R.P.F. Vincentii Iustiniani Antistii, ... Commentaria in vniuersam logicam. Vna cum lucidissimis quaestionibus, quae totam hanc facultatem luce meridiana clariorem reddunt, nunc denuò excusa. Accessit etiam eiusdem auctoris locupletissimus thesaurus

발행: 1617년

분량: 691페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

riber Secundus. ias solum dicitur de indiuiduis. Ad secundam respondetur, aliquod esse discrimen inter genus & Dipar/Haspeciem, quod minime reperitur inter generi Icam differentiam &1pecificani r Z ideo genus

& speciem constituere duo praedicabilia ; non autem differentiam genericam & specificam. Genus si quidem non dicit totam essentiam spe- tineantici eL: species dicit totam ementiam indiuidui, non inquam dicit totam genus actu. Ut exempli gratia, Animal no dicit actu rationalitatem, sed potentia; ideoque totam essentiam hominis monactu, sed potentia dicit . Homo vero dicit

humanitatem: Petrus autem & Paulus nihil inessentia sua, praeter humanitatem , continent. Quamobrem homo dicit totam essentiam Petri.

Porro hoc di scri m en non reperitur inter differentiam genericam & specificam ; quarum Veram uis sumpseris, totam essentiam dicit eius,

de quo primo & per se praedicatur: ut sensibile,

totam essentiam animalistrationale , hominis. Quod ut perspicuum fiat, illud solerte considea Genim raudum est, inter genus, differentiam,ae des ni GFremistionem, respectu alicuius speciei , ut bominis, eme discrimen, qu bd genus, ut animal , dicit

totam essentiam hominis in potentia r differentia vero , trationale, dicit totam eius essentiam aetu;& definitio quoque, ut animal rationale dicit etiam totam essentiam illius actu. Uerum definitio dicit actu totam essentiam explicite ; id est, clare & aperte: differentia vero di eit totam actu, implicite tamen & occulte ; nam

rationale includit in se animal ut dicunt Philosophi)per additamentum. Ita enim definitur

rationale, animal habens rationem.Dixi autem,

inter differentiam Genericam , & Specificam

192쪽

Ias Comment. in uniuersam Logicam

nullum esse discrimen, si comparentur ad ea, de quibus primo de per se praedicantur, ut sensibile ad animal, rationale ad hominem. Enimuero si Comparentur ad ea , de quibus primo & per se praedicantur, prosecto idem discrimen reperi tur: atque inter genus & speciem. Si quidem rationale dicit totam essentiam hominis aetii, sensibile inpotentia; quia sensibile non primo,& per se de homine dicitur, sed de animali.Ηscsolutio, quamuis multos defensores habeat,PO-test tamen magnas pati calumnias, de quibus alio loco dicemus . inare facillima solutio est, inter genus & speciem esse discrimen, quod non est inter genericam &specificam differentiam; quod genus possit praedicari de aliquo uniuers lilprimo, & per se; species minime, cum sit proxima singuIaribus. At vero tam differentia generica, quam specifica primo & per se de aliquo uniuersali praedicantur ; illa quidem de gen re, haec vero de specie. Quod si instes, etiam speciem posse praedicari de aliquo uniuersalis nempe de Indiuiduo Uago, quia haec enuntiatIo est vera, aliquis homo est homo ; facilis est reia ponsio, si dicamus, discrimen esse inter genus Ecspeciem, . quia genus potest praedicari de ali. quo uniuersali simplici, species autem de nullo uniuersali simplici praedicari potest praedic

tione directa. In diuiduum autem Vagum vnia uersale compositum est ex natura & modo par ticulari existendi; ut statim dicemus . Ι rem g nus primo &per se praedicatur de aliquo uniuer,

sali sibi inferiori, id est de specie . At species id non habet nam individuum vagum tam late patet , sicut species: omnis enim homo est aliquis homo. Iam ad primam earum obiectionum,quae

secum

193쪽

Liber Secundia. νυ secundo loco propositae sunt, respondemus cum nostro Cardinali Caietano in opusculo de N minum analogia capite sexto, ens este uniuersum ; sed quia est Analogum, non pertinere ad nostrum institutum . Ad aliam respondetur. Deum, quoniam dicit naturam infinitam , qua omni urer u perfectiones complectitur, no computari inter ista uniuersa , de quibus nunc agitur, quanquam sit uniuersale; saltem quatenus a imbis in hac vita intelligitur . Equidem: 'M aliqii id sit uniuersale, non oportet actu esse multis commune ; sed sufficit, si quatenus beneficio intellectus abstrahitur , non repugnet, esse multis commune : ut diximus supra cap. s. Certe diuus Thomas I. p. q. 23. arta s. ait, impossibile quidem esse, ut reuera sint Plures Dij, tainen hoc nomen Deus quantum

