniuerso ad singulas partes ei sibi, g μ', is Uta .Syllogi laxus namque habet se ut genus ad DP ς Demonstratorium . Probabilem , & Sophisticum 3 quanquam reuera non sit genus.. Nobis tamen videtur quodammodo , soruari methodum Diuisionis potius tamenim ethodum Compositionis; quia progredimur a parte ad i dum . Syllogismus enim est pars definiti nis Syllogismi Demonstratori, Et verius Sytilogismus in Universum est pars Syllogismi Demonstratorii, quam Demonstratio sit pars Syllogismi . Sit quidem genus to in m ad sua in speciem, tamen species est etiam totum ad genus . Genu ς est totum in potentia ad suas species: quia ut ait Porphyrius icap. de Differentia ) Genus nan continet actu differentias,

154쪽

Galani sementia.

te Comment in uniuersam Logicam

per quas species constituuntur:ac proinde nee ipsas species continet actu. Vnde ortu est illud Porphyrij;Differentia est, qua species superae genus.Τamen species est totum actu . respectu generis;cum species habeat actii quidquid am habet genus: in superque suam ultimam differentiam,quam genus sola potestate continet Lege Caiet num cap.de Specie ad finem. Quare cum actus praestet potentiae, perfectius, & verius progredimur a parte ad totum , quando a genere ad speciem tendimus;quam quum a sp cie ad genuS. Ex hoc autem Ioeo quiuis deprehendere poterit,qua ra bene a nobis libro superioi e, quum numerum Instrumentorum, quibus Dialectici utuntur, iuxta communem scholae sententiam stabiliremus; iletum sit,Methodum non esse .in ter artificis instrumenta connumerandam. Habes enim,Methodum nihil esse aliud quam ordinem instrumenta ipsa tractandi: ut quo ordine diffinire,quo diuidere, quo debeas argumentari:id est, quando tibi prius supelliora definienda, diuidenda, rationibus etiam colligenda sint, quam inferiora r & quando secus agendum sit. Item quando tribus instrumentis primum circa totum integrum uti debeas: quando primum circa partes. Sed haec hactenus.Nunc iam more nostro obiectiones dissoluamus. Obiectiones. DR ima.Galenus addidit methodum Definiti-- onis,quando a tota Definitione progredimur ad

155쪽

ad singulas eius partes: ergo male nos ponim us 'duas tantum methodos. Respondetur, methodii Definitionis contineri sub methodo Analytica; ut patet ex superioribus. Tres vitia Secunda. Quenam methodus seruatur in tribus vltimis Dialectica libris.Compositi i Siae, quem oris an Diuisionis Nec enim Demonstratio est pars dimmse

syllogismi probabilis, nec probabilis Syllogi L ueniamus Demonstrationis. Respondetur, seruari m inodum perfectionis . Nos enim quum suprae duas tantum methodos adduximus,Compositi

nis &Diuisionis, loquebamur de ordine totius subiecti alicuius scientiae ad eius parteS,vel ca sas: tamen partes subiecti inter se non oportet, ut seruent methodum Compositionis, vel Diui- fionis: sat ent m fuerit, si inter eas seruetur methodus Persectionis, quae a perfectioribus ad imperfectiora descendit: vel methodusGeneratio nis, quae more naturalis generationis tendit ab imper festior ibus ad perfectiora. Immo aliquando nulla istarum methodorum seruatur, sed Doctor arbitraria methodo usus de illis primo tractat , de quibus sibi auditorum ratione habita tractandum videtur. Hinc colligendum est, methodum hac ratione esse diuidedam. Methodus, alia ex vi rationis,alia arbitraria. Ea quae est ex vi rationis,si sit inter totum subiectiim , eius partes,vel causas, erit Compositionis, vel Diuisionis; si verbsit inter partes subiecti initer se, vel est Perfectionis, vel Generationis : quamquam etiam inter Subiectum , & eius partes necessario seruetur methodus Generationis,vel Perfectionis.