est ex nibdo fgnificandi , possis esse multis

Commune; ut hoc nomen Sol. Ad tertiam di Inῶ- eo, In diuiduum Vagum esse uniuersale compo- 'fitiam, cum dicat naturam, Sr peculiarem ino ε'

cium existendi . Quod si mihi adducas diuuin

Thom. I. p. q.3Ο. ar. . ad Vltimum, ubi postquam Conce1serat, personam in diuinis esse indiuiduuvagiam: negat personam esse uniuersale: Reia pondetur primum, diuum ΤhOm. non negare, fallem personam humanam esse uniuersale. It que ciefendere, aliquod individuum vagum esse . niuersale, non repugnat doetri nar eius. Responetur secitudo, sanetiim Τhomam eo in loco antum negare,personam diuinam esse uniueral C,-CO modo , quo Vniuersalia apud nos re- ,eraritatur 3 scilicet cum diuersitate naturae in 1 uoli Det indiuiduo . Similiter respondendum

st aci argumentum , quod de Diffinitioneo ueri

194쪽

at Comment. in uniuersam Logicam fieri solet; quae apud Arist. I. Top. cap. . & r. libyPost. cap. H. est praedicatum uniuersale. Dicendum est enim , nunc non agi de uniuersalibus compositis, Definitio autem est quid compost- sum ex genere & di Ferentia. Sed nonne species nam ela hoc dicet aliquis ex genere quoque &differentia est composita Non eo inficias . V rum qui ita urget, legat cap. 6- libri sequentis, quae . r. Ad quartam respondetur, praedicamenta, vel Categorias sumi ex varijs modis existendi substantiae,& accidentis in substantia, qui eum sint decem, decem sunt praedicamenta. At numerus praedicabilium sumitur ex varijs modis pr

dicandi in quid, vel in quale ὲ & hi tantum sunt quinque: & ideb quinque erunt praedicabilia. Ad ultimam dico , tales praedicationes esse in

Quaeret tamen fortasse aliquis huitismodi enuntiationes , hoc rationale , est rational hoc risibile est risibile , ad quod praedicabile ex his quinque pertinea cum sint directae. Reiapodemus, ad secunda voce uniuersam eas pertinere. Nam licet rationale, sit respectu nomianis , differentia; tamen respectu huius & illius, rationalis species est. Visne id probem p Certe hoc rationale , & illud solo numero differunt, ac porro quaerenti de hoc rationali, quid sit, apte respondebis; Rationale: non aliter quam quaerenti de hoc leone, quid sit; apte respondebis, Leo: Ergo rationale praedicatur de pluribus numero differentibus , in quaestione qua quaeritur quid res sit. Quod si hoc non est , quid obsecro erit, speciam esse p. Eodem penitus modo facultas ridendi, hominis proprietas est atque dicitur, ted respectu huius, ac illius risibiIitatis

195쪽

Isber Secundia. II verius species iudicabitur. Uide Caietanum capite de differentia, ubi aperte docet , rationaledici ut speciem de hoc & illo rationali . Demii illud explicandum superest,quaenam sit hec prPdicatio, Atiis est a lata, homo est capitatus. Nec quequam ex delicatioribus vocabula ista deter- Teant; nam in Categoria relatorum Aristoteles docet, finge da esse interdum nomina, ut res pos. sit commode explicari sed ad rem. Non est facile explicare, ad quam ex quinque vocibus illae pertineant praedicationes. Non sunt generis, nospeciei, aut differentiae; non et Tam prCpriae, quia non manat caput a rei natura . Denique nou sunt accident js, quia caput & alia partes substatiae sunt.Intelligendum est igitur ex diuo Tho.3. Parte quaest. Σ. art. 6. Inter essentiam & accidens sumit autem accidentis nomen, ut sub eo quar ta, acquinta vox uniuersa continentur dari medium, ut pote substantiam. Verbi gratia. Manus non est de essentia mea, alioquin sine manu nulla ratione possem existere t neque accidens

meum est, quia est pars suppositi, substantia humanae, pertinetq; ad naturae integritatem. Ex quo fit perspicuum, manum non esse de esientia suppositi humani, nec eius accidens; sed de eius substantia, id est Hypostasi. Que omnia usq; adeo vera sunt, ut per ea D. Tho. loco citato explicet, quomodo haec enuntiatio, Verbum Dei est homo, licet non concedatur essentialis; non proinde a Catholicis sit accipienda ut accidentaria, sed ut substantialis. Haec inquies vere dicuntur; sed potius quqctionem propositam augent,quam rimant.Respondi. o igitur, illam enuntiatione. Homo est capitatus, quamuis non sit essentialis, sed substantialis, referri tamen ad essentialem,