156쪽

De subiecto is necestate libri quinque

Vocum. Cap. . 'μ μ IN hoc libro quinque Vocum agitur MVniuer-- o, aut Uniuersali. Uniueisale autem quatuor modis dicitur.Est uniuersum in existendo , ut Deus ipse, in quo rerum omnes perfectiones existunt: tota etiam haec mundi machina vocatur Vniuersum in existendo e quia in ea sunt quaecunque existunt. Secundo, uniuersum in efficiendo, ut Deus, qui omnia condidit ; & Sol qui generat omnia inferiora, dicente Aristotele: Sol& homo generant hominem.Τertio,Uniuersum in repraesentando,Vt species, vel imago Leonis; quam elicit intellectus agen& ex phantalmatiis hus, vocatHr Vniuersa ; quia repraesentat non hunc leonem vel illum, sed ommem leonem. Qii arto dicitur, Uniuersum in praedicando,quod de multis praedicatur, ut animal, quod de multis vere dicitur: homo enim est animal, & brutum est Animal. Alij dicunt. Vniuersum quatuor modis dici ; primum, existentia; deinde virtute agentis, mox repraesentatione , aut similia tudine, denique attributione Q Sed Universum id praedicando, oportet de multis praedicari in rector nam in obliquo etiam potest indiuia duum de multis efferri, & dici: ut si Plato habeat mille argenteos , de quolibet eorum vere dicitur, hic argenteus estPlatonis L non tam ea est Plato.

ubi Di subiectum huius libri est Universum, quarto iuresa. modo, quod diuiditur in Genus, Speciem , Di Dba. ferentiam, Proprium, di Accidens. Si quidem

omne

157쪽

Zister Secundis. st omne Universum vel praedicatur in quid, vel in qua Ie. Illud Universum praedicatur in quid, porquod apte respondemus ad quaestionem , qua quaeritur, Quid res sit: Vt quid est homo λ An ma I. Illud dicitur in Quale, per quod apte res

pondemus ad quaestionem , qua in uestigatur, Qualis res sit; ut quale animal est homo λ Re L. Pondetur : Rationale. Porro si effertur in quid, vel dicitur de differentibus numero tantum, &est Species, vel de differentibus specie;& est Genus; ut animal . Si vero praedicatur in Quale, vel est de rei essentia; & tunc Differentia est; ut rationator vel non est de rei essentia, & tunc aut fluit ab essentia, & est Proprium, ut risibile; aut est estentiae aditenti trum, & est Accidens . Pra

dicari in Quid, ab aliis dicitur, in quaestione naturae efferri: & praedicari in Ole, dici, in qu sinstione qualitatis. Et quidem haec tractatio est a'. prcine necessaria ad librum Categoriarum: cum Categoria sit eorum quae praedicari possunt series quaedam, & ordo. Iam ad definitiones, quae ex genere & distercntia componentur, vix potest dici, quam sit accommodata . Denique ad.

Demonstrationes, in quibus propriae passiones de subiectis, media definitione, probantur, magnas affert utilitates.

Obiectis aduersu3 siveriora. m in hoc libro de Indiuiduo disputetur,eiusque assignentur proprietates, quomodo

Vniuersum eius Subiectum dicitur φ Respondetur,

158쪽

a Coniment. in uniuersam Logicam detur; Quia si agitur de Indiuiduo, id non fit ra .

tione sui, ted quatenus eius tractatio ad uniuersi explicationem coducit. Pomet hoc loco tractari quaestio de numero uniuersalium, sed melius explicabitur in hoc eodem tractatu post quinque Vocum disputationem.Solet praeterea agi de In-

diuiduo ante voces communes;quem morem secuti fuissemus, si possent omnia, quae de illo dicturi sumus,ignorata uniuersorum natura , in telligi. Quamobrem finitis quinque Vocibus,I diuidui tractatio subsequeturis.