196쪽

quia pars refertur ad totum. Quo circa illa enuistiatio refertur ad hanc , homo est animal, ae proinde pertinet ad generis praedicationem; tametsi nonnihil ab ea differat. Atque haec de istaenuntiatione,eiusq; similibus accipiantur. Nam de illa alia, Verbum Dei est homo,quid sentiendum sit, Theologi, quum eum, quem citauimus, diui Thomae articulum interpretantur, cumul tissime tractant.Ego id tantum Dialecticos nune admonere volo, ne suspicentur, illam esse accis Mentariam praedicationem ; quoniam accidens dicitur in Quale , homo autem non praedicaturae Verbo De1 in Quale: ut ex decreto Alexandri Pontificis maximi colligit D. Thomas. De umero igitur Vniuersaliuin bactenus.

Quomodo natura fiat mmersa. Cap. Iti . AEtertim explicandum est nobis, quomodo' -- istae notiones generis x speciei, &c. de quibus tractatarn est , conueniant naturis rerum. Quomodo scilicet animal genussit,&homo species. Diuus Τhomas de Ente & entia respondet huic dubio tribus assertionibus , quarum prior Est. Natura ex se nec uniuersa est, nec particularis,ut animal ex se nec est genus , nec indiuiduum: si enim natura animalis ex se esset uniuersa, ubique uniuersa esset r. Nam quod alicui ex se conuenit,semper ei conuenit. Inde igitur fieret, naturam animalis etiam in aliquo indiuiduo existentem esse uniuersam, multisque com-nu em. Porro si natura ex se esset particularis,

ter & ubique esset particularis ; itaque istellectu esset particularis: quod est absurdum vel marcimita : cum intellectus uniuersalium

197쪽

' Tiber secundas. MEt, quemadmodum&sensus singularium .secuda

assertio . Naturae ex se tantum illa conueniunt,

quae per eius praedicata essentialia significantur. Verbi gratia. Homini ex se conii en it esse sub stantiam corpoream, ani malam, sensus rationi iaque compotem ; quia hoc significatur per eius praedicata essentialia, id est, per animal & rationale. Tertia assertio. Natura fit particularis, quia sibi proprietates indiuidui effectrices iunguntur . ut quia homo habet non modis carnes 8e ossa, sed has carnes & haec ossa; est non solum homo, sed hic homo . Fit autem Vniuersalis, qu a intellectus a singularibus affectio.. nibus eam abstrahit. Quod qua ratione fiat, capi . te primo diximuS.

uuius .apitis dubia.

Contra primam assertionem est argumentum, Natura Angelica ex se est singularis, ut do cet diuus Tho m. i. parte quaest. 3. art. 3. Ex qu quanquam videbitur hoc fortasse cuiquam durius) colligit, non posse plures Angelos e iusdem speciei atomae inueniri. Ρerperam igitur in opusculo de Ente, &essentia negat, naturam per se imit viduam esse . Respondetrio Diuum Thomam in illo opusculo agere de nati

s ris tantum Corporeis . Verum admissa hac scia, Iutione, offert se argumentum contra rationem

diui Thomae , etiam si ad res corporeas appliacetur: nam in simili forma datur antecedens Verum, & consequens falsum . Enimuero Angeli natura ex se est particularis ι & in intellectu I ri nostro

198쪽

Liber Secunda. r. si et Iem, aut uniuersale haec nanque sunt quae conueniunt homini, quatenus est in intellectu

sed dico, esse substantiam corpoream, animatus sentietem, rationalem denique. Secundu autem

est conditio; sine qua homo de suis inferioribus

praedicari non posset; &hoc est esse uniuersale, aut esse speciem . . Homo si quidem nisi esset uniuersale, no posset praedicari de suis inferioribus; quia non haberet inferiora de quibus diceretur. Diuus ergo Thomas in loco dudum citato loquitur de praedicatione, quantum attinet ad id, quod per eam subiecto tribuatur, non quantum ad co ditionem necessario requisitam, qtis non conia nil naturae nisi ex munere intellectus , & accia.