De Genere, ct Specie. Cap. QVoniam Genus praedicatur in quid, eius tractatio praecedit tramitionem differentiae Proprij & Accidentis,quae praedicantur in qua-GN le. Quia ver b dicitur de pluribus differentibusum specie, anteponendum est Speciei, qiis sol uni di- .citur de numero differenti bus.Est autem Genus, quod dicitur de multis differentibus specie, in qu stione qua rei natura inuestigatur; ut animal, Quaerenti enim quid sit homo aut brutum, apte respondemus , Animal. Qua definitione Genus separatur a reliqui S omnibus. Etenim si Genus

de pluribus dicitur , non est individuum; si de specie differentibus non est species Atoma; si inruaestione qua quaeritur quid res sit, non est Dinerentia, Proprium, vel Accidens Ita quidem ac cipitur Genus a Dialecticis. Nam Genus, ut sumitur progenerationis principio, aut pro coli ctione multorum, qui ab uno originem ducunt, . Vt genus Romanorum ad popuIares Per-

Tractationi Generis coniuncta est Speciei dinputanto,

159쪽

'putatio, chm sint correlata. Species autem acciapitur pro rei pulchritudine,sicut dii tum est,Sρ cies Priami, vel Prima digna est imperio. Sed a Logico illud Species vocatur, quod sub ijcitur generi , & de quo genus dicitur in quaestione, qua ipsius natura inuestigatur: ut homo sub animali continetur, & de eo interroganti quid sit, egregie respondebimus , si dicamus esse ani mal. A Porphyrio autem ita Species definitur: Species est, quἡ de pluribus numero differenti- rhus dicitur, in quaestione qua quid res sit quaeritur, ut homo de Socrate & Platone. Τribus enim Tribis modis aliqua differunt ex Arist. cap.6.I. Top.sci- modis alia licet Nuinero, Specie,& Genere. Numero diffe- qua disse runt diuersa indiuidua, ut Petrus & Paulus: spe-runt. die diuerunt, quae vel sunt diuersae species , Vel sub diuersis speciebus formis alij dicerent co-tinentur; ut homo & leo, Ρetrus & hic leo : Genere disserunt, quae sunt diuersa genera, Vt Substantia S: Quantitas : vel sub diuersis generibus Continentur,ut homo & candor Totidem modis aliquid dicitur idem. Genere, idem sunt,qus sub eodem genere continentur, ut homo & leo: Spe cie, quae sub eadem specie col locantur,ut Socrates & Plato. Idem vero numero est, quodlibet individuum sibi ipsi collatum, ut MarcusTu llius.

Alia quae dici possent de modis eiusde& diuersi scribemus si vita suppetet) quum Porphyrium

Exponemus . Haec enim sufficiunt ad Generis , & Speciei diffinitiones intelligen

Genus diuiditur in Supremum & Interm dium. Supremum est, quod cum sit genu , spe Gὸnui. eies esse nequit, ut substantia, & alia nouem ge- iemquaintera.Interiectum, ves Intermedium est ri quod Specim

160쪽

ν . Comment.is uniuersem Luteam cum sit genus, est etiam species; ut animal. Π iam genus supremum, quam intermedium, pertinent ad primum praedicabile , vel ad primam vocem. Species quoque duplex est, alia Infima, quae cum sit species, genus esse non potest;vt homo; qui sub se non habet plures species: quam o-hrem Atoma dicitur; id est, indivisibilis in alias species. Alia autem dicitur Interiecta, quia cum sit species,est genus quoque , si ad diuersa comia paretur , Ut animal genus est hominis; species v ero substantiae. Caeterum ad secundum uniueri s ad se ola aut ad secundam vocem,Vel notionem sola species infima peritnet . Si enim Interiecta rea

- feratur ad Inferiora,est genus; spectat ad primum praedicabile: si ad superiora, non se habet vi praedicabile, aut praedicatum, sed potius ut subiectunti fluumenta clauersus superiora. PRimum.Corpus dicitur de differentibus spe iacie, nempe de coelo&niue , in quaestione qua rei natura inuestigatur; at corpus non est genus ad coelum & niuem: ergo definitio generis non est bona. Probatur assumptio , Nam omne Genus clebet esse uni vocum , Vel Synonymum: sed, teste Aristot. Io. Metaphysic. text. 26. rei corruptibili, & ei quae non potest corrumpi caelum vero incorruptibile est, nix facile perit)nihil potest esse commune uni vocum . Ergo Corpus non est genus. Infra in Categorijs caiapite de Homonymis, & Synonymis respondeiabimus Secundum argumentum. Phoenix est Species,

di non habet sub se plura indiuidua y de quibus

SEARCH

MENU NAVIGATION