Iam ita contra tertiam assertionem disputo. Obiectum potentia praecedit potentiam, ac fa- Cultatem anima', ut color visum: sed Vniuersale est obiectum intellectus, ergo praecedit intellectum,& non fit ab illo . Respondetur negando propositionem, si in uniuersum accipiatur. Datur enim potentiae, quarum obiecta nec temporis, nec naturae ordine eas praeceditnt, sed potius consequuntur, cum aiseis producantur; vivis generandi in patre existens , non sequitur filium, sed praecedit, tametsi filius sit eius. obiectum. Quamobrem affero, intellectum agentem facere viai uersale ; & ideo non esse prius uniuersum, quam sit operatio intellectias agentis. Caeterum intellectus patiens percipit uniuersale , &ideis, uniuersale praecedit actum eius.

De quibusdam Axiomatibus. CapIa. AN teqirum finem huic libro imponamus, qN

dam theoremata, atque sententias, quae de

199쪽

as Comment. in τmuersam Luicam nullum esse discrimen, si comparentur ad ea, de quibus primo Sr per se praedicantur, ut 1ensibile

ad animal, rationale ad hominem. Enimuero si comparentur ad ea, de quibus primo & per se praedicantur, profecto idem discrimen reperi tur: atque inter genus & speciem. Si quidem rationale dicit totam essentiam hominis actu,

sensibile in potentia ; quia sensibile non primo,& per se de homine dicitur, sed de animali. Ηες

solutio, quamuis multos defensores habeat, potest tamen magnas pati calumnias, de quibus alio loco dicemus . Qgare facillima solutio est, inter genus & speciem esse discrimen, quod non est inter genericam & specificam differentiamsquod genus possit praedicari de aliquo uniuersa li :primo, & per se uel species minime, cum sit proxima singularibus. At vero tam differentia generica, quam specifica primo & per se de aliquo uniuersali praedicantur ; illa quidem de gen re, haec vero de specie. Quod si instes, etiam speciem posse praedicari de aliquo uniuersali; nempe de Indiuiduo Uago, quia haec enuntiatio est vera, aliquis homo est homo; facilis est responsio, si dicamus, discrimen esse inter genus &speciem, . quia genus potest praedicari de aliquo uniuersali simplici, species autem de nullo uniuersali simplici praedicari potest praedicatione directa. In diuiduum autem Uagum vniuersale compositum est ex natura & modo par ticulari existendi ; vestatim dicemus. Item genus primo&per se praedicatur de aliquo uniuer

sali sibi inferiori, id est despec1e . At species id

non habet: nam individuum vagum tam late patet , sicut species: omnis enim homo est aliquis homo. Iam ad primam earum obiectionum, quae

200쪽

Liber SecundM, NI seeundo loco propositae sunt, respondemus cuin nostro Cardinali Caietano in opusculo de N

minum anaIogia capite sexto, ens esse uniuersum ; sed quia est Analogum, non pertinere ad nostrum institutum . Ad aliam respondetur. Deum, quoniam dicit naturam infinitam , quae omni urer u perfectiones complectitur, no computari inter ista uniuersa , de quibus nunc agitur, quanquam sit uniuersale ; fallem quatenus a nobis in hac vita intelligitur . Equidem: 'va aliquid sit uniuersale, non oportet actu esse multis commune ; sed sufficit, si quatenus beneficio intellectus abstrahitur , non repugnet, esse multis commune : ut diximus supra cap. S. Certe diuus Thomas I. p. q. 23. arta'. ait, impossibile quidem esse, ut reuera sint plures Dij, tamen hoc nomen Deus quantum

est ex modo significandi , possu esse multis

Communes ut hoc nomen Sol. Ad tertiana di- eo, In diuiduum Uagum esse uniuersale compo- - - 'stiam, cum dicat naturam, & peculiarem ino δ''dum existendi . Quod si mihi adducas diutim

Thom. I.p. q.3Ο. ar. . ad ultimum, ubi postquam zonce1serat, personam in diuinis esse indiuiduufagum et negat personam esse uniuersale: Reiaxondetur primum, diuum Thom. non negare, altem personam humanam esse uniuersale. Ita-ue defendere, aliquod individuum vagum esse niuersale, non repugnat doeirinae eius. Respo-etur feci do, sammim Thomam eo in loco intum negare,personam diuinam esse uniuer- de ,-eo modo , quo uniuersalia apud nos re-rrirantur 3 scilicet cum diuersitate naturae inaolibet indiuiduo . Similiter respondendum

t ad argumentum , .quod de Diffinitione , o ueri

SEARCH

MENU NAVIGATION